[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XV
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber XVII

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p227  Liber Decimus Sextus

1 Purpurarius piscator, si postquam purpuram non in hominum cibum, sed ad tingendas lanas comprehenderit, inexhaustum, constantem et genuinum1 velit fieri colorem, et perfecte tinctum, uno saxi ictu purpuram una cum testa interimit. Quod si levior plaga inferatur, et etiam nunc spirans reliquatur, atque iterum lapide percutiatur, ad tincturam fit inutilis; nam ex eo dolore tincturam amittit, sive illa per ejus corpus dispersa imbibatur, sive aliter effluat. Quod quidem ipsum praeclare Homerum intellexisse dicunt; idcircoque uno ictu celeriter morientes purpures morte affici ait, pervulgatum suis versibus illud canens: Purpurea illum mors, violentaque Parca peremit.

2 Apud Indos inelligo psittacos aves nasci, quorum supra etiam mentio a nobis facta est; ea vero, quae ante praetermisi, nunc commode addam. Tria eorum genera esse audio: hi omnes verba, quae didicerint, tanquam pueri, reddunt, et sermonis imitatione humani loquaces evadunt. At in sylvis avibus proprium edunt sonum; nullum vero articulatum et significantem exprimunt, indocti adhuc et nondum loquaces. Sunt et pavones in India maxime omnium, et palumbi quidam parvi (quibus a livido colore apud Graecos factum est nomen) virides pennas habentes; ut is primo adspectu, qui sit rudis in scientia avium, psittacum, non palumbum dicat; earum labra et crura colore (rubro) Graecis perdicibus sunt similis. Nascuntur et gallinacei maximi; nec rubram habent cristam, ut nostri, sed ita variam et floridam, quemadmodum coronam ex floribus contextam; pennas posteriores non inflexas habent, neque in orbem revolutas, sed latas quas cum non erigunt, ut pavones trahunt; eorum pennae partim aui, partim coerulei vel smaragdi colorem gerunt.

3 Nascitur in India etiam alia avis ad sturni magnitudinem accednes, variis coloribus picta, quae et humanam vocem effingit, et psittacis vocalior, et majore est docilitate ac ingenio; non tamen ab hominibus ali libenter sustinet, sed libertatis aliarumque avium, cum quibus una pasci consuevit desiderio famem potius, quam servitutem deliciis ciborum refertam, amplectitur. Urbium, quas Alexander Philippi filius in India excitavit, et Macedonibus incolendas dedit, ut Bucephalorum et adjacentis agri et Cyropolis aliarumque  p228 incolae, ideo cercionem appellant, quod similiter caudam atque cinclus movet.

4 Celam avem praeterea in India nasci accepi, magnitudine triplo majorem otide, ore permagno, et longis cruribus, ingluvie etiam maxima, perae similitudinem habente absonum quiddam sonar, ejusque summas alas pallidas, ceteras vero pennas cinericias esse.

5 Indicam upupam duplo majorem nostra, et adspectu formosiorem esse audio. Et quemadmodum Homerus regum Graecorum decus et oblectamentum esse scribit frenum, et reliquum ornatum equi; ita Indorum rex amores et delicias suas upupam habet, manibus illam gestat, ea se oblectat et nativam ejus venustatem summa admiratione frequenter intuens magnam inde laetitiam voluptatemque capit. Brachmanes vero fabulam hujusmodi de ea narrant: Regi Indorum, nquiunt, olim filius fuit minimus natu, quem fratres ceteri majores, cum plane improbi et iniqui essent, propter aetatem contempserunt; cum vero parentes quoque jam senectute graves contumeliose ab eis tractarentur, ut improbitatem eorum declinaret, assumpto filio minimo, discedunt ac fugiunt. Et illi quidem magnis laboribus in itinere consumpti moriuntur; defunctos vero filius minime neglexit, sed in capite suo, quod ense dissecuerat, sepelivit. Insigni had ejus pietate motus sol omnia lustrans puerum in avem formosam admodum, et vita longaevam, convertit; crista in capitis vertice erecta, veluti rei gestae, cum fugeret, monumento. Talia quaedam de alauda etiam fabulantur Athenienses, ut in Avibus Aristophanis comici poetae apparet ita scribentis: Indoctus nimirum natuses, et minime curiosus, neque Aesopum trivist; Qui dicit alaudam avem omnium primam fuisse, Ante terram natam: et deinde patrem ejus morbo interiisse, Cum terra hactenus esset nulla; illum aut ad quintum diem insepultum jacuisse, hanc vero consilii expertem Prae rei difficultate patrem suum in capite contumulasse.

Hanc de upupa Indorum fabulam cum audivissent Graeci, ad aliam avem ab eis translatam verisimile est. Ante multa quidem secula Brachmanes ab epope Indo, homine adhuc, et aetate puero, hanc in parentes pietatem declaratam ajunt.

6 In India nascitur bestia, quae crocodili terreni speciem similitudinemque gerit; magnitudine est Melitensis catelli; ellis adeo aspero densoque cortice munitur, ut [detracta] limae usum praebeat, et vel aes dissecet ac ferrum exedat et conficiat: eam Indi Phattagen vocant.

7 Syroperdix circa Antiochiam Pisidiae nascitur, et lapides comedit; perdice minor est, et niger, excepto rostro, quod rufum spectatur; non mansuescit neque cicuratur, ut alius perdix, sed semper perseverat ferus esse; ejus carnes  p229 et densiores sunt quam ceterorum, et suaviorem cibi usum praestant.

8 Indicum mare hydros gignit marinos caudis latis, lacus etiam hydros maximos producunt; ceu marini isti serpentes asperum potius serratis dentibus, quam venenosum os videntur habere.

9 In India equorum ferorum et asinorum similiter greges sunt; et asinos equae facillime admittunt, et coitu eorum delectantur et rufos mulos pariunt, ad currendum praestantissimos, sed contrectationis impatientes quos compedibus captos ad Prasiorum regem adducunt. Ex iis qui bimi comprehenduntur domari possunt, contra vetuli ab immanibus et carnivoris feris nihil differunt.

10 In Prasiis Indicis simiarum genus esse ferunt humanis sensibus, et magnitudine Hyrcanorum canum; tum earum comam etsi naturalem, artificio tamen homini veritatis imperito elaboratam videri; tum barbam ipsarum speciem satyricae similitudinemque gerere, caudamque leoninae similem spectari; reliquo corpore albas, capite et extrema cauda flavas esse: neque vero quod vivendi ratione et genere ipsorum sylvestres sint (avibus enim agrestibus pascuntur) propterea feras esse; imo natura cicures et moderatas. Ad suburbium Latages, Indicae urbis, frequentes proficiscuntur, quibus coctam oryzam rex comedendam objicit, ac quotidie cibaria eis projiciuntur; expletae ad sylvestres sedes decenter redire, neque obvium quicquam laedere dicuntur.

11 Indicum animal poëphagus, duplo quam equus major, spississimam caudam et nigerrimam habet; humani pili subtilitatem ejus setae vincunt, quas permagni idcirco Indicae mulieres aestimant, quod eis ipsis crines suos pulcherrime implicent et deviciant. Ad incola cubita singulae ipsius setae longitudine procedunt, et ex una radice circiter triginta simul fimbriarum instar exoriuntur. Omnium animalium timidissimus est; nam si a quopiam animal iterum videatur, seque conspectum sentiat, e vestigio, quanta potest maxima celeritate, sese in fugam properat conjicere; in quam majori animi alacritate, quam velocitate se impellit. Ac si, cum insequentibus equitibus et canibus ad cursum promptissimis urgetur, intelligat se captum iri; prius occultata cauda in aliquo fruteto frontem obvertens stat, et venatores exspectat, ex timore colligens se, et quadam fiducia nitens; neque enim jam, cauda abdita, se ullius pretii putat amplius visum iri, quod praeclare scit in ea pulchritudinem suam sitam esse. Verum tali imaginatione se deludit; nam quispiam venenato telo illum ferit, et ab occiso caudam praemium praedae abscindit; et pelle, quae utilis est, ex toto corpore detracta, cadaver abjicit; quod ejusmodi carnium usum nullum Indi habent.

 p230  12 Cete in mari Indico quintupla ad elephantum vel maximum magnitudine degunt; nam una etiam costa ceti ad viginti cubita accedit, maxillam habet quindecim cubitorum, pinnam ad utramque branchiam septem cubitos longam. Purpurae etiam et buccinae hujus maris tantae sunt, ut facile congium capiant; quemadmodum et echinorum testae sive crustae. Sunt et pisces magnitudine immensa, praesertime lupi, amiae et auratae. Fertur autem, quo tempore fluvii augentur, et majore jam profluentes impetu in agros exundant, hos pisces etiam simul abreptos inundationem sequi, et per agros in pauca et tenui aqua ferri et oberrare; postquam vero imbres, eo quod augentur fluvii, cessarint, et confluentes ad suos redierint alveos, in humilibus, planis, palustribus, atque ubi novalia sic dicta sinus efficere solent, pisces vel octo cubitorum relicti, quippe qui non in profundo maris, sed in superficie feruntur, et vitam utcunque sustinentes ab agricolis capiuntur.

13 Indicis piscibus haec etiam peculiaria sunt. Non minores Argolico clypeo rajae gignuntur in India, itemque aquilae locustis majores Indicae sunt. Harum quae ex mari veniunt in Gangem, forcipes maximas et tangentibus asperas habent; quae vero ex mari Rubro in Indum excidunt, laeves audio habere spinas, sed oblongos et implicatos ab eis dependentes cirros, et forcipibus carere.

14 Testudo Indica fluviatilis etiam maxima est, et testam habet non minorem scapha justae magnitudinis; decem enim leguminum medimnos capit. At illic quoque terrenae testudines gignuntur, magnitudine maximarum glebarum, quae in altis arationibus terrae non difficilis excitantur, bene penitus intrante aratro, et sulcum facillime proscindente, et glebas, in excelsum excitante. Ejusmodi testudinum genus ajunt testas exuere; ac sane easdem ab agricolis sic ligonibus abstrahi, quemadmodum vermes ex verminosis plantis; eaedemque non amarae, ut marinae sunt; sed et suaves et pingues habentur earum carnes.

15 Naturali quodam ingenio et prudentia valent etiam apud nos animalia, non totidem tamen quot sunt in India. Illic enim ejusmodi sunt, elephantus, psittacus, sphinges et nuncupati satyri; sed et Indica formica etiam solers. Nostrates quidem formicae cavernas et latibula quaedam effodiunt, sub terra habitantes, et veluti in fodinis metallicis cuniculisque eruendis sese exercent; at Indicae domunculas commodas in excelsis locis construunt, non in devexis et planis, qui facile inundari queant. In eis ambitus, et, ut ita dicam, fossa Aegyptias, vel Creticos layrinthos, ineffabili sapientia effodientes domesticas sedes constituunt, non rectas quidem et pervias, aut in quas quippiam influere possit, sed sinuosis foraminibus obliquas; in quarum superficie foramen  p231 unum relinqunt,º per quod quidem ipsum ingrediantur ipsae, et semina, quae colligunt, in suos thesauros inferant. In excelsis quidem locis latibula machinantur, ut fluminum eluvies et inundationes effugiant. Itaque hac sua industria veluti in speculis habitare possunt, aut etiam insulis, cum scilicet adjuncta colliculis illis humiliora loca circumquaque stagnant. Ipsorum vero aggeres quanquam congesti, tantum abest alluente aqua ut solvantur, ut confirmentur magis; primum enim ex matutino rore admixto pulveri tunica quadam vestiuntur, ut ita dicam, tenui, sed valida; deinde parte inferiori de fluviatili coeno cortex muscosus adnascens aggerem adstringit. Sed de formicis Indicis etiam iterum dicam, haec in praesentia dicta sufficiant.

16 Apud Arianos Indos hiatus Plutonis est, in cujus profundo occultae cavernae, et viae absconditae, et hominibus incognitae ac profundae, et in immensum spatium porrectae; quemadmodum autem sint in tantam altitudinem depressae, neque Indi explicant, neque id ego cognoscere admodum laboro. Amplius triginta millia diversorum animalium, ovium, caprarum, boum, et equorum, eo agunt Indi; ac quisquis vel somnio, vel voce divina, aut ostento perculsus fuerit, malive auspicii avem inspexerit, is pro facultatibus suis se suamque salutem redimens, dejici curat animal. Ista autem nec constricta vinculis, nec alio modo adacta sed sua sponte viam conficiunt, tanquam secretis illecebris quibusdam allecta; postea vero quam ad barathri fauces accesserunt, non invita desiliunt, neque sane postquam in hiatum immensum et caecum inciderunt, amplius hominibus comparent. Boum tamen mugitus, ovium balatus, hinnitus equorum, et caprarum vox supra exaudiuntur; ac si quis superne incesserit, et aures illius faucibus admoverit, diutissime ejusmodi voces audiet; neque enim sane promiscuus ille sonus cessat resonare, quod eo quotidie ad salutem suam redimendam praecipites bestias agunt ariani. Anne vero solae recentes dejectae exaudiantur, an etiam ex primis quaedam, haud equidem scio; exaudiuntur vero. Et hoc singulare animalium, quae illic sunt, dictum quoque est mihi.

17 In nuncupato mari magno insulam esse maximam, nomine Taprobanam, pervagatum est, eandemque longissimam atque excelsam; longitudine septem millium stadiorum, latitudine vero quinque millium; urbes autem non habere, sed quinquaginta et septingentos vicos; domos, in quibus incolae degunt, e ligno factas esse, aut arundinibus. Maximae testudines in eo mari procreantur, quarum superficies integrum tectum praestare potest; nam singulae testae ad quindecim cubitorum magnitudinem procedunt, ut sub eis non pauci habitare queant; ac nimirum vehementissimos solis ardores defendant, et prolixam umbram efficiant; sicque ad perferendos  p232 imbres resistunt, ut melius quam ullae tegulae pluviarum vim repellant; nec aliter illisa eis aqua coelestis perstrepit, quam si in tegulae illaberetur. Neque vero sic eas habitatores, quemadmodum tegulas fractas, sarcire habent necesse; nam totum tectum ex solida testa constat, ut suffosso saxo et cavernoso, et nativum tectum efficienti, similis esse videatur.

18 In magni maris insula Taprobane palmeta in quincuncem sic mirifice plantantur, quemadmodum in elaboratis hortis a peritis artificibus opacantes arbores seruntur. Itemque permultorum et valde grandium elephantorum pastiones in ea insula vigent. Ac nimirum hi insulani elephanti animi robore, et ingenii indole, et corporis magnitudine, eis, qui in continenti degunt, praestantiores omnino existimantur. Hos magnis navibus (nam et sylvas insula habet) in continetem transportantes Calingarum regi vendunt. Iah quidem magnitudo ea est, ut mediterranei ejus incolae mare incognitum habeant; et tanquam in continenti viventes mare, quod eos circumcingit atque ambit, solum auditione accipiant. Maritimi autem elephantorum venationis ignari sint, nisi fama eandem cognorint; omne igitur studium atque operam ad piscium et cetorum capturam conferunt. Id mare magnum eam insulam ambiens, immensam multitudinem piscium et cetorum procreare ferunt: et eorum quaedam habere capita leonum, pantherarum et arietum aliorumque animalium; et, quod magnam admirationem habet, satyrorum speciem similitudinemque cete nonnulla gerunt. Alia exsistunt muliebri facie, eisque pro crinibus spinae dependent. Addunt et alia reperiri absurda, quorum genera tam monstrosa exacte explicari ne a peritissimis quidem pictoribus possent; caudae eis obloongae et involutae, pro pedibus forfices aut pinnae. Ac in eodem mari belluas in utraque sede viventes audio, et noctu segetes et hostibus a depasci instar gregalium et seminibus victitantium animalium, quodque palmarum fructu jam maturo gaudeant, idcirco eas arbores amplexu suo molli flexilique concutere, et excussas violento impetu palmulas comedere; easdemque crepusculo matutino, cum jam incipit dilucescere, in mare redire abdique mersas. Tum etiam multas balaenas ibidem esse ajunt, quae thynnis insidientur, nec exeant in terram. Tum duo delphinorum genera illic nasci: alterum ferum, dentibus serratis et inexpiabili immanitate piscatoribus infestum; alterum natura mansuetum, circum homines natare, et more catelli blandiri, et se contrectari sustinere, atque obiectum cibum libenter sumere.

19 Magni maris lepus (nam alterum, qui in alio mari nascitur, ante dixi) ex omni parte ad terreni similitudinem accedit praeter pilos. Nam terrestris pili et molles sunt, et ad tactum haudquaquam resistentes; contra illius spinosi et erecti,  p233 et qui contigerit, laeditur. Hunc in summa aqua maris natare, non in profundum demergi dicunt; celeri autem et concitata natatione uti; et vivum eo difficillimum ad capiendum esse, quod neque in rete incidit, neque ad lineae escam accedit. Cum aegritudine afficitur, ita ut natare nequeat, et in litus ejiciatur; quisquis manu cum tetigerit, hoc idem periculum ei procreatur, quod basilisci contactus affert. Radicem ad idem mare in insula quadam nasci ferunt, haudquaquam in vulgus ignotam, quae animi defectionibus illius, qui sic adfectus fuerit, medetur; ea enim animo deficientis naribus admota, facit ut is reviviscat, et recreetur. Sin negligitur, tam sane robusta pernicie hic lepus praeditus est, ut ad mortem usque homini morbus procedat.

20 Montes esse dicunt in intimis regionibus Indiae, inaccessos hominibus, et feris refertos, ubi, quae apud nos bestiae domesticae sunt, feras ajunt esse, ut oves, canes, capras, boves, et per se et sua sponte errare, ab omni cura pastoritia exsolutas. Earum quidem ferarum multitudinem innumeram, et historici et Indorum sapientes testantur, inter quos Brachmanes etiam numerandi, qui hoc idem sentiunt. In iis unicornem, quem vocant cartazonon, numerant, eumque magnitudine ad confirmatae aetatis equum accedere dicunt, jubaque praeditum et pilis fulvis esse, pedum bonitate et totius corporis celeritate excellere, atque similiter ut elephantos pedibus inarticulatis esse, apri caudam habere; inter supercilia cornu unum, idemque nigrum exsistere, non laeve quidem, sed versuras quasdam naturales habens, atque in acutissimum mucronem desinens, omnium maxime animalium absonam vocem et contentam mittere, et ad alias quidem bestias ad se accedentes mansuescere, cum suis vero gregalibus pugnare. Neque modo mares inter se naturali quadam contentione dissidere, sed contra etiam feminas certare, pugnamque usque ad mortem victi ingravescere; nam et reliqui corporis maximo robore praeditus est, et cornu inprimis inexpugnabili armatur. Desertissimas regiones persequitur, simul et solitarius errat. Coitus tempore ad feminam suam mansuete adsuescit, et pariter pascuntur; cum hoc tempus transierit, et ventrem femina ferre coeperit, rursus efferatur, et solus vagatur. Ad Prasiorum regem illius pullos etiamnum teneros ajunt deportari, eosdemque festis et panegyricis diebus ad pugnam committi ad robur ostendendum; nam integrae aetatis et perfectae nullum unquam quisquam meminit captum fuisse.

21 Finitimos Indiae montes transmittenti, ad intimum latus densissima convalles videri ajunt, et Corudam locum nominari; ubi bestiae Satyrorum similitudinem formamque gerentes, et toto corpore hirsutae versantur, atque equina cauda praeditae dicuntur. Eae cum non a venatoribus agitantur, in  p234 opacis et spissis sylvis solent ex frondibus et fructibus vivere; cum autem venantium strepitum sentiunt, et canum latratus exaudiunt, in montium vertices incredibili celeritate recurrunt: nam per montes iter conficere assuetae sunt. Contra eos qui se insequuntur pugnant, de summis montibus saxa devolventes, quorum impetu saepe multi deprehensi pereunt. Itaque dificillime capiuntur; et ex iis nonnullae, sed aegerrime tandem, aut aegrotantes nimirum, aut gravidae comprehenduntur; illae quidem propter morbum, hae vero ob graviditatem. Captae autem ad Prasios deferuntur.

32 Sunt et Scirata genus ultra Indiam, simili naribus, sive ita nati, sive ita teneris infantibus infracto naso. Apud hos serpentes maximi nascuntur; quorum alii greges pecorum rapiunt et vorant; alii sanguinem tantum exsugunt, quemadmodum (lac) aves caprimulgi a Graecis dictae, quarum suo loco mentio a nobis facta est.

23 Docilitatem equo peculiarem esse istud etiam argumentum est. Sybaritas in Italia luxuriae nimium addictos fuisse, et reliquarum rerum studium negligentes ignorasse, et vitam in otio et sumptuoso luxu transegisse audio. Sed referre singula prolixum foret, istud vero unum supremum eorum luxum testatur. Equi eis instituti erant, ut inter epulas ad titiarum numeros saltarent. Quod cum scirent Crotoniatae, et bellum adversus eos gererent, tubam et omnem vehemntiorem et adhortatorium ad arma sonum silere jusserunt: tibiam vero et tibicines secum in acie adducto, cum jam intra sagittae ictum ab hoste abessent, numeros saltationi aptos canere praeceperunt; quibus auditis, Sybaritarum equi, saltationis domesticae memoria, tanquam in mediis versarentur conviviis excussis sessoribus, saltare et tripudiare coeperunt, et confuso Sybaritarum ordine, stragis et cladis causa suis fuerunt dominis.

24 De equis illis, quos lycospades nominant, supra etiam dixi; nunc, quae insuper audivi, addam. Rostrum habent, breve, bene compactu, et simum. Quin et Graecorum hominum cum studiosi esse dicuntur, tum de hujuscemodi hominum genere mirificam notionem habere, ut naturali quodam sensu ad eos amandos affician l; neque enim accedentibus, et palpantibus, aut cava manu applaudentibus se offenduntur, neque resiliunt; sed, tanquam constricti tenerentur, totum diem cum iis traducunt, atque somnum prope eosdem capiunt. Sin ad ipsos barbarus accedit, quemadmodum ex vestigiis sagaciter odorantes canes fera percipiunt, sic eum qui illi cognoscunt, et clamorem tollunt, et tanquam sane feram bestiam extimescentes dant se in fugam. Jam porro iis, ad quos adsueverunt, et pabulum objicientibus mirifice oblectantur, maxime vero aurigis formosi videri student: quod quidem ipsum, cum natant, ostendunt; tum enim in aquam lacus, maris, aut fontis bene penitus procedunt, ut et nitidum  p235 os efficiant, et ne sordidum quippiam ex praesepi, aut de vis, illitum deformet nitorem. Quin et odorati unguenti suavitatem, sicut puella, in amore et deliciis habere existimatur hoc genus; quanquam Homerus equos omnes natura unguentis delectari testatur, cum canit: Auriga egregio privati, saepius illis Qui solitus liquido fuerant perfundere olivo Cervicem atque jubas ablutis ferme puro.

Quin et Simnides, canens ex diversis bestiis natas et conformatas esse mulieres, nonnullis earum ornatus et unguentorum studium ex equorum natura innatum esse scribit his versibus: At delicatus mulier quam genuit equus, Labore abhorret et operibus servilibus; Nec attigisse vellet aut cribrum, aut molam, Non expurgare et verrere scopis domum, Non juxta furnum, ne trahat fuliginis Quidquam, sedere; sponte non sua virum, Coacta sed amat; corpus in die sum Bis terve lavat, et ungitur, pectit comas, Alitque, et ornat se superba floribus. Talis quidem uxor praebet se spectaculum Aliis jucundum, sed viro nocet suo; Nisi ileerit aut rex, aut vir praeotens, Hujusmodi uxor oblectare quem queat.

25 Haec etiam equorum propria sunt. Eos ad aeris sonitum et strepitum adsuefaciunt Persae, ne armorum in bello fremitum, et gladiorum ad clypeos resonantium crepitum extimescant; armataque cadaverum simulachra paleis farta eis subjiciunt, ut caesorum calcationem in bello ferre consuescant, et ne rerum terribilium metu affecti ad rem militarm, cum necessitas postulat, inutiles sint. Non latuit vero Homerum neque hoc, ut ipse ostendit. Quod igitur occisus sit Rhesus Thrax, et cum eo socii, audivimus in Iliade a pueris; quae vero audivimus, haec sunt: Diomedes quidem Thraces jugulat; Ulysses vero interfectos pedibus subtrahit, ne in cadavera incurrentes Thraces equi, qui nuper advenerant, formidine perterrerentur, atque ad haec ipsa insueti, ut per formidolosa quaedam ingredientes, praecipiti effrenatione efferrentur. Equi autem artem, quam didicerunt, nunquam oblivioni dant; adeo ad discendum dociles sunt res utiles quasvis. Iidem quomodo, et quantopere homines ament, in praecedentibus explicavi.

26 In regionibus perfrigidis, cum nive et hieme vehementi anni tempus infestum est, fellis expers est ovillum pecus; intra enim ovilia compulsum novo pabulo non utitur; deinde, ineunte vere, cum ad pastiones proficiscitur, felle impletur. Hoc autem Scythicis ovibus usu maxime evenire solere ajunt.

 p236  27 Agatharchides dicit in Africa nationem esse, Psyllos nuncupatam; et nihil quidem quoad vivendi rationem a reliquis hominibus differre, veruntamen cum aliis nationibus peregrinum eorum corpus comparatum admirationem habere: non enim venenatas bestias, quae vel ictu vel morsu venenum relinquunt eis quippiam nocere posse; neque aut serpentis morsu, aut phalangiorum mortiferis vulneribus, ut ceteros homines, affici; neque scorpionum aculeis laedi solere. Cum enim venena tum quiddam ad eos accesserit, et vel eorum corpus attigerit, vel aliquem odorem exhauserit, veluti sopriferam bibisset potionem, stupore adfectum ac sensu privatum sopitur; et tamdiu debilitatur, quoad ab eo Psyllus recesserit. Porro natos sibi infantes quomodo, germani an spurii sint, experiantur, serpentibus admotis, ut auri puritatem igne explorant aurifabri, supra narravi.

28 Callias libro decimo historiae, quam conscripsit De Syracusano Agathocle, cerastas inquit pestiferum morsum infligere solere, et bestias ratione carentes, et homines interficere; nisi Libycus vir, natione Psyllus, ad curandum accesserit. Hic sane sive evocatus, sive fortuito advenerit, et plagam adhuc tolerabiliter dolentem viderit, solam salivam ictui morsuive inspuens colnm mitigat et perstringit. Sin percussum offenderit aeerrime colentem, intra dentes permultam aquam haurit, et os suum primo ex ea colluit, post vero eam in poculum injectam vulnerato exsorbendam tradit. Quod si veneni acerbitas acrius invalescit, hic aegrotandi nudo nudus accumbit, et proprio suo corpore morbi vim frangit, et malo hominem liberat. Hoc autem ita se habere idoneus testis etiam Nicander Colophonius fuerit, cujus versus adscribam: Audivi Libycos Psyllos, quos aspera Syrtis Serpentumque ferax patria alit populos, Non ictu inflictum diro, morsuve venenum Laedere; quin laesis ferre et open reliquis, Non vi radicum, proprio sed corpore juncto:

Et quae sequuntur.

29 Empedocles physicus De animalium proprietate scribens, auctor est nasci quaedam bigenera, in unum scilicet corpus natura duplici coalita. Ea autem, quae canit, haec sunt: Multa genus duplex referunt animalia membris, Pectora vel capite, aut alio; sic ut videatur Ante viri retroque bovis forma, aut vice versa: In pecore humanae quondam vestigia formae Insunt, et pecoris humano in corpore contra.

30 Callisthenes Olynthius capras scribit in Lycia tonderi, ut ubique locorum oves; sunt enim densissimo et prolixissimo hirsutae pilo, ut ab iis cincinni et capillorum quasi capreoli, implexi ab eis dependere videantur; ex eisdemque navium fabri rudentes contexunt.

 p237  31 In libris, quos Cnidius De rebus Indicis conscripsit, Cynamolgorum gentem ait canes permultos, magnitudine Hyrcanis canibus pares, alere solere. Quamobrem vero sit haec natio tam canum studiosa, causam idem adfert. Cum ab aestivo solstitio ad mediam hiemem, tanquam apum examina, aut concitata vesparum vis, sic armenta numero ampliora boum ferorum eos cornibus vehementer incitata appetant; hi non aliter haec retundere valentes canes, quos magna cura alienumerunt, in ipsos immittunt, qui facile boves debellant et interimunt. Deinde ante commemorati homines, quas esculentas carnes existimant, sibi auferunt; reliquas canibus impertiunt, libenterque communicant, tanquam pro accepto beneficio grati. Reliquo anni tempore, cum non amplius eo boves accedunt, ad venandas alias feras secum ducunt. Idcircoque Cynamolgi appellantur, quod a canibus lac exprimunt mulctra; tum vero sic id ipsum, quemadmodum nos vel ovillum vel caprinum, bibunt.

32 Aeschylides in libris De re rustica in Cio insula prodit agricolas singulos oves possidere paucas, eo quod solum perquam macrum sit, et pascua non habeat; itaque eos ovibus cytisum, folia fici et oleae decidua objicere, et paleas leguminum variorum, quibus illae in pabulo acquiescant. Sed spinas etiam quasdam ab eis seri ait, eo quod emanarit lac coagulari, et in optimum caseum converti, quem Cythnium nominant; ejusque talentum venire drachmis (centum) et nonaginta. Addit et agnos hujus insulae egregios haberi, et majore quam ceteros pretio vendi.

33 Phoenicum libri testantur indigenas vaccas ea esse magnitudine, ut vel procerissimi pastores, cum mulgent, stare, aut etiam in scabellum adscendere habeant necesse, ubera ut possint pertingere. In Lybia Indis finitima retroversus pascentium boum esse armenta auditione accepi; cujus rei causa est, quod non rite collocata a natura ante oculos cornua habent, et quae ante pedes sunt, videre non queant; ex quo fit, ut ingressionem ad caudam retorquentes herbam depascantur. Aristoteles ait Leuctricorum boum cornua atque aures ex una stirpe cognata et simul contexta esse. Idem auctor est, in loco quodam Libyae caprarum ubera a pectore dependere; et apud Budianos Carisci accolas albam ovem nullam nasci, sed nigras omnes esse.

34 Sardiniam pecudum optimam esse parentem Nymphodorus scribit, caprasque procreare, quarum pellibus pro vestimentis indigenae utuntur; tamque mirifica naturae vi esse, ut hiberno tempore calefaciant, aestivo refrigerent; simulque in iis ipsis pellibus cubiti magnitudine pilos innasci: atque ei, qui iis indutus fuerit, si commodum videatur, cum est frigida tempestas, pilos ad corpus convertit, ut ab iis calescat; cum autem est aestas, invertit, ne calore vexetur.

 p238  35 Cur silentio praeterirem Orthagoram? Is in libs, quos conscripsit De rebus Indicis, inquit in Coytha, vico sic nuncupato ab indigenis, pisces aridos capris in stabulis comedendos objici.

36 Elephantum a suillo timere pecore jam dixit: nunc explicare placet, quod ad Megaram accidit. Cum ab Antipatro Megarenses circumsederentur, acerrimeque Macedones incumberent, primo in sues pice liquida oblitos incendium Megarei excitarunt, deinde sic incensos in hostes immiserunt. Ii itaque furore inflammati, cum in elephantorum agmina incurrerunt, tum clamantes, nempe igni flagrantes, quasi quibusdam furiis elephantos incitarunt, et graviter perturbarunt. Itaque nullum neque ordinem tenebant, neque amplius, quamvis a primo aetatis tempore domiti fuissent, mansuefacti erant; sive quod sua quadam natura a suibus abhorreant, sive etiam quia horum absonum vocis acument perhorreant. Cujus regi non ignari educatores generis elephantini una cum suibus pullos alunt, ex consuetudine eos ut minus horreant.

37 Apud Indos Psyllos (nam sunt etiam alteri Africi) arietibus non majores equi gignuntur; itemque oves, quae magnitudine agnos non superant; asini quoque tales nascuntur, et similiter multitudini, boves, et quod illic cunque bestiarum, perparvulum est. Porro apud Indos nullum suem, neque ferum neque cicurem, nasci ajunt; et suilli generis usum Indos detestari, et tantopere ab eo vescendo, quam ab humanis carnibus abhorrere.

38 Ad paludem, quae juxta Ephesiam Metropolim est, ajunt cavernam esse serpentium plenam maximarum, quae magnum acerbitatis virus habent in mordendo. hae tametsi ex caverna prodeuntes usque ad proximam paludem serpunt; natando tamen trajicere, ut in oppositam ripam exeant, cancrorum, qui eas extensis forcipibus comprehensas interficiunt, metu non audent. Conquiescunt igitur, atque a transmittendo se sustinent, ccancrorum custodias formidantes, et poenarum metum exhorrescentes: ac nisi mirabili naturae dono paludis ripas cancri incolerent, et tuta illic omnia praestarent; dudum pestiferis serpentium morsibus incolae periissent.

39 Onesicritus Astypalaeus duos in India scribit dracones fuisse, quos Aposisares Indus nutriverit alterum sex et quadraginta, alterum octoginta cubitorum; eosdemque Alexandrum, Philippi filium, ardenter videre expetivisse. Regantne Philadelpho, duos item ex Aethiopia dracones in Alexandriam deportatos fuisse vivos Aegyptiorum libri testantur, alterum magnitudine quatuordecim, alterum tredecim cubitorum. Evergetis regis temporibus tres etiam advectos fuisse, unum novem, alterum septem cubitorum, tertium magna cura in Aesculapii templo nutritum fuisse ajunt Aegyptii. Atque etiam aspides quatuor cubitorum magnitudine nasci iidem referunt. Haec  p239 super horum animalium peculiari natura, et incrementi eorum magnitudine, adferre volui. Jam qui de Chiorum rebus historiam conscripserunt, ad quandam in ea insula Pelinnaei montis vallem, proceris arboribus frequentem atque opacam, maxima magnitudine draconem inquiunt procreatum fuisse, cujus sibilum Chii vehementer perhorrescerent. Magnitudinem autem cum nulli neque agricolae, neque pastores, accedendo propius considerare auderent, sed ex solo sibilio ingentem quandam et formidolosam feram bestiam esse suspicarentur, moles ejus tandem mirabili quadam machinatione atque solertia cognita fuit. Vento enim vehementissimo vallis arbores concussae, et violenter collisi rami ignem conceperunt, et simul inde ingens incendium excitatum locum omnem comprehendit, feramque circumdedit; quae cum intercepta elabi non posset, ardore flammae conflagravit. Itaque nudato loco, omnia conspicua facta fuere; et vero Chii metu liberati cum spectatum venissent, inusitata magnitudine ossa, et immane caput offenderunt; ut ex iis, qualis quantusve vivus ille fuisset, conjici posset.

40 Seps e genere serpentum ex eo magnam admirationem excitat, quod colorem in eorum, quae contingit, similitudinem immutat. Ejus imi quatuor dentes cavi sunt, et tuniculis quibusdam occultantur; ex iis venenum emittens, celeriter putrefacit, et interimit.

41 Megasthenes in India scorpios dicit alatos eosdemque maximos procreari, et similiter aculeis atque Europaeos pungere; et ibidem serpentes gigni volucres, non die sed noctu infestas, quae urinam quoque reddant, cujus contactu animalium partes illico putrescant. Haec Megasthenes. Ceu Polycletus maximos ait lacertos in eadem regione, tum valde vario colore nasci; ut pellis floridis quibusdam picturis maxime distincta, et ad tactum mollis, et tenera sit. In Arabia quidem lacertos nasci, et ad duorum cubitorum magnitudinem accedere scribit Aristoteles.

42 Pammenes in eo opere, quod De feris venenatis scripsit, alatos tradit scorpios in Aegypto nasci, duplici aculeo armatos: et id quidem ipsum ait se non auditione accepisse, sed ex sese hanc historiam profiteri: item bicipites serpentes binis pedibus ad caudam praeditas esse. Porro Ctesias Cnidius refert in ferme, cui nomen Argades, quod ad Persicam Sittacen est, serpentes abunde gigni, capite albas, reliquo corpore nigras; quatuor cubitorum longitudinem habere, et quos morsu percusserint interimere; interdiu eas haudquaquam videri solere, sub aqua natantes; noctu vero vel aquantibus, vel lintea lavantibus quod non pauci faciunt, vel propter aquae deficientis necessitatem, vel quod impediti negotiis interdiu vestes non abluerint perniciem inferre.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Non. Feb. 05