[ALT dell' immagine: Una gran parte del mio sito è inutile se tenete escluse le immagini!]
e‑mail: William Thayer 
[ALT dell' immagine: Click here for a help page in English.]
English

[ALT dell' immagine: Link ad un' altra pagina di questo sito]
Aiuto
[Collegamento al livello immediatamente superiore]
A monte
[Link to my homepage]
Home

Questa pagina riproduce una parte di
Notizie Storiche e Laudi

della Compagnia di Disciplinati
di S. Maria Nuova e S. Croce
nella Terra di Fratta (Umbertide)

stampato ad Umbertide, 1899
ripubblicato dalla Pro-loco di Umbertide, 1998

Il testo è nel dominio pubblico.

Questa pagina è stata attentamente riletta
e la credo senza errori.
Ciò nonostante, se vi trovate un errore, vi prego di farmelo sapere!

p27 (Documenti)

Petrus misératione divina Episcopus Eugubinus. Universis Christi fidelibus per Civitatem Eugubinam, éjusquoque dioecesim constitutis présentium notitiam habituris, salutem in Domino sempiternam. Cupientes Vobis spiritualis lucri captandi materiam exhibere Vosque digne remissionem peccaminum per misericordie pietatisque opera promereri, devotionem vestram tenore praesentium inducimus, et ortamur quatenus Hospitali Fratérnitatis Disciplinatorum Béate Marie de Fracta filiorum Uberti nostre Eugubine dioecesis, quod ad laudem Dei, et pauperum subsidium est inceptum, nec non Prioribus ipsius Fraternitatis pro ipso Hospitali, et pauperis recipientibus, de bonis nobis a Deo collatis pia iuvamina, élemosinasque, ac grata charitatis subsidia erogetis, ut ex inde dictum Hospitale laetis profitiat incrementis, et pauperis habundantius substententur, et commodius recipi valeant in eodem. Nos enim de omnipotentis Dei, et Salvatoris nostri Jesu Cristi Crucifixsi misericordia, Beatorumque Martirum Mariani et Jacobis praecibus et patrocinio confidentes, omnibus véré poenitentibus et confessis, qui ad dicti Hospitalis et domorum ipsius fabricationem, ampliationem, augumentum, pauperumque substentationem, et victum manus suas quomodocumque porrexerint adiutrices XL dies de iniunctis ei poenitentijs pro vice qualibet in Domino misericorditer relaxamus. Committentes dictis Prioribus, ut hujusmodi iuvamini helemosinasque recipiant pro eodem. Et nichilominus presentium tenore concedimus, et permictimus, ut in Oratorio Hospitalis praedicti quolibet anno in utroque Festo salvifice Crucis Cristi possint divina per sacerdotes idoneos et hore canonice décantari Januis seu Hostijs apertis, incipiendo in Vesperis diej praecedentis p28et inter divina vel extra tempus celebrationis divimorumº in diebus festivitatis Sancte Crucis possint proponi, et praedicari Populo verbum Dei. In cujus rei testimonium presentes fieri fecimus, et nostri sigilli appensione muniri. Datum Eugubij in Episcopatu die 24 Martij quinta Indictionis Anno Domini MCCCXXXVII.

Diversis presentes licteras inspectutis. Frater Jhoannes Dei, et apostolice sedis gratia Ananiensis Episcopus, ac in Alma Urbe Domini Pape Vicarius, et Frater Uguitio eadem gratia Sutrinensis Episcopus, et Dominus Bonus eadem gratia Calinensis Episcopus, Frater Benedictus eadem gratia Cernicensis Episcopus, Frater Laurentius eadem gratia Ortanus Episcopus, dominus Mantius Amelinensis Episcopus, Frater Angelus eadem gratia Aquilanus Episcopus, Frater Franciscus Episcopus Civitatis Castellane, Frater Thomas Verriensis Episcopus, Frater Andreas Corronensis Episcopus, Frater Mattheus Balneoregensis Episcopus, Frater Thomas eadem gratia Iteranensis Episcopus. Quoniam ut ait Apostolus, omnes stabimus ante Tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit, sive malum, oportet diem nostre ressurrectionis extreme operibus misericordie . . . . . . . . . . . . . . . . . . recolligere valeamus firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum igitur ex parte dilecti filij nostri Vannis Cicoli Augustini de Fracta filiorum Uberti Dioecesis Eugubine nobis fuerit humiliter supplicatum, ut omnibus venientibus ad Oratorium, seu Hospitale Disciplinatorum Sancte Marie de Castro fracte predicte velimus indulgentiam exhibere. Nos vero de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis qui vel que praedictum p29Oratorium sive Hospitale vesitaverint videlicet a Dominica Septuagesime usque ad octavam Resurectionis Domini nostri Christi, quolibet die, seu etiam sollepnitatibus Beate Marie Virginis, Nativitatis, Circuncisionis, Ephifanie, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, Trinitatis, Dedicationis Ecclesie Sancte Crucis, Sanctorum Angelorum Sanctorum omnium, Joannis Baptiste, Apostolorum Petri et Pauli, omnium Apostolorum et Evangelistarum, ac Sanctorum Martirum Stephani Laurentij, Erculani, Constantij Blasij Erasmi, et Sanctorum Jeronimi, Gregorij et aliorum Doctorum ac Sanctorum Confessorum Nicolai Martini et Ubaldi et Sanctarum Marie Magdalene Agnetis Lucie Katherine Barbare . . . . . nate, Anne nec non in die animarum, singulis diebus Dominicis, ac etiam, qui Corpus Christi cumportatur infirmis secuti fuerint aut qui in serotina pulsatione Campane ter Ave Maria devote dixerit, vel qui ad fabricam luminaria, ornamenta, et alia dicte Eclesie necessaria manus quoque porrexerint adiutrices, quilibet nostrum quadraginta dies de iniunctis sibi poenitentijs misericorditer in Domino relaxamus. Dummodo ad ea dijocesanus prestet ejus dijocesanum assensum. In cujus rei testimonium presentes licteras nostrorum sigillorum fecimus appensione muniri. Datum Rome in Palatijs nostris anno Domini MCCCXXXVIII. Indictione 6.a die 18 Martij Pontificatus Domini Benedicti Pape XII Anno 4.o

Nos igitur Petrus permissione divina Episcopus Eugubinus volentes pijs operibus nostrum prestare consensum, ipsis indulgentijs tenore presentium consentimus. In cujus rei testimonium presens consensum dictis licteris ascribi mandavimus, et nostri sigilli appensione muniri. Data Eugubij apud nostrum Episcopale Pallatium die 2 Mensis Aprilis sexte Indictionis sub Anno Dominiiº a nativitate eiusdem MCCCXXXVIII. Indictione predicta tempore Domini Benedicti Pape XII.

p30 Petrus Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Eugubinus. Dilectis filijs Priori et alijs de Fraternitate Hospitalis disciplinatorum Beate Marie Virginis et Sancte Crucis de Fracta filiorum Uberti nostre Eugubine dioecesis salutem in Domino sempiternam. Attendentes pietatis et charitatis opera, quae per Vos fiunt et facta sunt temporibus retroactis in Hospitali predicto de Jure movemur ut vobis et Hospitali predicti impendamus nostrum consilium auxilium et favorem atque adiutorium opportunum. Et ad hoc ut possitis praedicta charitatis opera facilius supportare concedimus Vobis et fraternitatis predicte tenore presentium, quod nostra auctoritate de male ablatis incertis usque in quantitatem viginti quinque librarum denariorum Ravennatensium et Anconitanorum recipere valeatis, et dictam pecuniam expendere in subsidium pauperum confluentium ad Hospitale predictum et ad alios pios usus Hospitalis predicti, prout Vobis videbitur convenire. Et quod illis qui dictam pecuniam vel partem ipsius Vobis dabunt quietantiam generalem et specialem usque ad quantitatem predictam, auctoritate nostra facere valeatis. In cuius rei testimonium presentes licteras fieri mandavimus et nostri sigilli appensione muniri. Data Eugubij apud nostrum Episcopatum die prima aprilis octave Indictionis sub anno Domini a nativitate eiusdem MCCCXL tempore Domini Benedicti Pape XIJ.

In nomine Domini amen. Anno Domini Millecccxlj indictione viiij tempore Domini benedicti pape xij die prima mensis januarij.

Infrascripte sunt res et bona dicte fraternite.

In primis.

Una domus oraculi posita in burgo inferiore de Fracta. Cui a tribus vie publice ab (alio) domus Nuti Branche.

p31 Item: una domus posita in dictu burgo que olim fuit Petri fabri. Cui a duobus vie et ab (alio) heredes Simoni Cionis et ab (alio) Ranutius Partutij.

Item: unum sigillum fraternite.

Item: unum crucifissum relevatum quem emit Bartolutius Vitalis de suis denariis et donavit fraternite.

Item: unam crucem argentatam et auratam et baculum suum quam emit Donpnus Petrus de denariis fraternite cum uno suorum. (?)

Item: duas tabulas conjunctas pictas et fioratas per totum quas aportavit ser Vannes de Roma et reddidimus sibi denarios quos expendidit.

Item: unam tabulectam cum vulto sancto quam aportavit dictus ser Vannes de Roma et donavit fraternite.

Item: unum privilegium concessum a Donpno Episcopo Eugubino de edificatione domus et ordinantioneº fraternite d' indulgentia quam concessit, in quo nominantur Petrus Massutii et Paulus Mutij, cum uno sigillo et est magnum privilegium.

Item: unum privilegium magnum cum xiij sigillis quod acquisivit ser Vannes Ceccoli quando fuit Rome. quod continet moltas indulgentias.

Item: unum privilegium quod concessit donpnus Episcopus Eugubinus super offitio festivitatis Sancte Crucis, cum uno sigillo.

Item: unum privilegium concessum a donpno Episcopo Eugubino d' incertis et male ablatis rebus et est cum uno sigillo.

Item: unum Missale cum assiculis corio viridi.

Item: unum pallium d' sirico quod fuit de bonis Pauli Palmerij cum uno sugatorio cum virgula rubra.

Item: unum paramentum cum planeta de bucarame, et cum uno camiscio, et stola et amicto et cingulo, bonis et pulcris manipulo cum una . . . . grossa.

Item: unam planetam d' guarnello et unum camiscium, et manipulum et cingulum, et una stola cum una . . . . grossa.

p32 Item: unam planetam d' bucarame veterem et unum camiscium, et amictum.

Item: unam tobaleam cum capitagnis magnis et laboratis.

Item: unam aliam tobaleam cum capitagnis laboratis, et virgis cruciatis.

Item: unum pannum cum virgulis nigris cruciatis.

Item: unum sciuccatorium grosellum cum certis virgis nigris sine crucibus.

In Nomine domini Amen. Inscripte sunt res pertinentes ad hospitale fraternite.

In primis — VIIIJ letice pro lectis.

Item: quinque paria linteaminum bonorum.

Item: unam cultram.

Item: duas cultrices cum penna.

Item: unum Caveçale largum magnum cum penna.

Item: unum plumatium cum penna stremum.

Item: unum sacconem bonum.

Item: unum mantile magnum.

Item: unum sciugatoiolium piculum.

Item: unum paiolellum d' ramo piculum iste res erant in domo exparte fraternite.

Item: duas cultrices cum penna.

Item: unum materatium.

Item: V pulvinaria cum penna.

Item: duas cultras.

Item: tria covertoria d' lana.

Item: duo paria linteaminum bonorum sanorum.

Item: unum scrineum, te unum bancum.

Item: unum lectum d' cultrice caveçali et lençolis et cultra quem dedit nobis Mona filia perutij Alexandri pro anima perutij.

p33 Item: unam cultram et unum par linteaminum et unum saconem et unum plumatium quos posuit Chinutius d' invito Monis prioris in hospitali in mense februarij d' quibus cum cultra et linteamina fuerunt pro anima Nute Iacomelli de porta nova, quas dedit nobis Artinellus berardi, et sacone et plumatium furunt d' pannis qui erant in Camera fraternite ex latere fraternite

Item: duos saccones quos misit dopnus Ugolinus olim Capelanus fraternite.

Item: duo paria lençolorum.

Item: unum lectum d' uno sacone duobus lençolis quos habuimus a bruna Guidarelli d' plebe Saddi.

In Nomine domini Amen. Infrascripte sunt res pertinentes ad hospitale fraternite quas reassingnavit Ventorina Rosso magistri Bartoli priori, Ceccholo Iacopelli, Moni Cangnoli sub MIIJcXLV die XXV mensis septembris. Jmprimis.

Unam leticam in domo habitationis dicti Ventorine compositam.

Item: unam leticam positam in muro supra esetram ferratam.

Item: unum scringnum.

Item: duos assides de querchu.

Item: unam scala octo pedum.

Item: unam leticam excabigliatam positam insuper camorcannum quod est in terminis habitationis ipsius et in terminis habitationis pauperum.

Item: unum paiolellum.

Item: unum mantellum cum caparone bigi sanum.

Item: unum saconem veterum.

Item: unum saconem totum cenciatum.

Item: unum caveçalicchium rigatum rubeum.

p34

Infrascripte sunt res quas reassignavit dictusº Ventorina supradictis hominibus que erant in parte habitationis pauperum.

Unam leticam justa hostium cum sacone et cum mataraçço vergato per partem rubeum, et album, et viridum, et cum caveçale vergato rubeo, et nigro, et cum uno pari linteaminum ructos, et cum carpita vergata rubea, et cum cultra ructa.

Item: unam aliam leticam cum mataraçço vergato cum peççis albis, ei cum uno pari linteaminum ructorum, et cum caveçale pichiato bono, et cum bona cultra bordia.

Item: unam leticam cum sacone, et cum cultrice rubea sana, et cum duobus caveçalis unum album et aliud vergatum, et cum uno pari lenteaminum grossellos, et cum cultra bordia et gialla, et cum carpita de lana rigata.

Item: unam stangam grossam et magnam conficatam . . . .

Item: unam leticam positam in cantone cum sacone bono, et cum cultrice bona vergata nigra, et alba, et cum una pari linteaminum bonos novos et cum caveçale vergato albo, et cum cultra bordia, et cum celone de lanata rigato albo.

Item: unam leticam in cantone cum sacone ructo, et cum materaçço albo, et cum cultrice vermelglia cum peççis albis, et cum caveçale vergato albo, et cum uno pari linteaminum ructos et cum cultra straciata.

Item: reassignavit unum celonem de laçço cruciato.

Item: unam carpitam vergatam albam nigram, et giallam.

Item: unum par linteaminum unum ructum, et aliud sanum.

Item: unum caveccalectum bonum.

Item: unum linteaminum, duo caveccalia unum rubeum et aliud album que habet giardinus.

Item: unum banchectum.

Item: unum pannum laboratum ad modum tobalee subtilem.

Item: duo sciuccatoria altaris cum capitagnis larghis.

Item: unam tobaleam largam.

Item: unam tobalectam cum capitagnis laboratis.

p35 Item: unum pannum lini cruciatum.

Item: quactuor sciuccatoria lini.

Item: quactorº sciuccatoria d' bambagio picula.

Item: unum guancialectum.

Item: due vela d' sirico.

Item: duo velecta d'º

Item: unum sciucatorium laboratum.

Item: unum vlectum vergatum.

Item: duo alia vela d' sirico.

Item: unum frustum zendati rubei . . . cruciati.

Item: dues campanellas magnas.

Item: unam campanellam piculam rehabuit (?) dopnus Petrus.

Item: duas quaternas pecudinas.

Item: unum librum in cartis bombicinis in quo sunt offitiales.

Item: unam cassam.

Item: Religa XVIJ sanctorum.

Item: unum vas vitreum cum cuperculo (fuit ructum) in quo stant dicta religa.

Item: unam pissidem pro hostijs consecrandis.

Item: unam aliam pro incenso ructam.

Item: unum librum cartarum bombicinarum in quo sunt laudes.

Item: unum legium.

Item: duo candelabra magna.

Item: unum pannum nigrum qui stat ante crucifissum.

Item: duas lampades.

Item: unum scrineolum piculum quod fuit Johanne de Galera.

Item: una letica pro lecto.

Item: sex scanna ad sedendum longa.

Item: duo disca picula.

Item: duo frusca cereorum in bigo . . dis.

Item: unum canistrum.

p36 Item: unum sciucatirum largum ruciatum cum capitagnis nigris que octulit Mutia uxor Simonis Cimatoris.

Item: unum saconem quem habuimus ab Artinello pro anima Nute Iacomelli una cum lençolis cultra qui sunt scripti iterum in ratione rerum que sunt ex parte hospitalis.

Item: unam vestem de camoscio.

Item: duo sciuccatoria roggia.

Item: unum sciuccatorium cum virghes minutis spissis.

Item: unum sciuccatorium roggium.

Item: duo sciuccatoria roggia.

Item: cartam capitulorum et regule fraternite.

Item: unum librum d' cartis pecudinis cum officio notato de missis, sunt duo quaterni.

Item: unam tavolettam gessatam.

Item: una cotta da servire alaltare.

Item: uno sciugatorio con verge rosscie, et nere.

Item: una cotta.

Item: uno fodro de mantello de çendado rosscio.

Item: uno cofanello collij relequij.

Item: IIIJ tovalliette grosse strenge.

Item: VIIJJ sciugatoria strengi sutilij et ij larghij.

Item: XVIJ braccia de panno curato et XIIJ braccia de panno greggio.

Item: IIIJ coltre ecciene una de bucarame XIIIJ paria de lençuolij.

Item: IIJ camiscie, et j pario de brace.

Item: uno sciugatorio greggio cruciato.

Item: uno sciugatorio grosso.

Item: IIIJ sciugatoreilij strengi groselli.

Item: uno sciugatorio de bambagio con verghe nere.

Item: VI velettij con capitagne nere.

Item: uno Matto (?) de velettij de velette enè uno scenerito.

Item: IIJ veletellij con verghe nere.

p37 Item: XIJJ velettij et una benda de bambagio sutilielljj et groselli.

Item: V saconi et uno telo de sacone.

Item: uno cielone vecchio con capitagne et vergato.

Item: uno copretoio de lana.

Item: IJ scringnia de lana.

Item: IJ scale una grande et una piccola.

Item: una casetta nova et bassa et longolella.

Item: una mattra la quale è ellospendale.

Item: una casciella picina che fo de giardino.

Item: uno copretoio de lana vergato.

Item: uno peco de canavaccio grosso.

Item: dieij alatoia (?) V paia de li lençuolij scartij.

In nomine Domini amen. Anno domini MCCCXLVI. Indictione XIIIJ die prima Ianuarij.

Ser Vannes Ceccholi prior

Artinellus Berardi subprior pro IIIJ mensibus futuris.

Infrascripti sunt qui solverunt inscriptos denarios pro impositione expensarum ad ratam XIJ danariorum quolibet mense.

Bartolutius Vitalis solvit

XIJ d.

Ceccharellus Corbelli solvit

YIJº d.

Mannus Venturelli

XIJ d.

Artinellus Berardi

XIJ d.

Guidus Ser Vannis

XIJ d.

Bartolus Guidi

XIJ d.

Petrutius Cortone

IJ s.

Ser Vannes Ceccoli

XIJ d.

Ceccholus Iacopelli

XIJ d.

Giorgius Venturelli

IJ s.

Mone Cangnoli

IJ s.

Guidus

XIJ d.

p38 Andreas Bucari

XIJ d.

Petrus Angelutij solvit die XIJ mensis februarij pro mense januarij preterito

XIJ d.

Lippus Cepolonis solvit

IIJ s.

Gerius Ceccoli

IJ s.

Peruçellus Guidocti

IJ s.

Mone de Broçuolo

XIJ d.

Rossus

Magiolus

Gnaldus

Ghinutius

Summa dictorum punctorum ad manus Ser Vannis suprascripti

LIJJ s.

Mille IIJc XLVJ del mese de Maggio

E cieccarello de Corbello priore

E Giorgio de Venturello subpriore

E Lippo de Cipolone camorlengho

E queste sono lentrate del tempo del dicto Ceccharello priore en prima

E entraro e la festa de sancta crocie allaltare de la fraternita

XIIJ s. VIIJ d.

Item: entraro domenica a di XIIIJ de Maggio elaltare

IJ s.

Item: avemmo da nicola de la pieve de sancto venano

IJ s.

Item: entraro domenica a di XXIJ de maggio per puntature

VIIIJ d.

Item: entraro domenica a di XXVIIJ de Maggio elaltare

IJ s.

p39 Item: entraro al dicto di per puntature

VI d.

Item: entraro domenica a di IIIJ de giugnio en laltare

XXIIJ d.

Item: entraro Mercordi quando gi la prociesione

XV d.

Item: entraro Giovedi a di XV de giugnio en l' altare

XXXV d.

Item: entraro domenica a di XXV de giugno enlaltare

XXIIJ d.

Item: entraro al dicto di per puntature

X d.

Item: entraro domenica a di VIIIJ de luglio enlaltare

IJ s. J d.

Item: entraro al dicto di per puntature

IIJ s. IJ d.

Item: entraro domenica a di XVJ de luglio e i quali trovò una femene

VIII d.

Item: entraro al dicto di per puntature

XXIJ d.

Item: entraro al dicto di ellaltare

XVI d.

Item: entraro domenica a di XXIIJ de luglio per puntature

VI d.

Item: entraro al dicto di ellaltare

XIJ d.

Item: avi de Ser Vanni per puntature

XIJ d.

Item: entraro domenica a di XXX de luglio per puntature

XXVIII d.

Item: entraro al dicto di ellaltare

IIJ s. IJ d.

Item: entraro domenica a di VIJ dagosto per puntature

XXVIIIJ d.

Item: entraro al dicto di ellaltare

XXIIJ d.

Item: entraro domenica a di XIIIJ dagosto ellaltare

XI d.

Item: entraro martedi el di de ladonna a di XXJ dagosto ellaltare

IIJ s.

Item: entraro domenica a di XXJ dagosto per puntature e allatareº

IIJ s.

Item: entraro domenica a di XXVIIJ dagosto per puntature e allatare

IIJ s.

Item: entraro domenica a di XXVIIJ dagosto per puntature e allaltare

IJ s. VI d.

p40 Item: entraro che vendemmo a Giorgio de Venturello legume chera entrato ellaltare en più volte

IIJ s. VI d.

Somma queste entrate en tucto IIJ lb. IIIJ s. IIIJ d.

Mille IIJcXLVJ a di XVIIIJ de maggio

Questi sono coloro conno pagato al tempo de Ceccharello de Corbello priore lamposta de XIJ d. per mese

E Mone de cagniolo pagò per lo mese de maggio

XIJ d.

Item: pagò per lo mese de giugnio et de luglio et dagosto

IIJ s.

Item: Bartoluccio de Vitali pagò per lo mese de maggio

XIJ d.

E Ghinuccio de gionta pagò per maggio

VIIJ d.

E Manno de Venturello pagò per Maggio

VIIJ d.

E Mone de brocuolo pagò per maggio et per giugno

IJ s.

E Andrea de bucaro pagò per maggio

X d.

E Mone de brocuolo pagò per luglio

XIJ d.

E Manno de Venturello pagò per giugno et per luglio

IJ s.

E Ceccolo de giacopello pagò del mese dagosto

XIJ d.

E Ceccarello de Corbello pagò per IIIJ mesi

IIIJ s.

E Lippo de Cipolone pagò per IIIJ mesi

IIIJ s.
Somma XXJ s. et IJ d.

Queste sonno le spese facte al tempo de Ceccharello de Corbello priore, enprima

E costò el vino per li preiti et per li frati ella festa de Sancta crocie en tre volte

VIIJ s. VJ d.

Item: cosstò el gionco per buliare per la ghiesa per la dicta festa

XV d.

Item: cosstò una libra d' olio per le lanpane

XVJ d.

p41 Item: cosstò el pane che comparammo per li poveri quando demmo el legume

V s.

Item: esspesi per lolio per lalanpana

XIIIJ d.

Item: diei a lasspedaliera per la bucata

J s.

Item: die a lasspedaliera per la boccata

J s.

Item: demmo a gieri de Ceccholo per V libre de carne che demo ai frati quando femo la visitatione

VJ s. et IJ d.

Item: cosstaro IIJ canldeleº quando morì j citolo enlosspedale

XIJ d.

Item: cosstò la chiave del cieppo che comparò giorgio

XVJ d.

Item: diei a giardino a di XV di decembre per parola de mone priore

XXJ s. VJ d.

Somma questa uscita en tucto

XLVIIJ s. IIIJ d.

Et diei a petruccio et Mone a di XXV de decembre

XXXVIJ s. et IJ d.

Johannes Dei et Apostolice sedis gratia Episcopus Camerinensis et Venerabilis in Christo Patrisº et Dni Dominiº Fratris Joannis miseratione Divina, et Apostolice sedis gratia Episcopi Eugubini Generalis Vicarius. Universis et singulis Christi fidelibus per Civitatem et dioecesim Eugubinam constitutis, et presentium notitiam visuris et audituris salutem in Domino sempiternam. Ad laudem et reverentiam Omnipotentis Domini nostri Jesu Christi, et eius Matris gloriose Virginis Marie, et Beatorum Martirum Mariani et Iacobi. Nos vobis Spiritualis lucri captandi materiam exhibere cupientes nosque dingnem (?) remissionem peccaminum per misericordie pietatisque opera promereri devotionem vestram tenore presentium inducimus et hortamur quatenus Hospitale Fraternitatis Disciplinatorum Beate Marie et Sanctae Crucis sito in Burgo S. Francisci p42de Fracta Filiorum Uberti nostre Eugubine dioecesis, quod ad laudem Dei et sue matris Virginis Marie et Beate Sancte Crucis, et subsidium pauperum fuit conditum, nec non Priori dicte Fraternitatis pro ipso Hospitali et pauperibus recipientibus de bonis vobis a Deo collatis pia iuvamina et elemosinas que ad grata caritatis subsidia erogetis, ut exinde dictum Hospitale, et pauperusº abundantius substententur, et commodius recipi valeant in eodem. Nos enim de omnipotentis Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Crucifixi misericordia, Beatorumque Martirum Mariani et Jacobi precibus et patrocinio confidentes, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad dictum Hospitale in ampliationem et augumentum dicti Hospitalis et pauperum manus porrexerint adjutrices, in festivitatibus Beate Marie Virginis et festivitatibus Beate Sancte Crucis, LXXX dies de iniuctis eis penitentijs pro vice qualebitº in Domino misericorditer relaxamus. Committentes prioribus et Homnibus dicte Fraternitatis et Hospitali predicto, et ijsdem tenore presentium concedimus et permittimus ut in Ecclesia seu Oratorio Hospitalis et Fraternitatis predicte qualibet die et ad eorum voluntatem possint et valeant ibi missas et divina ufficia per sacerdotes idoneos celebrari et hore canonice decantari et verbum Dei predicare Januis seu hostijs apertis, prout eis placuerit. In cujus rei testimonium fieri fecimus, nostri sigilli appensione muniri. Datum apud locum fratruum minorum situm juxta Fractam filiorum Uberti, nostre dioecesis sub anno Domini MCCCLII. Indictione quinta tempore Domini Clementis pape VI die penultima mensis octobris.


[ALT dell' immagine: HTML 4.01 valido.]

Pagina aggiornata: 14 Apr 08