[ALT dell' immagine: Una gran parte del mio sito è inutile se tenete escluse le immagini!]
mail: William Thayer [Link to an English help page]
English

[ALT dell' immagine: Link ad un' altra pagina di questo sito]
Aiuto
[Collegamento al livello immediatamente superiore]
A monte

[ALT dell' immagine: Link alla pagina principale del sito]
Home

[ALT dell' immagine: (link alla precedente sezione)]
indietro
Questa pagina Web riproduce una parte di
Le Chiese di Roma nel Medio Evo

di Christian Hülsen

pubblicato da Leo S. Olschki
Firenze
MCMXXVII

Il testo è nel dominio pubblico.


[ALT dell' immagine: (link alla seguente sezione)]
avanti

p26 Il catalogo di Torino

(circa il 1320)

(Cod. Taurin. lat. A, 381)

In Urbe sunt tredecim regiones, que corrupto et vulgari vocabulo dicuntur Rioni. Quarum prima est
Regio Montium et Biberate
secunda Regio Trivii et Vie late
tertia Regio Columpne et Sancte Marie in Aquiro
quarta Regio Posterule et Sancti Laurentii in Lucina
quinta Regio Pontis et Scortichiariorum
sexta Regio Santi Austachii et Vinee Tedemarii
septima Regio Arenule et Chacabariorum
octava Regio Parionis et Sancti Lauretii in Damaso
nona Regio Pinee et Sancti Marci
decima Regio Sancti Angeli in Foro Piscium
undecima Regio Ripe et Marmorate
duodecima Regio Campitelli et Sancti Adriani
tertiadecima Regio Transtiberim

Secundum Rectores et Fraternitatem Urbis, omnes ecclesiae dicte civitatis dividuntur in tres partes, quarum prima dicitur Duodecim Apostolorum; secunda Sanctorum Cosme et Damiani; tertia Sancti Thome. Et quelibet istarum partium habet quattuor rectores et duos nuczulos.

In ea parte quae dicitur Sanctorum Duodecim Apostolorum sunt Ecclesiae et Monasteria infrascripta, videlicet.
1. Ipsa ecclesia Sanctorum Duodecim Apostolorum est tituli presbiteri cardinalis, habet VIII canonicos.
2. Monasterium sancti Andree de Biberatica habet XV moniales.
3. p Ecclesia sancti Laurentii de Biberatica habet I sacerdotem.
4. Ecclesia sancti Nicolai de Columpna habet sacerdotem et clericum.
5. Ecclesia sancti Laurentii de Ascesa habet sacerdotem et clericum.
p27 6. p Monasterium sancti Urbani habet XVIII moniales.
7. Ecclesia sancte Marie Campi Carlei habet sacerdotem et clericum.
8. Ecclesia sancte Pacere de Militiis que est capella papalis habet IIII clericos.
9. Ecclesia sancti Salvatoris de Militiis habet sacerdotem et clericum.
10. Ecclesia sancti Salvatoris de Divitiis habet sacerdotem et clericum.
11. p Ecclesia sancte Marie Vanionapolis habet sacerdotem et clericum.
12. Ecclesia sancti Silvestri de Archione habet sacerdotem et clericum.
13. Ecclesia sancti Salvatoris de Cornutis habet sacerdotem et clericum.
14. p Ecclesia sancti Stephani de Caballis habet sacerdotem et clericum.
15. p Ecclesia sancti Nicolai de Olivetis habet I sacerdotem.
16. p Ecclesia sancti Andree de caballis habet sacerdotem et clericum.
17. Ecclesia sancte Agathe de Caballis dyaconi cardinalis habet IIII canonicos.
18. Ecclesia sancte Marie Magdalene habet I sacerdotem.
19. Ecclesia sancti Ciriaci in Termis titulus p(res)b(ite)ri. card(inalis) habet fr(atr)es IIII. . . . . . . ord(in)is Cartusien(sis).
20. Mp Ecclesia sancte Marie de porta habet I sacerdotem.
21. Monasterium sancte Agnetis extra muros habet XL moniales.
22. Ecclesia sancte Constantie non habet servitorem et est infra ambitum dicti monasterii.
23. Ecclesia sancte Susanne titulus pbri. card(inalis) habet sex clericos.
24. Ecclesia sancte Tatiane habet I sacerdotem.
25. Ecclesia sancti Saturnini de Trivio habet sacerdotem et clericum.
26. Ecclesia sancti Nicolai de Trivio habet sacerdotem et clericum.
27. p Ecclesia sancti Ypoliti habet sacerdotem et clericum.
28. Ecclesia sancti Johannis de Ficotia habet I sacerdotem.
29. Ecclesia sancti Nicolai de Archionibus habet I sacerdotem et clericum.
30. p Ecclesia sancti Laurentii de Archionibus habet I sacerdotem.
31. Ecclesia sancti Stephani de Archionibus habet I sacerdotem.
32. Ecclesia sancti Felicis in Pincis non habet servitorem.
p28 33. Ecclesia sancti Saturnini extra muros non habet servitorem.
34. Ecclesia sancti Hermetis extra muros non habet servitorem.
35. Ecclesia sancti Andree infra Ortos habet sacerdotem et clericum.
36. Monasterium sancti Silvestri de Capite Ordinis sancte Clare habet XXXVI moniales et II fratres.
37. Ecclesia sanctiº Johannis infra ambitum dicti monasterii non habet servitorem.
38. p Ecclesia sancte Lucie de Confinio habet sac(erdotem) et clericum.
39. Ecclesia sancti Andree de Columpna habet sac(erdotem) et duos clericos.
40. M Ecclesia sancte Marie in Via habet tres clericos.
41. M Ecclesia sancte Marie in Sinodochio habet sacerdotem et clericum.
42. Ecclesia sancti Anastasii de Trivio habet sacerdotem et clericum.
43. M Ecclesia sancte Marie de Cannella habet I sacerdotem.
44. p Ecclesia sancti Blasii de Curtis habet I sacerdotem.
45. Ecclesia sancti Ciriaci de Camiliano est monasterium, habet XL moniales.
46. p Ecclesia sancti Salvatoris de Camiliano habet I sacerdotem.
47. Ecclesia sancti Nicolai Forbitoriis habet I sacerdotem.
48. Ecclesia sancti Maguti, habet sacerdotem et clericum.
49. Ecclesia sancti Stephani de Trullo habet sacerdotem et clericum.
50. Ecclesiaº sancti Andree de Urso habet I sacerdotem.
51. M Ecclesia sancte Marie in Aquiro dyaconi card. habet V clericos.
52. Ecclesia sancti Blasii de Monte habet I sacerdotem.
53. Ecclesia sancti Laurentii in Lucina titulus pbr. card. habet X clericos.
54. p Ecclesia sancti Nicolai de Tufis habet III clericos.
55. p Ecclesia sancti Thome de vineis non habet sacerdotem.
56. M Ecclesia sancte Marie de Populo habet fratres ordinis heremitarum XII.
57. Ecclesia sancti Valentini extra portam sine muris non habet sacerdotem.
58. Ecclesia sancti Blasii de Penna destructa non habet sacerdotem.
59. Ecclesia sancti Georgii de Augusta destructa non habet sacerdotem.
60. p Ecclesia sancte Marine habet III clericos.
61. p Ecclesia sancti Martini de Posterula habet I sacerdotem.
p29 62. p Ecclesia sancti Stefani de Pila habet I sacerdotem.
63. Ecclesia sancte Lucie quatuor portarum habet V clericos.
64. p Ecclesia sancti Andree de Marmorariis habet III clericos.
65.º p Monasterium sancte Marie in Campo Martis habet moniales XVII.
66. p Ecclesia sancti Nicolai de Prefectis habet III clericos.
67. p Hospitale sancte Susanne habet III servitores.
68. p Hospitale sancti Silvestri de Capite habet I servitorem.
69. p Ecclesia sancti Laurentii de Pinea habet I sacerdotem.
70. M Ecclesia sancte Marie in via Lata diaconi cardinalis habet VI clericos.
71. Ecclesia sancti Marcelli titulus presbyteri cardinalis habet VIII clericos.
72. p Ecclesia sancte Cecilie de Mutis habet sacerdotem et clericum.
73. Ecclesia sancti Triphi, que est capella papalis habet fratres ordinis heremitarum XXXV.
74. p Ecclesia sanctorum Cosme et Damiani de Monte Gravato habet I sacerdotem.
75. p Ecclesia sancti Salvatoris de Cupellis habet V clericos.
76. p Ecclesia sancti Nicolai de Petine habet I sacerdotem.
77. M Monasterium sancte Marie de Cella habet moniales VIII.
78. p Hospitale sancti Jacobi de Termis habet V servitores.
79. Hospitale Sancti Salvatoris de Termis non habet servitorem.
80. p Ecclesia s. Benedicti de Termis habet I sacerdotem.
81. p Hospitale sancte Marie Rotunde habet II servitores.
82. p Ecclesia sancti Andree de Fordivoliis habet I sacerdotem.
83. Ecclesia sancti Martini de Mardonis habet I sacerdotem.
84. Ecclesia sancti Salvatoris de Rogeriis non habet servitorem.
85. Ecclesia sancti Apollinaris que est capella papalis habet VIII clericos.
86. p Ecclesia sancti Blasii de Posterula habet I sacerdotem.
87. M Ecclesia sancte Marie de Posterula habet I sacerdotem.
88. p Ecclesia sancti Salvatoris Primicereis habet I sacerdotem.
89. p Ecclesia sancti Symeonis habet sacerdotem et clericum.
90. p Ecclesia sancti Silvestri de Palma habet I sacerdotem.
91. Ecclesia sancti Salvatoris de Lauro habet sacerdotem et clericum.
92. Ecclesia sancti Angeli de Castro sancti Angeli non habet servitorem.
93. Ecclesia sancti Thome de Castro predicto non habet servitorem.
p30 94. M Ecclesia sancte Marie in Traspadina que est capella papalis habet V clericos.
95. Ecclesia sancti Jacobi de Porticu habet I sacerdotem.
96. Ecclesia sancti Laurenti de Piscibus habet sacerdotem et clericum.
97. Ecclesia sancti Martini de Porticu habet I sacerdotem.
98. Hospitale sancti Jacobi de Porticu habet III servitores.
99. p Hospitale de Ungaris habet IIII servitores.
100. M Ecclesia sancte Marie de vergariis habet I sacerdotem.
101. Ecclesia sancti Egidii habet I sacerdotem.
102. Ecclesia sancti Peregrini habet I sacerdotem.
103. Ecclesia sancte Marie Magdalene habet I sacerdotem.
104. Hospitale sancte Marie Magdalene non habet servitorem.
105. Ecclesia sancti Justini habet I sacerdotem.
106. p Hospitale sancti Nicolai habet servitores V.
107. M Ecclesia sancte Marie in Falcone non habet servitorem.
108. p Hospitale sancti Petri habet II servitores.
109. p Monasterium sancte Catherine habet moniales VIII.
110. Ecclesia sancti Vincentii que est capella papalis habet III clericos.
111. Ecclesia sancti Ambrosii habet I sacerdotem.
112. Ecclesia sancti Andree in ecclesia sancti Petri habet I sacerdotem.
113. Ecclesia sancti Georgii in Monte Aureo habet I sacerdotem.
114. Ecclesia sancti Stephani Maioris habet I sacerdotem.
115. Ecclesia sanctorum Johannis et Pauli habet I sacerdotem.
116. Ecclesia sancti Stephani de Agulia habet I sacerdotem.
117. p Ecclesia sancti Gregorii de Palatio habet I sacerdotem.
118. Ecclesia sancti Gregorii de Cortina habet I sacerdotem.
119. Ecclesia sancti Çenonis habet I sacerdotem.
120. Ecclesia sancti Salvatoris de Turrionis habet I sacerdotem.
121. p Ecclesia sancti Michaelis que est capella papalis habet III clericos.
122. p Oratorium sancti Jacobi de Harmenis habet XII fratres.
p31 123. M Ecclesia sancte Marie in Palaçolo habet I sacerdotem.
124. M Ecclesia sancte Marie in Saxia que est hospitale sancti Spiritus habet fratres et familiares XXX.
125. Ecclesia sancti Celsi que est capella papalis habet VIII clericos.
126. Ecclesia sancti Angeli habet I sacerdotem.
127. Ecclesia sancti Salvatoris de Impersis non habet servitorem.
128. M Ecclesia sancte Marie de monte Johannis Ronçonis habet I sacerdotem.
129. p Ecclesia sancti Thome de Parione habet I sacerdotem.
130. Ecclesia sancti Blasii de Cerclariis habet I sacerdotem.
131. p Ecclesia sancti Andree de Aquariçariis habet sacerdotem et clericum.
132. Ecclesia sancti Nicolai de Agone habet sacerdotem et clericum.
133. Ecclesia sancte Agnetis de Agone habet I sacerdotem.
134. Ecclesia sancti Panthaleonis de Parione habet sacerdotem et clericum.
135. M Ecclesia sancte Marie de Montarone habet I sacerdotem.
136. Ecclesia sancti Eustachii dyaconi cardinalis habet VIII clericos.
137. M Ecclesia sancte Marie Rotunde que est capella pp. habet VIII clericos.
138. M Ecclesia sancte Marie in Minerva habet fratres predicatores L.
139. Ecclesia sanctorum Quadraginta de calcariis habet I sacerdotem.
140. Ecclesia sancti Johannis de Pinea habet I sacerdotem.
141. Ecclesia sancti Cosme de Pinea habet I sacerdotem.
142. Ecclesia sancti Stephani de Pinea habet III clericos.
143. Ecclesia sancti Anastasii de Pinea habet I sacerdotem.
144. Ecclesia sancti Nicolai de Monte habet I sacerdotem.
145. M Ecclesia sancte Marieº de Astara habet I sacerdotem.
146. Ecclesia sancti Andree de Paracera habet sacerdotem et clericum.
147. Ecclesia sancti Laurentii de Paracera habet I sacerdotem.
148. Ecclesia sancti Marci titulus presbyteri cardinalis habet X clericos.

In supradicta parte sunt VI tituli presbiterorum cardinalium et IIII diaconorum.
Item VI monasteria monialium.
Item IIII loca religiosorum. p32
Item VIII capelle papales.
Item XI hospitalia.
Item VIIII capelle collegiatae de Tribus, Quatuor et Quinque Canonicis.
Item CI capelle parrocchiales de quibus XII non habent servitores, quarum IIII sunt totaliter destructe.
Summa omnium supradictarum ecclesiarum CXLVIII.

In ea vero parte que dicitur sanctorum Cosme et Damiani sunt ecclesie et monasteria infrascripta videlicet:

149. Ecclesia sancte Marie Majoris que est patriarchalis et habet XVII canonicos et XVIII benefitiatos et capellanos.
150. Hospitale sancti Andree in Assaio habet III servitores.
151. p Ecclesia sancti Adrianelli habet I sacerdotem.
152. p Ecclesia sancti Viti in Macello dyaconi cardinalis habet II clericos.
153. Ecclesia sancti Eusebii titulus presbiteri cardinalis habet fratres ordinis Sancti Petri de Morrone XXV.
154. Ecclesia sancti Luce habet I sacerdotem.
155. Monasterium sancte Praxedis titulus presbiteri cardinalis habet abbatem et VI monachos.
156. Ecclesia sancti Martini in Montibus titulus presbiteri cardinalis habet fratres XV ordinis Carmelitani.
157. p Ecclesia sancte Lucie in Silice dyaconi cardinalis habet clericos V.
158. Ecclesia sancti Johannis in Crapullo habet I sacerdotem.º
159. p Monasterium sancte Eufemie habet IIII moniales.
159. p Hospitale sancti Alberti habet IIII servitores.
161. Ecclesia sancte Pudentiane titulus presbiteri cardinalis habet V clericos.
162. Ecclesia sancti Laurentii in Fontana habet fratres sancti Marci II.
163. p Hospitale sancte Petronille habet servitorem I sacerdotem.
164. Ecclesia sancti Sixti in Gallinariis non habet servitorem et est sine muris.
165. Monasterium sancti Laurenti Panisperne habet moniales XVIII.
166. Ecclesia sancti Ypoliti — est destructa non habet servitorem.
p33 167. Ecclesia sancti Vitalis titulus presbyteri cardinalis sine muris habet IIII clericos.
168. Ecclesia sancti Andree de Puteo Probe habet I sacerdotem.
169. M Ecclesia de sancte Marie de Puteo Probe habet I sacerdotem.
169a. M Ecclesia de sancte Marie de Puteo Probe habet I sacerdotem.
170. Ecclesia sancti Sergii de Subura habet I sacerdotem.
171. Ecclesia sancti Andree de Subura habet I sacerdotem.
172. Ecclesia sancti Petri Marcellini de Subura habet I sacerdotem.
173. Ecclesia sancte Agathe de Subura habet VI clericos.º
174. Ecclesia sancti Salvatoris de Subura habet I sacerdotem.
175. Ecclesia sancti Salvatoris tribus ymaginibus habet I sacerdotem.
176. M Ecclesia sancte Marie in Monasterio est capella ep(iscop)atus Tusculan(ensis), habet VI clericos.
177. Ecclesia sancti Petri ad Vincula titulus presbiteri cardinalis habet VIII clericos.
178. Ecclesia sancti Silvestri de Tauro non habet servitorem.
179. p Ecclesia sanctorum Quadraginta habet sacerdotem et clericum.
180. p Ecclesia sancte Marine ibidem habet I sacerdotem.
181. Ecclesia sancti Clementis titulus presbiteri cardinalis habet VI clericos.
182. p Ecclesia sancti Pastoris habet I sacerdotem.
183. p Ecclesia sancti Stephani in Caprafice habet I sacerdotem.
184. p Ecclesia sancti Salvatoris de Insula habet I sacerdotem.
185. p Ecclesia sancti Salvatoris de Rota habet I sacerdotem.
186. p Ecclesia sancti Salvatoris de Arcu de Trasi habet I sacerdotem.
187. Mp Ecclesia sancte Marie de Metrio habet I sacerdotem.
188. p Ecclesia sanctorum Adon et Sennen habet I sacerdotem.
189. Mp Ecclesia sancte Marie de Ferrariis habet I sacerdotem.
190. Mp Ecclesia sancte Marie inter duo habet I sacerdotem.
191. p Ecclesia sancti Nicolai inter duo habet I sacerdotem.
192. M Ecclesia sancte Marie in Cambiatoribus habet sacerdotem et clericum.
193. M Ecclesia sancte Marie Nove dyaconi cardinalis habet canonicos regulares V.
194. M Ecclesia sancte Marie in Palaria non habet servitorem.
p34 195. Ecclesia sanctorum Cosme et Damiani dyaconi cardinalis habet VIII clericos.
196. Ecclesia sancti Laurentii in Miranda habet IIII clericos.
197. p Ecclesia sancti Johannis in campo habet I sacerdotem.
198. Mp ecclesia sancte Marie de Arcu aureo habet I sacerdotem.
199. p Ecclesia sancti Andree de Arcu aureo habet I sacerdotem.
200. p Ecclesia sancti Blasii de Ascesa habet I sacerdotem.
201. Ecclesia sancti Panthaleonis habet I sacerdotem.
202. Ecclesia sanctorum Quirici et Iulicte, que est capella papalis, habet VI clericos.
203. Ecclesia sancti Basilii habet fratres hospitalis sancti Johannis II.
204. Hospitale ipsorum fratrum ibidem habet I servitorem.
205. Mp Ecclesia sancte Marie in Foro habet I sacerdotem.
206. Ecclesia sancti Adriani dyaconi cardinalis habet V clericos.
207. Ecclesia sancti Martine est capella epi. Ostiensis, habet III clericos.
208. Ecclesia sanctorum Sergii et Bacchi dyaconi cardinalis habet III clericos.
209. M Ecclesia sancte Marie de Ara Celi habet fratres minores L.
210. Mp Ecclesia sancte Marie in Cannapara habet I sacerdotem.
211. M Ecclesia sancte Marie de Inferno non habet servitorem.
212. Ecclesia sancti Theodori dyaconi cardinalis habet canonicos.
213. Ecclesia sancti Georgii ad velum aureum dyaconi cardinalis habet V canonicos.
214. Mp Monasterium sancte Marie in Petrochia habet moniales XV.
215. Hospitale sancti Jacobi Altipassus habet fratrem I.
216. Ecclesia sancti Laurentii de Palpitario habet I sacerdotem.
217. Mp Ecclesia sancte Marie in Curte donne Micine habet sacerdotem et clericum.
218. Ecclesia sancti Martini de Monte Tito habet sacerdotem et clericum.
219. Ecclesia sancte Marie de Fovea habet I sacerdotem.
220. Ecclesia sancte Cecilie de Fovea habet I sacerdotem.
221. p Ecclesia sancti Salvatoris de Maximis habet tres clericos.
222. p Ecclesia sancti Laurentii de Mutiis habet I sacerdotem.
223. M Ecclesia sancte Marie in Porticu dyaconi cardinalis habet sex clericos.
p35 224. Ecclesia sancte Catherine habet I sacerdotem.
225. Ecclesia sancti Laurentii de Mondeçariis habet I sacerdotem.
226. M Ecclesia sancte Marie in Tufella habet I sacerdotem.
227. Ecclesia sancti Nicolai in carcere Tulliano dyaconi cardinalis habet sex canonicos.
228. Ecclesia sancte Cecilie Montis Farfe habet I sacerdotem.
229. Ecclesia sancti Gregorii de ponte Judeorum habet I sacerdotem.
230. Ecclesia sancti Bartholomei de Insula habet V clericos.
231. Ecclesia sancti Benedicti de Piscìola habet sacerdotem et clericum.
232. Ecclesia sancti Laurentii de Piscìola habet I sacerdotem.
233. Ecclesia sancte Cecilie in Transtiberim titulus presbiteri cardinalis habet X canonicos.
234. p Hospitale ibidem habet I servitorem.
235. Ecclesia sancti Laurentii de Porta non habet servitorem.
236. Ecclesia sancti Panthaleonis non habet servitorem.
237. Ecclesia sanctorum Cyri et Johannis extra portam non habet servitorem.
238. Ecclesia sancti Francisci habet fratres minores XV.
239. M Ecclesia sancte Marie in Turre habet sacerdotem et clericum.
240. M Ecclesia sancte Marie in Capella habet sacerdotem et clericum.
241. Ecclesia sancti Andree de Clavis habet unum sacerdotem.
242. Ecclesia sancti Salvatoris de Pede pontis est capella pp. et habet sacerdotem et clericum.
243. Ecclesia sancte Marie Secundi Cerei habet sacerdotem et clericum.
244. M Ecclesia sancte Marie de Gradellis habet sacerdotem et clericum.
245. Ecclesia sancti Gregorii de Gradellis habet I sacerdotem.
246. Ecclesia sancte Anastasie titulus presbiteri cardinalis habet VI clericos.
247. Ecclesia sancti Salvatoris de Ludo — est sine tecto non habet servitorem.
248. p Ecclesia sancti Cesarii de Palatio ordinis Saccitarum habet I sacerdotem.
249. M Ecclesia sancte Marie de Manu habet I sacerdotem.
p36 250. M Ecclesia sancte Marie in Cosmedin dyaconi cardinalis habet X clericos.
251. Ecclesia sancti Salvatoris de Molellis non habet servitorem.
252. p Ecclesia sancti Gregorii de Grecis habet sacerdotem et clericum.
253. Ecclesia sancti Stephani Rotundi habet I sacerdotem.
254. Ecclesia sancti Laurentii juxta flumen non habet servitorem.
255. Ecclesia sancti Anastasii de Marmorata habet I sacerdotem.
256. p Ecclesia sancti Salvatoris de Marmorata habet I sacerdotem.
257. p Ecclesia sancte Anne de Marmorata habet moniales IIIIor.
258. p Ecclesia sancti Nicolai de Marmorata habet I sacerdotem.
259. M Ecclesia sancte Marie de Episcopio — est sine hostiis non habet servitorem.
260. Ecclesia sancti Geminiani non habet servitorem.
261. Ecclesia sancti Johannis in Orreu habet I Sarrabaitum.
262. Ecclesia sancti Jacobi in Orreu non habet servitorem.
263. M Ecclesia sancte Marie de Aventino non habet servitorem.
264. Monasterium sancti Alexii habet monachos V.
265. Ecclesia sancte Sabine titulus presbiteri cardinalis habet fratres predicatores XXX.
266. Ecclesia sancte Prisce titulus presbiteri cardinalis habet monachos nigros tres.
267. Ecclesia sancti Nicolai de Aquasalvia non habet servitorem.
268. Ecclesia sancte Blasii de Porta non habet servitorem.
269. Ecclesia sancti Salvatoris de Porta non habet servitorem.
270. p Hospitale sancti Eupli habet II servitores.
271. Monasterium sancte sancti Sabbe habet abbatem et monachos XVI.
272. Ecclesia sancte Balbine titulus presbiteri cardinalis habet fratres sancti Guillielmi X.
273. Ecclesia sanctorum Nerei et Archilei titulus presbiteri cardinalis non habet servitorem.
274. Ecclesia sancti Cesarii in Turrim non habet servitorem.
p37 275. Hospitale in Turrim habet fratres ordinis Cruciferorum IIII.
276. Ecclesia sancti Archangeli non habet servitorem.
277. Ecclesia sancti Johannis ante portam Latinamº habet fratres paupertatis XV.
278. Monasterium sancti Sixti habet moniales LXX et fratres predicatores XVI.
279. M Ecclesia sancte Marie in Tempore — est destructa non habet servitorem.
280. Ecclesia sancte Lucie in Septem Soliis diaconi cardinalis habet II clericos sed nullus servit.
281. Ecclesia sancti Leonis habet V clericos sed nullus servit.
282. Monasterium sancti Gregorii in clavos Tauri habet abbatem et IIII monachos residentes.
283. Ecclesia sancte Trinitatis non habet servitorem.
284. Ecclesia sanctorum Johannis et Pauli titulus presbiteri cardinalis habet VIII canonicos.
285. Hospitale sancti Thome de Formis habet fratres IIII.
286. Mp Ecclesia sancte Marie in Dompnica diaconi cardinalis habet II clericos.
287. p Ecclesia sancti Stephani in Celio monte titulus presbiteri cardinalis habet IIII clericos.
288. p Monasterium sancti Herami habet moniales XVI.
289. M Ecclesia sancte Marie de Cacchabellis non habet servitorem.
290. Ecclesia sanctorum quatuor Coronatorum titulus presbiteri cardinalis habet monachos Saxivivi X.
291. p Hospitale ipsorum ibidem habet I servitorem.
292. Ecclesia sancti Nicolai de Formis non habet servitorem.
293. Ecclesia sancti Sergii de Formis non habet servitorem.
294. Ecclesia sancti Antonii non habet servitorem.
295. p Ecclesia sanctorum Petri et Marcellini titulus presbiteri cardinalis habet IIII clericos.
296. Hospitale sancti Matthei de Merulana habet priorem et fratres ordinis Cruciferorum VIII.
297. Ecclesia sancti Stephani de Scola Cantoris non habet servitorem et est destructa.
p38 298. Ecclesia sancti Bartholomei non habet sacerdotem.
299. Ecclesia sancti Danielis — est destructa non habet servitorem.
300. Ecclesia sancti Laurentii de Palatio vel Sancta Sanctorum habet V clericos.
301. Ecclesia sancti Johannis in Laterano et est patriarchalis Que habuit priorem et canonicos regulares. Nunc habet archipresbiterum et canonicos XVIII et suffraganeos I benefitiatos XVI et acolitos II.
302. Ecclesia sancti Silvestri non habet servitores.
303. p Hospitale sancti Nicolai de hospitali habet I servitorem.
304. Ecclesia sancti Jacobi de Lacu non habet servitorem.
305. p Hospitale sancte Catherine extra portam habet I sacerdotem.
306. M Ecclesia sancte Marie de Spatularia habet Sarabaitas VI.
307. Ecclesia sancte Crucis in Jerusalem titulus presbiteri cardinalis habet IIII clericos.
308. p Ecclesia sancte Barnabe de Porta habet I sacerdotem.
309. p Monasterium sancte Viviane habet moniales XVIII.
310. Ecclesia sancti Laurentii extra muros habet abbatem et monachos residentes XIIII et est patriarchalis.
311. Ecclesia sancti Viti in Campo non habet servitorem.
312. p Ecclesia sancti Juliani habet fratres Carmelitas IIII.
313. Monasterium sancti Andree de Fractis habet moniales XVIII.
314. M Ecclesia sancte Marie in Parui habet I sacerdotem.
315. Monasterium sancti Sebastiani habet abbatem et monachos X.
316. Ecclesia sancti Urbani non habet servitorem.
317. Monasterium sancti Anastasii habet abbatem et monachos presentes XV.
318. Ecclesia sancti Pauli est patriarchalis, habet abbatem et monachos XL computatis qui sunt in castris.
319. Ecclesia sancte Marie de Castro sancti Pauli habet I servitorem.
320. Hospitale sancti Mandati extra portam habet II servitores.

In supra dicta secunda parte sunt Quatuor patriarchales ecclesiae.
Item Tituli presbiterorum cardinalium XVIII.
Item ecclesiae diaconorum cardinalium XIII.
De predictis ecclesiis presbiterorum ed diaconorum cardinalium novem reguntur per monachos et religiosos. p39
Item due capelle papales.
Item loca monachorum et religiosorum XX.
Item monasteria monalium VIII.
Item hospitalia XIIII.
Item sex capelle collegiate de Tribus Quatuor Quinque et Sex Canonicis.
Item capelle parrochiales LXXXXII, inter quas sunt VI totaliter destructe et XXX que non habent servitores.
Summa predictarum ecclesiarum secunde partis CLXXVII.

In ea autem parte que dicitur Sancti Thome sunt ecclesie et monasteria infrascripta videlicet:

321. Ecclesia sancti Petri Maioris que est patriarchalis et habet Canonicos XXX Benefitiatos XXXIII et clericos chori XX.
322. Ecclesia sancti Ursi habet monachos nigros III.
323. p Ecclesia sancti Panthaleonis iuxta flumen habet I servitorem.
324. Ecclesia sancti Benedicti habet I servitorem.
325. p Ecclesia sancti Stephani de Piscina habet I servitorem.
326. Monasterium sancti Blasii de Cantusecuta habet abbatem et monachos III.
327. p Ecclesia sancte Lucie iuxta flumen habet I servitorem.
328. M Ecclesia sancte Marie in Vallicella habet sacerdotem et clericum.
329. Ecclesia sancte Cecilie de Campo habet I sacerdotem.
330. p Ecclesia sancti Johannis in agina habet I sacerdotem.
331. p Ecclesia sancti Nicolai de furca habet I sacerdotem.
332. p Ecclesia sancti Eusterii de campo Senensi habet I sacerdotem.
333. p Ecclesia sancti Andree de Açanesi habet I sacerdotem.
334. Mp Ecclesia sanctarum Marie et Catherine habet III clericos.
335. p Ecclesia sancte Margarete habet I sacerdotem.
336. Ecclesia sancti Laurentii in Damaso titulus presbiteri cardinalis habet VIIII clericos.
337. Ecclesia sancti Salvatoris de prefectis habet I sacerdotem.
338. p Ecclesia sancti Nicolai de Curte habet I sacerdotem.
339. Ecclesia sancti Thome de Yspanis habet III clericos.
340. Ecclesia sancti Andree de Unda habet I sacerdotem.
341. Ecclesia sancti Salvatoris de Unda habet I sacerdotem.
p40 342. p Ecclesia sancti Cesarii habet I sacerdotem.
343. Ecclesia sancti Benedicti de Arenula habet I sacerdotem.
344. Ecclesia sancti Salvatoris de Campo habet I sacerdotem.
345. Ecclesia sancti Pauli de Arenula habet I sacerdotem.
346. M Ecclesia sancte Marie de Monticellis que est capella papalis habet IIII clericos.
347. Ecclesia sancti Anastasii habet I sacerdotem.
348. Ecclesia sancti Bartholomei habet I sacerdotem.
349. Ecclesia sancti Stephani de Arenula habet I sacerdotem.
350. M Ecclesia sancte Marie de Cacchabariis habet sacerdotem et clericum.
351. Ecclesia sancti Salvatoris de Cacchabariis habet sacerdotem et clericum.
352. Ecclesia sancti Patermutii habet I sacerdotem.
353. Ecclesia sancti Thome habet I sacerdotem.
354. Ecclesia sancte Cecilie de Panthaleis habet I sacerdotem.
355. M Ecclesia sancte Marie a Flumine non habet servitorem.
356. p Ecclesia sancti Salvatoris de Baroncinis habet I sacerdotem.
357. M Ecclesia sancte Marie dompne Rose habet primicerium et V canonicos.
358. M Ecclesia sancte Marie de Publico habet I sacerdotem.
359. Ecclesia sancti Benedicti de Clusura habet sacerdotem et clericum.
360. Ecclesia sancti Martini de Panarella habet I sacerdotem.
361. Ecclesia sancte Barbare habetº I sacerdotem.
362. M Ecclesia sancte Marie de Criptapincta habet I sacerdotem.
363. Ecclesia sancti Sebastiani de via Pape habet I sacerdotem.
364. M Monasterium sancte Marie in Iutia habet moniales XL.
365. Ecclesia sancti Valentini habet I sacerdotem.
366. Ecclesia sancti Nicolai de Mellinis habet I sacerdotem.
367. Ecclesia sancti Nicolai de Calcarario habet sacerdotem et clericum.
368. p Ecclesia sancti Laurentii de Calcarario habet I sacerdotem.
369. Ecclesia sancti Salvatoris de Gallia de Calcarario non habet servitorem.
370. Ecclesia sancte Lucie de Calcarario habet sacerdotem et clericum.
371. Ecclesia sancti Blasii de Oliva habet sacerdotem et clericum.
372. p Ecclesia sancti Salvatoris de Iulia habet I sacerdotem.
p41 373. Ecclesia sancti Salvatoris de Sorrata habet sacerdotem et clericum.
374. Ecclesia sancti Leonardi de Albis habet I sacerdotem.
375. Ecclesia sancti Angeli in foro piscium dyaconi cardinalis habet VIII clericos.
376. p Monasterium sancte Marie de Maxima habet moniales XII.
377. Ecclesia sancti Stephani de Maxima non habet servitorem.
378. M Ecclesia sancte Marie in Campitello habet sacerdotem et clericum.
379. M Ecclesia sancte Maria in Curte habet sacerdotem et clericum.
380. Ecclesia sancti Johannis de Mercato habet I sacerdotem.
381. Ecclesia sancti Blasii de Mercato habet I sacerdotem.
382. Ecclesia sancti Nicolai de Funariis habet I sacerdotem.
383. Ecclesia sancti Andree de Funariis habet sacerdotem et clericum.
384. Mp Ecclesia sancte Marie de Guiniço habet sacerdotem et clericum.
385. p Ecclesia sancti Laurenti de Bascis habet I sacerdotem.
386. Mp Ecclesia sancte Marie de Macello habet I sacerdotem.
387. p Ecclesia sancti Nicolai de Macello habet I sacerdotem.
388. Ecclesia sancti Johannis de Insula habet V clericos, t(amen) totaliter est destructa.
389. Ecclesia sancti Salvatoris de Curtis habet V clericos.
390. Ecclesia sancte Bonose habet I sacerdotem.
391. Ecclesiam sancte Agathe habet I sacerdotem.
392. Ecclesia sancti Grisogoni titulus presbiteri cardinalis habet VIII clericos.
393. p Ecclesia sancti Stefani Rapigranu habet I sacerdotem.
394. Ecclesia sancte Rufine habet I sacerdotem.
395. M Ecclesia sancte Marie in Transtiberimº titulus presbiteri cardinalis habet XII canonicos.
396. Ecclesia sancti Calixti habet IIII clericos.
397. Ecclesia sanctorum Quadraginta habet I sacerdotem.
398. Ecclesia sanctorum Cosme et Damiani c(um) mon(asterio) habet moniales XXXVI et sunt ordinis sancte Clare; habet etiam fratres minores II.
399. p Ecclesia sancti Johannis Mica aurea habet I sacerdotem.
400. Ecclesia sancti Angeli in Ianniculo habet sacerdotem et clericum.
p42 401. p Ecclesia sancti Petri Montis Aurei habet fratres ordinis sancti Petri de Morrone VIII.
402. Monasterium sancti Pancratii habet XXXV moniales ordinis Cistercen(sium).
403. Ecclesia sancti Laurentii habet I sacerdotem.
404. Ecclesia sancti Blasii habet I sacerdotem.
405. Ecclesia sancti Johannis de Porta habet I sacerdotem.
406. Ecclesia sancti Silvestri habet I sacerdotem.
407. Ecclesia sancti Leonardi habet I sacerdotem.
408. Ecclesia sancti Jacobi habet fratres Silvestrinos XX.

In supradicta tertia parte est una ecclesia patriarchalis.
Item tituli presbiterorum cardinalium III.
Item una ecclesia diaconi cardinalis.
Item una capella papalis.
Item loca monachorum et religiosorum IIII.
Item monasteria monialium IIII.
Item sex capelle collegiatae de Tribus, Quatuor et Quinque Canonicis.
Item Capelle parrocchiales LXVIII, inter quas est una destructa et Tres que non habent servitores.
Summa predictarum ecclesiarum Tertie partis LXXXVIII.

Summa omnium summarum ecclesiarum patriarchalium V.

Summa titulorum presbiteriorum cardinalium XXVII.
Summa ecclesiarum diaconorum cardinalium XVIII.
Summa omnium locorum religiosorum et monachorum XXVIII.
Summa omnium monasteriorum monialium XVIII.
Summa omnium hospitalium XXV.
Summa omnium capellarum papalium XI.
Summa omnium capellarum collegiatarum de Tribus Quatuor Quinque et Sex Canonicis XXI.
Summa omnium ecclesiarum parrocchialium de uno vel duobus clericis CCLXI, de quibus XLIII non habent servitores et XI sunt funditus destructe; et multe alie in parietibus tectis hostiis p43et aliis rebus necessariis ad cultum divinum defecerunt et defeciunt tota die propter malitiam servientium, pro quarum reparatione infinitus thesaurus non sufficeret ad reparandum ut prius fuerunt. Ecclesia Lateranensis non est inter praedictas, nec etiam sancte Marie supra Minervam, de cuius testudine versus Turrim Iordanescam satis dubitatur nisi excontri qui incepti sunt perficiantur, et possent perfici secundum dictum magistrorum primo ducentis florenis auri.
Summa omnium ecclesiarum predictarum CCCXIIII.
In supradictis omnibus ecclesiis sunt clerici seculares VIICLXXXV.
Item religiosi CCCXVII.
Item abbates VIII et monachi CXXVI.
Item moniales CCCCLXX.
Item hospitalarii seu servitores hospitalium LXXXXVII.
Summa omnium predictorum tam marium quam feminarum M VIIIC III.
Summa omnium reclusarum sive incarceratarum urbis CCLX.
In supradictis ecclesiis de clericis religiosis et monachis inveniuntur plures et pautiores residentes, secundum tempora, quam posuerim. Tamen sicut inveni ita posui.

Iste sunt

Pagina aggiornata: 14 Giu 01