![[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]](
Images/Utility/empty.gif
)
|
mail:
Bill Thayer |
![]() Italiano |
Help |
Up |
Home |
|||
|
|||||||
|
835 840 845 850 855 860 865 870 875 880 885 890 895 |
Pontificis vero pontem facit ad Paradisum
Provida religio, provisio religiosa; Aedificare Sion in simplicitate laborans, Non in sanguinibus. Et mirâ construit arte Ecclesiae cathedralis opus: quod in aedificando Non solum concedit opes, operamque suorum, Sed proprii sudoris opem; lapidesque frequenter Excisos fert in calatho, calcemque tenacem. Debilitas claudi, baculis suffulta duobus, Illius officium calathi sortitur, inesse Omen ei credens; successiveque duorum Indignatur opem baculorum. Rectificatque Curvum, quae rectos solet incurvare diaeta. O gregis egregius, non mercenarius immo Pastor! Ut ecclesiae perhibet structura novella. Mater namque Sion dejecta jacebat et arcta, Errans, ignara, languens, anus, acris, egena, Vilis, turpis: Hugo dejectam sublevat, arctam Ampliat, errantem regit, ignaram docet, aegram Sanat, anum renovat, acrem dulcorat, egenam Fecundat, vilem decorat, turpemque decorat. Funditus obruitur moles vetus, et nova surgit; Surgentisque status formam crucis exprimit aptam. Tres integrales partes labor arduus unit: Nam fundamenti moles solidissima surgit A centro, paries supportat in aera tectum: Sic fundamentum terrae sepelitur in alvo Sed paries tectumque patent, ausuque superbo Evolat ad nubes paries, ad sidera tectum. Materiae pretio studium bene competit artis. Nam quasi pennatis avibus testudo locuta, Latas expandens alas, similisque volanti, Nubes offendit, solidis innisa columnis. Viscosusque liquor lapides conglutinat albos, Quos manus artificis omnes excidit ad unguem Et paries ex congerie constructus eorum, Hoc quasi dedignans, mentitur continuare Contiguas partes; non esse videtur ab arte Quin a naturâ; non res unita, sed una. Altera fulcit opus lapidum pretiosa nigrorum Materies, non sic uno contenta colore, Non tot laxa poris, sed crebro sidere fulgens, Et rigido compacta sinu: nulloque domari Dignatur ferro, nisi quando domatur ab arte; Quando superficies nimiis laxatur arenae Pulsibus, et solidum forti penetratur aceto. Inspectus lapis iste potest suspendere mentes, Ambiguas utrum jaspis marmorve sit; at si Jaspes, hebes jaspis; si marmor, nobile marmor. Inde columnellae, quae sic cinxere columnas, Ut videantur ibi quamdam celebrare choream. Exterior facies, nascente politior ungue, Clara repercussis opponit visibus astra: Nam tot ibi pinxit varias fortuna figuras, Ut si picturam similem simulare laboret Ars conata diu, naturam vix imitetur. Sic junctura decens serie disponit honestâ Mille columnellas ibi: quae rigidae, pretiosae, p354 Fulgentes, opus ecclesiae totale rigore Perpetuant, pretio ditant, fulgore serenant. Ipsarum siquidem status est procerus et altus, Cultus sincerus et splendidus, ordo venustus Et geometricus, decor aptus et utilis, usus Gratus et eximius, rigor inconsumptus et acer. |
|
[De fenestris vitreis.] | |
|
900 905 |
Splendida praetendit oculis aenigmata duplex
Pompa fenestrarum; cives inscripta supernae Urbis, et arma quibus Stygium domuere tyrannum. Majoresque duae, tamquam duo lumina; quorum Orbiculare jubar, fines aquilonis et austri Respiciens, geminâ premit omnes luce fenestras. Illae conferri possunt vulgaribus astris; Haec duo sunt, unum quasi sol, aliud quasi luna. Sic caput ecclesiae duo candelabra serenant, Vivis et variis imitata coloribus irim; Non imitata quidem, sed praecellentia; nam sol, Quando repercutitur in nubibus, efficit irim; Illa duo sine sole micant, sine nube coruscant. |
|
[De allegoria singulorum.] | |
|
910
915 |
Haec, descripta quasi pueriliter, allegoriae
Pondus habent. Foris apparet quasi testa, sed intus Consistit nucleus; foris est quasi cera, sed intus Est favus; et lucet jucundior ignis in umbrâ. Nam fundamentum, paries, tectum, lapis albus Excisus, marmor planum, spectabile, nigrum, Ordo fenestrarum duplex, geminesque fenestrae, Quae quasi despiciunt fines aquilonis et austri, In se magna quidem sunt, sed majora figurant. |
|
[De partibus ecclesiae integrae.] | |
|
920 |
Est fundamentum corpus, paries horum, tectum
Spiritus; ecclesie triplex divisio. Corpus Terram sortitur, homo nubes, spiritus astra. |
|
[De albis lapidibus.] | |
|
Albus et excisus castos lapis et sapientes
Exprimit: albedo pudor est, excisio dogma. |
|
|
925 |
Marmoris effigie, planâ, splendente, nigellâ,
Sponsa figuratur, simplex, morosa, laborans. Rectè nimirum designat simplicitatem Planities, splendor mores, nigredo laborem. |
|
[De vitreis fenestris.] | |
|
930 935 |
Illustrans mundum divino lumine, cleri
Est praeclara cohors, claris expressa fenestris. Ordo subalternus utrobique potestque notari; Ordine canonicus exstante, vicarius imo. Et quia, canonico tractante negotia mundi, Jugis et assiduus divina vicarius implet, Summa fenestrarum series nitet inclita florum Involucro, mundi varium signante decorem; Inferior perhibet sanctorum nomina patrum. |
|
[De duabus orbicularibus fenestris.] | |
|
940 945 |
Praebentes geminae jubar orbiculare fenestrae
Ecclesiae duo sunt oculi; rectèque videtur Major in his esse praesul, minor esse decanus. Est aquilo zabulus, est Sanctus Spiritus auster; Quos oculi duo respiciunt. Nam respicit austrum Praesul, ut invitet; aquilonem vero decanus, Ut vitet; videt hic ut salvetur, videt ille Ne pereat. Frons ecclesiae candelabra coeli, Et tenebras lethes, oculis circumspicit istis. |
|
[Consummatio totius allegoriae.] | |
|
Sic insensibiles lapides mysteria claudunt
Vivorum lapidum, manualis spiritualem Fabrica designat fabricam; duplexque refulget Ecclesiae facies, duplici decorata paratu. |
|
|
[De crucifixo, et tabulâ aureâ in introitu chori.] | |
|
950
955 |
Introitumque chori majestas aurea pingit:
Et proprie propria crucifixus imagine Christus Exprimitur, vitaeque suae progressus ad unguem Insinuatur ibi. Nec solum crux vel imago, Immo columnarum sex, lignarumque duorum Ampla superficies, obrizo fulgurat auro. |
|
[De Capitulo.] | |
|
960 965 |
Astant ecclesiae capitolia, qualia nunquam
Romanus possedit apex: spectabile quorum Vix opus inciperet nummosa pecunia Croesi. Scilicet introitus ipsorum sunt quasi quadra Porticus; interius spatium patet orbiculare, Materiâ tentans templum Salomonis et arte. Si quorum vero perfectio restat, Hugonis Perficietur opus primi sub Hugone secundo. Sic igitur tanto Lincolnia patre superbit, Qui tot eam titulis ex omni parte beavit. |
|
Images with borders lead to more information.
|
||||||
| UP TO: |
Lincoln Cathedral |
|||||
|
King's Handbook |
England |
Europe |
Home |
|||
|
A page or image on this site is in the public domain ONLY
|
||||||
Page updated: 1 Jun 03