EXCURSUS X


De cancamo.

Note on Pliny, Book XII, xliv(98) and following [englished, Chap. XX]. Ex confinio casiæ cinnamique et cancanum, etc.

Qui Dioscoridi et Plinio sæculo XVI lucem foenerare satagerent, hanc arboris cujusdam lacrymam modo pro hac modo pro illa venditarunt gummium specie: neque tamen arbitror prius potuisse veram gummis ejus naturam investigari, quam simplicia, quæ felix Arabia profert, curiosius explorata fuerint. Contigit id tandem nostris temporibus, Forskalei maximei studio, licet plurima etiamnum supersint, amplius a posteris atque uberius illustranda.

Nomen autem ipsum, Cancamum, κάγκαμον, græcæ potius quam barbaræ originis esse videtur, quum a καγκαίνειν comburere, ξύλοις καγκάνοις apud Homerum1 obviis, derivandum esse videatur. Suffimenti enim genus fuit κάγκαμον, Græcis Alexandriam et Ægyptum habitantibus præprimis gratum et acceptum.2 Transeamus autem protinus ad ipsam Dioscoridis, primi, qui gummin illam cognovit, descriptionem.3

En itaque Dioscorides verba: Κάγκαμον δακρυόν εστιν Ἀραβιοκοῦ ξυλοθ σμυρνῃ προσεικός, βρωμῶδες ἐν τῇ γεύσει, ὧπερ ὡς θυμιάματι χρῶνται· ὑποκαπίζουσι δὲ καὶ τὰ ἱμάτια μετὰ σμύρνης καὶ στύρακος. Addit deinde corpora obesa emaciandi vim habere, si ternum obolorum pondere ex aqua aut aceot mulso plusculos dies ebibatur. Dari et lienosis, comitialibus et suspiriosis. Menses ex aqua mulsa prolicere: oculorum cicatrices confestim exterere, et hebetudini eorum mederi, vino dilutum. Quin et adversus gingivas humore prægnantes (μυδήσεις οὐλῶν) et ad dentium dolores esse, si quid aliud, efficax.4

Et Plinius cancanum aromatis accenset, quæ ex confiniis casiæ cinamomique per Nabatæos Troglodytas invehantur. Et Paullus Ægineta, Alexandriæ artem exercens, repetit de καγκάμῳ, quæ Dioscorides præceperat. 5 Hesychius denique, γαρ᾽ Ἰνδοῖς esse ξύλον δάκρυον καὶ θυμίαμαϲ, perhibet.6

Hæc vero sunt testimonia fere omnia, quæ de suffimentorum eo genere apud Græcos occurrunt. Namque Galeni ipsiusque asseclarum κάγκανον, quum herba sit, radice celebrata, huc haudquaquam pertinere, quivis fatebitur.7 Hinc itaque omnino effici posse videtur, veteres Græcos latuisse eam gummin, neque prius innotuisse, quam Ptolemæorum commercium insignem aromatum copiam ex Oriente invexisset. Differentia autem ea, quæ collatis Hesychii verbis cum Dioscoridis descriptione elucere vietur, quum alter Indicæ, alter Arabicæ perhibeat arboris esse lacrymam, postea exponemus. Jam vero videamus, quænam fuerit Arabum de cancamo sententia.

Interpres Græcorum auctorum inter Arabes, cæteris prior, Maserdschawaihus, Dschaldschalis filius, Judæus, natione Bassorensis, qui sæculo septimo floruit, primus fuit, qui κάγκαμον Dioscoridis explicare sibi sumeret. Esse id laccam, arboris Indicæ lacrymam, perhibuit.8 Rhazeus ipse vero cadere eam gummin ex caelo in ramos arboris Gubera (Sorbi domesticæ) maxime frequentis prope ab urbe Siraf9 juxta mare Persicum credit. Obstructiones eam gummin reserare.

Alius auctor, Izhack ebn Amram, incertæ ætatis, quem Serapion ubique adlegat, manifesto confundit κάγκαμον cum lacca Arabum. Esse enim rem rubeam, lignis subtilibus adhærentem, saporis boni (quem neque vero cancamo tribiut Dioscorides, neque in lacca nostra deprehendimus). Ferri eam ex Armenia (quod iterum alienum plane ab utraque gummium specie), aqua coctum præbere pigmentum, nomine Kermes venditum.10 Quæ vero omnia quam erronea sint, postea latius patebit.

Alium citat Serapion11 auctorem, Atabarich, qui Galenum interpretatus fuerit, ex quo Paulli verba quum adducat, Brassavolus12 eumdem hunc Atabarich cum Paullo habet. Id quod ratione carere mihi quidem vietur. Etenim exstitit omnino Tabri quidam, natione Indus, qui et Galenum arabice interpretatus fuit, et sua etiam commentaria in lucem edidit, nomine frequenter obvio et apud Rhazeum et apud Serapionem. Quo vero tempore ille vixerit, nondum constat.13

Avicenna denique primum, de lacca præcipiens, ea repetit, quæ Paullus de καγκάμῳ docuerat. Esse, qui eamdem arbitrentur ac Charabe (succinum), sed omnino utrumque differre.14 Deinde aliud describit simplex remedium nomine Kankehar, pro quo legendum arbitror Kankeham (κάγκαμον).15 Id esse ARABIC1 gammin virosi gustus, quæ ARABIC2 ) ex regionibus Arabiæ16 advehatur: varios habere eam pro Sandaracha, diversam tamen esse: suffumigari ea et styrace et myrrha. Quæ quidem luculenter ostendunt, Avicennæ laccam, quamvis alio loco descriptam, eamdem tamen ab eo haberi, ac κάγκαμον Dioscoridis.

Taceam absonam plane Matthæi Sylvatici expositionem,17 qui sub voce Æschara, anchusab habet laccam, arboris gummin ultramarinæ, qua panni tingantur. Novus enim patet ipsius error, Anchusam tinctoriam, κάλχην Græcorum, cum lacca commutantis.

Primus autem fere, qui nuperis temporibus κάγκαμον Dioscoridis rite inquirere satgeret, fuit Antonius Musa Brassavolus,18 qui nec Serapionis laccam, nec Dioscoridis ancamum nostram aut suorum potius temporum laccam esse, inde efficit, quod nullo odore prædita sit, neque suffumigiis adhiberi possit. In eo vero falli vir doctus mihi videtur, quum nostram laccam in granis, et odore præstanti præditam esse, et scarlatino aut purpureo posse colore tingere lanas, certum sit. Longe alia promere licuisset argumenta, quibus, quantopere alienum Dioscoridis cancamum a notra lacca, evinci potuisset.

Qui eum sequebatur, Petr. Andr. Matthiolus, fatetur quidem,19 id esse discriminis laccam inter nostram et cancamum dioscor. quod viroso sapore nostra lacca omnino careat. Quum tamen neque Paullus, neque Serapion, exscripto illo loco Dioscor. saporis eam commemorent indolem, supposititius Matthiolo ille locus, atque τὸ βρωμῶδες ἐν τῇ γεύσει exsulare debere videtur. Quodsi vero meum interponere judicium licuerit, nescio sane, cur παρέγγραπτον et ὑποβολιμαῖον habere oporteat illum locum. Etenim ad litteram eum Avicenna expressit, quem suo cancamo tribuit ARABIC, saporem virosum, ideoque eadem etiam verba legisse Avicennam in suo Dioscoride opus est. Quæ quum ita se habeant, Matthiolus videtur in Arabum abire sententiam, qui cancamum Dioscoridis pro lacca haberent.

Difficultates autem, quas gignit ea opinio, bene perspexit Amatus Lusitanus, 20 primus fere auctor, qui laccæ historiam naturalem prioribus melius illustraverit. Expensis variorum auctorum sententiis, maxime improbat eos, qui laccam esse cancamum crediderint; illam enim ex India orientali, in regno pegu provenire, hoc vero Arabicæ arboris esse lacrymam: illam esse formicarum in arboris ramis nidulantium stercus, hoc vero gummin ex arbore exstillantem. Hinc itaque efficit, aliam gummin esse substituendam, neque dubitat, Brissoti sententiam proxime ad veritatem accedere, qui, quum in Lusitania degens resinam anime vidisset, statim eam esse Veterum cancamum sibi persuasit.

Quæ vero sententia, quamvis confirmata sit a Christophoro a Costa,21 multo minus mihi rem ipsam tangere videtur. Namque primum c validissimum contra eam militat argumentum, quod Hymenæa Courbaril, quæ resinam anime largitur, nequaquam in Arabia, sed in America duntaxat meridionali proveniat.22 Alterum vero argumentum petendum mihi esse videtur ex virosi saporis defectu in anime resina, quam multoties mandere memini. Color etiam anime resinæ longe differt a colore laccæ, quam Izhak ebn Amram describit, cui omnino simile esse debuit Græcorum cancamum. Anime enim resina pallide flavet, lacca fusco rubore tingitur. Accedit odoris nulla præstantia in anime resina, qualis in cancamo prædicatur. Licet itaque talium doctissimorum virorum testimoniis fulciatur hæc sententia, non possum tamen non, quin ab ea recedam.

Neque infirmare potest meam opinionem, quidquid quartus testis, Garcias ab Orto,23 adduxerit, ut eam stabiliret. Is quidem primum bene observat, ex ramis Ber (Rhamni Jujubæ) arboris, quæ in juglandis magnitudinem crescat, in regnis Pegu et Bengalia colligi laccam: carpit Avicennam merito, quod cum myrrha comparet, a qua tamen odoris suavioris defectu differat. Deinde addit, magnopere eos errasse, qui in Arabia aut in Armenia provenire eam arborem, atque vel mespili vel sorbi speciem præ se ferre arbitrati fuerint. Tunc assentiri se opinioni eorum fatetur, qui anime habeant resinam eamdem cum cancamo.

Neque tamen credo, Garciam resinam anime solam, quam Hymenæa Courbaril largitur, eo nomine comprehendisse, quum tria faciam ejus genera: 1° fulvum, pellucidum, quod succinum crudum referat; 2° nigricans, velut taurinum gluten aut colophonium; 3° palldum et resinaceum. Omnia vero suavem spirare odorem. Nostrorum anime ultimo generi tantum congrua est, priora vero videntur ad resinam elemi vel orientalem, vel occidentalem referenda esse. Orientalis enim ex Amyride zeylanica,24 occidentalis ex Amyride elemifera exstillat.25 Multo propius autem hanc Garciæ resinam, quam ipse anime, nos elemi vocamus, ad cancamum Veterum accedere, deinde luculentius exponam.

Videor autem mihi in Arabum more, quo cancamum Veterum laccæ suæ componere ssemper solerent, veritatem perspicere. Sequenti autem mdo res se habere videtur. Lacca Arabum, id est, Rhazis aliorumque, omnino est Cancamum. Neque tamen ea Lacca cum nostr commutari debet. Illa enim ad littora maris Persici, in provincia Laristan occurrebat, hæc in Bengalia provenit: illa virosum habebat gustum, hæc nequaquam eo prædita esse mihi quidem videtur: illa myrrhæ similis, hæc nullo modo cum myrrha componi potest: illa in arbore sorbo simili reperiebatur, hæc vel in Rhamno Jujuba, vel in Ficu religiosa, quibus nulla est cum sorbo similitudo.

Recentiorum autem laccam, cujus naturalem historiam Kerrius egregie adumbravit,26 prima fere vestigia in Izhaki, mrani filii, fragmentis apud Serpaionem existimo deprehendi. Ille enim modum, ea tingendi pannos et lanas, commemorat, quod nequaquam de cancamo aut de lacca Rhazis valere potest.

Ex toto vero vox laccæ, vel orientalis, quodvis designat pigmentum,27 vel græca rubrum quemvis aut purpureum designat colorem. Siquidem constant, κάλχης nomen, ex quo deinde λάκχην mutatum fuisse Salmasius arbitratur,28 non solum πορφύρας τε εἶδος,29 sed κόκκινον quodvis κρῶμα,30 Βοτάνιον maxime ἀνθροφόρον,31 quin Anchusam tinctoriam32 significasse. Hinc etiam undecimo sæculo Davides Kimchi filius πορφύρον ארגמן explicat: )q)l Nyrwq# (bc )wh, colorem esse qualis lacca.33 Nihil itaque mirum, si et cancamum, ob purpureum colorem, vel seriores Græci, vel Arabes, laccæ nomine insigniverint: nihil mirum, si, quum vera primum ex India lacca advecta fuisset, eam cancamo obiter compositam pro eodem habuerint, utramque substantiam eodem nomine appellantes.

Jam vero finire audeamus, quid demum fuerit cancamum. Data vero nobis ad cognoscendum id, sunt sequentia:

1o Gummis est virosi gustus, odoris suavis, qua utebantur Veteres ad suffumigia.

2o Rubri videtur fuisse coloris, quum Arabes laccæ nomine id insigniverint.

3o Myrrhæ simile fuit.

4o Ex arbore stillat arabica, copiosa præcipue ad oras sinus Persici.

5o Arbor illa sorbum domesticam referre dicitur.

6o Gummis elemi maxime affinis cancamo videtur.

Ex quibus efficio, cancamum Dioscoridis nihil aliud esse, quam gummin ex Amyridis quibusdam speciebus, præsertim ex Amyride Kataf et Kafal Forskalei34 promanantem. Utraque vero species adeo similis sibi, ut, an vere distincta sit, necne, nondum constet. Copise invenitur hæc arbor in regione Arabiæ, Abu-Arisch dicta. Procera est, ligno albo vel rubro: foliis ternato-pinnatis, apice serratis, quæ omnino sorbi quamdam speciem præ se ferunt. Baccas etiam fert sorbis similes, e quibus balsamum stillat fragrantissimum.

Arbor myrrham ferens huic arbori similis est.

Quovis anno mensibus pluviosis intumescere dicitur arbor, præggnansque evadere pulvere rubro fragranti, quo mulieres capita adspergere, vel lavare solent.

Lignum Kafal magna commerciorum pars est, et in Ægyptum transfertur, ubi vasa hydrophora fictilia hujus fumo imprægnantur, ut gustum contrabant huic genti expeditum. Gummis hujus arboris alvum ducit, adeoque obesos emaciat, menstrua provocat, obstructiones viscerum abdominalium reserat. Cancamum itaque Dioscoridis esse videtur.

Elemi autem, ex ejusdem arboris alia quadam, et Americana quidem specie, Amyride elemifera, stillans, parum differt a vero cancamo, ut Garciæ omnino ignoscere possis, utrumque componenti.

Alia demum species, amyris zeylanica, orientale elemi proferens, ea forte est, quam Hesychius Indicum vocavit κάγκαμον.


This page uses the fonts SPIonic for Greek, SPTiberian for Hebrew, and something not yet determined for the not-yet-entered Arabic.


NOTES

1. Il. 21.364; Ody. 18.308and see the note on the Odyssey line.

2. Cf. Hesych. vol. II, col. 96.

3. Diosc. Mat. med. I.24.1 (not quite accurate).

4. Dioscorid. lib. I, c. 23, p. 19.

5. Paull. lib. VII, p. 239.

6. Loc. citat.

7. Galen. de Facult. Simpl. medic. lib. VII, p. 87; Oribas. lib. XV, f. 267, b; AEt. tetr. I., serm. I, col. 38.

8. Rhaz. contin. lib. XXIII, c. 701, f. 467, b.

9. Siraf urbs sita est in provincia Laristan Persici regni. Emporium autem fuit celeberrimum ad sæculum usque deimum. (Sprengel's Gesch. der geograph. Entdeck. S. 331.)

10. Serapion simplic. aggreg. c. 181, f. 148, a.

11. Ibidem.

12. Examen omn. Simplic. p. 407. (Lugd. 1537, in-8)

13. Haller. biblioth. med. pract. vol. I, p. 363.

14. Canon, lib. II, tr. 2, p. 199.

15. Ib. p. 247. Invenire eum locum nequiit Salmasius, quum interpretatione latina, quæ Keikhen habet, seductus, alibi eum quæreret. Miror autem, Scalierum, virum doctissimum (ab Garcia et Clusio editum, p. 245), verba Avicennæ ita citare, quasi ARABIC herbæ cujusdam gummin dixerit,, adeoque emendare ARABIC in ARABIC et ξύλον Dioscoridis referat. Miror, Salmasium (Homonym. hyl. iatr. p. 139) vindicare eam lectionem Avicennæ, cujus locum tamen numquam introsperexerit, dum e Paullo sumpsisse verba, δάκρυον πόας, Avicennam contendit. Neque enim πόαν lego apud Paullum, neque ARABIC apud Avicennam.

16. Male itaque interpres vulgaris e regionibus Occidentis habet. Legit forte pro ARABIC, quod Occidentem exprimit.

17. Pandectar. c. 13, f. 5, a.

18. Exam. omn. Simplic. p. 408.

19. Comment. in Dioscorid. lib. I, c. 23, p. 60.

20. Enarrat. in Dioscorid. lib. I, c. 23, p. 44. (Argent. 1554, in-4.)

21. Aromat. Hist. c. 3, p. 258, ad Clus. exoticor.

22. Pison. Hist. nat. Brasil. p. 123 (fol. Amst. 1658.)

23. Aromat. Hist. lib. I, c. 8, p. 158, ad Clus. exoticor.

24. Retz. fascicul. observ. bot. IV, p. 25.

25. Maregrav. Hist. nat. Brasil, p. 98 (fol. Amst. 1648.)

26. Philos. transact. vol. LXXI, Y, 1781, p. 374-382.

27. Persice omnino PERSIA pigmentum quodvis dicitur. Hinc in ipsa India nomen Lak et Lakscha non solum Laccam nostram, sed aliud etiam rubrum pigmentum signat, in ramis Mimosæ cinereæ ab animalculo quodam formatum (Asiatic researches, vol. III, p. 361), et ipsum tralatitiumex Lawsonia inermi pigmentum, quod al Henna dicitur. (Sakontala, S. 115. Cf. Russel's Naturgesch. von Aleppo, S. 134.)

28. Plin. Exercit. p. 810.

29. Schol. Sophocl. Antigon. v. 20; Schol. Nicandr. alexipharm. 393.

30. Strabo, lib. XI, p. 802 [Strabo XI. pag 329. Cf. Suid. tom. III, p. 281, voc. σάνδυξ.

31. Hesych. vol. II, col. 130.

32. Schol. Nicandr. theriac. v. 640. De echiis enim Nicander loquitur, quorum alterum genus, Anchusam nostram, scholiastes κάλχην vocat. (Cf. § 120.)

33. Ad II, Chron. II, 6, citante Celsio in hierobot., vol. II, p. 102.

34. Forskal. flor. Arab. p. 80.