[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Link to a series of help pages]
Help
[Link to the next level up]
Up
[Link to my homepage]
Home

Ascia

Article by James Yates, M.A., F.R.S.,
on p141 of

William Smith, D.C.L., LL.D.:
A Dictionary of Greek and Roman Antiquities, John Murray, London, 1875.

ASCIA, (σκέπαρνον, Hom. Od. V.235), an adze. Muratori (Ins. Vet. Thes. I.534‑536) has published numerous representations of the adze, as it is exhibited on ancient monuments. We select the three following, two of which show the instrument itself, with a slight variety of form, while the third represents a ship-builder holding it in his right hand, and using it to shape the rib of a vessel.


[image ALT: An engraving consisting of four parts: on the right, three adzes; on the left, a man busy using one on a curved piece of planking, which is the rib of an ancient boat. It is an illustration of the Roman adze.]

We also give another instrument in the above cut taken from a coin of the Valerian family, and called acisculus. It was chiefly used by masons, whence, in the ancient glossaries, Aciscularius is translated λατόμος, a stone-cutter.

As to the reason why Ascia is represented on sepulchral monuments, see Forcellini, Lexicon, s.v.a


Thayer's Note:

a This was too tempting to pass up; you see, I've seen one of these myself:


[image ALT: A Latin inscription, including a small carving of what looks like a common garden hoe: there's a story about that part. It is a Roman tombstone in the church of S. Giorgio in Velabro, Rome.]

Funerary inscription, church of S. Giorgio in Velabro, Rome.
For the full inscription, see its own page.

So I went and dug out Egidio Forcellini's monumental Latin dictionary (Totius Latinitatis Lexicon, as updated by Giuseppe Furlanetto, Aldine Press, 1858‑1890), the ASCIA article of which is reproduced below in its entirety. As a result, though not much better informed, I was at least entertained.

(If you don't want to slog thru the whole article, but rather just go to the local link on this webpage to the specific section that Mr. Yates had in mind, with all its various theories collected by Forcellini — a panoply of witnesses to human ingenuity — it is here.)


Forcellini's article:


ASCIA, AE, f. Nomen instrumenti ferrei cujusdam, cujus etymon dedit Isid. 19. Orig. 12. "Ascia ab astulis dicta, quas a ligno eximit." Forcellinus autem: "videtur esse ab ἀξίνη, securis; vel potius ab assula; scheggia: vel ab asse; tavola: eo quod ea assulas eximit, vel asses secando exaequat." — b) Derivata, ascisculus, ascio, asciola. — c) Composita, deascio, exasciatus. Cfr. AXINOMANTIA.

ASCIA; asce, ascia: proprie est instrumentum, quo utuntur fabri p412lignarii ad ligna dolanda et polienda, ferrum habens latum et incurvum, manubriumque breve; ita ut tractari una manu possit; ex aversa autem parte referens vel simplicem malleum, aut cavatum vel bicorne rastrum ut docet Isid. loc. cit. §. a. Hinc distinguitur ab acisculo, qui ex altera parte desinit in cuspidem. V. ACISCULUS in ONOM. Ejus variae figurae visuntur apud Grut. 644. 2. et alibi, et apud Murat. p. 534. et seqq. — Inventam fuisse a Daedalo tradit Plin. 7.57.7, licet alii alium inventorem assignent. Id. 16. 76. 9. Tilia celerrime ascias retundit. Lex XII. Tab. apud Cic. 2. Leg. 23. Rogum ascia ne polito. Vulg. Interpr. Ps. 73. 6. In securi et ascia dejecerunt eam. Adde Jerem. 10. 3. 2) Asciam suis cruribus illidere, proverb. apud Apul. 3. Met. 6. de iis, in quorum perniciem vertitur, si quid moliuntur; darsi della scure in sul piè. Sic Petron. fragm. Tragur. 74. Burmann. Ipse mihi asciam in crus impegi.3) Item instrumentum ferreum simile dolabrae, quo utuntur rustici terrae fodiendae, herbis evellendis, radicibus exstirpandis; zappetto, piccone, beccastrino. Pallad. 1.43. Secures simplices, vel dolabratas; sarculos vel simplices, vel bicornes; vel ascias in aversa parte referentes rastros. Murator. mallet rostrum: Mazzochius rejicit: at nihil mutandum. Cfr. Isid. loc. cit. §. 1.4) Item quo utuntur fabri caementari in calce maceranda, rutrum; zappa, marra. Est autem ejusdem fere figurae cum illo fabri lignarii, nisi quod longius manubrium habet, et aciem obtusiorem. Vitruv. 7.2. Sumatur ascia, et quemadmodum materia dolatur, sic calx in lacu macerata ascietur: si ad asciam offenderint calculi, non erit temperata, etc. Pallad. 1.14. Ascia calcem, quasi lignum dolabis.5) Videtur etiam esse

II. Ascia ferramentum lapicidarum ad saxa polienda; martellina: Graece ἀξίνη. Hieronym. Ep. 106. in fin. Λαξευτήριον, pro quo Latinus asciam vertit, nos genus ferramenti interpretamur, quo lapides dolantur. Huc enim pertinere putantur lapides plurimi inscriptionum sepulcralium, in quibus aut ascia depicta est, aut adjecta verba sub ascia posuit, ut apud Grut. 760. 3., aut consummatum hoc opus sub ascia est, ut apud Reines. cl. 6 n. 112., aut ad asciam dedicatum posuerunt, ut apud Gud. 237. 6., aut hoc sax. sub asc. ded. est, ut apud Grut. 709. 5., aut denique, quod frequentissimum est in Gallicis monumentis, praesertim Lugdunensibus et viciniae, sub ascia dedicavit, vel per notas S. A. D. — Postrema haec formula hucusque valde torsit Eruditorum ingenia; variasque ejus interpretationes commenti sunt. Alex. Symmachus Mazzochius edita epistola sane longe, in qua XXX., et amplius doctorum virorum interpretationes recitat, suam adjicit, et dedicare ait esse usui tradere, encaeniare: quod fit cum primum sepulcro cadaver infertur: (tunc enim religiosum esse incipit, ut Martian. Dig. 1.8.6. et Gallus Aelius ap. Fest. in Religiosus docent.) Asciam, qua significat instrumentum fabrum caementariorum, per metonymiam sumi pro ipsa muri structura et fabrica. Itaque sub ascia dedicare esse sub ipsa sepulcri structura; h. e. statim ac perfectum est, vel cum parum abesset, ut perficeretur (V. Plin. 6. Ep. 10.) usui traditum esse, cadavere, vel cineribus eo illatis. Quod legitur in Inscript. apud Murat. 537. 3. Se vivo ab ascia fecit monumentum muro cinctum: ab ascia esse a primo asciae usu, cum fundamenta substruuntur, seu ab initio structurae. (Contra vero quod legitur in Iap. apud Maff. Mus. Ver. 166. 1. A solo et ab ascia; ipse Maffejus significari vult, a principio constructionis ad finem). Pergit Mazzochius, similia esse sub ascia posuit apud Gruter., et consummatum sub ascia est: item ad asciam dedicatum posuerunt; quae supra indicavimus. Quoties vero in hujusmodi lapidib. alius est qui sepulcrum posuit, alius qui dedicavit, ut apud Grut. 631. 7. Divitia Domitiola conjugi Karissimo ponendum curavit, et filii sub ascia dedicaverunt: sententiam esse, positum quidem fuisse a Divitia sepulcrum, sed a filiis cadavere patris eo statim condito dedicatum. Si quando legatur aliquis vivus sibi sub ascia dedicavisse, ut apud Grut. 646. 14. et 991. 4. et apud Spon. Antiquit. Lugdun. 4. p. m. 60., sic intelligendum, ut vivus monimentum exstruxerit, et statim post moriens illatus sit, epigraphe ab alio posita. Si quaeratur, cur in Lugdunensib. potissimum inscriptionib. asciae mentio fiat, respondet Mazzochius nusquam magis, quam in ea provincia violari consuevisse, vel diruendo, vel inarando, vel alienum mortuum inferendo, praesertim si vel imperfecta essent, vel vacua, et nondum usurpata. Itaque et asciam appingere, et formulam adscribere morem fuisse, ut sciretur, eum locum jam esse religiosum, ac proinde non violandum. Exemplum haberi ejus rei apud Sidon. 3 ep. 12.6) Muratorius in fine T. 1. Inscription. Thesaur., omnium qui haec de re scripsere, hoc est Aldi Manutii, Reinesii, Fabretti, Mazzochii, Maffeji et Mabilloni conjecturas refert, et sibi non placere fatetur: suam autem profert. Cum enim asciae figura, quae in lapidibus appingitur, saepe ligonis, aut securiculae formam referat, ait, putare se, illud sub ascia continere hortationem et preces ad posteros, ut locum sepulcri purgatum servent, nec sinant stirpibus, herbis, vepribus horrescere et impediri. Hoc pluribus copiose confirmat, quae ibi legenda prostant. — 7) Alia ratione Jac. Facciolatus magister meus haec intelligenda putat. Nam S. C. et decreto pontificum cautum erat, ut postquam mortui cadaver, aut cineres in sepulcrum illati essent, liceret nemini locum illum religiosum factum attingere, aut mutare, nisi a praeside provinciae venia peteretur, et ad collegium pontificum referretur. Id cum provincialibus Roma longe dissitis per incommodum esset, asciam sepulcris et formulam apponebant, ut significarent, aedificatum quidem esse sepulcrum, et usui traditum; sed non exaedificatum, et extrema manu politum, et adhuc sub ascia positum, quo liceret domino aut heredibus mutare aliquid, addere, ampliare, aut transferre, tanquam inchoatum tantummodo et imperfectum. Hucusque Forcellinus.8) Morcellus, qui rem hanc postremo attigit, de Stilo inscript. Latin. T. 2. p. 76. edit. Pat. litem jam diremptam existimat a Maffejo, cujus opinionem probat, ac per eam formulam sub ascia dedicavit nihil aliud significari ait, quam novum intactumque addixit, sive ab ascia statim tribuit, adsignavit. Hanc autem explicationem novo exemplo confirmat. Citat enim radulam aeneam Musei Kircheriani, quam templi donarium fuisse putat, et in illa legitur SUB ASCIA P., per quae verba significari putat, instrumentum ante dicatum, quam quisquam uteretur. Ex hoc autem exemplo illud etiam se didicisse addit, asciam pro quocumque instrumento accipi, quo opus quodlibet perficiatur. Haec addidit cl. Furlanetto.9) Porro hanc Morcelli illustrationem improbat cl. Guarini, Iter vag. Mansio III. p. 21. et seqq., qui insuper inter formulas sub ascia dedicare et sub ascia ponere discrimen statuit, ab eo neglectum. V. integr. loc. — 10) Denique Aldini in illustratione lapidis Clastidii reperti, edita in Marmi Ticinesi p. 124. et seqq., suspicatur asciam in sepulchris alludere ad aliquod thema genethliacum, quod pendeat ex observationibus astrologicis, quae quum lapsu temporum interierint, nos ignaros reliquerunt de vera earum explicatione. Sed hoc quoque non videtur quadrare Lapidibus Christianis, qui pariter asciam nobis exhibent sculptam, ut adnotat ipse Guarini loc. cit. p. 22. allato lapide, in quo piscis et ascia conspiciuntur.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Page updated: 7 Apr 11