Brevis URL huic paginae:
bit.ly/AelianNALatin12


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XI
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber XIII

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p173  Liber Duodecimus

1 In Myrensi Lyciae sinu fons1 est et Apollinis templum, ad cujus sacerdotem vitulinas carunculas ex oblatis sacrificiis dispergentem orphi gregatim adnatant, et tanquam sane convivae ad epulas invitati carnes comedunt. Et vero immolantes ex eo magna voluptate adficiuntur, quod pisces sua sacrificatione pascantur; quod quidem ipsum res suas bene et feliciter casuras esse significare sibi persuadent, idcircoque propitium esse sibi deum dicunt, cujus voluntate cibis pisces expleantur. Quod si caudis carnes in terram ejiciant, tanquam sordidas a se detestantes, exinde sibi iram dei portendi arbitrantur. Itemque hujuscemodi piscium genus sacerdotis vocem et agnoscit, et si ad eos, a quibus appellatur, accesserit, sic incredibilem ipsis laetitiam adfert; at, si contra fecerit, magnum dolorem eisdem inurit.

2 Ad Bambycen olim sic appellatam, nunc vero Hierapolim a Seleuco nuncupatam, pisces et sacri habentur, et confertis turmis natnat. Duces item habent, qui cibos ei objectos primi degustant; maximeque ex omnibus piscibus amicitiam inter se servant, perpetuaque pace devinciuntur; sive quod dea hunc animorum consensum eis adflat, sive quod objectis escis cum abunde expleantur, necesse non habent se invicem invadere et vorare.

3 Aegyptii ferunt (quod mihi quidem non persuaserint) quo tempore decantatus ille Bocchoris regnavit, agnum pedibus octonis et cauda gemina esse natum; ac eundem fuisse bicipitem, et quadricornem, et humano sermone locuutm. Veniam merentur poetae, ut Homerus, qui Xantho equo sermonem attribuit; et imitatus illum hac in re Alcman, cum id post tantum auctorem, qui primus id fingere fuit ausus, Homerum fecerit, non est accusandus. Aegyptiis vero talia jactantibus quis credat? Volui tamen haec de agno, licet fabulosa, non praeterire.

4 De accipitribus audire memini, solere eos, antequam Nilus inundet, et agros operiat, ex pennis illas, quae jam consenuerint, dimittere, ut rami fruticum jam arida folia; et alias novellas et elegantes producere, similiter ut arbores comam. Sunt autem accipitrum genera plura, quod et Aristophanes insinuare videtur, cum inquit: Atqui misimus Ter mille accipitres, sagittarios equites. u174 Jamque quilibet procedit unguibus amentatis Cenchris, buteo, vultur, cymindis, aquila.

Distributi sunt autem et consecrati variis diis: perdiarius et ocypteros Apollinis minister est, ut ferunt; ossifraga et harpe sacrae sunt Minervae; palumbario Mercurium delectari ajunt; Junoni dedicatur tanysipteros, Dianae buteo, Matri deum mermnus, alii denique aliis diis. Genera autem accipitrum permulta sunt.

5 Aegyptii quod diversa animalium genera in deos referunt, et diversimode colant, multiplex risus eos consequitur. At Thebani, natione quidem Graeci, risu obruendi, qui mustelam, ut audio, religiose venerentur, et dicant Herculis hanc nutricem fuisse; vel non fuisse quidem nutricem, sed cum Herculem Alcmena parturiret, et parere non posset, hanc praetercurrentem partus vincula dissolvisse; eoque esse factum, in lucem ut Hercules exiret, et jamjam natus reptaret; cui deinde Juno decantatos illos dracones immisit. Porro moures adorant ii, qui Troadis Hamaxitum incolunt; unde Apollinem, qui apud eos maxima religione est, Sminthium appellant. Murem enim Sminthum Aeoles et Trojani nominant, sicut Aeschylus in Sisypho testatur, cum ait: Sed est agretis maximusque smithus.

Tum vero in aede Sminthii cicures aluntur mures, eisque victus publice praebetur; atque infra altare, ubi degant, mures albi latibula habent; apud tripodem Apollinis muris est effigies. Ceu de hujus religionis origine hanc accepi fabellam: Permulta murium millia cum Aeolum et Trojanorum segetes invasissent, atque immaturas succidissent, eis, qui sementem fecissent, messem infructuosam reddidissent; cumque Delphicus deus de hac re consultus esset, respondisse: oportere sacrificare Sminthio Apollini: eos, quibus datum esset oraculum, responsum secutos ab hoc murium impetu liberatos fuisse, et frumentum eis ad solitas messes pervenisse. Huc etiam addunt: Cretenses ad coloniam domo missos propter calamitatem, quae ipsis acciderat Pythium rogasse, quempiam sibi locum ad habitandum adpositum ostenderet; illum oraculum edidisse, ubi terra geniti bellum eis inferrent, ibi considendum, atque urbem excitandam esse: ita eos profectos ad Hamaxitum castra posuisse, ut illic quiescerent; murium vero immensam vim erupisse, et clypeorum lora derosisse, et arcuum nervos exedisse; ex quo conjecturam duxerunt illos esse terrigenas, proinde ad armorum etiam inopiam redactos hunc locum incoluisse, atque Sminthio Apollini templum excitasse. Ad hanc theologiam murium nos mentio promovit, et haec quoque obiter cognovisse detrimento nobis non fuerit.

6 Delphini etiam mortuorum memoriam non abjiciunt, et eos, quibuscum consuetudinem vivis habuerant, extinctos quoque non deserunt. Itaque sui generis cadavera subeuntes,  p175 ad continentem elata, hominibus sepelienda tradunt, Aristotele teste; post vero sequitur magna delphinorum multitudo, tanquam in extinctos honorem conferentium, aut certe eos ab impetu aliarum belluarum ne abrepti devorentur defendentium. Itaque homines justi, et rei musicae intelligentes, reverentia studii in delphinorum musicam adducti humatione eos adficiunt; illi vero, qui a Musis ipsisque Gratiis (quod ajunt) alieni sunt, eos inhumatos relinquunt. At truci horum animo, o delphini, veniam concedatis oportet: quandoquidem vel ipsi Athenienses Phocionem probum virum inhumatum projecerunt: tum Olympias, quae filium Jovis peperisset, ut ipsa gloriabatur, et ille profitebatur, insepulta jacuit: Pompejus item Romanus, cognomine Magnus, cum tot tantasque res praeclaras gessisset, ac summis victoriis partis, ter triumphasset, et interfectoris sui patrem servasset, et in regnum restuisset, Aegyptii non modo interfecerunt, sed caput truncatum, projectum ad litus reliquerunt; quemadmodum erga vos sepulturae officium saepe negligunt. Vidi ego quoque, qui connexas cicadas in cibum venderent. Omnivorum enim istud animal neque vobis, o delphini, parcit, sed vos sale inveterare et devorare audet; neque cicadis etiam parcit, nec animadvertit se rem perpetrare Musis, Jovis filiabus, insisam.

7 Leonibus in Aegypto religiosus cultus non modo tribuitur, sed etiam ex iis urbs nomen trahit; quorum sane vim ac naturam exponere non alienum videtur. Tampla habent sibi consecrata, et sedes ad commorandum amplas; tum eis bubulae carnes quotidie praebentur, quas distractas atque ab ossibus et fibris nudas dum exedunt, Aegyptii iis accinunt Aegyptia voce. Cantionis argumentum est, ne ex adspicientibus quenquam fascinent, eamque, ut ita dicam, amuleti vice usurpare videntur. Neque vero eorum modo permulti apud ipsos consecrantur, verum etiam sedes eis dedicatae e regione contra rios adversosque adspectus habent; quarum fenestrae, tam quae ad solis exortum pertinent, tam etiam quae ad occasum spectant, apertae suaviorem vivendi rationem eis, et jucundius habitandi domicilium efficiunt. Tum eis etiam sunt exercitationum loca ad tuendam valetudinem, tum propinquae palaestrae. Exhibetur autem cuique, quocum certet, adversa rius ei vitulus aliquis bene habitus, quem cum certando prostraverit (quod quidem tardius facit, utpote otio et exercitii venandique penuria segnior) inde satiatur, et ad suum redit stabulum. Eos ideo Vulcano Aegyptii consecrarunt, quod sint natura vehementer ignita; atque adeo exteriorem ignem ob copiam interioris aegerrime intuentur, et fugiunt. Tum idcirco solis domicilium leonem constituunt, quod igneus sit: simul et solem, cum est aestivo tempore calidissimus ac fervidissimus, accedere ad Leonem coelestem  p176 dicunt. Ii quidem, qui magnam Heliopolim incolunt, in dei vestibulis eos divinae cujusdam sortis, ut Aegyptii dicant, participes alunt. Nam iis, quibus propitius est deus, somniorum significationibus secundum quietem, futura non solum ostendunt; sed etiam a perjuriis non longo intervallo atque adeo e vestigio, deo eis justam iracundiam adflante, poenas illorum fraudi debitas repetunt. Empedocles inquit, si post excessum e vita homo de semetipso in bestiae alicujus naturam demigrare debeat, multo praestantissimum conversionem esse, quae fit ex homine in leonem; si in planam commutari, optimam esse demigrationem in laurum. Versus quidem ipsius hi sunt: Utque feras inter praestat leo montivagus trux, Sic aliis frutcium laetissima laurea cunctis.

Quod si sapientiae Aegyptiorum, qui animantes etiam earumque partes ad naturam referunt, ratio habenda est; illi attribuunt igni hujus animalis anteriora, aquae vero posteriora. Sphingem quoque Aegyptii qui sculpturam exercent, et Thebanae fabulae duplici natura egregie adornantes, biformem nobis conantur repraesentare, ipsam ex corpore virginis et leonis compositam celebrantes. Quod et Euripides insuat, cum inquit: Caudam revolvens sub leoninos pedes Sedebat.

Porro Nemeaeum leonem e luna decidisse ajunt. Unde et Epimenides in suis carminibus cecinit: Nam genus e luna nostrum, coelestis origo est, Terribili quae me quondam concussa rigore In Nemeam sylvam, Junoni scilicet almae Ut gratum faceret, dejecit.

Sed haec in faellas rejicienda; nos propriam lonum vim et supra et in praesentia satis explicavimus.

8 Pyrausta animal est, quod igitur fulgore gaudet; et ad lucernas advolat, cum flamma maxime viget, atque inde se aliquid adepturum putat: magno autem impetu in eam illapsus comburitur. Meminit vero ejus etiam aeschylus tragoediarum scriptor, canens: Magnopere imprudentem metuo pyraustae necem.

9 Cinclus volucre animal est, posteriore sui parte debile, ideo suapte natura et per se dicunt non posse nidum construere, sed in alienis parere; eamque ob rem pauperes rusticorum proverbio cinclos appellari solere. Haec etiam semper caudam movet, ut apud Archilochum cerulus. Mentionem hujus avis Aristophanes etiam in Amphiarao facit, his versibus: Et lumbis ceveto tuis, ceu debilis illa Cinclus parte senex: hoc incantatio quaedam Creditur esse potens.

 p177  Idem in Senectute •lordu cinclobaten rhytmum• dixit. Et Autocrates in Tympanistis: Ludent ut solent blandae Virgines sono quondam Tibiae delectatae, Jactare palmas, comas, Vibrare leviter pedes, Ephesiae Dianae in festo; Motitare lascive Sursum deorsum lumbos Cincli more salientis.

10 Mures, qui non ex insidiis, sed sua sponte moriuntur, defluentibus membris, e vita paulatim excedunt; unde profectum id, quod est in proverbio, Juxta muris interitum: cujus Menander meminit in Thaide. Quin et turture loquaciorem hominem dicebant: siquidem turtur et ore semper garrula est, et postica etiam parte plurimum, ut ferunt, obstrepit. Et hanc quidem paroemian idem poeta usurpat in Monili, et Demetrius Sicilia fabula turtures podice etiam loqui ait. Porro mures flagranti libidine dicunt esse, testemque Cratinum adferunt dicentem in Fugitivis: Age nunc tibi de sereno adversus mollitiem muris fulgurabo Xenophontis.

Et feminam quidem murem majoe veneris rabie flagrare dicunt; et rursus Epicratem citant in dramate, quod inscribitur Chorus;

Postremo subiit laena detestabilis,
Per Phersephattam, per Dianam dejerans,
Esse hanc puellam, virginemque, et integram
Pullus ut indomitus: at cavus erat murium

Voluit autem extreme libidinosam dicere cavum totum murinum eam appellando. Et Philemon: Mus albus, illam si quis (at fari pudet) Camavit adeo laena mox turpissima; Latere nusquam licuit.

11 Colunt et nigrum taurum Aegypti, quem Onuphin vocitant. Loci nomen, ubi nutritur, ipsi referant; ego propter asperitatem omitto. Pili in eo, contra quam aliis, vertuntur; atque hoc ei proprium est. Inter boves magnitudine excellit, ita ut chaonas etiam, quos Thesproti et epirotae larinos nuncupant, et e Geryonis bobus prognatos dicunt, exsuperet. Pascitur autem medica herba.

12 Non modo aquatilium bestiarum, sed etiam terrenarum, omnium delphinus velocissimus, et ad saliendum praestantissimus est. Navem enim, sicut Aristoteles ait, transilit, et causam conatur adferre ejusmodi: quemadmodum urinatores animam continent, sic ille primo spiritum comprimit; deinde corpus, sicut sagittam nervo expulsam, jaculatur; nam spiritus  p178 intu compressus, ut ait, et illum et urinatores compellit ac jaculatur.

13 Physa Aegyptius piscis admirabili natura praeditus est. Nam eum notionem habere ferunt, quando luna augeatur et diminuatur; ejusque jecur cum luna pariter decrescere, pariterque recrescere; corporisque habiu modo esse opimo, modo gracili et tenui.

14 Glanis piscis, incola Maeandri et Lyci Asianorum fluminum, et Europaei Stymonis, speciem siluri similitudinemque gerit. Ex piscibus suorum foetuum amantissimus est: nam simul ut femina peperit, cura quidem illa de parturbs suo liberatur, veluti puerpera; at vero adsiduum se praestans mas custodiem ad conservationem ejus, quam procreavit, sobolis, eam tuetur, et insidiantes pisces omnes arcet. Potest quidem et hamum devorare, Aristotele teste.

15 Hydrum valde et metuit et odit rana, quamobrem multo clamore illum vicissim terrere ac perturbare conatur. Ceu crocodili malignum ingenium, hominem quoque et alias animantes ut capiat, meditatur insidias; itaque in via, qua novit ad dfluvios descensum esse, vel aquandi gratia, vel potandi equum, camelumve, vel certe ingrediendi navim, aquam noctu, quam plenis buccis hauserit, effundit, idque saepius, ut locum reddat lubricum, ut facilius quodcunque in eo collapsum fuerit animal praedetur; labentia enim sustinere se nequeunt, et mox ab illo insiliente, ut jacent, corripiuntur ac devorantur. Addam et aliud nonnihil de hac fera. Cum non pauca sint trochilorum genera, et nomina (quae sane quidem, quoniam auditu dura sunt et aspera, praetereo) haudquaquam sane cum iis omnibus foedere devincitur crorcodilus; sed cum solo nuncupato cladaroryncho societatem atque amicitiam colit, nulla enim hic offensione hirudines ei legere potest.

16 Cur sus et canis sint multiparae, Democritus causam adfert, quod multas vulvas, et loca semini concipiendo apta multa habeant: ea omnia semen non uno initu explet; sed iterum et saepius ea animalia ineuntur, ut coitus frequentia seminis receptacula impleantur. Mulas idem non parere ait; nec enim similes aliis vulvas animalibus habere, sed forma diversas, nec genitali semini recipiendo idoneas; mulas enim non naturae opus esse, sed humanae solertiae audaciaeque, ut ita dicam, adulterinum inventum et furtum. Videri autem sibi ait, asinum vi equae illata, fortuito gravidam reddidisse, ac homines postea hujus violentiae discipulos factos in consuetudinem procreandi haec jumenta adduxisse. Libycorum asini maximi non equas comatas superveniunt, sed duntaxat tonsas; nec enim has comae ornamento superbientes, harum rerum periti ajunt, ejusmodi maritos pati.

17 In australibus foetus utero magis excidere Democritus ait,  p179 quam in septentrionalibus; idque rationi consentaneum est. Quia ventrem ferentibus corpora austro laxantur et dissolvantur; idcirco receptaculo dilatato et lone lateque diffuso, et male compacto, partus errare et vagari, eosdemque calefactos huc et illuc dilabi et diffluere, ac jam locis disclusis et remissis facilius excidere: contra si tempestas sit frigida, et septentriones venti spirent, locorum adstrictione foetus contrahi et comprimi, ut de locis dimoveri ac depelli non queant, nec sane dissolutione et laxitate quasi tempestate quati; praesertim cum ab pertubatione conquiescant, et firmissima sede distringantur, ita ut facile ad pariendi tempus durare possint. Quamobrem frigida constitutione, inquit Abderita, foetus manent, calore vero ut plurimum excidunt; hoc enim superante, fieri posse negat, quin nervi et artus laxentur et fatiscant.

18 Causam cervis cur cornua renascuntur, idem Democritus eam dicit: Ventrem iis calidissimum esse; et eorum venas per universum corpus pertinentes esse rarissimas; et os, quod cerebrum amplectitur, membranae instar tenuissimum et perrarum esse, indeque ad summum capitis verticem crassissimas venas exoriri; itaque fieri, ut nutrimentum, et cibi pars utilior, celeriter a nativo calore digeratur: ex eo autem quod pinguius est, extinsecus ipsis circumfundi, ait; quod solidius, per venas in caput retorqueri et reflecti, ac inde cornua permulto humore irrigata enasci. Hic influxus cum continenter fiat, quod ex eo coaluerit, promovetur et truditur foras, et subinde succrescit aliud atque aliud; quicquid igitur ejus extra corpus eminet, durescit ab aere cum ipsum consolidante, et in corneam duritatem confirmante; id autem, quod etiam nunc intra cutem subest, molle et tenerum est. Quocirca recens cornu subnascens, et intrinsecus premens, vetus tanquam alienum expellit, dum veluti parturiens turget, et in lucem emergere gliscit, morae interioris impatiens. Et humor quidem recenter concrescens ad depellendum antiquum infirmus est, at durescens priora extrudere potest. Itaque vetera cornua pleraque interno robore expelluntur; nonnulla arborum ramis circumplicata, et feram ad cursum incitatam vi impedientia, abrumpuntur; et sic veteribus elisis, recentia ad erumpendum parata naturae mnere proferuntur.

19 Bubulo pecori castrato Democritus ait tortuosa, gracilia, longa nasci cornua; contra testibus praedito enasci secundum radicem crassa, recta, minusque prolixa; eosdemque latiori, quam alteros, fronte esse. Nam hic ibidem cum multae venae sunt, ab iis ossa dilatantur; simul et cornuum eruptio, quoniam crassior exsistat, frontis latitudinem promovet: castratis vero, quod sedes cornuum et initium enascendi perparvum habeat circulum, minus, ut ait, haec pars dilatatur.

20 Porro mutili boves, foraminulentam, ut Democritus vocat cranii partem, et poris seu meatibus plenam, non habent;  p180 sed universum solidum, quod cum adfluxum humorum non admittat, ut cornibus nudi ac mutili sint, in causa est. Venae etiam circa idem os cum pertenues et infirmae sint, minus alimenti continent. Sed cervis quoque mutilorum boum necessario siccior est; cum in ea similiter graciliores habeantur venae, et idcirco minus validae. Ceu Arabicis vaccis egregia nascuntur cornua; quod ad ea scilicet inquit ille humor copiosus, unde generosa illa germina nutriuntur, confluat. Ex iisdem quae cornibus carent, os humorem capere solitum solidius habent, et haudquaquam hunc ipsum sibi humorem recipere idoneum. In summa igitur, incrementi causa cornibus exsistit influentia, quam sane plurimae et crassissimae venae humore, quantum ferre possunt, gravidatae infundunt.

21 Est et amor et benignitas erga homines animalibus propria. Nam aquila olim infanem servavit. Sed operae pretium est historiam integram explciare, amplum sententiae nostrae testimonium futuram. Sacchorae Babyloniorum regis Chaldaei nasciturum e filia nepotem, et regnum avo adempturum, praedixerunt. Hoc ille metuens, ut aliquid joco dicam, Acrisius erga filiam suam redditur; arctissima enim custodia eam adservari jussit. At filia (nam Babylonii regis sapientiam seritoabat fatum) ex obscuro homine foetu concepto peperit. Natum autem ex ea infantem custodes regis metu ex arce civitatis, ubi filia inclusa erat, praecipitarunt. Aquila vero acutissimis oculis infantem dejici videns, priusquam terrae allideretur, volando subiens eum dorso excepit, et in hortum quendam deportatum leniter deposuit. Ille autem, qui horti curam agebat, pulcro puerulo conspecto, eum dilexit, atque educavit; idemque Gilgamus appellatus Babyloniorum rex fuit. Hoc si cui fabula videtur, me quoque non approbare illi fatebor. Audio tamen Achaemenen Persam quoque, a quo nobilis Persarum prosapia descendit, aquilae alumnum fuisse.

22 In Creta Dianae Rccaeae templum est, circa quod cum rabie corripiuntur canes, vehementer ex ea laborant: adeo quidem, ut ex promontorio in mare se praecipites dent.

23 In Elymaea regione Adonidis templum est, et in eo mansueti leones, qui homines teplum ingredientes, tanquam salutatos, adulando excipiunt. Eos si ad cibum advoces, tanquam invitati convivae accedunt; et quicquid porrexeris, postquam acceperint, modeste et ecenter abeunt.

24 Piscem in mari rubro nasci ferunt, cui nomen hygros hoc est, humidus vel aquaticus phoenix; is nigris lineis, quas coeruleae variant maculae, distinguitur.

25 Ejusdem maris lacertus est, cujus magnitudo ei, qui nascitur apud nos, aequalis est; sed virgatus spectatur, lineis nimirum aureolis circumdatur a branchiis ad caudam pertinentibus,  p181 quas media argentea distinguit; ore est hianti, maxilla inferior eminet in superiorem; virides oculos habet, quos aureo fulgore palpebrae ambiunt. Ejus item maris foetura est charaz nuncupatus piscis; is pinnas habet etutrinque et in tergo auricolores, inferiores partes purpureis cingulis illustrantur, similiter ejusdem cauda auri colorem gerit, purpureus color medios oculos pulchre adumbrat. Sagittarius in eodem mari procreatur, echini speciem et similitudinem habens; ac firmis et longis armatur aculeis.

26 Hystrices Libycae eos, a quibus attinguntur, acerbe pungunt, et aculei earum non leves dolores inferunt; quinetiam si mortuae sint, aculeorum puncturas noxias esse ajunt.

27 Est etiam in mari rubro simia, non piscis quidem haec, sed bestia cartilaginea, velut squamarum expers, non magna. Colore est terrestri similis, tum facie speciem similitudinemque ejusdem gerit. Non pisceo tegmine reliquum corpus, sed illiusmodi circumvestitur, cjm testudinis involucrum est. Eadem, similiter atque terrestris, leviter similia est; reliquum corpus instar torpedinis lautm est, ut dicas avem esse alas explicantem; et cum natat, volare videtur. In hoc vero a terrestri differt, quod varie distinguitur; et rufa est cervice, ut branchiis quoque. Os vero non in summa facie oblongum ei prominet, sed haec etiam parte modice similia terrestrem repraesentat sibi cognatam.

28 Luscinia colorem et vocem per aestatem ne aliam speciem immutat; neque enim sic cantum variat, distinguit, inflectit, canit: at hieme strepit, et inconditam vocem edit; et, quasi vestis mutatione facta, ex nigro colore in rufum convertitur. Turdus vero hieme conspicitur magis murino colore, aestate varietate circa collum coloris distinguitur. Et vero pedites ex alio colore in alium mutabiles sunt, ut turdi, merulae, fucae, maenids. Lupi item cervarii, ut Aristoteles refert, aestivo tempore a pilis nudi, hiberno contra hirti efficiuntur.

39 In Bubasto Aegyptia stagnum est, quod cicures permultos silures, eosque piscium mansuetissimos alit; quibus frusta panis objiciunt, ad quae certatim ii adsilientes pascuntur. Iidem etiam in fluminibus procreantur, ut in Cydno Ciliciae fluvio: sed ii quidem idcirco minuti proveniunt, quod ejus confluens nitidissimus et frigidus sit; quo non ipsi delectantur, sed turbido potius, ac plane limoso, eoque pinguescunt. Pyramus quidem atque Sarus, Ciliciae fluvii, eos longe pleniores ferunt; tum Oronte Syrorum fluvius eos progignit; Ptolemaeorum item fluvius, et Apamiense stagnum, maximos generant.

30 Permultis quidem locis mansuefacti pisces, et se appellantibus obteperantes, et cibos objectos libenter excipientes,  p182 aluntur: ut in Epiroticae, olim nuncupatae Stephaneoleos, templo Fortunae, in vivariis (sive canalibus) utrinque juxta adscensum; atque in Eloro Siciliae, olim Syracusiorum propugnaculo. In templo etiam Jovis Labrandei fons nitidus mansuetos pisces habet, monilibus et aureolis inauribus ornatos; quod quidem templum septuaginta stadia ab urbe Mylasiorum distat. Ex hujus Jovis statua gladius est appensus, et colitur deus Carii Stratiique cognomine; quod Cares primi stipendia meruerunt, et pecunia militarunt, loris clypeos appenderunt, cristas galeis accommodarunt. Cares autem, sunt appellati a Care Jovis et Cretae filio; at Jupiter Labrandeus nominatus est, quod multo et impetuoso imbre pluisset. In Chio ad portum nuncupatum Γερόντων senum cicurum magnus est piscium numerus, quos Chii ad solatium senectutis exacta aetate adfectis alunt. Inter Euphratem et Tigridem regione media fons interesse praedicatur, cujus aqua usque ad imam sedem perlucida est, et aquam limpidissimam emittit, unde fluvius emanat Burrhas, ubi piscium mansuetorum greges exsultans errant; praedicant autem incolae fabulam quandam sacram, nempe Junonem, celebratis cum Jove nuptiis, in hac aqua se abluisse, quod et Syri ajunt, unde locus etiamnum suavem odorem spiret, qui in vicinum etiam aerem circumquaque distribuitur.

31 Animalium vim et naturam nosse ne dii quidem adspernantur. Siquidem Eurysthenem et Proclem Aristodemi, Aristomachi filios, cui pater fuit Cleodaeus, Hyllus avus, pravus Hercules, audio, cum in matrimonium feminas ducere constitutum haberent, profectos ad Delphicum oraculum deum consuluisse, quocum Graecorum Barbarorumve adfinitate devincti pulchre et prudenter nuptiis alligati viderentur: iis deum respondisse, ut eadem via, qua venissent, in Lacedaemoniam reverterentur; ubicumque porro terrarum summe ferum animal ferens mitissimum eis occurreret, inde ducendas uxores esse, sic enim feliciter ipsis et prospere processurum esse. Cui oraculo obtemperantes, cum in Cleonaeorum regionem venissent, ipsis occurrit lupus agnum, quem ex aliquo grege diripuerat, portans; ex eo illi conjecerunt Apollinem de iis animalibus oraculo significationem dedisse, proinde ipsos Thesandri filii Cleonymi, probi viri, filias uxores duxisse. Ergo si probe dii tenent, quodnam animal sit mansuetissimum, quodque immanitate efferatissimum; neque nobis negligendum naturas eorum nosse.

32 Res multas et varias producit India; quarum aliae felicem sane illam, et admirandam esse parentem testantur; aliae contra neque ulli sunt expetendae neque dignae, quae laudentur, vel desiderentur. Sed de aliis, quae vel usum aliquem sui adferunt, vel ad luxum et ostentationem faciunt, partim jam dixi, partim dicturus sum postea, faventibus  p183 diis; in praesentia de serpentibus tantum regionis illius verba facere statui. Has illa multas variasque educat, quarum species omnes persequi velle infinitum foret. Non solum autem hominibus, verum etiam aliis animantibus perniciosa sunt. Eademque regio herbas defendentes a venenatorum morsuum pernicie producit, ad quarum usum et scientiam tantopere periti sunt indigenae, ut quodnam medicamentum cuique serpentium adversetur, probe teneant; simul et ne acerrima veneni vis celerrime per corpus manet, ne id ipsum conficiat, praesens sibi mutuo ferunt auxilium, quod necessarium regio ipsa abunde subministrat. Jam porro serpentem, qui hominem interfecerit, Indi permultis in hanc rem tstibus Libycis, et Aegyptiis Thebarum incolis, utentes dicunt, idcirco subterraneam latebram ingredi nequire, quia terra suis ipsa sedibus eam non amplius recipiat, et quasi gremio suo in exilium ejiciat; atque hinc postea errare, vagari, et pluribus jactatam miseriis, aestivo et hiberno sub dio aerumnosum omne aetatis tempus degere, neque amplius a conjugibus adiri, neque ab iis, quos ex se procreaverit, parentem agnosci. Poena igitur homicidii ipsis rationis expertibus a natura inflicta est, dei providentia, prout ipse commemoravi; dictum est vero, ut inde discat prudens.

33 Anseres ad custodiam praeferendi sunt canibus, quod Romanorum periclitatione constat; quo tempore acerrie a Gallis impugnati sunt, qui eis repulsis jam in urbem invaserant, jamque universam occupabant, Capitolio tantum excepto, qdsurare non facile poterant. Hujus igitur loca, quae insidiantes admissura et minus tuta videbantur, custodibus committebant. Consulatum gerebat tu temporis M. Manlius consul, et commissum sibi Capitolium custodiebat. Hic est, qui filium propter fortitudinem et rem bene gestam coronavit; sed, quod extra ordinis sui locum progressus esset, morte affecit. Postquam vero Galli collem sibi undequaque inaccessum animadverterunt, intempesta nocte per insidias adoriri somno profundiore detentos statuerunt; conscensuros autem se sperabant per illam partem, quae tanquam natura satis munita custodibus erat vacua, quod inde insidiaturos Gallos Romani minime credidissent. Atqui ex eo etiam loco collis cum Jovis aede turpiter occupatus fuisset, nisi forte adfuissent anseres; canes enim ad cibum eis objectum silebant, anserum vero proprium est, ad esculenta, quae eis objiciuntur, non quiescere, sed exclamara; suo igitur clangore Manlium et custodes excitarunt. Quamobrem nunc etiam canes apud Romanos peos luunt quotannis, ad veteris perfidiae memoriam; anseri vero certis diebus suus decernitur honor, magna cum pompa in foro incedit.

34 Haec etiam non a cognitione scientiaque animalium abhorrent. Scythae ligni inopia, quae diis immolant, eorum  p184 ossibus succensis coquunt. Apud Phryges, si quis aratorem bovem occiderit, morte mulctatur. Sagarenses quotannis summa adversus Minervam observantia ei celebrant camelorum certamen, ad cursum enim aptissimi et velocissimi apud eos procreantur. Saracori asinis neque ad ferenda onera utuntur, neque ad molas, sed bellatores habent; et quemadmodum equis Graeci insidentes, sic asinis hi bellica pericula sustinent. Quod si quis asinorum apud eos corpulentior esse videatur, illum Marti sacrificant. Clearchus Peripateticus dicit solos de Peloponnensibus argivos serpentem non reximere; et si canis in forum ingrediatur certis quibusdam diebus, quos illi sacros agunt, et Arneidas vocant, eum interficere. In Thessalia vero is, qui uxorem ducturus est, pro nuptiis sacrificans, equum bellatorem indcit frenatum, et omnibus armis instructum; deinde postquam sacrificium peractum sit, et pactum cum virgine fecerit equum uxori habenis ducendum tradit. Jam porro id quam significationem habeat, Thessalis explicandum relinquo. Tenedii olim praestantissimam gravidam vaccam Baccho alebant, et, cum peperit, tanquam sane puerperae inserviunt; vitulum autem recenem natum cothurnis induti immolant; sed qui eum securi percussit, dicis gratia lapidibus etitur, atque in mare fugit. eretrienses Amarynthiae Dianae pecudes mutilas immolant.

35 Praeter ea, quae supra dixi, Xanthippi, cui pater fuit Ariphrus canes domini perstudiosos fuisse audio. Eo enim tempore, cum ingenti bello Persarum in Graeciam exardescente, Athenienses oraculi jussu, relicta patria, in classem demigrarunt; tum hujusce, quem modo nominavi, canes una cum domino transmittente ipsi ex Attica in Salamina natando trajecerunt. Haec referunt Aristoteles et Philochorus.

36 Donfluentem candidi coloris efficientem Crathis fluvius emittit. Nam ovillum et bubulum pecus, et omnis grex quadrupes, sicut Theophrastus ait, ex eo bibens de nigro rufove albus fit. Boves quoque in Euboea fere omnes albi nascuntur, quare et ἀργιβόειον albis bobus gaudentem poeae Euboeam cognominant.

37 Philo dicit eum, qui Nicomedi Bithyniae regi pocula administraret, a gallinaceo, Cenatauro nomine adamatum fuisse. Tum graculo formosus puer in amore fuit; tum etiam apes amatorio adfectu flagrare audio, quamvis earum plurimae a libidine sint alienae.

38 Sphingem, quicunque vel picturae vel plasticae operam dant, fingere alatam solent. Ceterum apud Clazomenios suem alatum exortum fuisse audio, qui Clazomenios agros vastaret; quod quidem ipsum in libro De Clazomeniorum finibus Artemon confirmavit, unde illic locus decantatus Sus alatus nominatur. Id quod si cuipiam fabula videatur, non prohibeo:  p185 ego, quod de animali dictum ab aliis non ignorabam, non invitus retuli.

39 Haliae Sybaridis filia, cum in Phrygia lucum Dianae ingressa esset, draco quidam sacer conspectu praegrandis apparuit, et cum ea coivit; unde Ophiogenae dicti primam sui generis originem trahunt.

40 Lupum Delphi colunt, Samii ovem venerantur, leaenam Ampraciotae; causas autem, quamobrem hujusmodi bestias divini cultus honore prosequantur, non alienum est explicare. Delphis aurum sacrum furto direptum, et in Parnasso defossum, sicut dicit Polemon, investaigavit lupus; Samiis item aurum furto sublatum ovis invenit; quare Mandrabolus Samius Junoni ovem consecravit, ut Aristoteles tradit. Ampraciotae leaenam, quod tyrannum ipsorum Phaylum dilacerasset, idcirco ut suae libertatis vindicem summa eligione colunt. Miltiades equas ter Olympiae victirics, sepulturae honore in Ceramico affecit. Evagoras Lacon itidem Olympionicas equos ad sepulturam magnifice dedit.

41 Ganges Indiae fluvius, initium ducens a fontibus, cum per se fluit, et nondum ad alios admistus est, altitudine est viginti passuum, latitudine vero octoginta stadiorum; cum vero jam alii in eum influxerint, altus sexagenos passus profluit, dilatatur autem et diffunditur in quadringenta stadia. Insulas Lesbo Cyrnove majoes efficit; et cete procreat, quorum adeps unguentorum usum praestat. In eo etiam testudines nascuntur, quarum testa non minori magnitudine sit, quam dolium capax viginti amphorarum. Idem crocodilorum genera duo educat; quorum alteri nihil nocent, alteri inexorabili atque immisericordi in quidlibet voragine carnivori sunt; in eorum summo rostro quiddam, similiter ut in cerastis (serpentibus) eminet. His administris ad maleficos puniendos Indi utuntur; nam eosdem criminum gravissimorum damnatos illis objiciunt, neque carnifice egent.

42 Piscationis marinae periti, ut auctor est Leonides, scaris escam demittunt coriandrum et carton, sic enim facile et nullo negotio capiuntur; scarus enim his condimentis, ceu praestigiis quibusdam, allicitur. At betarum foliis mulli capiuntur; nam hoc olere gaudet hic piscis, eoque facile inescatus capitur.

43 Piscationis modi quatuor traduntur; fit enim vel reti, vel conto, vel nassa, vel hamo. Ea, quae retibus utitur, praecipue ditare piscatores potest propter copiosam capturam, qua pisces pariter plurimi, ut occupatis hostium castris captivi, in eorum potestatem veniunt. Supellectilem vero requirit variam; ut sunt funes, fila alba et nigra, cyperus, suber, plumbum, picea, lora, rhus, lapis, byblus sive papyrus, cornua, navis sex remorum, axis, scytalides (sive bacilli teretes), cottana, tympanum, ferrum, ligna, pix. Incidunt  p186 autem in ea diversa genera piscium, et varii multique eorum greges. Quae vero rex contum piscatio fit, inter ceteras strenuissima est, et piscatore opus habet tobustissimo. Ad eam requiruntur pertica recta oleagina, et funes e sparto contexti, et taedae vel faces de pinu perquam resinosa, item navis parva, et remiges assidui validique brachiis. At nassarum usus, prae ceteris insidiosus atque dolosus, ingenuos homines minime decere iter. Adhibentur holoschoeni juncorum generis non madidi, viemn, lapis qui facile manibus tractetur alga marina, funes, coma cupressi, suber, ligna, esca, et navis parva. Porro ea, quae hamis fit piscatio, ut callidissima est, ita liberis hominibus inprimis decora. Opus autem habet pilis equinis, albis, nigris, rufis, et ad canum colorem vergentibus, ceteris qui tinguntur inserunt albos vel purpureos, reliquos omnes improbant; aprorum etiam setis rigidis utuntur; et linis seu filis, et aere multo, plumboque, et e sparto funiculis, et penis, praecipue albis aut nigris et variis. Sunt ex piscatoribus, qui etiam lanis utatur puniceis vel purpureis, et suberibus, et lignis; ferroque, et aliis rebus indigeant, et inter illas arundinibus rectis procerisque, nec madidis, holoschoenis vero madefactis, et ferula rasa, et virga de corno arbe, et caprae cornibus, et corio. alii enim pisces aliis istorum capiuntur, ut jam supra explicatum est.

44 Duae hae narrationes, quarum una Indica est, altera Libyca, generaidem utique inter se differunt; illa autem, quae regioni suae peculiaria esse utraque perhibet, haec sunt. Si Indicus elephantus robore aetatis confirmatus capiatur, ex feritate aegre traducitur ad mansuetudinem, et quod desiderio libertatis teneatur, ideo caedes molitur; ac si vinculis devinciatur et constringatur, magis incitatur animo, neque ullam servitutem perpetitur. At enim indi variis et multiplicibus cibariorum illecebris ventrem implere, eumque delinire student; ille tamen nihil de acerbitate sua remittens, insulaeque ab iis blanditiis mitescens, iis praeclare contemptis, pergit, iisdem infestus esse. Quid igitur ii comminiscuntur et machinantur? Instrumento quodam musico, quod scindapsum vocant, vernaculam cantiunculam ei canunt; is animum attendit, auremque ad audiendum erigit, et suavitate illius demulcetur, animi incitatio comprimitur, ac paulatim in objectum cibum respicit; et quamvis omnibus vinculis exsolvitur, tamen cantu devictus non amplius ad pristinos mores a mansuetudine deficit, et cibo libenter veluti conviva fruitur. Tibiae cantu (nam et alteram narrationem audire oportet) isque eo capiuntur Libycae equae, ut hujus blandimentis ad homines mansuescant ac mitigentur, et insultare ac laedere desinant; et quocunque eas cantiuncularum blanditiae invitaverint, eo pastorem consequuntur; cum ille insistit, hae  p187 etiam a progrediendo se sustinent; ac si cantum contentiorem ad tibiam canat, ex eo tanta voluptate adficiuntur, ut lachrymas tenere non possint. harum igitur pastores ex rhododaphnes arboris ramo exavato patoritiam fistulam conficiunt, cujus sonoro inflatu armentum antegredientes demulcent. Euripides dicit, pastores hymenaeos ad tibiam cantanes ad venerem equas incitare, atque etiam equos ad ineundas feminas incendere. Ad hunc igitur modum equinae nuptiae initiantur, ut nuptiale carmen tibiae praecinat.

45 Delphinorum genus quantopere cantu et tibiis delectetur, luculentum Arionis Methymnaei historia nobis testimonium fuerit; quam et statua ejus in Taenaro, et subscriptum epigramma repraesentant, hoc videlicet distichon:

Hoc vectus Cyclei proles evasit Arion

Ex maris insidiis, dis ducibus, Siculi.

Ceterum hymnus, quo se Arion gratum Neptuno declarare, et simul delphinorum in musicam studium testari voluit, tanquam et illis mercedem pro se servato et superstite exsolvens, ab eo conditus ejusmodi est:

Neptune deum maxime,

Qui rex maris profundi

Tridente clarus aureo

Complecteris undique terram:

Te branchiis et pinnis

Insigne piscium genus

Mute colunt natantes:

Prae ceteris te pandi

Circumnatant delphines,

Canes marini, et errant

Juxta, levesque saliunt;

Quandoque et instar jaculi

Vibrant seipsos eminus

Pernicitate mira,

Cervice rigidi recta;

Oblectat hosce musica;

Amant eos Nereides

Suum pecus puellae,

Quas Amphitrite peperit.

Vos me vagantem Siculo

In aequore ad Taenarium

Litus tulistis equitem,

Vectumque dorsis vestris;

Vester chorus me placide,

Non pervium mortalibus,

Longe salum lateque

Sulcans natando eduxit;

In quod viri me nautae

 p188  Dejecerant e navi

Curva, marina, perfidi.

Ergo etiam alia, quae praediximus, et musicae studium in delphinis laudari convenit.

46 Tyrrhenorum sermone pervagatum est apros et cervos apud eos, cum retibus et canibus, ut venandi sane usus ferre solet, tum multo maxime musicae adjumento capi; quod quidem ipsum quemadmodum fiat, jam porro dicam. Circumjectis retibus, et ceteris instrumentis idoneis ad faciendas bestiis insidias collocatis, homo tibia canendi bene peritus, quoad ejus fieri potest, omnem cantus contentionem remittit et relaxat, et quidlibet ad canendum suave praeclare usurpat; et sensim pedetentimque progrediente illo, in montium vertices et convalles, et densa frutetis loca, atque, ut brevi explicem, in omnia lustra ferarum et cubilia tibia cantus influit. Ac nimirum primo in eorum aures influentis soni insolentia ipsos exterret; deinde cum impotenti voluptate aures tenentur, tum nullo negotio comprehenduntur, cautusque suavitate permulsi et deliniti in eorum, quae procreaverint, et domesticarum sedium oblivionem veniunt; etiamsi ferae bestiae non a locis, ubi versari aduseverunt, aberrare solent. Sic igitur Tyrrhenae bestiae paulatim tanquam suadae illecebra ducuntur, et quasi cantu praestrictae in laqueos sese inserunt, quibus illaqueatae comprehenduntur.

47 Anthiae cum sunt capti, miserabile praebent spectaculum, mortemque suam lugere et quodammodo supplicare videntur, sicut homines, qui in latrones immisericordes et caedis avidos incurrerunt. Nonnulli autem eorum, dum aufugere nituntur, ac retibus insultantes insidias transilire conantur, trucidantur ferro; qui vero mortem evadunt, in terram antehac eis inimicam exsiliunt, atque ibidem mortem obire malunt, quam gladio perire.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpretatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Kal. Apr. 18