[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium
[Link to the next level up]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

p664 Wege aus der Processionsordnung Benedicts.

1. Von S. Anastasia bis S. Peter.º

   (S. 125). Mane dicit missam ad sanctam Anastasiam: qua finita descendit cum processione per viam iuxta porticum Gallatorum ante templum Sibyllae et inter templum Ciceronis et porticum Crinorumº et progrediens inter basilicam Iovis et circum Flamineumº. deinde vadit iuxta porticum Severinum et transiens ante templum Craticulae et ante insulam (S.126) Milicenamº et draconiorum, et sic sinistra manu descendit ad maiorem viam Arenulae, transiens per theatrum Antonini et per palatium Cromatii, ubi fuit Holovitreum,º et sub arcu Gratiani Theodosii et Valentiniani imperatorum, et intrans per pontem Adriani ante templum eius et iuxta obeliscum Neronisº et ante memoriam Romuli et per porticum ascendens in Vaticanum ad basilicam s. Petri, ubi est statio.

2. Von S. Adriano bis S. Maria Maggiore.º

   (S. 132). Procedens discalceatus ante arcum Nervae intrat per forum Traiani et exiens arcum Aureaeº in porticu absidataº ascendit per directumº iuxta Eudoxiam et transiens per silicem domum Orphei ascendit per titulum s. Praxedis usque ad s. Mariam maiorem. p665

3. Von S. Maria Maggiore bis zum Lateran.

   (S. 141). Redit ad palatium per montem Exquilinum, intrans sub arcum ubi dicitur macellum Livianum,º progreditur ante templum Marii quod vocatur Cimbrumº transiens per Merulanam, ascendens ad palatium iuxta Fulloniam.

4. Vom Lateran nach dem Vatican.º

   (S. 143). Intrat per campum iuxta s. Gregorium in Martio, descendit in viam maiorem sub arcu formae et dextra manu ante s. Clementem, declinans in laevam iuxta colliseum, transiens per arcum Aureaeº ante forum Traiani usque ad s. Basilium, ascendit per montem iuxta militias Tiberianas, descendit per sanctum Abbacyrum et transiens ante sanctos Apostolos, manu laeva descendens in via lata et declinans per viam Quirinalem et proficiscens ad s. Mariam in Aquiro ad arcum pietatis sic ascendit ad campum Martis. transiens ante s. Trifonem iuxta posterulas usque ad pontem Adrianum intrat per pontem et exit per portam Collinamº ante templum et castellum Adriani, proficiscens ante obeliscum Neronis intrat per porticum iuxta sepulcrum Romuli, ascendit ad Vaticanum.

5. Vom Vatican zurück nach dem Lateran.

   (S. 143). Revertitur ad palatium per hanc viamº sacram per porticum et per praelibatum pontem intrans sub arcu triumphali Theodosii Valentiniani et Gratiani imperatorum et vadit iuxta palatium Cromacii,º ubi Iudaei faciunt laudem. Prosiliens p666per Parionem inter circum Alexandri et theatrum Pompeii descendit per porticum Agrippinam,º ascendit per Pineam iuxta Pallacinam,º prosiliens ante s. Marcum ascendit sub arcu manus carneae per clivium argentarium inter insulam eiusdem nominis et Capitolium, descenditº ante privatam Mamertini, intrat sub arcu triumphali inter templum fatale et templum Concordiae, progrediens inter forum Traiani et forum Caesaris, subintrat arcum Nerviaeº inter templum eiusdem deae et templum Iani, ascendit ante asylum per silicem, ubi cecidit Simon Magus iuxta templum Romuli, pergit sub arcu triumphali Titi et Vespasiani, qui vocatur septem lucernarum, descendit ad metam sudantem ante triumphalem arcum Constantini, reclinans manu laeva ante amphitheatrum et per sanctam viam iuxta coloseumº revertitur ad Lateranum.

6. Vom Colosseum nach S. Peter.

   (S. 147). Redeunt omnes in processione per viam sacram ad clivum argentarii praelibatum . . . ante s. Marcum . . . deinde revertuntur in processione usque ad arcum triumphalem Theodosii Valentiniani et Gratiani imperatorum, ubi incipit triformem letaniam usque ad lectum in ponte Adriano, venientes ad s. Laurentium in porticu maiore, ubi incipit simplicem letaniam usque ad lectum cantari ante sanctam Mariam in Virgariº in fine cortinae.

7. Von S. Maria Nova nach S. Maria Maggiore.

   (S. 151). Cumque imago (Christi) venerit ad s. Mariam novam, deponunt eam ante ecclesiam . . . tollunt eam inde et portant ante s. Adrianum . . exeuntes autem de ecclesia redeunt per viam qua venerunt et portant eam per arcum in Lathone, quia antiquo tempore magna persecutio erat ibi diaboli. deinde transeunt iuxta domum Orphei propter basiliscum, qui tunc p667temporis latitabat ibi in caverna, cuius foetore et sibilo homines ibi transeuntes infirmabantur et moriebantur . . . . ascendentes ad s. Mariam (maiorem).


(the longer items of)

Jordan's Apparatus:

Von S. Anastasia bis S. Peter: Mabillon, Museum Italicum 2, 125 ff. Ordo Rom. XI. gewidmet dem Guido de Castello, welcher 1143 als Caelestin II den päpstlichen Stuhl bestieg.

circum Flamineum: Nibby, Roma ant. 2, 590: arcum F. der Druck; gemeint ist wahrscheinlich das Theater des Marcellus (oben S.339).

Cimbrum: in alio codice: quod nominatur arcus Galliani (l. Gallieni) nunc s. Viti in macello Nardini transiens per Merulanam ascendens ad palatium Cimbrum' (vielmehr Lateranense)' iuxta Fulloniam. Vgl. S. 628, 2.

Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.)

ALTIVS:
Topographia
Urbis
Link to a page in English
[Link ad una pagina in Italiano]

Topographia
Antiqua

Link to a page in English
[Legamen ad ostium subsitus Textus Romanorum]
Textus Romani
Link to a page in English
[Legamen ad ostium LacusCurtii]
LacusCurtius
Link to a page in English
[Link ad una pagina in Italiano]

Urbs Roma
Link to a page in English

Discriptio
Orbis Romani
Link to a page in English
[Link ad una pagina in Italiano]

[ALT imaginis: If active, this link takes you to Thayer's Gazetteer.]
Discriptio Orbis
[Legamen ad huius situs ostium]
Ostium
Link to a page in English
[Link ad una pagina in Italiano]

A page or image on this site is in the public domain ONLY
if its URL has a total of one *asterisk.
If the URL has two **asterisks,
the item is copyright someone else, and used by permission or fair use.
If the URL has none the item is © Bill Thayer.
See my copyright page for details and contact information.

Pagina recensita: III Non. Aug. 01