[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber 9
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber 11

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

p144 Liber Decimus

1 Elephantum raro amare ferunt; quoniam, ut ante dictum est, a libidine temperans sit. Audivi sane elephantorum adfectum amatorium admiratione dignum; quemque audivi, hicce est: Virum venandi elephantos haud imperitum, Alexandrum nomine, ut auctor est Dion1 cum ab imperatore Romano cum potestate in Mauritaniam ad venandum elephantos ablegatus esset, ex elephantino genere adolescentem formosam, ut elephanti formosi esse possunt vidisse coeuntem cum elephanto similiter et adolescente et pulchro; alterum vero seniorem, quia hujus sive amator sive maritus esset, ut se spretum vidit, ignominiae loco hoc tulisse: quare acri animo incitatum impetum fecisse, ut nihil propius factum fuerit, quam ut nos, inquit, omnes perderet; sicque incurrisse in illum formosum rivalem suum, pugnamque edidisse, tanquam eum, qui de amica sibi erepta doloribus aceerrimis premitur: adeoque infestis animis utrumque cum altero pugnam commisisse, ut ex impetu cornibus ambo mutilarentur; neutrum vero vicisse, quod multis jaculis eos venatores distraxerint, jam enim cornibus mutilos tanquam inutiles capere non dignabantur. Hic igitur amatorum elephantorum pugnae aequis semper utrinque viribus decertate finis est impositu. At Paridem apud Homerum trahit Menelaus, et loro sub galea constrictum tantum non suffocabat, Et sane vicisset, et praeclaram laudem sibi comparasset Atrei filius, nisi et lorum fuisset ruptum, et istum turpiter atque ignaviter dimicantem Jovis et Diones filia eripuisset, a qua liberatus ille mox cum adultera concubuit.

2 Non uno eodemque tempore pisces ad coitum proni sunt; verum alii verno tempore se ad venerem rumpunt, alii aestivo ad coitum impelluntur, alii autumno amoris flamma conflagrant, complures hieme venereum complexum expetunt. Plurime ut semel peperere, deinde toto anno a pariendo conquiescunt; lupum autem unius anni spatio binos partus edere audio, mullum vero ter singulis annis ventrem ferre, ejus nomine quo Graeci eum τρίγλην nominant significari ajunt.

3 Herodotus scribit camelum in posterioribus gerere quatuor femora, et totidem genua, et veretrum inter posteriora crura caudam versus spectare.

4 Praeditas esse oves Arabiae caudis insolitis, si cum aliis comparentur, Herodotus scribit. Earum autem duo genera p145ponit; unum dicit caudas longissimas habere, ut dimetienti non tribus breviores sint cubitis; quae si trahantur, omnino ad terram atteruntur, et exulcerantur: at pastores ad fabrilem artem instituti plostella fabricantur, quibus impositae caudae sustinentur, quo fit, ut a vulneratione defendantur. Alterum genus dicit caudas latas habere, easque ad cubitalem latitudinem extendi.

5 Perdices et ardeas hostes suos chochleae agnoscunt, et fuga sibi cavent; itaque ubi aves illae paskk, nusquam reptantes videris cochleas. At qui e chochlearum genere ariones vocantur, naturali quadam calliditate jam dictas aves decipiunt et eludunt. Egressi enim e testis suis absque metu paskk; aves vero ad testas vacuas frustra advolant; et cum inanes viderint, tanquam inutiles abjiciunt, et se recipiunt alio; redeunt illi, ad suam quisque domum, et cibo jam satur, et dolo suo incolumis.

6 Persarum regem colia Pontici, seu lacerti imitantur; aestivos dies Susis agentem, hibernos vero Ecbatanis: etenim ad nuncupatam Propontidem, utpote calidam regionem, hiemant; aestivum autem tempus ad Aegialum agitant, propter molles auras, quas hoc mare eis adflat.

6 Coquos peritiores audio, ne mulierumorum ventres inter assandum rumpantur, ora eorum deosculari solere; atque ita illos permanere integros ajunt.

8 Delphinus femina, similiter atque mulier, mammas habet, simul et uberrimo lacte catulos suos lactat. Ex aetatum ratione dispositi gregatim natant; etenim perparvuli etiamnum ex aetate infirmi in prim ordine locantur: hos natantes proximi sequuntur, qui sunt confirmata aetate. Nam delphinus cum catulorum suorum amantissimum animal est, tum de iis vehementer metuit; et custodiae causa tanquam in militari cuneo alii in prima acie, alii secunda, alii tertia constituuntur. Natu minimi ante praenatant, post vero hos feminae sequuntur, deinde mares extremum agmen ducentes filiorum et uxorum natationem inspiciunt atque observant. Quid ad hos Nestor, bone Homere? quem animus ad instruendas acies principum suae aetatis praestantissimum fuisse.

9 Echin ab echidna sexu, non natura, nonnulli differre ajunt, illum marem esse, hanc feminam; alii etiam natura differre existim ant. Et sunt quidem, qui dicant, convulsione illum adfici, quem echis percustodeserit; non item, quem echidna. Alii dicunt hujus album morsum esse, illius lividum. Cum morsum inflixt echis, inquit Nicander, duorum dentium vestigia apparent; cum echidna, plurium.

10 Cum venatio elephantorum feliciter processerit, quidnam ad eos mitigandos postquam capti fuerint, moliantur, exponere operae pretium est. Primo in sylvam non ita longo intervallo ab ea fossa, ubi comprehensi fuerint, distantem sic p146eos stricte constrictos funibus trahunt, ut ne permittant quidem, neve hi praecurrant, neve rursus retrahantur; deinde certo et dimenso spatio horum quemque ad maximam arborem alligantes, ita ut neu in anteriorem partem insilire, neu rursus admodum in posteriorem resilire, nec inferre injuriam, robur frangunt; postea vero quam eorum domitores iram et duritiam animi tamdiu paulatim molliverunt, quoad pristinae inexpugnabilis feritatis eos ceperit oblivio, de manu cibum sumendum dant. Hi necessitate pressi, cum non malitiose jam, tum vero oculis mansuetioribus, quam essent soliti, et tanquam se lassos confitentes intuentur. Horum autem, qui sunt aetate robustissimi, vinculis ruptis, cum dentium robore, tum vero promuscide arbores revellunt, aut cum impetu irruentes frangunt, vixque sero admodum partim fame, partim ciborum illecebris, partim stimulis mansuefiunt. Dum vero cicurantur, panibus maximis, hordeo, caricis, uvis passis, cepis, alliis, et melle copiose, item junco, palma, hederarum fascibus, et aliis, quibus adsueti fuerint gaudentque, esculentis eos pascunt.

11 Qui omnes pisces silentii condemnant, eos mutos affirmantes, ii in eorum natura indocti sunt et rudes; ne mex iis nonnulli, editis sibilis, strident et grunniunt. Lyra enim, chromis, et aper, Aristotele teste, grunniunt; faber sibilat; coccys similiter atque avis ei gentilis, unde nomen traxit, vocem emittit.

12 In elephanto tametsi maxima corporis moles esse videtur, ex eo tamen nihil esculentum est, nisi promuscis et labra et cornuum medulla. Ejus animalis adeps contra venenata valet; nam si quis eo inungatur, ejusve suffimento expietur, haec ab illo aufugiunt longissime.

13 Arabiorum animalium varius color et forma multiplex omnem picturam longe multumque superat; neque modo magna animalia et generosa, sed etiam ignobilia, ut locustae et serpentes, quae aurei coloris similitudinem speciemque gerunt; tum pisces etiam magis varios insignes et ornati colore admirabiles sunt spectatu; tum maris rubri ad Arabiam pertinentis ostrea hujus splendoris expertia haudquaquam sunt, imo vero flammeis illustrata zonis, ea ut dicere varii coloris mixtura ad iridis similitudinem accedere, adeo lineis perpetuo ductu aeque inter se distantibus distinguuntur atque describuntur. Insano hominum vel pretio vel sermone celebris est atque illustris margarita, et simul mulierum admirationem habet; maris rubri foetura etiam haec est, et ad partum deduci ajunt, cum in apertas conchas fulgura adfulserint. Bona tempestate et tranquillo mari conchae, hujus genitrices, capiuntur; quas postquam piscatores comprehenderunt, ab illis margaritam, animorum libidinosorum illecebram, p147eximunt. In maxima concha parvam invenire est, contra in parvamentumam; alia inanis est; alia non plus quam unam habet; aliae multos unones possident, ut sint, qui dicant in una concha viginti procreatos fuisse. Inhaeret is carni, paxilli instar. Quod si quis ante legitimum pariendi tempus conchas aperuerit, carnem quidem reperiet, hujus autem palmam piscationis non adsequetur. Lapillo similis est margarita indurato, et humoris ne minimum quidem in se continet. Jam vero qui vendunt, aut emunt, earum pulchritudinem et pretium ex candore et magnitudine aestimant; et sane hanc artem factitantes plurimi ex eis locupletati fuerunt. Nonem illud me fugit, avulsis his lapidibus, quasi redemptionis praemio persoluto, conchas liberas dimitti, iterumque uniones renasci. Quod si priusquam margarita eximitur, hujus altrix bestia moriatur, una cum carne putrescere et perire dicitur. Suapte natura rotundus et laevis est, probeque circumscripturs. Si quem ex eis velis affabre, aliter quam natus est, circumscribere vel expolire, is artificum prodit; non enim cedit; sed asper fit, et se fraudibus atque insidiis ad speciem indicat attentari.

14 Accipitrem Apollini consecrant Aegyptii, et Oron sua lingua deum appellant, has vero aves mirificas, quas cum Apolline convenientiam habere ajunt; quod de avibus soli accipitres semper nullo negotio adversos solis radios intuentur, neque intentis oculis sursum versus iter suscipere gravantur, nec divina flamma offenduntur. Contra etiam quam ceterae aves supino interdum volatu ferri accipitres quidam observarunt; quo quidem corporis gestu coelum intuentur, ac rerum inspectorem omnium libere intrepideque adspectant. Iidem ipsi serpentibus, et venenatis bestiis, inimicissimi sunt; nec enim ipsis serpens aut scorpius, ullave alia mala bestia, latere potest. Nullas fruges, nec ulla semina, exedunt; sed carnes vorant, et sanguinem exsorbent, iisdemque suos alunt pullos, et ad libidinem sunt inflammatissimi. Os tibiae illorum si ad aurum admoveatur, sic ipsum illecebra quadam mirabili ad se allici; quemadmodum Heracleotem lapidem sua vi praedicant quasi praestigiis ferrum ad se attrahere. Hujus alitis vitam Aegyptii dicunt ad annos usque septingentos pertingere, quibus ego non facile crediderim; ea autem, quae audivi, refero. Homerus accipitrem Apollini et Latonae gratum esse insinuare videtur, ubi de Apolline canit: Ille per Idaeos montes descendere pergit, Accipitri similis celeri, solitoque palumbos Infestare.

15 In suo genere scarabaeorum natio feminei sexus quod sit expers, ideo in fimi pilam semen emittit; quam octo et viginti > spatio et volutat, et concalefacit, deinde sequenti p148die foetum producit. Aegyptiorum porro bellatores scarabaeum in annulis insculptum habere solebant, ex eo adumbrante nimirum legislatore, solos omnino mares pro patria bellum gerere oportere, quod sane scarabaeus caret femina.

16 Suillum pecus tantopere explendo abdomini deditum est, ut ne propriis quidem suis foetibus parcat, neque ab humano corpore abstineat. Quae causa est, cur hujusmodi animal ut impurum et voracissimum apud Aegyptios in summo odio habeatur. Contra autem mitiores bestiae, naturae et misericordis et piae participes, praecipuo quodam honore a prudentibus viris solitae sunt adfici. Ciconias quidem Aegyptii venerantur, quia senectute adfectos parentes alunt atque honorant. Iidemque ipsi idcirco vulpanseribus et upupis honorem habent, quia illi quidem pullos suos amant. Hae autem adversus parentes piae sunt. Manethonem poro Aegyptium, summa sapientia virum, accepi dicere, eum, qui suillo lacte vescatur, vitiliginibus et lepra oppletum iri; quos quidem morbos Asiani omnes pessime oderunt.a Aegyptii vero, quibus persuasissimum est sues soli et lunae inimicissimos esse, semel tantum in anno, cum lunae festos dies agitant, alias vero nunquam, nec huic ipsi, nec cuipiam alii deorum sues sacrificant: quia eos detestabiles ducunt. Tum Athenienses in mysteriis jure optimo sues immolant propter perniciem, quam segetibus moliuntur, nam ex spicis saepe illas, quae nondum ad maturitatem pervenerunt, vastant, alias effodiunt. Eudoxus vero inquit Aegyptios ab iis immolandis ideo abstinere; quod posteaquam sementem fecerent, eorum greges ad proterendam et conculcandam frumentorum sationem atque depellendam in altiorem terram et humidiorem inducere soleant, ut hac quasi occasione terra obducatur, nec ab avibus semina consumantur.

17 Abstracti elephanti a sedibus consuetis, quamvis vinculis primum et fame, deinde variis cibariorum blandimentis mansuefacti sint, tanta tamen naturalis soli illecebra tenentur, ut ejus memoria illis evanescere nequeat. Quare cum horum plerique gravissimo moerore suscepto conficiuntur, tum vero quidam ex his uberrime flentes tantam lachrymarum vim profundunt, ut oculorum sensibus capiantur. In naves autem immittuntur, ponte utrinque ramis frondescentibus adumbrato, ad fallenda hujuscemodi animalia; hoc enim ipsum cum vident, se per terram, quia eis haec mare videndi facultatem adimant, etiam nunc iter facere abritrantur. Sunt autem loca maris brevia et vadosa circa litus regionis, unde eis solvendum est: ita ut per pontem, quo diximus modo obumbratum, belluas in naves onerarias aliquatenus distantes traudci opus sit.

18 Aries sex hibernos menses, ut audio, in laevum laus jacens quietem capit, et somno fruitur: contraque ab aequinoctio p149verno in dextrum incumbens somnum capit. ad utrumque igitur aequinoctium ipsam aries mutat cubandi rationem.

19 Aegyptii Syenitae sacros pisces pagros ducunt, atque Elephantinem sic nuncupatam incolentes maeotas pisces. Causa vero cur hujusmodi piscium genus hanc apud eos populos venerationem habet, et magnam religionem possideat, ex eo profecta est; quod advenantem Nilum hi praecurrentes futuram aquam praenunciant, et mirifica quadam vi ejus accessionem praesentientes ex sua antecessione suspensas agiorum mentes optima spe recreant. Idcirco etiam eo honore illos adficiunt, quia ajunt eos nullum sui generis piscem comedere.

20 In mari rubro aliae etiam conchae nascuntur, quae testas non laeves, sed concavas et secturis distinctas habent; item labra sunt acuta, quae cum coeunt, inter se sic alterno incursu conjunguntur, ut tanquam duarum serrarum coeuntium dentes videantur inter se convvenire. Unde fit, ut si piscatoris natantis quamcunque partem, etiamsi sub eam os subest, mordicus apprehenderint, amputent, et similiter si articuli locum comprehenderint; neque id mirum; cum tanta sit marginum acies.

21 Crocodilorum colentes Ombitae, Aegypti populus, sic hos venerantur, quemadmodum nos deos Olympios colimus. A crocodilis suos liberos rapi, quod saepe contigit, gaudent; et matres miserorum infantum ex eo magnam laetitiam voluptatemque capiunt, et simul manifice et ample de se sentiunt, quae nimirum deo cibaria pepererint. Contra Apollonopolitae, pars Tentyritarum, sagenis captos a perseis (quae arbores indigenae sunt) sublimes suspendunt; atque eos primum flebiliter gementes permultis verberibus adfligunt, deinde iis concisis vescuntur. Sexaginta dies (ut narrant Aegyptii) ventrem ferunt, et ova totidem ex sese pariunt, totidemque dies haec fovent. Sexaginta vertebras in spina habent, quam totidem nervis alligatam esse ferunt. Curatio partus ab eisdem sexaginta diebus peragitur; annos vivunt sexaginta, totidem dentes possident, totidem quotannis dies sine ullo cibo in latibulis quiescunt. Cum Ombitis vero familiariter degunt crocodili, iisque vocantibus parent, et nutriuntur in lacubus ab Ombitis idcirco factis; idemque ipsis hostiarum capita (a quibus gustandis Ombitae abstinent) comedenda objiciunt, crocodili vero circum ea saltant. Apollonopolitae vero ejusmodi bestiam oderunt, quod dicant Typhonem ejus formam induisse; alii non ob eam causam, sed quod Psammythi regis, justissimi viri, filiam crocodilus rapuerit, ejus cladis recordatione etiam posteros universam eorum nationem odisse.

22 Vaccaei, genus Hesperis, ex aliquo morbo mortuos, ut p150muliebriter et ignaviter defunctos, ad notandam mortis ignominiam igni cremant; eos vero, qui in bello morte occubuerunt, ut viros bonos et fortes, et eximia virtute ornatos, vulturibus devorandos objiciunt, quod eas aves sacras existiment. Romulus in Palatino colle cum a duodecim vulturibus visis optima auguria consecutus esset, ad rei memoriam principes Romanos totidem ministros, quot aves perspexisset, virgis antecedere jussit. Ejusmodi volucres Junoni sacras Aegyptii ducunt; atque earum pennis Isidis caput, et vestibulorum fastigia ornant. Sed de hac alite plura etiam alibi dixi.

23 In Copto, Aegyptia urbe, et magna conficiendorum aliorum sacrorum religione Isim Aegyptii colunt, et vero eodem cultu hanc ipsam venerantur, quo aut conjuges, aut liberi, aut fratres a lugentibus afficiuntur. Ubi Isis hanc religionem possidet, ibi acerrimi ad pestiferum vulnus inferendum scorpii maximi versantur, qui ut percustodeserunt, statim interfidiunt; ad quorum vitationem omne cautionis genus Aegyptii adhibent, sexcentaque machinamenta moliuntur: verumtamen lugentes ad Isidis fanum mulieres, humi cubantes, pedibus incedentes nudis, et tantum non calcantes scorpios, illaesae incolumesque permanent. Porro iidem Coptitae capras feras feminas consecrant, et religiose colunt, easdemque Isidi in amore et deliciis esse existim ant; mares autem immolant.

24 Crocodilus (ut haec etiam reliquis supra de eodem dictis, quae insuper audivi, addam) natura timidus, improbus, malitiosus, fallax, cum ad rapinas faciendas, tum ad comparandas insidias acerrimus, et promptissimus existit; omnem vero strepitum perhorrescit, humanam vocem contentiorem extimescit, atque eos, a quibus paulo confidentius invaditur, reformidat. Tentyritae igitur, sic nuncupati Aegyptii, qua ex parte comprehensibilis, atque expugnabilis sit, intelligunt: maxime autem vulneratur oculos, vel axillas vel etiam ventrem ictus; contra vero tergum et cauda ab omni ictu invicta ideo existunt, quod tecta sint, et quasi armata corticis squammarumque robore, testis validis aut conchis haud dissimilium. Ii igitur, quos modo dixi, populi eos comprehendere soliti, tam studiose iis ipsis inimico infensoque animo sunt, ut illic fluvius a crocodilis tantopere conquiescat et liber sit, ut fidenter ibidem natatio, et inter natandum lusus, exerceri possit. Non item in Ombitis, vel Coptitis, vel Arsenoitis tutum est aut pedes lavare, aut aquam haurire; sed neque in ripis inambulare, nisi summa cautione, liberum est. Accipitres Tentyritae sanctissime colunt; contra eos Coptitae, ut crocodilorum hostes, odio adducti saepe in crucem agunt. Porro hi ob similitudinem, quam cum aqua crocodilis esse adfirmant, hos divino honore adficiunt; p151alii autem accipitrum genus adorant, propter comparationem, quam cum igne iis esse adfirmant; atque hostium rei testimonium adferunt, quod similiter atque ignis hi veloces et violenti sint, tum etiam aquam simul cum igne existere non posse ajunt, atque haec Aegyptii lugentes narrant.

25 Ultra Oasin Aegypti solitudo maxima ad septem > iter extenditur. Eam excipit reio, quam Cynoprosopi homines incolunt, in via Aethiopiam versus. Vivunt illi caprearum et bublaidum venatu. Adspectus eis niger, caput et dentes canis; quod animal cum referant, non absurda eorum hoc in loco existimanda est mentio. Nam et sermonis usu carent, et acuto quodam stridore sonant, barbam infra supraque os gerunt draconum quadam similitudine, manus eorum validis et acutissimis unguibus armantur, corpusque omne hirsutum est instar canum. Sunt autem pernicissimi, et aquas regionis norunt, atque eam ob causam difficiles captu.

26 Lupi collum in eas brevitatis angustias compressum est, ut contorqueri retroque versari non queat; et si retro velit aspicere, totum se retorquent, necesse est. Acutissimo praeditus est visu, quippe etiam noctu, vel luna ipsa silente, videt; et tametsi omnibus tenebrae offunduntur, non huic tamenlux eripitur. Hinc λυκόφως, sive diluculum, id temporis appellatur, cum lucem is solus naturae munere oculis perceptam habet. Et vero Homerus Il. 7.433 mihi vocare videtur id tempus, cum jam tunc cernens lupus se in viam dat, ἀμφιλύκην νύκτα, sive crepusculum. Jam porro lycabanta idcirco annum nominari existimant, quod erga lupum sol amorem habeat. tum eo Apollinem delectari ajunt, quia hic ex Latona in lupae speciem similitudinemque conversa editus in lucem, et susceptus fuisse feratur; cujus sane rei Homerus meminit, cum Apollinem nominat Lycogenem; eamque ob rem lupi simulacrum in Delphico templo ad designandum partum Latonae, ex aere excitatum esse audivi. Alii non id propterea ibidem positum esse dicunt: sed donaria ex templo cum expilata direptaque fuissent, eademque a sacrilegis defossa, lupus indicavit, cum intra templum ingressus prophetarum quempiam, sacram illius vestem mordicus comprehendens, traxit ad locum usque, in quem donaria occultata fuissent; deinde anterioribus pedibus eum ipsum locum effodit.

27 In Aegypti vico, Chusus nuncupato, non modo quidem, sed certe eleganti, qui in Hermopolitanam praefecturam censetur, Venerem colunt, quam Uraniam appellant. Atque vaccam etiam ideo venerantur, quia affinitatem et convenientiam cum dea ipsa habere existimetur. Etenim hujuscemodi bestia tantopere ad Venerem incitata est, et appetit eam, magis quam mas; ut cum maris mugitum audit, coitus appetitut vehementissimo commoveatur et exardescat; atque adeo, p152sicut harum rerum experientes confirmant, taurum a triginta stadiis ipso mugitu amatoriam significationem, quasi tesseram Veneris dantem, exaudiat. Itemque Isim bubulis cornibus Aegyptii et fingunt et pingunt.

28 Busiritae, Abydus Aegyptia et Lycopolis idcirco tubae sonitum detestantur, quod ab asino rudente ejus clangor dissimilitudinem non habet. Et simul eis, qui Seerapidis religionem observant, odio est asinus; cujus rei non ignarus Ochus Perses Apim quidem interfecit, asinum autem et consecravit, et coli jussit, Aegyptios ut summo dolore adficeret. Sed is sane tanti sceleris sacro bovi persolvit poenas, nec primus ejusmodi sacrileigum commiserat. Et vero etiam, quos modo commemoravi Serapidis colentes, ex eo orygem male oderunt, quod ad solis exortum conversus, sicut Aegyptii ferunt, alvum dejiciat. Pythagorei de animalibus solum asinum adferunt ad harmoniam non factum esse, proinde absurdam bestiam nullo sensu ad lyrae sonum adfici. Insuper quidam Typhoni gratum fuisse dicunt hoc jumentum. Et hanc quoque odii, quod sustinet, causam acceder putant, quod cum populi praedicti omnes foecundas alibintes colant, asinus minime foecundus nullo in honore merito sit: certe geminos asinam ex sese peperisse, non facile quenquam meminisse ferunt.

29 Illam ibidis etiam vim Aegyptiorum libris accepi; eam nimirum, cum in pennas, quae sub pectus existunt, collum et jp abdiderit, cordis figuram exprimere. Quod vero animalibus omnibus, quae homini et fructibus sunt perniciosa, infestissime sint hae aves, jam supra commemoravi. Eandem Aegyptii ferunt ore coire, et parere itidem. Dicunt praeterea, quod mihi non facile persuadent, eos, qui praeparandis ut inveterentur (vel ad reservandum condiantur) bestiarum cadaveribus praesunt, ibidis intestinum sex et onaginta cubitorum esse adfirmare; ipsam autem in lunae defectione connivere, donec aucto rursus splendore fulgeat. Cruribus ad cubiti spatium distentis eam incedere ajunt: et Mercurio sermonis parenti idcirco in amore esse, quod orationis speciem similitudinemque gerat: namque pennae in ejus alis nigrae cum tacito adhuc et nondum emisso sermone comparari queunt; prolatae vero orationi, quae jam auditur, intimorum sensuum enunciatrici et interpeti candidae possunt conferri. Dixi etiam eam longissimae vitae, ut refert Apion, atque in eamem Hermopolis sacerdotes testes citat, qui immortalem ipsi ibin ostenderint; sed hoc et Apion procul a vero abesse judicat, et ego similiter ab omni ratione abhorrere existimo, etiamsi ille secus judicasset. Est autem calidissima natura, utpote quae et plurima et pessima, serpentes nempe et scorpios devora; atque ex his partim facile et p153calore, quo permulto abundat, exterit et concoquit, parsm nullo negotio excrementa excernit atque expellit. Aegritudine perraro adficitur. In quidlibet vel sordidissimum quamvis immittit rostrum, ut quippiam illic inquirat; ex inquisitione tamen cibi, cum se quieti tradit, cubile lavat et purgat. In palmis ad evitandas feles nidificat; non enim facile in palma, ob eminentem et cultellatum trunci corticem eae saepe repulsae et rejectae, sursum correpere possunt.

30 De cynocephalis mihi etiam illa veniunt in mentem explicare. Si esculenta testaceis involucris circumvestita reperiant, cujusmodi sunt amygdala, glandes, nuces, frangere et nucleos eximere solent; praeclare intelligentes intima quidem esculenta esse, extima vero rejici oportere. Vini item potione uti non recusant: atque etiam carnibus vel elixis vel assis exsaturantur, et his quidem suaviter apparatis magna delectatione adficiuntur; contra ex non accurate elixis valde offenduntur. Veste induti, parcunt ei; et alia, quae supra exposui, faciunt. Quod si eorum catulos etiamnum perparvulos ad mulieris ubera admoveas, tanquam pueruli lac exsugunt.

31 Aspidis genus thermuthin Aegyptii nominant, quam sacram esse ajunt, et summa religione colunt; itaque ea Isidis simulacra, tanquam regio quodam diademate, coronant. Eandem in perniciem hominum natam esse negant; enimvero comminiscuntur eam probis parcere, contra vero impiis necem adferre. Quod sit ita est, justitiam universi dixeris hanc feram honorare, ut quae acrimonia intellectus bonum a malo discernat, et tanquam illius ministra ac vindex in malos animadvertat. Addunt alii Isidem sceleratissimis hominum eam immittere. Hanc quoque solam in hoc genere immortalem esse Aegyptii referunt, qui aspidum genus in sedecim species dividunt. In sacris igitur aedibus ad unumquemque angulum subterranea sacella exaedificant, ubi thermuthin collocant, et bubulum adipem edendum intervallis quibusdam ei objiciunt.

32 Ad notionem avium periti spinum avem dicunt ex spinis, ubi vivit, nomen traxisse. Haec cum non sit a Musis aversa, splendide canora est. Quod si, sicut Aristoteles ait, spini et aegithali aegithi sanguinem in eodem vase permisceas, et simul temperes, non coire nec commisceri possunt. Spinum sacrum esse ajunt geniis, qui praesunt hominibus itinera ingredientibus.

33 Turturem avem esse castam, externique et alieni conjugii minime avidam, sed cum sua tantum misceri, quacum societatem primum inierit conjuge, superius dixi. Ceu audio ab iis, qui hujusmodi rerum cognitionem scrutantur, turtures etiam albas non raro apparere, easdemque cum Veneri et Cereri, tum vero Parcis et Furiis, sacras esse.

p154 34 Apparent aliquando, sicut dicit Alexander Myndius, albae hirundines. Ceu in Alexandri filii Pyrrhi tabernaculo nidificans hirundo rerum actionem, quam susciperet, parum laudabilem non feliciter eventuram esse significavit. Et item Antiocho altera nidum in ejus tentorio construens, quae ei male casura essent, pronunciavit; contra enim Medos profectus, non revertit ad Syros, sed de praecipitio se dejecit; quippe qui rem minime laudabilem quoque aggressus esset. Dionysio primum arcem relinquenti hirundines, quae in ea nidificarant, simul avolantes reditum praemonstrarunt. Hirundinum genus diis penatibus, et Veneri, quae ipsa quoque e numero penatium est, carum esse dicitur.

35 Perdices ad incubandum loca frutic v et aliter densa quaerunt, ubi ova occultant, ut rorem, imbrem, et omnem ab eis humiditatem avertant. Nam si forte humectentur, nisi mater statim incubitu suo ea denuo concalefaciat, infoecunda redduntur. Parit autem uno tempore ad quindecim ova. Paphlagoniae perdicum cor geminum reperiri Theophrastus alicubi prodidit. Jovem et Latonam hac ave delectari alii etiam referunt.

36 
[Legamen ad versionem in linguam Graecam] De cygnis supra etiam dictum est, et quae illic omissa sunt, nunc adjicientur. In mari Africo Aristoteles ait olorum gregem interdum apparere; et cantum, tanquam ex choro quodam consonanti, suavem quidem, at lugubrem, et velut ad misericordiam inclinantem, a praeternavigantibus exaudiri; et ab illa modulatione nonnullos visos extinctos. Fontes, lacus, paludes, aliave loca aquis redundantia incolere solent, ubi earum rerum periti ducunt eos musicas ratioines exercere.

37 Accedenti ad seriam actionem homini occurrentem noctuam inauspicatam significationem dare ajunt. Cui quidem rei testimonio fuit Pyrrhus Epirotarum rex, in cujus noctu recta argos proficiscentis hasta, quam erectam insidens equo ferebat, haec avis se collcavit, neque ab ea discessit, infaustum ei satellitium praestans; nam Argos ingressus valde ingloria atque ignobili mort occubuit. Appellatur mihi Homerus quoque praeclare intellexisse videtur, avem hanc mali auspicii esse, cum Diomedi, ad castra Trojanorum exploranda proficiscenti, Minervam facit auspicato mittentem ardeam e flumine egressam, non autem noctuam, quamvis gratam sibi avem. Quod autem Iliaca regio sit irrigua, vel Homerus fuerit idoneus testis, ubi pugnam ad muros Ilii urbis describit.

38 Tam vehementer polypum locusta extimescit, ut si quando uno et eodem reti ambo comprehendendantur, haec continuo moriatur. In Thuriis fluvius Lusias appellatur, qui tametsi perlucidos liquores habet, nigerrimos pisces tamen procreat.

39 Pantherae genus quoddam ampelon hoc est vitem eodem cum frutice vinifero nomine vocari ajunt, peculiaris p155praeter ceteras naturae, absque cauda videlicet, et mulieribus solo conspectu morbi inopinati causam afferens.

40 In Scythia asini cornibus praediti nascuntur, quorum cornua Arcadiae fluminis Stygis aquam continent; quae transmittit vasa omnia, etiamsi sint ex ferro fabrefacta. Haec cornua a Sopatro apportata fuisse ajunt Alexandro Macedoni, et illum admiratum misisse Delphos ut dedicaren nk Pythio cum hac inscriptione: Hoc tibi Alexander Macedo mirabile cornu Dedica, o Paean, ex asino Scythico, Illaesum quod aquam Stygis est pote claudere solum, Invictique alias vincere vim laticis.

Porro Stygis aquam Ceres prope Pheneum emisisse dicitur, cujus rei causa alibi nobis exposita est.

41 Eupolidi poetae comico Augeas Eleusinius munere donavit canem, non modo genere Molossum, sed etiam forma praestantem; quem eodem nomine Eupolis, quo Augeas erat, appellavit. Canis jam nomine Augeas, cum longa consuetudine, tum vero ciborum illecebris adlectus et blanditiis, diligebat dominum. Cum juvenis igitur conservus ejus nomine Ephialtes dramata quaedam Eupolidis surriperet, non latuit cani furax servus, qui acerrimo impetu crudelique incurrit in hunc direptorem, mordicusque comprehendens interfecit. Post autem aliquanto in Aegina Eupolis excessit e vita, ibique ejus corpus ad sepulturam datum fuit; canis vero morti illius ingemiscens, non tantum ululatu primum illius excessum e vita luxit, sed deinde moerore inediaque extabuit, et in odium vitae adductus ex altoris sui morte extinctus est. Ex eo locus hic ad hujus casus memoriam conservandam, canis luctus appellatur.

42 Mortiferum genus quoddam formicarum esse dicitur, quae Laertae nuncupantur; eodemque nomine vespas quasdam appellarunt. Haec ait Telephus Criticus, ex Mysio Pergamo oriundus.

43 Maximis aestatis caloribus cum in Aegyptiorum agros Nilus redundat, atque explicati laevisque marini aequoris speciem similitudinemque gerit, tum Aegyptii ibi piscantur, ubi antea arationes essent, et navibus ad fluvii accessionem accommodatis navigant. Postea vero quam Nilus redit ad se, atque ad pristinam modi rationem a natura sibi attributam, pisces a parentis fluvii decessu deserti, et aqua destituti in brevibus limosis ad praedam agricolis reliquuntur: atque haec piscium Aegyptiis (ut ita dicam) ceu messis quaedam est.

44 Cicadarum genus multiplex a peritis harum rerum et cognitum et nominatum est. Unum appellatur ex colore Cinereum: alterum Membrax, quod quidem nomen nescio cur huic generi impositum sit: aliud λακέταν Argutum, aliud Cercopen, aliud Achetam (Vocalem) aliud Acanthiam (spinosam) p156nuncupant. Tot cicadarum genera me audisse memini: cui plura cognita fuerint, explicet.

45 Haec etiam de natura canum accepi: catulos nasci caecos, a partuque materno tredecim primis dieb ita oculis adfectos esse, quot etiam luna diebus per annum non lucet noctu, reliquo vero tempore visu acutissimus animalium canis est. Eum ipsum Aegyptii venerantur, ex eoque regionem quampiam vocitarunt: cur id faciant, duplicem causam adferunt: Alteram, quod cum Isis usquequaque Osirim quaereret, canes praecurrentes, partim una cum ipsa puerum investigare conarentur, partim feras reprimerent: Alteram, quod cum stella canis (quem Orionis fuisse fama celebratum est) exoritur, tum cum ipso pariter Nilus sese attollens irrigationem in terram Aegyptum invehit, in agrosque redundat. Quamobrem canem, ut fertilis aquae conciliatorem, Aegyptii venerantur.

46 Oxyrynchus, Nili alumnus, ex rostro et forma ejus nomen trahit, ut apparet, et ab eo etiam praefectura in Aegypto, ubi idem piscis colitur, appellatur. Hao vero captum piscem nullum comederint homines illi, metuentes ne quando is piscis apud eos sacer et venerandus eodem fuerit hamo trajectus. Atque cum pisces retibus comprehenduntur, diligenter etiam atque etiam prescrutantur, an forte imprudnes in ea piscis ille inciderit; malunt enim nihil piscium capere, quam, hoc retento, maximum piscium numerum adsequi. Eum accolae dicunt ex Osiridis vulneribus esse prognatum, Osirin autem sentiunt eundem cum Nilo esse.

47 Ichneumoni utriusque sexus participi a natura tributum, ut et suo semine graviditatem et partum aliis adferat, et ipse quoque ventrem ferat, et ex sese pariat. Qui autem eorum victi fuerint, post certamen deteriori generi accensentur; nam victores victos subigunt, et semine implent: eo cladis praemio adficiuntur, ut et partus dolores sufferant, et ex patribus, qui jam ante fuissent, matres reddantur. Cum homini inifestissimis bestiis, aspide et crocodilo, inimicitias gerunt; de praelio autem eorum superius dixi. Latonae et Lucinae sacri esse existimantur: et apud Aegyptios Heracleopolitas venerationem et religionem possidere feruntur.

48 Lycaoni Emathiae regi filius fuit, nomine Macedo, ex quo postea, antiquo nomine obsoleto, nominatota regio est. Macedonis autem filius, Pindus nomine, cum robore animi atque virtutis indole praeditus fuit, tum forma etiam excellens; ceteri vero ex Lycaone liberi nati, improbo animo adfecti, et corpore minus strenui erant. Hi igitur cum Pindo et virtutem et ceteras illius dotes inviderent, non modo eum oppresserunt, verum etiam poenas tanti maleficii pendentes seipsos funditus perdiderunt. Pindus enim sentiens a fratribus insidias sibi parari, regno quod a patre acceperat, relicto, p157cum robustus esset, et ad venandi studium propensus, non solum quidem vertit, sed certe illic ibidem aevum in venando agitavit. Cum aliquando igitur hinnulos insequeretur, et summa virium contentione equum incitasset, ab eis, qui secum venabantur, se longissime abduxit; hinnuli vero altissimam cavernam subeuntes ex insectantis conspectu se eripuerunt, atque ex periculo se servarunt: is ex equo desiliens, cum hunc ad proximam arborem alligasset, cumque ut diligentissime potuit, latebram illam manibus perscrutans hinnulos exquireret, sibi denunciantem vocem exaudivit, ne hinnulos tangeret; quare ubi diu multumque circumspexisset, nec quidquam videret, et simul in equum adscendens ex eo loco discessit. Postero autem die ad eundem locum revertit; non eo tamen, quo illi se abdidissent, ingreditur, vocis memoria, quam auribus acceperat, deterritus. Cum igitur dubitaret quinam pridie se ab insectanda praeda avertisset, ac, ut par erat, circumspectaret montanos pastores, aut venatores, aut aliquod tugurium; interea ei inusitata magnitudine draco apparet, ex magna parte corporis adrepens, collumque et caput paulum attollens, et ad se velut intendens; collum autem cum capite erat proceritate, ut vel cum procerissimo homine exaequari potuisset. Verum ut ejus conspectu Pindum exterruerit, certe non in fugam impulit; at ejus is sese ex maximo terrore colligens, sapienter bestiam mitigavit: nam ex avibus, quas immolarat, ei cibum edendum objecit, et tanquam hospitalem mensam et redemptionis suae praemium apposuit. Is sane velut donis delinitus et illecebris, ut ita dicam, praestrictus, ex eo loco excessit. Hoc ita jucundum Pindo fuit, ut ea, quae vel ex venationibus montanis, vel ex aucupio capere posset, draconi tanquam vir bonus et gratus adeptae salutis mercedem adferret. Neque vero sine fructu has ei donationes ex praeda constituit, nam fortuna ei subinde prosperior adspirabat; omnium enim, quae venaretur, secunda venatione fungebatur, sive terrena sive volucria persequeretur. Quare gloria magna apud omnes erat, quod contra feras congrederetur, et eas expedite caperet. Jam vero ea erat proceritate, ut corporis mole perterrefaceret; tum vero firma corporis constitutione: tam pulchro etiam oris habitu, ut feminas ad se amandum vehementer inflammaret; et sane coelibes omnes quasi furentes, atque bacchantes, ad ejus venationes proficiscerentur; et nuptiis alligatae, a maritorum custodiis adservatae, mallent cum illo degere, quam in numerum dearum referri: plerique etiam viri eum, quod ipsius virtus et forma admirationem omnium excitaret, diligebant: soli fratres infenso atque ainimico animo in illum erant. Quamobrem eum ipsum aliquando solum venantem ex insidiis adgrediuntur, atque in propinqui fluminis angustias compulsum, p158auxilioque destitutum, strictis gladiis appetunt, atque adeo trucidant. Hunc exclamantem cum draco ipsius amicus exaudisset (etenim est animal sensu aduiendi cum acerrimo, tum videndi acutissimo) suo ex cubili prodiit, et simul impios circumplicans suffocavit; et vero caesum summa diligentia tamdiu custodire non destitit, dum cognatione defuncto juveni proximi, desiderio ejus permoti, ad illum humi jacentem venissent: at propius facti, etsi justo in luctu et squalore essent, accedere tamen, et sepultura justisque exequiarum interfectum custodis metu adficere prohibebantur. Tum hic recondita quadam ac mirabili natura intelligens se illos arcere, de praesidio statioenque cadaveris tranquille discessit, quo commodius nulla interpellatione supremam gratiam a propinquis adsequeretur. Magnifice igitur et splendide honore sepulturae orantus fuit, atque etiam fluvius factae caedi proximus ex mortuo nomen traxit. Bestiis igitur peculiare est, eis, a quibus beneficium acceperint, gratiam referre; quod et alibi supra, et hic non spernenda historia sumus testati.

49 Jovis et Latonae filium incolae Clari, et Graeci omnes, peculiariter colunt. Est vero locus in Claro deo sacer, venenatis animalium omnino infensus et invius, Apollinis scilicet voluntate; quem salutis auctorem, et Aesculapii morborum depulsoris parentem, si noxiae homini ferae metuant, nihil mirum. Iis, quae dico, Nicander etiam consentit, his versibus: In Clario luco non laedit scorpius ictu, Vipera non morsu, sed neque dira phalanx: Qua sibi fraxinea delegit Phoebus opacum, Reptilibusque procul, fronde comante locum.

50 Audivi qui dicerent in Eryce, ubi scilicet celeberrimum illud Veneris templum est (cujus supra etiam mentionem feci, cum naturam, quae illic sunt, columbarum exponerem) auri argentique vim magnam esse, et monilia et annulos pretiosissimos; atque hunc thesaurum deae metu tutum intactumque permanere; et cum deam ipsam, tum res illas in ejus aede pretio sas, magno semper in honore ac veneratione multis retro temporibus fuisse. Ceu Amilcarem Afrum fama est, cum hoc templo spoliato, conflatum inde aurum et argentum militibus distribuisset, gravissimis postea poenis adfectum, denique suspensum esse; ac similiter omnes ei hujus sceleris et sacrilegii patrandi participes, violentas dirasque mortes sustinuisse; patria quoque ejus, cujus antea status felix beatusque inter paucas civitates videbatur, postea quam sacra haec pecunia in eam invecta esset, in servitatem redacta est. Haec quanquam majestatem quandam prae se ferunt, nihil tamen ad propositum nostrum faciunt, de quo nunc dicetur. Singulis per totum annum diebus tum incolae, tum peregrini, sacrificant. Ara maxima sub dio est, p159quae cum multa subinde sacrificia recipiat, die toto usque ad noctem accenditur. Illucescente vero jam aurora non amplius prunam, non cinerem, non ullos titiones ostendit; sed rore est plena, et recentibus herbis, quae subinde singulis noctibus in ea renascuntur. Porro victimae de pecorum gregibus sua sponte accedunt, et ad aram adstant. Ducit autem illas primum deae vis, deinde voluntas sacrificantis. Nam si ovem sacrificare libuerit, en tibi ovis ad aram adstat, et gutturnium ad sacrificandi usum; si capram, si hoedum, similiter. Quod si copiosior fueris, et vaccam aut etiam plures ferire volueris, neque pastores, nimio ejus pretio indicato, tibi molesti erunt vendendo, neque tu ipsis licitando. Intuetur enim dea contractus justitiam, quam si servaris, et justum solveris pretium propitiam eam experieris; at si minoris, quam par est, emere volueris, frustra a de deponetur pecoris; victima enim recedet, nec erit, quod sacrifices. Hoc igitur Erycinis animalibus proprium iis, quae supra dixi, hic addiderim.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


Adnotatio Thayeri:

a Frag. 81.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Oct. 04