Cuvier on Stelliones

A note to Pliny's Natural History, Book 11.

Stelliones. Quem Latini dixerunt stellionem, Græci aiunt ἀσκάλαβον, ἀσκαλαβώτην. Is lacertus ille est in quem transtulit Ceres Ascalabum. Nicander Theriac. vs. 483; Antoninus Liberalis, cap. 24, Ascalabon quoque nuncupant. Naso Metam. lib. V, vs. 450 sqq. ad eamdem fabulam respiciens quale huic apud Romanos inditum nomen sic indicat: "aptumque colori Nomen habet variis stellatus corpora guttis." Noster lib. XXIX, cap. 4 [xxviii.90], stellionem a Græcis ait dictum ascalaboten, galeoten, et coloten; monet tamen non eumdem cum italico hunc e Græcia advectum: "In Italia, inquit, non nascitur; est enim hic plenus tentigine, stridore acerbo et vescitur; quæ omnia a nostris stellionibus aliena sunt." Hanc synonymiam sequitur; nam quoties Aristotelem vel Theophrastem latinitate donat galeoten simul et ascalaboten vertit per stellionem. Sic in his quæ mox sequuntur stellionem ait vesci araneis, hanc ob causam quod Stagirita hoc ascalabotis tribuat. Vide Hist. Animal. lib. IX, cap. 1. Quod vero stellio cutem ipse suam voret, hanc mutaturus, ne epilepticis prosit (vid. [Plin.] lib. VIII, cap. 31 [xxxi.91], et lib. XXX, cap. 10 [x.29]), Aristotelem sequebatur ac Theophrastum de Anim. Invid. nam uterque de galeote ista tradit. Cæterum ne dubites stellionem hanc esse geckorum speciem, vulgatissimam quidem in Italia, cui nomina italice tarantola, in Narbonensi tarente, apud Lacepedam jeckotte, apud Gmel. lacerta mauritanica ac lac. turcica. Huic enim quædam cum chamæleone communia; siquidem araneis vescitur (ipse Noster lib. XI, cap. 26), in dorso tuberculos habet ordinatim dispositos, nec semel stellis comparatos (conf. præcipue Nasonis Metam. lib. V, v. 450). In angulis parietum, sicubi porta est in cellis subterraneis, in sepulchris degit (Plin. lib. XXX, cap. 10), et formam præfert nec gratam, nec quam vulgo aspicimus; unde ne mireris huic dotes assignatas, vel insolitas, vel pravas, de quibus plurifariam Noster. Callet sub ramis, et per tabulam inverso ac deorsum spectante tergo ambulare; nam adhæret tenacissime; quod ascalabotes, si auctorem audias libri περὶ θαυμασ. ἀκουσμ. c. 12, proprium habet; galeotes, si Aristophanem Nub. v. 170, et Plut. de Fac. in luna [cap. 7]. Hæc concordia solum argumentum est unde cum Plinio eosdem putes galeotem et ascalabotem; nam tacent et Stagirita, et Theophrastus de identitate. Colotis diversitas fere certa est, nominati abhinc non procul a palmario zoologistosopho, Histor. lib. IX, cap. 1. Ibidem ille ascalabotis morsum asserit lethalem in quibusdam Italiæ locis esse; de siculis eadem auctor περὶ θαυμασ. ἀκουσμ. c. 160; id insuper monens nihil periculi e tali morsu in Græcia. Dissidet Noster lib. VIII, cui lethifer morsus in Græcia, innocuus vero in Sicilia pronunciatur. Hæc explicari parvi refert; constat nec salamandræ, nec τῷ gecko venenum inesse, aliunde non valenti morsum alte infigere. Certe, si hominis cutem pererraverit, ampullas gignit, sed hac ut reor de causa quod ungulis tenuissimis pupugerit.


Please send corrections, comments, and additions to James Eason