EXCURSUS VII


DE VARIIS NARDI SPECIEBUS, ET DE MALABATHRO.

Note on Pliny, Book XII, xxvi.42 [Chap. XII in Holland's division]. De folio nardi plura dici par est, ut principali in unguentis, etc.

Multa etiamnunc docti disputant de Nardi folio et Malabathron, dum alii unam eamdemque plantam, alii contra duas esse species contendunt omnino diversas, neque tamen in illis definiendis vel determinandis satis inter se conveniunt. Nonnullas auctorum opiniones strictim disquirere forsan operæ pretium hoc loco fuerit.

Primam de nardo mentionem Sacris in Scripturis deprehendisse sibi videtur Sprengelius (Historia Rei herbariæ, tom. I, pag. 8), at solummodo Cantic. I, 14; 4, 13; ubi נֵרְדְ, nerd, voc occurrit, quæ gramen radice fragantissima significat; et sane τὸ ἔτυμον huic sententiæ favet. Non idem forte dixeris de σκοίνοῳ εὐόσμῳ Hippocratis (Morb. Mulier. II, 673), quem pro nardo vir doctus habet, fretus argumentis minus, ut opinamur, probabilibus, quum epitheton εὔοσμος ad aliam plantam pertinere quoque posse videatur.

Pauca aut fere nulla de nardo Theophrastus, Histor. Plant. lib. IX, cap. 7. Dioscorides contra plures agnoscit species describitque, lib. I, cap. 6: Νάρδου ἐστὶ δύο γένη· ἡ μὲν γάρ τις καλεῖται Ἰνδική· ἡ δὲ Συριακή· οὐχ ὅτι ἐν Συρίᾳ εὑρίσκεται, ἀλλ᾽ ὄτι τοῦ ὄρους ἐν ᾧ γεννᾶται, τὸ μὲν προς Συρίαν τέτραπται, τὸ δὲ πρὸς Ἰνδούς: "Nardi sunt duo genera; una scilicet Indica, altera Syriaca nuncupatur: non quod in Syria inveniatur, sed quod montis, in quo nascitur, pars una Syriam, altera Indos spectet." (Vid. ad hunc locum notam 17, ubi Dioscoridis rationem rejiculam censet Harduinus post Dalec.: " In nostro orbe. In romano imperio. Nam quare Syriaca nardus diceretur, quam tamen India mitteret, perridiculam rationem Diosc. l. 6, excogitavit, vel ab aliis proditam probavit; quod nempe montis Indici, in quo nardus nasceretur, pars una Syriam, altera Indos spectaret: quod ante nos risit Dalecampius, Histor. Plant. VIII, 21. Syriaca dicitur, quæ in Syria oritur, ut gallica et cretica, quæ in Galliis Cretaque provenit.") Et paulo post: "Ex Indicæ vero nardi genere est quæ Gangetica dicitur, a fluvio Gange, qui montem ad cujus radices ea nascitur, præterfluit... Est et quædam cui Samphariticæ; nomen a loco inditum est." Mox capite sequenti, de spuriis nardi speciebus tractando: "Celticam nardum describit, dictam vernaculo sermone Gallicam, quam testatur nasci quidem in Liguriæ Alpibus, sed etiam in Istria provenire." Cap. 8: "Nardus montana, eodem teste, quæ a quibusdam Thylacitis et Neris appellatur, in Cilicia et Syria provenit." Cap. 10: " Phu, quod et ipsum aliqui silvestre nardum dicunt, in Ponto nascitur, etc." (Vide not. 21: "Aliqui agrium vocant, alii Phu. Hoc est, silvestre. Dioscor. lib. I, cap. 10: φοῦ δὲ καὶ τοῦτο ἀγρίαν νάρδον καλοῦσι. Ex hac porro Dioscoridis ac Plinii descriptione, sunt enim abæ geminæ ac plane pares, nardum creticam liquet esse eam, quam et herbarii, et officinæ vocant Valerianum majorem, quæ in Gallia frequens, locis montuosis. Hard. ó Valeriana major officinarum eadem est atque Valeriana Phu Linn.") His excerptis apparet Dioscridem duas nardi legitimas species agnovisse, Indicam scilicet et Syriacam, utramque tamen in India provenientem, et eas pro natali solo in varietates quasdam divisisse; cæteras vero species, quas spurias diximus, a præcedentibus jure ac merito distraxisse.

De malabathro quod "nonnulli nardi Indicæ folium esse arbitrantur, odoris quadam cognatione decepti", nihil est quod satis compertum apud Dioscoridem habeamus. Etenim: Ἴδιον γάρ ἐστι (Μαλαβάθρον) γένος φυόμενον ἐν τοῖς Ἰνδικοῖς τέλμασι, φύλλον ὂν ἐπινηχόμενον τῷ ὕδατι, καθάπερ ἡ ἐπὶ τῶν τελμάτων φακῆ, ῥίζαν οὐκ ἔχον· ὅπερ συλλέγοντες, εὐθέως διαπείροθσι λίνῳ, καὶ ξηράναντες ἀποτίθενται "Etenim peculiare genus est, quod in paludibus Indicis gignitur. Folium id est, quod lentis palustris modo aquæ innatat, nulla fultum radice; id ipsum colectum statim lino trajicitur, siccatumque reconditur." Quæ omnia fere ad verbum transcripsit Plinius, cap. 59; patet vero ex allato loco, Anazerbæi sententia, malabathrum a nardo rorsus diversum fuisse. Nunc Sprengelium audiamus (Hist. Rei herb. tom. I, pag. 194), de eo ipso loco disserentem: "Non desunt plura, quæ satis obscura manent ab ipso auctore non cognita aut male descripta. Exemplo adducam μαλάβαϑρον, quod aliqui pro nardi Indicæ foio habeant. Esse autem peculiare quoddam genus folii quod paludibus innatet, sine ulla radice; id collectum, statim filo trajectum, siccatumque, reconditum sevari. Repetit id Plinius, novo addito erore, in Syria nempe gigni id malabathrum. Galenus duobus locis (Facult. Simpl. VII, 93, 114), μαλάβαϑρον et φύλλον μαλάβαϑρον recenset, congruere virtutem cum vi nardi. Mox usus inerebuit, φύλλα cum μαλαβάϑρῳ eadem putare, quum Plutarchus (Gryll. 990) dicat νάρδιυς καὶ φύλλα, καὶ καλάμους ἀραβικους. At vero Digest. l. 39, tit. 4, de Publican, et vectig. l. 16, distinguitur malabathrum a folio barbarico. His aliisque argumentis victus primus ferme Anguillara (pag. 29) bene distinxit folium barbaicum, quod idem cum Pipere betle; Malabathrum autem dici tembul; idem vero tembul tamquam piperis speciem quoque describit. Falli autem et eum Garcias (Clus. Exotic. 175-177) perhibet, Malabathrum enim Cassiæ lignem (Lauri Cassiæ) esse folium, folium vero κατ᾽ ἐξοχὴν esse betle Indorum. Conf. Trev. in Nov. Act. nat. Curios, vol. II, app. pag. 385. Coram habeo etiam iconem folii, quod manifesto Lauri Cassiæ est, et betle dicitur apud Ramusium (Viaggi I, 363)." hactenus de Malabathro Sprengelius; argumentorum vero hinc inde allatorum fide attentius perpensa, nihil invenimus, fatebimur ingenue, quo mens huc aut illus potius inclinaret; litem ignitur integram peritiorum judicio dirimendam relinquimus.

Nardus antiquorum nobis erit Andropogon nardus (Triand. digyn. gen. 186, Pers. Gramin. Juss.). "Jonesius quidem, ait Sprengelius, tom. I, pag. 8, probare studet Transact. of the Soc. of Bengal, tom. II, pag. 405), Valerianæ spicæ; Vahl. radicem nardum Veterum exhibere. Perperam autem id fieri, patet e Dioscoridis loc. sup. citat. Avicennæ lib. II, pag. 425: "Maxime vero ex Ahu'l Faldi (Cels. Hierobot. II, 3) descriptione, qui gramen esse Nardum, diserte aiunt. Copiosissime autem ea planta provenit in Gedrosiæ provincia, hodie Mekran dicta, quæ Indico Oceano contermina, a septemtrione Turan contingit; ubi Alexandri exercitus tanta abundantia eam deprehendit, ut pedibus calcata aerem fragrantia impleret." Conf. Arrian. Exped. Alexand. lib. VI, c. 22: "Naves Punicæ, Arriano eodem teste, inde Nardum advehebant, quo factum est, ut et Salomonis tempore gens Israelitica eam obtineret." Νάρδον Κελτικὴν Diosc. sive Nardum Gallicam Plinii eamdem esse putamus cum Valeriana Celtica (Triand. monog. gen. 77, Pers Dipsac. Juss.). Νάρδον ὀρεινὴν ἣ καὶ θυλακῖτιν, i.e. nardum montanam, dictam quoque Thulacitin, nihil aliud esse pronuntiat Sprengel. quam Valerianam tuberosam Gerard. textu Dioscoridis ex ingenio Matthioli emendato. Conf. Histor. Rei herb. I, 158. Nardus Cretica Plinii est Valeriana Italica Lam. et hujus quoque meminit Galenus, Compos. medic. sec. loca 9, 4; sed descriptio Plinii ex Dioscoride de Phu desumpta. Conf. Ponæ mont. Bald. pag. 49 et 50.


This page is by James Eason.