[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber X
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber XII

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p160  Liber Undecimus

1 Hyperboreorum gentem, et Apollinis apud eos honores, non modo poetae, sed alii etiam scriptores celebrant; et inter alios Hecataeus, non Milesius ille, sed Abderita. Is cum et alia quaedam, nec pauca nec vilia, referat, quae in praesentia recitari nihil attinet; ea in aliud tempus differentur, quo et mihi narrare jucundius, et aliis forsan audire sit commodius: quae vero praesentis sunt instituti, ea nunc solum exponam. Apollini igitur sacri sunt Boreae et Chionis filii, tres numero fratres, sex cubitorum proceritate. Hi cum solenne sacrificium stato et praefinito tempore peragunt, innumera cycnorum examina e Rhipaeis ut ipsi appellant1 montibus advolant; qui ubi templum volando circumvecti fuerint, et veluti lustrarint, in septum templi descendunt, quod et spatio amplissimum est, et specie pulcherrimum. Cum autem cantores vernaculo musicae genere deum celebrant, et simul citharistae suavissimam melodiam cantantium choro adsonant: cycni etiam ipsis concinne accinunt, nec usquam absona aut inepta voce aberrant; sed tanquam incitamentum et auspicium cantus a chorodidascalo editum secuti, peritissimis carminum sacrorum decantatoribus concinunt. Hymno jam perfecto, volucris ille chorus, ut ita dicam recedit, postquam solito sibi dei celebrandi munere est defunctus, ac divinos honores per totum audivit diem, simulque et ipse cantavit, et oblectavit alios.

2 Epirotae etiam tum ipsi, tum peregrini quotquot adsunt, Apollini sacrificant, et unum quotannis diem festum in ejus honorem perquam magnifice agitant. Lucus apud eos doe sacer est, et muro septus, intra quem dracones sunt, deo grati. Huc virgo sacerdos nuda accedit sola, et victum draconibus porrigit. Eos Epirotae a Pythone Delphico prognatos ajunt. Quod si virginem accedentem illi placide adspexerint, et alimenta prompte susceperint, annum fertilem et salubrem significare creduntur; sin et terribiles erga illam fuerint, et porrecta cibaria non acceperint, contrarium anni fu statum alii divinant, alii suspicantur.

3 In Aetna Siciliae sacra est Vulcani aedes, et circa eam muri et arbores sacrae; ibidem ignis perpetuus et inextinctus adservatur. Sunt et canes in templo lucoque sacri, qui modeste ac decenter in templum et lucum accedentes blande et adulantes excipiunt, et, tanquam familiaribus, illis se benignos  p161 ostendunt; at si quis sceleratus aut manibus impurus adeat, illum et mordent et laniant; illos vero, qui libidine aliqua turpi se contaminarint, fugant solum et persequuntur.

4 Ceterem Hermionenses colunt, et splendida ei magnificaque sacra faciunt: festum id Chthonium appellant. Audio sane maximos boves a muliere, Cereris sacerdote, de aram e grege se abduci atque mactari permittere. Haec autem testimonio comprobat Aristocles, qui canit: O foecunda ceres, Siculas veneranda per oras, Cecropiosque agros! hoc ego praecipue Miror, in Hermione quod magno robore taurum, Quemque viri possent vix domuisse decem, E grege deductum sola aure adducit ad aram Sancta tibi mulier; qui puer ut sequitur. Haec tua vis, Ceres, est; tu nobis esto benigna, Per etque Hermione laeta beata fuat.

5 In Daunia regione celebre est Iliadis Minervae templum; ejus loci canes Graecis adventatibus adulari, barbaros allatrare, praedicant.

6 In Arcadia locus est, Aula nomine, et in eo delubrum Panis. Ad id quaecunque animantes confugerint, deus veluti supplices miseratus suscipit, et incolumem earum vitam tuetur. Itaque lupi etiam, si quae animalia eo usque forte fuerint persequuti, intrare non audent, et solo loci, in quem illae confugerunt, adspectu territi recedunt. Ita ejus animalibus istius loci peculiaris est salutis causa.

7 In Curidio (Curio) magna cervorum copia est, de quibus capiendis multi venatores spem sibi faciunt inanem. Hi cum in lucum, qui ingens illic Apollini sacer est, confugerint, latrant quidem canes, sed propius accedere non audent; cervi vero quieti, et sui custodiam deo curae futuram ineffabili quadam naturae vi certo persuasi, pascuis sine metu libere fruuntur.

8 Muscas in Olympia tempore festo sua sponte discedere, et ut ita dicam una cum mulieribus in ulteriorem Alphei ripam tajicere, jam supra memoravi. Ceu in Leucade insula promontorium est excelsum, in quo templum Apollinis, quem Actium venerantes cognominant, constructum est. Cum igitur tempus festum instat, in quo saltationem Deo peragunt, bovem muscis immolant: cujus illae sanguine saturatae recedunt, veluti munere ad id faciendum persuasae. Pisaeae vero muscae, quod non mercede, sed Dei reverentia motae, quod ab eis requiritur, faciant, laude mihi digniores videntur.

9 Icarus insula maris rubri est, in qua emplum Dianae, et caprarum sylvestrium dorcadumque optimae habitudinis et leporum quoque magnus numerus est. Ex illis si quis venari aliquas desideret, venia a dea impetrata, non  p162 frustrabitur, sed capiet, captisque gaudebit; at si non petierit, praeter id quod frustra venabitur, poenas etiam luet, quarum alii meminerunt.

10 Cum cycnos Riphaeos, quod Jovis et Latonae filio apud Hyperboreos quotidie studiose inserviant, supra commemorarim, taurine proprietates Aegyptiis sacri praetermittam? Atqui hoc si facerem, tum hoc quod suscepi munus scribendi, tum ipsa natura, quae huncce bovem mortalibus et procreat et donat, incusare me possent. Exponam igitur, ut par est, hanc quoque theologiam non oscitanter. Apis apud Aegyptios efficacissimus deus creditur; ex vacca autem, quae fulgure adflata conceperit, nascitur. Epaphum Graeci vocant, atque hujus generis antiquam stirpem repetentes, Io Argivam Inachi filium illius matrem fuisse testantur. Sed hunc sermonem Aegyptii ut mendacem ejiciunt, temporis longinquitatem testem citantes. Epaphum ejus multis post seculis extitisse ferunt, primum vero Apim permultis annorum myriadibus ante illum ad homines accessisse. Insignes ejus notas Herodotus atque Aristagoras explicant; quibus Aegyptii non adsentiuntur, novem enim et viginti eas huic sacro bovi aptas et consentaneas esse dicunt. Quaenam sint, tum quemadmodum per corpus sparsae, tum ut ipsis quasi floribus insignitus sit, aliunde intellegendum; cujusnam autem ex sideribus naturam unumquodque insigne per notas designet, Aegyptii satis urque declarant. Etenim Nili adscensum unum insigne significare ajunt, aliud mundi, aliud quo tenebras ante lucem fuisse insinuatur, aliud lunaris figurae, aliaque insignia aliarum rerum significationes esse, haud profecto profanis et divinae historiae ignaris intellectu facilia. Cum autem fama emanavit, Aegyptiorum deum exortum esse, ex sacris scribis quidam, qui documentum filio a patre traditum, insignium notarum indicium, accurate callent, eo, bonum divina vacca partum ex sese esdierit, accedunt; atque ibidem domum ad orientem solem, ex vetustissimo Mercurii praescripto ubi commode alant quatuor menses, quibus ipsum lacte nutriri oportet, excitant. Postea autem quam ibi nutritus est, exoriente nova luna, scribae sacri et prophetae eodem proficiscuntur: et simul navem huic sacram quotannis instruunt, eaque ipsum Memphim transportant, ubi sedes huic sunt et commorationes suaves et loca ad voluptatem comparata curricula, pulverationes, exercitationes, et vaccarum formae praestantia insignium aedes, tanquam thalami, in quos ingreditur, quum quam amat supervenire appetit: itemque est puteus et fons aquae potabilis; nam ejusmodi huic semper conducere ministri et sacerdotes ajunt; non item ex Nili potione, ne propter dulcedinem in immensam molem pinguescat. Jam vero quas pompas, quae sacrificia Aegyptii conficiant, cum novae amnis alluvionis  p163 adventum, tum Dei exortum celebrantes, quas etiam saltationes tum agant, quae convivia agitent quos conventus habeant, tum quemadmodum omnes urbes et vici immortaliter gaudeant, longum esset explicare. Is autem, ex cujus armento haec divina bestia exorta fuerit, beatus et habetur et est summamque Aegyptiorum admirationem habet. Is bos praesensione valet: nec sane vel puellas, vel aniculas ad tripodem sessitane habet, neque sacra potione implet; sed pueri divino adflatu concitati supra ludentes, atque inter se ad numerum salantes, consul entibus futura praedicunt, quae vel iis, quae apud Sagram contigerunt, veriora habeantur. Apin sane Aegyptii etiam Oro comparant, quem frugum proventus et totius anni fertilitatis praecipuum esse auctorem existimant. Hinc est quod de multifario ejus colore disserunt, fructuum varietatem hoc symbolo innuentes. Extat et propheticus quidam sermo, non passim notus, aeegiorum regem Menin (al. Mnevin) cum inquireret quodnam potissimum animal esset colendum ceteris omnibus taurum praetulisse, quod illum omnium esse formosissimum judicaret, Homeri quidem hac in re, ut ferunt, vestigia secutus. Sic enim in Iliade Homerus canit:

Taurus in armento praecellit ut omnibus unus,

Dux gregis et princeps.

Cetera, quae Aegyptii animalium naturae scriptores de hac animante fabulantur, rerum veritate perversa, repetere mihi non libet.

11 Nunc age jam transi, inquit poeta, non quidem ad Durium illum equum, et in eo conditos milites decantandum; sed nostri ut sermonis institutum postulat ad Mnevin bovem, quem soli sacrum Aegyptii faciunt, ut Apin lunae. Iidem hunc quoque suo quodam insigni, quo genuinus et verus et soli acceptus dignoscatur, esse ajunt conspicuum: quod, qui desiderat, aliunde petat: sic nec ipse dissimulabo, quem accepi Aegyptiorum sermonem super hujus tauri procreatione, utrum procreatio ejus, ita ut par est, excellat, necne. Bocchoris Aegyptiorum rex, nescio quomodo falsam hanc gloriam et fictitiam famam adeptus, justus in judiciis et causis cernendis existimabatur, et animo erga deum moderato ac probe composito, cum ingenio prorsus contrario esset; nam ut aliud nihil dicam adversus Menvin, ut injurius ac molestus Aegyptiis esset, haec est molitus. Taurum ferum ei adversarium adduxit, qui Mnevidem mugientem vicissim primum edito mugito excepit; dein impetu in sacrum illum taurum irruens aberravit et cornibus in perseae caudicem defixis inhaesit: tum Mnevis eum per latera sauciatum interemit. Hujus facti et pudore ductus est Bocchoris, et in odium Aegyptiorum incurrit. Quod si quis parum nobisibuignus me iis, quae ritu naturae fiunt, relictis ad fabulas  p164 divertisse putat, fallitur. Refero enim ea, quae et nostro tempore circa hos tauros fieri solent, et facta sunt olim, quaeque ipsos narrantes audivi Aegyptios, ejus quidem auctoritatis viros, quos mentiri voluisse minime credas.

12 Quam vehementi delphini musicae amore tenantur, quamque admirabili ad vocis cantum studio concitentur, sermone et literis multorum longe lateque pervagatum est; quam item hominis amantes sint, cum alii plerique scripserunt, tum nos ante explicavimus: nunc de intellectu eorum dicere non alienum est. Simul enim ut in retia delphinus incidit, statim primo quidem quiete et libere manet, neque omnino fugere meminit; sed et epulatur, et alios secum captos depascitur, et tanquam ad convivium vocatus iis exsaturatur: deinde cum se extrahi atque ad litus appropinquare intelligit, dentibus lacerato reti, e servitute liberatur. Jam si quando piscatores, posteaquam captivi delphini nares holoschoeno junco trajecerint, eum ex potestate idcirco dimittant, ut hoc signo, si iterum capiatur, det indicia se antea captum et servatum fuisse; is velut indicium et notam pristinae captivitatis veritus, non amplius ad sagenam appropinquat. Si delphinus quispiam comprehensus in piscator iam navim, ut narrat Aristoteles, subtrahatur, alii tum permulti naviculam hanc circumnatantes, tamdiu se ibi crebris saltibus versant, et tanquam piscatoribus pro hujus salute supplicantes provolvunt, dum piscatores captivi misericordia ducti, eisque ita suppliciter quasi petentibus cedentes, comprehensum dimittan.

13 Daphnidis Syracusani bubulci, celebri illa calamitate a nympha quadam adfecti, canes quinque ab ipso nutritos, Sanum, Podargum, Lampadem, Alcimu, et Theontem, cum miserabilem domini casum vidissent, propter illum mori voluisse ajunt, luctu prius et ululatu plurim oeu prosequutos.

14 Varia et multiplicia de elephantorum natura ante dixi, nunc quam memoria sint bona, quamque diligenter praeceptum officii adversus praecipientes teneant, quamque simul eorum, qui quippiam eis committunt, vel expaectationem vel fidem non fallant, explicandum est. Cum Antigonus Megarensem urbem obsideret, femina simul elephas, Nicaea nomine cum uno de elephantis bellatoribus versabatur. Et cum illius, qui elephantum aleret, uxor infantem puerum ante mensem peperisset, eundem Nicaeae elephanto, lingua utens Indica, quam elephanti intelligunt, commendavit. Is autem puerulum diligebat et custodiebat, ex eoque proxime adjacente magnam voluptatem capiebat; cum ploraret, oculos tum avertebat, tum vero ab eo dormiente muscas abigebat, promuscide ventilans arundinis ramum ex ilj, qui pro pabulo ei objiciebantur; omnem vero cibum, nisi puer adesset, rejiciebat. Nutrix igitur necesse habebat, posteaquam  p165 eum lacte complevisset, elephanto curatori apponere; vel omnino elephantus non parum iracundia incitabatur, ac nonnunquam ita, ut etiam mali aliquid minari et moliri videretur. Saepe etiam cum vagiret infans, cunas, in quibus jaceret, movebat; sicque eidem ipsi ex hoc motu oblectamenta et solatia, sicut nutrix, adferre studebat.

15 Zelotypiam vehementem diversorum animalium, porphyrionis, canis et ciconiae diximus suis locis; nunc mihi exponendum videtur elephanti odium in eos, qui cum alienis uxoribus stuprum faciant. Nam cum uxorem sui domitoris et altoris stuprari manifesto deprehendisset, ambos, et eum qui stuprum inferebat, et eam quacum id faciebat, cornibus transfiges interfecit, ac in stragulis constupratis et lecto adulterato jacentes reliquit; ut cum primum suus rector venisset, et manifesto nefarium facinus, et se hujus vindicem cognosceret. Hoc quidem factum ab India huc ad nos manavit. At Romae aliud simile evenisse audio sub optimo imperatore Tito: praeterquam quod addunt, ibi elephantum non utrumque modo occidisse, sed et stragula veste eos texisse, et nutritio advenienti stragula rejecisse, et retexisse, et proxime inter se jacentes demonstrasse; ita ille tum facile injuriam illatam sibi fuisse intellexit, tum etiam maxime facinus ei liquebat, ubi cornu, quo ipsos confixisset, cruentum perspexit.

16 Est et peculiaris draconum divinatio. Nam et in Lavinio, oppido Latinorum (quod a Lavinia Latini filia nomen accepit, quo tempore Latinus, Aeneae adversus Rutulos auxiliatus, eos devicit, et Aeneas Trojanus Anchisae filius civitate praedicta potius est; quae quidem Romae veluti avia nominari posset, ex hanc enim profectus Ascanius Aeneae et Creusae Trojanae filius Albam condidit, cujus colonia est Roma) ceterum in Lavinio sacer est lucus magnus et opacus, juxtaque ipsum aedes Junonis Argolidis. In luco autem latibulum est amplum ac profundum, draconis cubile. In hunc lucum sanctae virgines statis diebus ingrediuntur, quae mazam gestant manibus, oculos fasciis devinctae; eas recta ad latibulum divinus quidam spiritus deducit, sensimque ac pedetentim progrediuntur sine offensione, ac si detectis oculis viderent. Quod si virgines fuerint, cibos tanquam puros et deo gratae animanti convenientes admittit draco; sin minus non attingit, corruptas esse intelligens et divinans. Formicae vero hanc mazam a vitiata relictam minutatim confractam, quo facilius ferant, e luco exportant, expurgandi gratia loci. Hoc cum fit, ab indigenis animadvertitur, et quae ingressae fuerant indicantur, examinanturque; et cujus pudicitiam esse violatam constiterit, poena legibus constituta plectitur. Draconis igitur non expertes esse vaticinationis hoc modo demonstrarim.

 p166  17 Non temere canit Homerus: Terribiles dii, cum apparent manifesti.

Nam et draco sacer ac venerandus divinus in se aliquid habet, quodque praestet ignorari. Nempe, in Melite Aegyptia draco divinis honoribus adficitur in turri quadam; adsunt ei sacerdotes et ministri, mensa et crater ponuntur; crateri quotidie immittunt librum ex farina subacta melicrato, et recedunt; postridie vero reversi craterem inveniunt vacuum. Et cum aliquando maximus natu summo videndi draconis desiderio teneretur, solus ingressus, et libo proposito, recessit; et mox dracone mensa conscensa epulante, ille subito magno cum strepitu fores, quas pro more clauserat, aperuit. Draco indignatus abiit: at ille, viso quem voluerat, suo quidem malo, mente captus, et suum confessus crimen, mox obmutuit; et paulo post collapsus interiit.

18 Haec etiam animalibus peculiari sunt. Pavo fascini veluti naturale amuletum lini radicem inquirit, et sub alarum altera retrusam gestat. Retentam in equo urinam laxari ajunt, et statim copiose reddi, sedarique dolorem, si virgo zona, qua amicitur, soluta faciem ejus feria. Equae in venerem furor inimius, Aristotele auctore, sedabitur facile, juba cervicis ejus detonsa; sic enim veluti pudore ducta furorem, motumque libidinis, et concitationem nimiam prae verecundia remittet. Quod ipsum etiam Sophocles innuit in fabula, cui titulus Tyro, quae ita loquitur: Luctum capillus arguit tonsus gravem. Lascivientis sic equae jubam solent Fluxam comantem tondere a cervicibus Equisones. Haec inde moesta in fontibus Et amnibus contemplatur se pristino Jubae decore spoliatam, luget, dolet Adeo, movere possit ut viros quoque Ad condolendum miseratos vicem ipsius.

19 Domum ruituram, qui in ea sunt, mures et mustelae etiam praesentiunt, et mature excedunt. hoc et in Helice contigisse ajunt. Nam cum Helicenses in Iones advenas impii fsn, eosque ad aram mactassent, juxta Homericum illud, Prodigia iis dii ostenderunt; quinque enim diebus priusquam pessum iret Helice, omnes in ea mures, mustelae, serpentes, scolopendrae verticilli, et alia hujusmodi animalia, magnis copiis exibat per viam, quae ducit Coriam. Haec Helicenses cum fieri viderent, admirabantur; neque tamen de ei causa facere conjecturam poterant. Proxima autem ab illorum animalium egressu nocte terrae motu concussa civitas subsedit, et inundantibus aquis abolita est; et pariter cum urbe Lacedaemoniorum naves decem, quae tum forte ad portum appulerant, eadem maris exundatione perierunt. Est quando animalium etiam ad capiendam ab hominibus impiis  p167 ultionem ministerio justitia utitur: argumento est Pantedidas Lacedaemonius, qui cum artifices Dionysii proficiscentes Cythera per Spartam transire prohibuisset, postea in ephororum curia sedens a canibus laceratus est.

20 In Sicilia Adranus est civitas, ut ait Nymphodorus, et in ea Adrani daemonis vernaculi templum, quod omnino insigne ac splendidum esse ait. Sed quae de hoc deo refert cetera, quamque sit clarus, et in supplices prompte facilis ac propitius, alias dicam; nunc aliud explciabo. Canes ei sacri sunt, qui et ipsi colunt eum atque inserviunt, Molossis canibus tum forma tum magnitudine superiores, numero non pauciores quam ille. Hi interdiu blande et adulantes tum peregrinos, tum indigenas, qui templum lucumque ingrediuntur, excipiunt. Nocte vero jam ebrios et titubantes, tanquam viae duces et comites, egregie deducunt, ad suam usque domum quemque antecedentes. Ceu contumeliosos, ut par est, puniunt; insiliunt enim, et vestes eorum lacerant, et eatenus castigant: eos vero, qui furari praedarive moliuntur, crudelissime dilaniant.

21 In rubro mari cochlea marina tum specie pulcherrima, tum maxima nascitur. Testa ei purpurea, et in ejus medio spira, sive voluta, mira colorum varietate et veluti floribus nativis distincta; sertum diceres summo artificio et ornatu contextum, e floribus multijugis, viridibus, aureis, rubicundis, per aequa digestis intervalla.

22 Delphinum perpetuo motu praeditum esse ferunt, adeo quidem ut motus finis ei terminus vitae sit. Cum enim somno indiget, ex alto ad summam aquam elatus, ut totus videatur, dormit; neque enim insomnis est, aut dei illius expers. Quando autem dormit, in profundum tamdiu depellitur, quoad imam sedem maris contingat; ad quam postquam funditus delapsus est, in solum impulsus e somno excitatur, et rursus emergit: deinde iterum in somnum actus, et a deo illo victus, fundum petit, et simili impulsu excitatus, rursus natat super aquam: et hostis ipsum saepe facit, eamque ob causam inter quieem et actionem medius nunquam omnino a motu quiescit.

23 In mari rubro piscis procreatur, cujus corpus ita figuratum est, ut similitudinem lingulacae ejus latitudo gerere feratur. Ejus squamae tangenti non valde asperae sunt; subaureo est colore; tum lineis a summor capitis vertice ad extremam caudam nigris sic distinguitur, ut eas citharae fidiculas contentas esse dicas, unde is citharoedus appellatur; os ei pessum it et subsidet, idemque nigerrimum est, cinguloque croceo circumligatur; vertex varietate distinguitur, fulgore aureo, et nigris quibusdam lineis; pinnas aureas habet; cauda vero nigra est, praeter extrema, quae candidissimo colore adsperguntur. Alii item citharoedi picti nasci dicuntur,  p168 toto corpore purpurei, certis intervallis aureolas lineas possidentes; eorum vero caput cingulis violaceis illustratur, uno ante oculos ad branchias pertinente, altero secundum oculos usque ad medium caput excurrente, alio autem tanquam monili sic collum circumplicante.

24 Pardalis piscis, ut ii, qui ipsum viderunt, dicunt, in mari rubro nascitur; coloris et maculis orbiculatis similis et montanae pardali. Oxyrynchus, quem idem mare alit, ore est praelongo, oculis auri instar fulgentibus, palpebris albis; ejus dorso puncta pallore insignita sunt, pinnae priores ei nigrae exsistunt, eae vero quae sunt in doso albae; cauda forma oblonga et colore viridis est, quam mediam aureola linea intersecat.

25 Ptolemaeo secundo, quem et Philadelphum cognominant, pullus elephanti dono datus est, qui sermoni Graecanico innutritus loquentes intellegebat; cum ante visum et auditum hoc animal solam Indorum linguam elephanti intelligere crederentur.

26 Sexus masculus etiam inter bruta videtur a natura praeferri. Siquidem draco mas insignis est crista, et barba hirsutus; gallinaceus et ipse cristatus, paleas insuper veluti barbam gerit; cervus cornibus, leo jubatus, cicada mas canorus est.

27 Graecis et Trojanis belli causam Helena, ut ajunt, dedit. Darii uxor Atossa, quod ancillas Atticas et Ionicas habere desideraret, Persis ad bellum Graecis inferendum argumentum dedit. Tabella contra Megarenses proposita causam attulit Graecis diuturni belli. Magnetes atque Ephesios locusta ad bellum excitavit, atque inflammavit. Columba Chaons et Illyricos in bellum commisit. Thebani in Aegypto propter canem contra Romanos pugnasse dicuntur.

28 Pythocharen tibicinem fama est concitato et vehementi tibiae sono luporum impetum cohibuisse. Murium multitudo Megarenses sezzzzzzzzzzzzzzzibus pepulit, Phaselitas vespae fugarunt, Rhotienses scolopendrae.

29 Oves in Ponto sine felle nasci ajunt; in Naxo vero insula etiam duplici.

30 Merops avis hoc nomine ciconiis etiam justior est, quod parentes non senectute demum adfectos alit; sed ut primum majores alarum pennae ei natae fuerint, id facit. Itaque inter aves justissima et piissima omnium habetur.

31 Hoc peculiare bonum quoque animalibus contigit; quod diis curae sint, neque vel contemnantur ab eis, vel negligantur. Nam ut ratione careant, suo tamen intellectu, et conveniente eis sapientia, non destituuntur. Quomodo autem a diis amentur, dicam, si non multa e multis, tantum tamen, quantum satis fore videbitur. Vir quidam, Lenaeus nomine, equum possidebat et forma speciosum, et cursu celerrimum,  p169 et animo intrepidum; quique in spectaculis cursum, ad quem institutus erat, egregie decurrebat, et in bello fortitudinem tolerantiamque suam cum alias declarabat, tum persequendo si opus esset, tum retrocedendo tempestive. Propter haec igitur omnia commendabilis equus dominum suum inter ceteros equitesam celeberrimum reddebat. Hic equus adeo eximius ictu quodam dextro oculo laesus, eoque captus est. et cum Lenaeus spem suam omnem propter hunc equi casum vacillare videret nam laevo ejus oculo, soli adhuc integro; scutum equestre et alia (arma) tenebras offundebant Serapidis templum adit, adducto secum ceu victima quadam equo; et pro eodem deum precatur, ceu fratre aut filio; et ut supplicem insontem misereatur orat; hujus enim calamitatis causam ab hominum quorundam sive facto nefario, sive mali hominis dicto, esse profectam. equus vero quonam pacto, dicebat, vel sacrilegium, vel caedem, vel blasphemian committeret? Per suam quoque innocentiam, ut qui nemini unquam injurius fuisset, deum obtestabatur; et propterea, ut commilitonis ac amici sui oculum restitueret, rogabat. Tum deus utcunque magnus non neglexit, neque contempsit brutum mutumque animal; et pariter ipsius et supplicantis misertus, remedium dictat: jubetque oculum equi non quidem perfundi liquido ullo remedio, sed fomentis per meridiem in ambitu templi calefieri. his peractis, equi oculus redintegratus est; et Lenaeus quidem deo sacrificia, quibus grates et praemia recuperatae valetudinis equi deo persolveret, peregit. Equus vero saltabat, et hinniebat circa templum: jamque grandior et formosior videbatur, seque veluti ostentans ad aram usque non sine ambitione accurrebat; denique circa gradus se volutans deo servatori, quo posset modo, gratias se agere prae se ferebat.

32 Vinitor dum scrobem fodit, pulchram et generosam vitam plantaturus, ligonis ictu aspidem sacram et minime infestam hominibus, quae forte illic latebat, imprudens mediam dissecuit. deinde cum terram dimoveret, posteriorem ejus partem, quae caudam continet, in arena jacentem reperit; anteriorem vero, quae a ventre ad cervicem tendit, adhuc reptantem et ex dissectione cruentam. Quamobrem obstupefactus et mentis impos, totus ad insaniam, eamque vehementem redactus est. Et cum interdiu non apud se, nec rationis compos erat, tum noctu etiam delirans e lecto exsiliebat, et aspidem se persequi dictitabat, et veluti morsu laesus terribili clamore vociferabatur, et auxilium implorabat, et interemptae ab ipso aspidis simulacrum se videre ajebat, idque frendens et minans, et aliquando morsu se impetitum ejulatu quidem dolere se arguebat. Cum autem jam aliquamdiu durasset morbus, cognati ejus supplicem ipsum in aedem Serapidis ducunt, deumque, ut spectrum illud aspidis  p170 amoliri et cohibere dignetur, orant. Misertus ille, virum curat. Quemadmodum inulta non manserit aspis, dictum, et quidem sufficienter prorsus.

33 Aegyptiorum rex cum Indicum pavonem maximum pulcherrimumque dono accepisset, noluit cum gregariis ceteris eum alere, vel cibi gratia, vel familiae oblectamenti; itaque Jovi, urbis custodi, eum consecravit, dignum hoc deo munus hujusmodi alitem judicans. Hujus deinde capiendae desiderio ventri ac luxui deditus juvenis quidam locuples, ut splendide epularetur, captus est; solebat enim semper indulgere gulae, et varias quaerebat dapes, etiam cum periculo, quavis occasione, quovis pretio, lucrum existimans omnia, quibus suam delectaret improbitatem, et satiaret ingluviem. Mercedem igitur hujus sacrilegii amplam uni ex ministris dei largitur, et insuper aliam promittit. Is vero spe vana inductus eum accessit ad locum, ubi morari alitem norat, et capere juveni adferendam aggressus est; sed non apparuit pavo, et loco illius aspis visa est, erecta, et adversus ipsum irata. Quare territus retrocessit; cum vero gulosus ille urgeret et instigaret, minister ad pavonem venit; qui mox ambabus alis in aerem elevatus, neque quin sacra aliqua arbn consedit, neque in alio sublimi et excelso loco, sed in medio quodam inter templum et ipsos unde intrepide illos adspectans prae se ferre hoc vidabatur, se illorum insidiis superiorm esse, neque capi ab eis posse. Itaque re infecta luxuriosus ille pecuniam expensam repetit. Negat ille se redditurum, quod quantum in se esset, nihil non fecisset, rem vero sacram deo auferre nequiret. Hinc, ut verisimile est, ortan contentionem et clamores multi audiverunt; et tandem summus quoque sacerdos superveniens litis in aede causam sciscitatur. Illi se invicem accusant: et juvenis ille dives minis, conviciis et maledictis adfectus discedit, et alterius cujusdam avis osse deglutito, magno cum dolore e vita migravit, ministrum vero improbum illum, utpote scrilegum, civitatis princeps punivit. Avis ab eo tempore neque viva, neque mortua, visa est; sed, cum annis centum, ut ferunt, vixisset, evanuit.

34 Huc et illud pertinet. Vir quidam, Cissus nomine, Serapidis cultui deditissimus, petitus insidiis mulieris, quam prius amatam, deinde uxorem duxerat, cum ova serpentis devorasset, dolore angebatur et misere affligebatur, ita ut a morte parum abesse videretur. Rogatus autem ab eo deus muraenam vivam praecepit emendam, et manum vivario seu vasi, in quo servaretur, immittendam. paret ille, et manum immitit; cui muraena mordicus inhaeret, et cum avelleretur, morbum juvenis illius in se attraxit simul. Sic muraenae hujus, divinae Seerapidis curationis ministrae, ad nos quoque fama pervenit.

 p171  35 Idem hic deus, imperante Nerone, Chrysermum, qui revomebat sanguinem, et contabescebat, epoto tauri sanguine, curavit. Haec eo proposito mihi referuntur, ut significem animalia tam grata esse diis, ut et ab iis serventur, et ipsa quoque alios eorum voluntate servent. Idem hic de use Bathylin Cretensem tabe periclitantem ab hoc gravissimo malo, asininae carnis imperato esu, restituit; atque accidit, ut res evenerint ei juxta nomen animalis, dixerat enim deus ὀνησιφόρον (salutarem) futuram hanc curationem et medelam. Et de illis haec dicta sufficiun.

36 De animal iterum natura haec quoque feruntur. Equae ad vectionem curulem aptiores esse creduntur. Viros rei equestris peritos affirmare audio, equos lavatione et unctione gaudere. Solitos quidem unguentis linir equos Simonides in Iambis testatur. Persae post Cyri pugnam in Lydia camelos simul cum equis alunt, equorum metum ex camelis convictu conantes expellere.

37 Cartilaginea vocantur, quae squamis carent; ut muraenae, conger, torpedo, pastinaca, bos, mustellus; delphinus vero et balaena cete sunt: et haec quidem de aquatilibus sola vivipara. Mollia appellantur ex aquatilibus ossium expertia; ut polypus, sepia, loligo, urtica: quae etiam sanguine et visceribus carent. Crustis tenuibus tecta; astaci, squillae, cancri, paguri: haec senectutem exuunt. Siliceis testis operta; conchae, murices, buccinae, strombi, echini, locustae. Dentibus serratis praedita esse dicuntur, quae dentes teretes et acutos habent; ut lupus, canis, leo, panther: haec eadem sunt carnivora. Utrinque dentati, homo, equus, asinus; adipem etiam habent. Dentes continuos habent bos, ovis, capra. Dentes exertos habent, quae extra dentes eminentes ostendunt, aper, talpa; nam elephanti, potius quam dentes, cornua appellanda sunt. insecta: ut vespae, apes: haec etiam pulmonibus carere dicuntur. Ambigentia: equus fluvitilis, lutra, castor, crocodilus. Cortice teguntur lacertus, salamandra, testudo, crocodilus, serpens: haec etiam senectutem exuunt, praeter crocodilum et testudinem. Solipeda: equus, asinus. Bisulca: bos, cervus, capra, ovis, sus. Multifida: ut homo, canis. Planipeda et latis uguibus praedita: cycnus, anser. Cuteis alis praedita vespertilio. Uncinatis ungibus sunt, quibus incurvum est rostrum; ut accipitres, aquilae. Aliorum animalium naturam alibi dixi.

38 Vulpanser pullos suos vehementer amat, eandemque operam, quam perdix, in eis tuendis ponit. Nam ante suos foetus sese provolvens, aucupi spem sui capiendi praebet; hi vero interea elabuntur; quibus fuga elpasis, is sese alis allevans discedit.

39 Accipiter, quoad vivit, ab Aegyptiis carus deo esse fertur; tum post excessum e vita, cum corpore exutus est anima  p172 et spiritus futurum ostendere, et somnia immittere. Eidem Aegyptii ternis aliquando pedibus accipitrem apud se visum ajunt, et nonnullis persuadent.

40 Perdices in Paphlagonia, ut scribit Theophrastus, cur geminum habent. In Bisaltia lepores Theopompus ait singulos duplex habere jecur. Apion, nisi nugatur, alicubi cervis quatuor esse renes prodidit. Et, cum Oenis Menisi filius regnaret in Aegypto, gruem bicipitem esse visam, et feracitatem regionis secutam, idem auctor est; item sub alio rege quadricipitem avem, et alluvione Nili secuta copiosiore quam alias unquam, fructuum et segetum admirabilem fertilitatem extitisse. Quadricornem cervum Nicocreon Cyprius habuit, et Delphis consecravit cum hac inscriptione: Quatuor insignem quod cervum cornibus altis Nicocreon cepit, munus, Apollo, tuum est.

Oves etiam tum quadricornes, tum tricornes, fuerunt in templo Jovis custodis urbis in Aegypto. Ego etiam quinque pedes bovis miratus sum, quem vidi sacrum eidem deo in magna urbe Alexandria, in luco dei, ubi consitae perseae egregiam umbram et spectaculum praebebant. Ibidem vitulus colore cereo pedem ab humero dependentem ferebat, absolutum quidem illum, sed ad gressum inutilem. Haec etsi consuetam naturae rationem non omnino sequi videantur; ea tamen, ut vel ipse vidi, vel fama accepi, referre libuit.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Oct. 04