[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XII
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber XIV

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

p189 Liber Decimus Tertius

1 Gordio filium suum Midam regem fore aquilam praesignificasse audio, cum ea supra hujus caput arantis primo volasset, deinde totum diem in jugo sessitare non prius destitisset, quam is, vespera accedente, arationem dimisisset. Lupus idem maxima magnitudine cum in ludum invasisset, et de manibus Gelonis Syracusani pueri tabellam rapuisset, Gelon de sede surgens, non quidem feram timore perterrebat, sed acerrimo tabellae suae desiderio eam insequebatur. Postea autem quam hic extra tabernam ludi literarii fuisset, haec quidem repentina ruina corruens pueros una cum praeceptore confecit et oppressit, ac Gelon solus divinae providentiae munere sodalibus suis superfuit; quod ipsum, non eum a lupo occisum, sed potius servatum fuisse, magnam profecto admirationem habet. Non igitur rationis expertia deus negligit, imo vero cara habeat, cum per illa Gordio regnum praesignificarit, Gelonem vero ex impendente periculo servaverit. Ergo bestiae etiam in amore sunt divino numini.

2 Sargos Cares hoc modo capiunt. Cum auster placide et mollibus auris spirat, et undae tranquillae leni ad litus murmure offendunt, tum piscator non indigens arundine, juniperi alicujus vegetissimae virgam accipit, et extremitati ejus lineam alligat, hamoque lycostomum1 neque recentem neque plene salsum, ac in mare demittit; in piscatorii autem navigii puppe sedens, insidias in mare demissas leviter movet, simulque ei quiete inservit puer, qui probe tenens ut sensim pedetentimque navis impellenda sit, ad terram versus remigat. Tum sargi permulti exsultantes ex scalpellus latibulis prosiliunt, et ad hamum congregantur; piscis enim jampridem occisus, et ad capiendum divulsus, eos veluti illecebra allecta: cumque propius a terra sunt, cibi aviditate irretiti facile comprehenduntur.

3 Pisces alii alia loca amant et incolunt; alii inter saxa morantur, in arenis alii, quidam inter herbas. Sunt enim in mari etiam herbae, ut brya, et vites, et uvae dictae, et fuci vel algae; est et brassica quaedam marina, essent mnia, et triches. Ex his pisces alii aliam degustant, familiarem sibi, et cui sit adsuetus quisque; nec aliam attigerit.

4 De rei piscatoriae bene peritis audire potes, ex piscibus quendam esse nomine callionymum. Huic Aristoteles ait in dextra jecoris fibra copiosum fel situm esse, jecur autem ad p190laevum latus collocatum esse. Cui quidem rei testimonio est Menander in Messenia inquiens:

Facio te habere fel callionymo copiosius.

Anaxippus item in Epidicazomeno:

Me si moveas, et sicut callionymi

Fervere efficias omne fel,

Nihil a xiphia cane me differre videbis.

Sunt qui eum dicant edulem, alii plerique negant. Poetae quidem ubi convivia et epulas describunt, non facile ejus meminerunt, cum alioqui plerosque, quorum usus est, suis versibus nominarunt: ut Epicharmus in Nuptiis Junonis, et Terra Marique, et insuper Musis; et Mnesimachus in Isthmionice.

5 Non animatos partus edit, sed similiter ut aves ex sese rana marina ovum parit: cujus quidem foetus vel a partu recentes capite praediti sunt tum magno tum aspero; eamque ob rem cum quippiam metuunt, ipsa intra se recipere minime est idonea, nam illam etiam rursus subeuntes exulcerant; et similiter si vivos in lucem proferret, exeundo laederent. Non ergo vivos parit, nec foetibus bona perfugia praestat. Hujus ovum non naturae ovatae speciem similitudinemque proprie gerit, cum sit squamosum, asperum et ad tactum resistens et durum.

6 Temporis longinquitate polypi adeo magni evadunt, ut ad ceti magnitudinem accedant, cetaceique generis numerum obtineant. Puteolis oppido Italiae auditum est polypum, cum ad inusitatam corporis molem excrevisset, spreto et neglecto maritimo victu, in continentem processisse, et terrena quaedam depraedatum esse; et cum persubterraneum specum, Puteolanas sordes in mare transmittentem, natando in maritimam domum adscendisset, ubi mercatorum ex Iberia res salsamentaque in magnis bvasis essent, brachiorum circumplexione vasa primo stricte comprimentem confregisse, deinde salsamenta depopulatum fuisse. Mercatores vero ingressos, ubi dolia disrupta inspexissent, et permagnum earum rerum, quas navi advexissent, numerum exhaustum deprehendissent, stupuisse; ac nimirum cum ab insidiis fores integras, tecta ab omni irruptione intacta, parietes non perfossos intuerentur, quisnam populator fuisset, nulla conjectura adsequi potuisse; at enim cum reliquias conditorum piscium a non vocato conviva relictas animadverterent, eos constituisse ex domesticis audacissimum armatum intus in insidiis ponendum esse. Polypum vero noctu ad adsuetas epulas adrepentem revertisse; et tanquam athleta adversarium strictissime correptum suffocat, sic flagellis vasa circumplicantem facillime perfregisse praedonem, ut ita dicam, polypum. Eum porro, qui insidias moliretur, etiamsi lunae fulgore domus illustraretur, omniaque conspicua essent, non p191tamen, quoniam solus esset, bestiae tantae metu perterritum, hanc aggressum fuisse, sed mane mercatoribus totam rem explicasse; quod quidem ipsum ii audientes ei fidem non habebant. Deinde tum negociatores ob tantum acceptum detrimentum, periculi memoria deposita, consenserunt simul ingredi, et congredi cum hoste; tum alii inusitati et incredibilis spectaculi studio sua sponte sese auxiliatores una in domo illa concluserunt. Postea vero quam sub vesperam in solita dolia fur invasisset, ex eis partim cloacam obstruebant, partim armis tecti in hostem irruentes dolabris et cultris acutissimis ejus brachia abscindebant; cumque, quemadmodum vinitores et putatores arborum robustissimos ramos secant, sic ii ipsius membra circumcidissent, tandem vix non parvo labore eum ipsum confecerunt; et, quod quidem admirationem habet, in terra piscem mercatores fuerunt expiscati, hujusque belluae propriam veteratoriam nobis ostenderunt.

7 Eorum, quos ceperint Indi, elephantorum vulneribus ad hunc modum medicinam adferunt. Aqua primum tepida haec perfundunt, ut Eurypyli Patroclus apud praestantissimum Homerum; deinde butyro ungunt; postea, si profundiora fuerint, inflammationem leniunt, suillam carnem recenti sanguine suo madentem et calidam adhuc admoventes. Oculorum vero morbos sanant, bubulum lac tepefactum iis infundentes; quo hi remedio oculos aperiunt, et magno cum voluptatis sensu, sicut homines, vim medicinae agnoscunt; tamdiu vero utuntur ac repetunt hoc remedium, donec lippitudo cesset. Ceteris, quibus adfliguntur, morbis vinum nigrum medetur; quod si hac medicina ex morbo non liberantur, insanabiles sunt.

8 Elephantus quidem grearius adsuefactus aquae utitur potione; ei vero, qui in bello certat, vini, non quidem ex vitibus confecti, sed ex oryza vel calamis factitii usus indulgetur. Simul et flores eis dantur, atque in prata ad legendos flores, quia suavitatem odorum amplexentur, et mansuetiores evadant aguntur; ipso enim odoratu flores internoscentes colligunt, is etiam hos lectos in calathum inferunt, quem eorum rector sustinet. Postquam hunc floribus compleverint, tanquam vindemia facta, lavatione similiter atque homines lauti delectantur. Ut vero ea usi reverterint, flores suos expetunt; quod si rector adferre tardaverit, barritum edunt, neque prius cibum sumunt, quam eis quispiam, quos collegerint, flores attulerit; eos allatos de quasillo tollentes sui praesepis labra ornant, hanc nimirum cibo suavitatem ex his bene olentibus, ut ita dicam, excogitantes: stabulum etiam, ubi diversantur, floribus permultis sternunt, ut suavius dormiant. Ceterum Indici elephanti novem cubitorum altitudine, latitudine vero quinque, habentur; p192maximi illic, qui Prasii appellantur; his magnitudine proximi existimantur Taxilae nuncupati.

9 Indicum equum exsultantem, et immoderatius excurrentem continere, et habenis adductis coercere, non est cujusvis, sed hominum, qui a prima aetate ad rerum equestrium scientiam instituti sint. hi freno ipsos sustinere, regere, et moderari adsueverunt; et quanquam zzz lupatis, sive frenis aculeatis, os et palatum ipsorum urgeant; cogunt tamen eos, utcunque effrenes, equinae tractionis bene periti in gyrum circumagi, ut ipse vidi. Veruntamen ad hunc gyrum agendum, atque ad conficiendum orbem, manuum robore opus est, et summa rei equestris scientia. Qui hujus disciplinae sunt experientissimi et callidissimi agitatores, currum etiam sive quadrigas versare in orbem plane norunt, cujus certamen non est contemnendum; currus vero duos milites pugnantes fert. Ceterum militaris elephantus thoracio, ut vocant, aut etiam nudo dorso suo, tres bellatores fert, alterum dextra, alterum sinistra pugnantem, tertium retro versus; ac simul quartum securim manibus tenentem, sicque illa belluam dirigentem, tanquam navem clavo navicularium, reique nauticae peritum.

10 Pardales cum Mauri venantur, ut vivas capiant, ejusmodi insidias collocant, ut intra aedificatiunculam, lapidibus quam primo struxerint, putrescentis jam carnis frustum ex longiore funiculo appendant; deinde e virgi et arundinibus januam rara structura imponant, per eas ut foetidae carnis odor emanet, et longe lateque vagetur. Hunc inclusum foetorem ferae bestiae sentiunt, nam quodammodo tetris odoribus delectantur; eum igitur percipiunt, sive in desertis montibus, sive in valle profunda, sive alio tractu sylvestri fuerint: et quae primum hunc odorem hauserit cibi desiderio incitata, quanto potest impetu, ad dilectas dapes festinat et salit, tanquam quadam amatoria illecebra attracta; et incidit in januam, eamque subvertit et infelici esca constricta tenetur. Nam cum funiculo praedicto contextus est laqueus, perquam callide, qui, dum esca movetur, comprehendit gulosam feram; quae subito misere illaqueata poenas dat liguritionis, et heluationis importunae.

11 Lepores interdum a vulpibus non tantum cursu, sed etiam magis arte, comprehenduntur; captiose enim circumvenire et inducere vulpes probe novit. Cum igitur noctu in leporis vestigium inciderit, et feram olfecerit, tacite et sine strepitu ingrediens, spiritum comprimit, eumque in ipso cubilio deprehendens, tanquam de insidiis, securum animi et insperantem capere aggreditur. At enim lepus non dissoluto et ignaviter remisso animo somnum capit; et simulac primum vulpem advenantem sensu comprehenderit, de cubili exsilit, properans fugam capere, et cursum ad summam celeritatem p193facit; vulpes item vestigiis eum insequens ingreditur currere. Verum longam viam ubi hic confecerit, ut qui jam longinquo abscessu contra vulpem superior factus sit, sub dumeta aliave fruteta densiora subiens, ex longo cursu, libenti animo se quieti dat; at vulpes e vestigio insequens ei non concedit, ex fuga ut consistat, et laboris requietem habeat, sed ad alterum cursum ex quiete eum excitat et agitat. Postea vero quam incitato cursu is non minorem viam quam prius exegerit, rursus vehementer quietem cupit capere; illa vero cito adventans, et frutetum concutiens, leporem somnum capere non sinit. Itaque is iterum excurrit, et illa non tardius insequitur. Cum autem continenter ex alio alius cursus hunc vigiliis diu multumque fatigatum exceperit, currendo fessus et laboribus succumbit, et longius procedere desistit; ipsa vero consecuta eum ipsum non sane cursu, sed longinquitate temporis, et captiosa investigatione comprehendit. Haec de leporis cursu alibi alio festinans dicenda distuleram; nunc aliud etiam de hoc animali opportune addam, ut ne ab instituto discedam. Foetus suos cum in plures locos lepus dispergit, hoc pacto arbitratur a rapinis tutiores esse; nam summo in eos amore flagrat, neque a venaticis modo insidiis de illis timet, verum etiam vulpium incursiones perhorrescit: nec minus quidem avium impetus extimescit, imprimis vero corvorum et aquilarum vocem metuit; cum his enim avibus nulla pace conjungitur, sed sese abstrudit in dumeta, in aliave fruteta, aut cespides, aut cum necessitate urgetur, in quodvis aliud latibulum se occultat.

12 De viro rei venatoriae bene perito, et cetera quam bono, et a mendaciis alieno, sermonem accepi, cum fidem habeo, ideoque dicetur. Dixit igitur mares lepores parere, et uno eodemque tempore tum alios implere, tum ex sese parere, tum nutrire, quippe qui sint utriusque sexus participes. Idemque testabatur aliquando duos, aliquando tres parere. Huc etiam addebat, marem semimortuum captum fuisse, ipsum autem ventrem intumuisse, utpote praegnantem, atque in dissecti utero matricem et tres lepusculos repertos fuisse: eos primum extractos immobiles fuisse, et veluti offas quasdam carnis sine motu jacuisse; deinde a sole intepescentes, seque colligentes revixisse; et eorum quendam postea se movere coepisse, et suspexisse, confestim etiam linguam porrexisse, et cibi desiderio os aperuisse; lac igitur iis admotum, et paulatim alitos fuisse, verisimile est, ad ostentandum parentem. Non possum equidem mihi, ut huic narrationi non credam, persuadere; quod viri illius sermo ab omni mendacio et ostantatione alienus fuerit.

13 Rationem tum ventorum tum temporum lepus plane scit, animal callidius quam blandius. Hieme apricis locis cubilia idcirco sternit, quod apricationem vehementem appetit, p194frigus hostilem in modum declinhat; aesate vero alsioris sedis studio captus ad aquilonem cubitat. Temporum commutationes nares ei indicant. Non oculos claudit, cum somnum capit, solus animalium, nec somno ejus palpebrae cedunt]; imo vero cum reliqua memba somnum accipiunt, interea tamen oculi vident. Dico autem ea, quae a viris rei venatoriae peritis intellexi. In pastionibus tum nocturnis tum longinquis pabulum inquirit, sive quod forte peregrini cibi desiderio tenetur, sive etiam, quantum equidem intelligo, ut se exerceat, et pedum celeritatem etiam noctu dum abstinet somno firmet. Viam retroversus pertinentem cupide amplexatur, et consuetam sedem omnibus locis antefert; eoque non parum saepe capitur, quod adsuetum cubile relinquere non possit.

14 Lepus, quem canes et equi insectantur, si campestris sit, celeriore et concitatiore cursu, quam montanus, viam conficit, propter corporis exiguitatem et tenuitatem; cum enim gracili habitu sit, ipsum levitate et celeritate praestare vero proximum est. Primum igitur ex terra exsiliens saltu fertur, et per dumeta aliave densiora virgulta et rigua loca expeditus perlabitur; tum vero sicubi herbae sint altae et frequentes, ex eis facile sese explicat atque elabitur. Ac quod leoni caudam ad excitandas et instigandas eorum vires magno adjumento esse dicunt; sic lepori aures roboris quasi vexilla, et cursus incitamenta praestant. Fugiens enim ad tergum eas retorquet; stimulis etiam utitur, ne a currendo quiescat et retardetur. Jam porro cursum nec unum nec recta tenet, sed huc illuc se versat, et de recto cursu deflectit, ut pertubert ac decipiat canes. Ad id quidem diverticulum, quo vult iter cnvertere, de auribus alterutram inflectit, eaque quasi moderatrice cursum dirigit. Neque vero improvide omnes suarum virium nervulos prodigit, sed impetum insequentis oservat: qui si ad insequendum tardus et segnis sit, non omnem suam celeritatem profundit; sed duntaxat canes antegredi maturans sese a currendo reprimit, ne ex incitato cursu viribus deficiat. Penitus enim cognoscit se cursu praestare, et observat tempus, quo cursu defatigare non habet necesse. Quod si pedum celeritate canis ad conficiendum iter pollet, tum omnibus revocatis viribus lepus, quanto maximo potest cursu, fertur. Cum autem longe multumque canibus anteverterit, et longo sane intervallo venatores atque equos reliquerit, tum in aliquem tumulum adscendit, et in posteriores pedes sese erigens, tanquam ex specula, et insectantium certamen prospicit, et, quantum equidem existimo, eos ut debiliore ridet. Et ita hoc veluti lucro confidentior, veluti pacem tranquillitatem adeptus, jucunde quietem captus dormit. Montium incolae non tam veloces, quam qui in plantie versantur, nisi quando sub montem subjectos habent tractus in plantiem explicatos, p195quo ex montibus decurran; unde fit, ut tametsi montes incolant, tam in campis se exerceant, unde saepe campani homines eos excitant atque insequuntur. Cum autem proximi sunt ut capiantur, a campestri via parum declinantes in altiores locos et montanos se convertunt, in suas nimirum sedes festinantes, idcircoque evadunt, et insperatam salutem adsequuntur; quod canibus et equis montium itinera infesta atque inimica pedes obterunt et debilitant; sed eo acerbius canes vexantur, quod carneos pedes saxis minime resistentes, nec quemadmodum qeui ungulas habent; contra lepus convestitos pilis pedes habet, et duritatis et asperitatis patientes. Jam ex leporibus, qui in crebris dumetorum frequentia locis commorantur, laboris inertia segnes ad cursum velocitate non valent, ex pedum tarditate ad fugiendum laborantes; nam hujuscemodi pimo habitu et cessatione torpentes, cursui non adsueti sunt, et ad proficiscendum longissime a suis frutetis inhabiles. Ipsorum ratio venandorum talis est: Primum per frutices perparvulos et minime continenti crebritate densos permeant; densiores vero, qui subiri non possunt, transiliunt; at ubi fruticetum aliud ex alio nexum latissime continuatur, ibi hoc ipsum crebro facere coacti cum sint, corporis gravitate ad saltum parum valentes, sane quam cito laborant, et succumbunt. Canes vero ab eis ipsis primum aberrant, quod propter minutarum arbuscularum frequentiam eos non vident, quare et ipsi per frutices saliunt odoris sensu illecti; deinde tandem aliquando visos insequuntur, de contentione currendi nil remittentes: illi autem ipsi ex continuatione saliendi ad capiendam fugam longiorem remollescunt, et viribus defecti comprehenduntur. Porro ut facile sursum versus cursu feruntur lepores, quia posteriora crura longiora habent; sic sane deorsum versus aegre ideo decurrunt, quia anteriora, cum sint breviora, eos afflictent.

15 Aliud est etiam genus leporum natura perparvum, nec tamen augetur unquam, cui cuniculus nomen est: quod quidem ipsum novatum a me non est, sed Iberico utor quod a principio Hispani ei imposuerunt, apud quos nascitur et abundat. Color ei quam ceteris nigrior: et caudam ceteris breviorem habet, cetera reliquis leporibus consimilis est; praeterquam quod magnitudo capitis quippiam differt, quia exilius sit, et minima carne praeditum ac brevius reliqui corporis respectu. Reperitur et in cervi corde ossiculu, cujus usum referant alii.

16 Thynnorum piscationem Itali et Siculi cetiam appellare solent: tum loca, quo magna retia reponere soliti sunt, ceterumque instrumentum, quo captari assueverunt, cetotheria ideo nominant, quod magnos thynnos in numerum reliquorum cetaceorum referre velint. Celtas audio, et Massilienses, atque omnes Ligures, maximis et firmissimis hamis ex ferro p196confectis thynnos comprehendere solere. haec de thynnis, praeter ea quae alias retuli, hic addiderim.

17 Qui circum insulas Tyrrhenicas nuncupatas piscium capturae operam dant, cetaceum quempiam piscem aulopiam appellant, cujus naturam explicare non alienum est. Aulopiam maximi thynni superant, at robore aulopias cum illis collatus primas fert. Quamvis enim thynnorum natio fortissima est, adversarii tamen aulopiae prompte repugnantis ne primum quidem mimpetum sustinet; sed sanguine ei refrigerato cedit, unde resolutus mox vincitur. Aulopias vero, cum omni conatu ei resistit perdiu pugnam tolerat; ac nimirum contra piscatores quoque decertat, et saepissime victoriam reportat, sese premens, et capite deorsum nutans, idque in profundum impellens; ore enim ac cervice valida, velutique superbiente, et robore plurimum valet. Cum est captus, eximia forma spectatur; oculis est patulis, rotundis, magnis, cjm Homerus bubulos canit; maxillae non solum robustae, ut dixi, sunt, sed etiam pulchritudinem ei conciliant; dorso est caeruleo, colori saturati; ventre est candido; a capite ad caudam pertinens aurea quaedam linea in orbem desinit. Jam quam insidiosis captionibus comprehendatur, mihi, sicut auditione accepi, exponere lubet. Piscatores loca, ubi domesticas sedes et commorationes arbitrantur aulopias tenere, ex speculatione praecipiunt et praesumunt; deinde postquam permagnum piscium coracinorum numerum retibus ceperunt, et navem suam anchoris firmaverunt, strepitum quodnam more vesparum faciunt, et coracinos ad illiciendos eos praetendunt. Ubi vero ii strepitum exaudierunt, et esculentam illecebram animadverterunt, alii aliunde eo ire pergunt, et gregatim circum navim piscatoriam errant; atque eatenus et plausu et cibi abundantia ad piscatores mansuescunt, sive meo judicio escae cupiditate capti, sive quemadmodum piscatores inquiunt, suo permulto robore nitentes, ut non ab hominum contactu refugiant. Nonnulli ex eis cicures sunt, quos sane piscatores ut beneficos ab aliis internoscunt, fodereque cum iis devinciuntur, pacemque servant. Hos tanquam duces sectantur alii peregrini aulopiae, quos, ut ita dicam, advenas piscatores et capiunt et occidunt; ita a manusetiorum, quos columbis allectatricibus contulerim, captura se abstinent, quasi foedus quoddam cum iis sancitum habentes. Nec vero piscator bene peritus, quantalibet inopia prematur, mansuetum aulopiam prudens et sciens comprehendit; quinimo si eum ipsum forte ceperit, non mediocri dolore afficitur. Capitur aut hamo transfixus, aut mortifero vulnere ictus. Videmus etiam aucupes nullas aves, quae alias per insidias allectant, occidere, ut eas vel vendant, vel edant. Sed et aliis modis hi pisces capiuntur.

18 In regiis aedibus Indiae, ubi regum maximus illic regna p197tenentium aetatem degit, cum alia permulta et magnam hominum admirationem, et nullam comparationem habent, quibuscum sane nec Memnonia Susa, totaque eorum sumptuositas conferri possunt, neque Ecbatanorum magnificentia (etenim illa Persici fastus vanitas, si cum iis comparentur, videri possint) tum porro in hortis pavnoes et phasiani mansueti aluntur, et plantae quidem summa regiorum procuratorum cura elaboratae sunt. Enimvero umbrosa sunt nemora, et pastiones arboribus consitae, et rami sapienti quadam frondatorum colligatione conferti et contexti; et quod praecipue ad coeli illius commendaionem facit arbores semper virentes nulla senectute folia amittunt, ex eisque partim sunt indigenae, partim ex aliis locis Indiae magno studio importatae, quae reg nam ornant; olivam tamen terra India non gignit, neque aliunde importatam fert. Sunt item aliae aves ab nexu liberae, nullaque servitutis conditione adstrictae, quae sua sponte eo ventitantes nidos construunt; ibi etiam psittaci aluntur, et sursum deorsum, ultro citroque, circum regem versatur. Nec psittacum idcirco Indorum quisquam, etsi eorum magna illic multitudo sit, edit; quia eos sacros putent, et Brachmanes ipsum non abs re se facere profitentur, quod solus psittacus humanam verborum appellationem explanata oris expressione, et vocis conformatione, imitando consequatur. Atque etiam in iis hortis perbella stagna sunt manu facta, ubi maxima magnitudine pisces cicures degunt; nec eos quisquam alius piscatur, quam regis liberi, qui nondum ex pueris excessere; ii enim in aqua tranquilla, et non periculosa, ludentes et captant pisces, et vero navigare discunt.

19 In mari Ionio ad Leucaten et Actium, Epirotica promontoria, capitones velut confertis turmis frequentes natant. Ipsorum captura, quae ad hanc rationem fit, mirifica est. Piscatores bini, observato tempore, cum luna silet, navem coenati conscendunt, et a terra solventes, modo mare a tempestate conquiescat, silentio et moderate remigant; simul et eorum alteruter sensim ac leniter remo navem impellit; alter in cubitum recubans suam navis partem usque eo deprimit, quoad ejus labrum proxime ad aquam accesserit. Capitones, horum speciem similitudinemque gerentes mugiles, sive quod ex nocte laetitiam et voluptatem percipiunt, sive etiam quia tranquillitate maris delectantur, latebras suas et cavernas relinquentes, sic ad summam aquam efferuntur, ut ex aqua summo rostro emineant, et natare usque eo perGraeci appellant, donec ad litus propius accesserint. Quod quidem ipsum piscatores postquam perspexerunt, sedata remigatione et pedetentim accessu ad pisces facto, navigant; ubi vero ex naviculae piscatoriae motione fluctus cieri ac agitari coepti sunt, a terra statim pisces refugiunt, et frequentes in partem navis p198deorsum vergentem sine retibus innatant, et sub potestatem piscantium cadunt.

20 Cete immensa corporis mole exaggerata in altitudine maris versantur, et fulminibus quandoque feriuntur. Inter hujuscemodi belluas, et quidem rariores, numerantur, quae rotae appellantur. Hae gregatim natant, et maxime prope Athon Thraciae montem ad dextram, in sinibus e regione Sigei Troadis promontorii, et juxta dictum Artacei tumulum, et acanthaeum isthmum, ubi et Xerxis scissura illa, qua montem Athon discidit, spectatur. Eas quidem fortes esse negant. Cervices earum apparent, et adeo longis sunt hirsutae spinis, ut hae extra mare saepe emineant. Cum remigationis streptium percepere, tum circumversantur et circumvolvuntur, ut quam altissime sese in profundum detrudant; rursusque ex imo gurgite ad summum volutantes sese ac revolventes remeant.

21 Etsi non admodum explicatam rationem ad demonstrandam tritonum formam piscatores adferre posse dicuntur, magna tamen fama est in sermone hominum sane multorum, certius quaedam a capite ad medium corporis humanam speciem similitudinemque gerentia in mari nasci. Demostratus in libris, quos de piscatu conscripsit, inveteratum tritonem in oppido Tanagra spectatum fuisse dicit, cetera quidem fictis et pictis similem; ejus vero caput, quod vetustate obscuratum esset et evanuisset, non facile intellignetia comprehendi et percipi potuisse; sed cum solum attigissem, inquit, squamae apserae et praedurae dilabebantur. Cum vero quispiam senatorii ordinis ex iis, qui sortito Achajam administrant, et annuum magistratum gerunt, ejus naturam exquirere experirique vellet, paulum quiddam de corio detraxit, atque in succensum ignem injecit, idque ambustum in circumstantium nares teterrimum odorem immisit; neque vero, inquit, terrenumne an marinum esset animal, conjectura assequi poteramus. Sed male ei haec curiositas cessit. Paulo post enim diem extremum clausit, cum e parva navicula exiguum et angustum fetum trajiciens in mare incidisset; quod ei accidisse Tanagraei interpretabantur propter impietatis crimen adversus Tritonem, conjectura inde sumpta, quod defuncti cadaver e mari rejectum sanie stillasset ejusdem odoris, qualem adustum ab ipso tritonis corium emiserat. Ceterum unde hic triton aberrarit, et quomodo hunc in locum ejectus sit, Tanagraei et Demostratus dicant. Ego ut tritones esse credam, dei veracissimi testis reverentia moveor; is est Apollo Didymaeus apud nullum non sanae mentis hominem fide dignus, qui tritonem marinam pecudem cognominat, ubi cecinit: Dum vocale maris monstrum natat aequore triton, Neptuni pecus, in funes forte incidit extra Demissos navim.

p199 Ergo si omniscius ille trionas esse pronunciat, nos de illis dubitare non oportet.

22 Elephantus Indorum regem ad forum euntem primus adorat id quidem facere edoctus, nec hoc officium vel recusat, vel obliviscitur. Huic adest rector, qui illum hujus instituti commonefacit, ipsique memoriam disciplinae falcis, qua illum moderatur, pulsu, et voce quadam vernacula renovat, cujus natura quadam ineffabili et peculiari infanti intelligentes sunt; tum etiam motus quosdam bellicos edit, velut ostendens, quod hanc etiam disciplinam servat. Viginti quatuor elephanti huic regi permanent custodes alternis vigiliis, alii aliis in stationem succedentes, tanquam ceteri custodes; et sapientia quadam Indica ad vigiliarum disciplinam erudiuntur, ne inter custodias somnum capiant. Hecataeus quidem Milesius Amphiaraum Oiclis filium scribit somno oppressum neglexisse custodiam, et tantum non ea passum esse, quae dicit. At elephanti ad vigilias agendas praestantissimi excubitores, et a somno invictissimi, et secundum homines fidissimi illic sunt.

23 Scolopendrae vim et naturam, quanto equidem maximo potui studio, cum multum ac diu perscrutatus essem, quendam maximum cetum marinum hanc quoque esse audivi, quam de mari tempestatibus in litus expulsam, nemo foret tam audax, quin adspicere horreret. Ii vero, qui res maritimas percallent, eas inquiunt spectari toto capite eminentes e mari; et narium pilos magna excelsitate apparere; et ejus caudam, similiter atque locustae, latam perspici; reliquum etiam corpus aliquando in superficie aequoris spectari, idque conferri posse cum triremi justae magnitudinis; atque permultis pedibus utrinque ordine tanquam e scalmis appensis, ut ita dicam, remigare. Addunt harum rerum periti, ac fide digni, ipsos etiam fluctus, ea natante leviter subsonare.

24 Xenophon de canibus haec ait: Per montes eos agitari oportere, per arva rarius; tramites enim cultorum locorum eis negotium exhibere, et in errorem inducere. Multo sane idem praestare ait, per aspera canes agitari, robustioribus enim fieri pedibus, et ad cursum praestantiores, corpora exercentes: itemque leporis vestigia multum hiemis tempore procedere, propter longiores noctes; contra autem aestate. Atque ex praedictis apparet, quid significet τὸ ἐναντίον (contra).

25 Circa equos et elephantos, quod eorum in armis ac bellis usus sit, Indi perquam studiosi sunt. Itaque regi suo foeni manipulos adferunt, quos in praesepia injiciunt; et semina vel fruges, quae recentia atque integra ostentant: quod si talia fuerint, laudantur a rege; sin minus, acerbe tum elephantorum curatores, tum equisones ab eo castigantur. Sed ne alias quidem utcunque minimas animantes contemnit; et cum dono ei offeruntur, admittit libenter. Siquidem Indi p200animal nullum, sive cicur sive ferum, aspernantur. Quamobrem subditi, qui in aliqua dignitate sunt, munera ferunt grues, anseres, gallinas, anates, turtures, attagenas, perdices, et pintados (aves attagenum similes) et praedictus minores quasdam, ut boccalides ficedulas, et miliarias. Has apertas ostendunt, ut interior earum pinguitudo appareat. Adferunt et cervos obesos, et bubalides, et capreas, et oryges, et asinos unicornes (quorum supra mentionem feci) denique piscium genera diversa.

26 Est etiam cicadarum genus marinum. Harum maxima parvo carabo similis est, cornua vero non similiter atque illa magna, nec aculeo habet; adspectu etiam nigrior est, et, cum captus est, stridorem quendam edere videtur; pinnae ipsius exiguae sub oculis enascuntur, terrenarum alis similes. Hominum plerique ab ea comedenda idcirco abstinent, quod sacram existiment. Seriphios autem, cum mortuam ceperint, eam sepelire audio; et vivam in retia delapsam non retinere, sed mari reddere; mortuas vero etiam deflent, ajuntque eas Perseo, Jovis filio, in deliciis esse.

27 Si piscis hyaenae nuncupati, eodem quo terrestris nomine, pinnam dextram ad hominem somno consopitum admoveas, sane quam eum ipsum perturbabis; etenim formidolosa secundum quietem spectra et simulacra videbit, acerbaque insomnia perpetietur. Item, si posteaquam trachuri caudam abscideris, ipsumque in mare liberum remiseris, eam equae ventrem ferenti appendas, non multo certe post abortum pariet. Jam vero si quis, qui nondum excesserit ex extrema pueritia, thynni sanguine illinatur, non pubescet. Hoc idem torpedo et marinus pulmo efficiunt; nam in aceto putrefactae eorum carnes, et mento adspersae, fugam pilorum facere dicuntur. Quid ad haec Tarentini et Tyrrheni sophistae et mangones variorum malorum, qui piscis usu psilothrum ostenderunt, ut pro viris redderent mulieres?

28 Aurata omnium piscium timidissima est. Nam sub Arcturi tempus, cum maris accessus et recessus maxime fiunt, et eo altius exaggerata arena ad litus relinquitur, ut naves saepe ex omnibus aquis nudae in terra remaneant; tum piscatores, postquam populorum arborum ramos frondibus convestitos, paxillorum modo in mucronem acutos, in arenam defixere, discedunt; post autem rursus accedens mare secum imbellem auratarum multitudinem attrahit, quae ubi aestus reciprocavit et recessit, in exigua aqua concavis locis retenta relinquuntur, et vero ramorum metu quiescut; adeo enim ramos vento agitatos exhorrent, ut ne loco quidem se commovere audeant. Quamobrem primo cuique magnum meticulosorum piscium numerum capere et ferire licet; neque modo ab usu piscandi instructi, sed etiam totius piscationis rudes, atque adeo pueri et feminae capere possunt.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Oct. 04