[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber I
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber III

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

p20 Liber Secundus

1 Cum grues Thracias sedes et Thracia frigora relicturae sunt, frequentes congregantur ad Hebrum, et unaquaeque earum lapillo devorato, quem prandi et saburrae loco habeat adversus ventorum impetus, migrationem aggreditur versus Nilum caloris et hiberni istic victus desiderio incensa. Cum vero proximum est, ut migrare et ultra progredi ingrediantur, grus aetate maxime provecta, ter universum gregem circumeundo emensa, humi lapsa moritur; eamque mortuam exinde sepultura reliquae adficiunt, et dein recta in Aegyptum iter faciunt, atque immensa maria alarum remigio transmittentes, nec usquam appellunt, neque interquiescunt. Aegyptios autem sementem facientes offendunt, et in arvis, ut ita dicam, mensam cibis adfluentem inveniunt, eaque hospitali, etsi non invitatae, fruuntur.

2 
[Legamen ad versionem in linguam Graecam] In montibus,1 terra, marique nasci animalia nihil mirum; nam materia, et nutrimentum, et natura horum causa est. Ex igne vero generatos volucres exsistere nuncupatos Pyrigonos, et in eo ipso igne vivere et ali, hucque et illuc volare, hoc admirandum est. Illud item admirationem excitat, cum ex igne nutricio egrediuntur, et frigidum coelum attingunt, statim exeunt e vita. Quae autem causa sit, igne ut nascantur, contraque aere extinguantur, aliis dicendum relinquo.

3 Ceterae aves in coitu a maribus conscenduntur, ut ferunt; hirundines non item, sed contrario quam reliquae miscentur. Causa cur id faciant, retrusa est atque abdita. Multi tamen ajunt eas sic coire, quod Tereum regem horreant, et timeant, ne quando latenter irrepens, novam tragoediam efficiat. Hirundinibus etiam a natura bonum meo judicio summum tributum est; quod etsi acu eorum oculi uncti excaecentur, visum recipiunt. Quid igitur Tiresiam amplius celebramus, tametsi non hic, sed apud inferos, Homeri testimonio, inter manes sapientissimum?

4 Animalia ephemera appellantur, utpote nomen ex vitae mensura sortita; generantur autem in vino, et vase aperto evolant, et, simulac lucem adspexerint, moriuntur. Concessit itaque illis natura, ut in vitam progrederentur; sed malis, quibus p21vita referta est, eos cito liberat, nec suas calamitates sentientes, neque aliorum calamitatis testes.

5 Ex aspidis quidem vulnere longo tempore quispiam sanus fieri possit, vel exsectionem membri, vel exustionem ignis fortiter patiendo, et necessariis medicamentis malum sistendo, ne serpat longius. Basiliscus vero etsi magnitudine palmi sit, tamen vel serpentem maxima illius adspectu non longo post intervallo, sed statim, exspirationis appulsu torrescit; et si baculum, quem quispiam teneat, momorderit, baculi dominus necatur.

6 Delphinorum studium erga artem musicam eorundemque amatorium affectum, partim Aegyptii, quibus adsentiuntur Lesbii; partim Teitae celebrant. Arionem Methymnaeum quidem praedicant Lesbii: natatum vero pueri formosi cum delphino commemorant Teitae. Leonides autem Byzantius refert, in urbe Poroselene nuncupata, se, cum Aeolida navigando praeterveheretur, delphinum in illius urbis portu habitantem, civibusque hujus tanquam hospitibus suis utentem vidisse. Idemque ait hunc delphinum ab anicula ejusque marito educari, velut alumnum, solitum fuisse, refertosque irritamentis cibos illi ab eisdem suppeditatos. Simul vero cum eo educabatur seniorum filius; et alebant illi ambos, et delphinum et filium suum; ex quo convictu delphinus puerque mutuum inter se amorem clam conciliarunt, et decantatum illud et valde celebratum nomen ἀντέρος (i.e. amor mutus) ab utroque colebatur. Delphinus itaque urbem, quam dixi, veluti patriam suam diligebat, portumque tanquam domum suam amanter incolebat; et suis nutriciis gratiam educationis persolvebat hoc modo: Cum aetate grandis factus esset, deque manu educantium cibus capere non haberet necesse, jam longius natando progrediens, et praedas marinas observans, partim eas sibi ad prandium habebat, partim suis educatoribus adeferebat; quod illi cum scirent, hoc ceu vectigal libentissime exspectabant. Hoc unum erat commodum, cui et alterum accedebat: Nomen similiter delphino, ut puero, imposuerant: puer autem ex illa vivendi cum delphino consuetudine hanc collegerat fiduciam, ut in loco quodam eminenti stans illum appellaret, eumque appellans voce etiam demulceret; ac sive ille cum alicujus navis remigatione contenderet, sive urinaretur, in alius gregatim errantes variis assultibus gestiens, sive fame pressus venaretur, ad puerum tamen tanta celeritate redibat, ut more navis vehementi undarum impetu impulsae ferretur, atque appropinquans ad suum amasium, exsultim luderet, nunc circum illum adnatans, nunc illum ipsum velut provocans, ad certamen secum amasium suum alliciebat; et, quod magis mireris, honore ei debeat, seque ei natando submittebat, veluti p22lubenter ab eo victus. Haec igitur celebrabantur, et navigantibus inter cetera urbis commoda spectaculum praebebant ac puero simul cum parentibus lucro erant.

7 In Africa mulos vel caesos, vel siti animo deficientes, Archelaus ait, plerosque mortuos humi jacere projectos: saepeque magnam serpentium vim confluere ad eorum cadavera depascenda, easque basilisci exaudito sibilo, se statim in cavernas et sub arena abdere; illum vero eo profectum tranquille prandere: postea vero quam pransus sit, sibilo repetito abire; serpentes vero postea cadavera mulorum coenamque ex ipsis quam longissime fugere et detestari.

8 Euboica historia huc perlata est, piscatores Euboicos aequalem portionem venatus piscium cum delphinis communicare: et piscationem ejusmodi esse audio. Tempore sereno opus est, quod si acciderit, de prora navicularum cavas quasdam laternas suspendunt, quae etsi ardentem ignem intra se habent, sic tamen lucem transmittunt, ut ignis quidem obtegatur, lumen vero transluceat; easque ἰπνοὺς vocant. Pisces splendorem timent, ac lumen haesitabunde intuentur; atque ignari quid sibi velit, quod vident, propius accedunt, ut causam tanti sui timoris intelligant: deinde perterriti, aut ad saxum aliquod frequentes manent prae metu palpitantes, aut ad litus impulsi exsiliunt; et de coelo tactis similes esse videntur, facileque jam est eos tridente percutere. Delphini cum ignem a piscatoribus incendi animadvertunt, seipsos ad subsidium iis ferendum comparant; et illi quidem sensim remigant, ii vero formidine exteriores impellunt pisces, eorumque effugia reprimunt, ne qua elabi queant. Ex delphinorum igitur natatu, et piscatorum remigatione undique pressi, et quodammodo circumdati, sentiunt sibi nullum exitum patere, et istic permanent, ac magno numero capiuntur. Et delphini, velut repetentes communis laboris remunerationem sibi debitam ex illa piscatione, procedunt; quibus capturae sociis bona fide et grato animo piscatores partem debitam praebent, si velint sibi denuo socios adesse et non vocatos et certos. Persuasum enim habent piscatores illi, si praedam cum delphinis non communicaverint, sibi hostes futuros, quos ante habuerant amicos.

9 Mirificos quodam munere naturae cervus serpentem vincit, neque enim ipsum, tametsi hostis in latebram abditus, effugere potest. Etenim ille naribus suis in descensum cavernae incumbens vehementissime adspirat, et spiritu suo quasi illecebra trahit, invitumque producit, ac proclinantem foras mandere aggreditur; idque hyeme facere maxime solet. Si quis etiam cervi cornu in scobem atterat, posteaque in ignem p23conjiciat, fumus inde proveniens undique serpentes, illius nidorem minime tolerantes, fugat.

10 Inter ceteras animantes equus magno elatoque animo est. Enimvero magnitudo, et celeritas, cervicisque eminentia, et crurum facilis flexus, et ungularum sonitus cum ad fastum et superbiam inducunt; tum maxime comata equa mollis est, et insolentia diffluens superbit, eamque ob rem ab asinis se iniri indigne fert; at maximo gaudio completur, cum equo tanquam nuptiis sociatur, ob idque ipsum se plurimi esse arbitratur. Cujusmodi adfectus gnari, qui sibi mulos gigni volunt, equae jubam temere et sine artificio tondent, posteaque asinos admittunt: ea vero tum mariti ignobilitatem, cujus prius pudebat, patitur. Atque ejus rei Sophocles quoque meminisse videtur.

11 De elephantorum solertia, item de venatione ipsorum, pauca e multis, quae alii protulere, dicta nobis sunt alibi. Nunc vero de studio, quo in musicam feruntur, disserere proposui; deque obedientia eorum et ingenii facultate ad eas disciplinas adsequendas, quae ad discendum difficiles sunt vel homini ipsi, nedum tali belluae ante adeo ferae. Choream enim saltatoriam, ad numerum incedere, tibia cantantibus auscultare, sonorum differentias, vel tarditatem, vel celeritatem hortantium agnoscere edoctus novit elephas, isque accuratum ac praestat, neque aberrat. Sic vero natura non modo illum magnitudine eximium reddidit, sed et disciplina mansuetum atque tractabilem. Quod si insignem illam, quam discendo obediendoque praestat haec bellua facultatem apud remotas gentes, Indos, Aethiopes, aut Afros, describerem, forte alicui fabulam texere, et super ejus natura famae mendacia proferre videri possem; id quod hominem philosophum, ac veritatis ex animo studiosum neutiquam deceret. Quamobrem mea tantum spectacula, et quae Romae gesta prius alii quoque in literas retulerunt, exponam, pauca e multis, quae tamen non exiguam animantium naturae commendationem afferunt. Elephanto sane ad morum mansuetudinem et facultatem erudito nihil mitius, nihil, ad id quod volumus, obtemperantius est. Sed primo ea, quae tempore etiam (cui suus debetur honor) priore gesta sunt, referam. Cum Tiberii Caesaris nepos, Germanicus, gladiatorum spectaculum edidit, plures jam grandes utriusque sexus elephanti Romae erant, e quibus deinde indigenae generati extiterunt; quorum artus interea dum confirmabantur, peritus vir ad pertractandos eorum sensus animosque, mirabili quodam disciplinae genere eos erudiebat. Primum enim eos maxima lenitudine et mollitudine, cibos nimirum illecebris et varietate suavium invitamentorum refertos indulgens, ad disciplinam informabat, ut si quid esset p24agreste expelleret, ex feritate ad mansuetudinem et quasi ad humanitatem quandam transformaret: sicque eis moderabatur, ut, feritate expulsa, disciplinis et musicae studio operam darent, tibiarum tympanorumque sono nihil exterrerentur, fistulis oblectarentur; pedum ingredientium strepitum, cantumque miscellaneum ferrent; eos praeterea exercebat ad non formidandam hominum multitudinem; illa vero virilis disciplina accedebat, non ad gravem plagarum ictum excandescere, coactos membrum aliquod concinne et ad saltandum flectere non iracunde, cum essent maximo robore praediti, incitari. Quis hoc non egregiae et generosae indolis argumentum dixerit, belluam hominis disciplinae et imperio, non adversam nec immorigeram se praebere? Cum igitur magister elephantorum spectaculum ederet, ii tempore suo specimen dederunt, se recte institutos esse, illumque in seipsis erudiendis non operam perdidisse ostenderunt. Nam duodecim numero theatrum ingressi composito gradu incedebant, in diversas theatri partes divisi, ac molliter ingredientes toto corpore diffluebant, miro ornatu, nimirum stolis saltatoriis et floridis induti, solaque magistri significatione vocis ordinatim instructi, ut ferunt, gradiebantur; ac vero rursus, si is hoc praecepisset, in orbem saltabant; tum si subducere opus esset, statim id faciebant; atque nunc flores pavimentum ornabant spargentes, idque parce et modeste, nunc pedibus terram pulsantes, concinnam et moderatam saltationem una consensione obibant. Damonem igitur, et Spintharum, et Aristoxenum, et Xenophilum, et Philoxenum, ac alios pulcherrime musica eruditos, inter paucos hujus peritos existimatos fuisse, mirificum quidem, at non certe incredibile, neque a ratione alienum fuit, cum homines essent rationis participes, valuisse vi intelligendi ac ratiocinandi. At vero animal rationis expers numeros et cantum percipere, formam et ornatum tenere, non a saltandi moderata elegantia aberrare, quae didicerit repetere posse; hoc naturae donum est, simulque proprietas quaedam admodum singularis. Illa vero vel ad ridicule insaniendum prae admiratione spectatorem inducere possint, in theatri arena humiles spectare lectos convivales quasi stibadia eosque vario stragulo textili et magnificis operibus picto opertos, copiosae alicujus et vetustae familiae testimonium; lauta item pocula disposita, et argenteas crateras, aureasque, permulta aqua repletas, mensasque magnificas e thyo et ebore perquam superbas tanto pane et carnibus exstructas, ut vel edacissimorum animalium ventrem implere potuissent. Omnibus ita abunde apparatis, convivae intromissi sunt elephanti, mares sex virili veste induti, totidemque feminae stola muliebri ornatae, decore epulis accubuere; tum signo percepto in mensam promuscides tanquam manus temperanter porrexerunt, summaque cum moderatione epulati sunt; neque ex ipsis quispiam visus est vorax, neque p25vel delicatioris vel majoris partis avidior, ut Persa ille apud aureum illum Xenophontem. Cum esset bibendum, unicuique cratera exhibebatur, et hi quidem promuscidibus potionem haurientes moderate bibebant; deinde circumstantes leviter et festive, sine contumelia, aspergebant. Multa alia ejusmodi de natura horum animalium solertia atque admiranda ab aliis literis sunt mandata. Ego vero ipse elephantum in tabula literas Latinas promuscide recte atque ordine scribentem vidi; verum tamen docentis manus subjiciebatur ad literarum ductum et figuram eum instituens; dejectis autem et intentis oculis erat, cum scriberet: doctos et literarum gnaros animantium oculos esse dixisses.

12 Quaedam propria lepori a natura ingenerata sunt. Palpebris patentibus somnum capit; annos suos indicat, cavernas quasdam prodens: uno et eodem tempore quaedam in utero inchoata at imperfecta fert, alia parturit, alia modo peperit.

13 Omne fere cetaceum genus praeter canes duce ad sibi moderandum eget, illiusque oculis ducibus ad videndum utitur. Is autem dux est, quemadmodum harum rerum periti testantur, longus piscis, colore albo, capite praelongo, angusta cauda. Huncne ducem unicuique cetaceo natura dederit, an amicitia quadam is adductus cetum ultro antegrediatur, haud scio plane; sed id tamen factum naturae vi potius arbitrarer. Hic enim separatim nunquam ab illo natat, sed ante hujus caput antecedens, ipsius dux existit, ac veluti clavus. Etenim cuncta illi et providet, et praesentit, caudaeque extremo praemonstrat singula, et cetum contingit, et monet tum horribilia formidolosaque inhibet, tum cibaria conciliat, insidiasque a piscatoribus positas signo quodam suo ostendit, atque quem locum ipsum adire non oporteat, praesignificat, ne quando latenti alicui allisus petrae aut infixus funditus pereat. Quod mirum videri debet, minimam bestiam maximo ailii vitae causam afferre. Videtur autem, cum bellua hujusmodi ad nimiam pinguitudinem pervenit, amplius nec videre nec audire posse, carnium mole et videndi et audiendi viam obstruente. Nunquam autem cetus sine hoc duce apparet; nam si is, quo ad necessaria utitur, perierit, illi quoque pereundum est.

14 Chamaeleon animal non uno atque eodem colore proprio spectari aut cognosci solet; sed furtim se subducit, eludens simul et praestringens intuentium oculos. Si enim nigro colore eum offendas, ille in viridem se convertit, tanquam vestem mutans; deinde alius apparet, album colorem induens, veluti histrio aliam personam vel vestem. Quae cum ita sint, dixerit aliquis, naturam, etsi neminem recoquit, neque veneficiis instar Medeae cujusdam vel Circes immutat, etiam veneficam esse.

p26 15 Pompili pelagii pisces, et maris profundo gaudentes vel omnium piscium maxime, quos auditione accepimus, cognoscendi sunt; sive ipsi terram male oderunt, sive haec illorum odio tenetur. Hi autem sic circum naves altum secantes, tanquam amicas, concursant, easque huc illuc saltantes stipant. Et homines quidem, qui navi vehuntur, quantum a terra absint, (neque enim id scire ipsis necesse est) prorsus ignorant; et ipsi etiam nautae a vero aberrare solent. At pompili, tanquam sagacissimi canes, qui propinquam praesentiunt praedam, sic terram non longe abesse, ante multo sentiunt: idcirco non tanto amplius studio navium tenentur, ut longius eas comitari velint; sed quasi signo ad abeundum sublato, frequentes in altum redeunt. Unde naturae continentem, tametsi non facibus eam assecuti, sed a pompilis eruditi, propinquam esse sentiunt.

16 Ruborem, pallorem, livorem, homini et bestiis cutem mollem habentibus, et minime villosis, accidere, nihil mirum; tarandus vero se ipsum cum villis suis vertit, et innumeras colorum species cum summo videntium stupore reddit. Scythicum id animal est, dorso et magnitudine tauro simile; ejus corium ne spiculo quidem penetrari potest, quamobrem eo Scythae sua scuta inducunt.

17 Echeneis pelagius piscis, adspectu niger, longitudine cum mediocri anguilla aequandus, nomen a rebus, quas agit, habet. Navis enim secundo vento et plenis velis propulsae extremam puppim mordicus premens, tanquam indomitum atque effrenatum equum freno robusto inhibens, violentissime ab impetu reprimit, et constrictam tenet; frustraque vela media turgent, frustra venti spirant, quae res vectores angit. Nautae vero rei causam intelligunt. Hinc nomen impositum pisci, quem ejus vim experti echeneida (remoram) appellarunt.

18 Ars et doctrina curandi et medicamentis sanandi vulnera apud Homerum per manus vel ad tertiam usque aetatem traditur. Patroclum Menoetii filium Achilles Pelei filius medicinam docet, Achillem vero Chiron Saturni filius erudit. Disciplinas nimirum heroes tantum et deorum filii exercebant, et radicum naturam, varium herbarum usum, pharmacorum temperationem, cantiones tum inflammationibus tum reprimendo sanguini propitias, et alia quaedam noverant. Nonnulla etiam his inferiores tempore heroes ac dii invenerunt. Quibus quam natura parum egeat, elephantus docet; cum enim vel hasta vel sagitta ictus est, oleae florem vel oleum ipsum gustans defixa tela expellit, atque hujusmodi ratione ad incolumitatem restituitur.

19 Haec etiam proprietas ursae admiranda est. Nam neque p27catulum (perfectum) parit, neque quisquam mox a partu videns foetum, ursam edidisse vitalem foetum judicaret. Simul enim ac peperit, statim carnem illam informem, et nulla vitalis figurae vestigia nullamque animalis effigiem retinentem, amore complectitur, catulum agnoscit suum, ac eum in sinu gremioque fovet, et lingua fingit sua, et paulatim figurat, in artus efformat, atque ut adspicienti jam catulus ursae esse videatur.

20 
[Legamen ad versionem in linguam Graecam] Tauris omnibus rigida et minime flexibilia exsistunt cornua; eamque ob rem cornibus perinde armati furibunde appetunt, atque homines armis hostem feriunt. Erythraei autem boves mobilia similiter cornua ut aures habent.

21 Aethiopica terra vicinum bonum et egregium habet, deorum illud lavacrum, quod Homerus oceani nomine celebrat. Eadem maximos dracones ad triginta passuum longitudinem progredientes generat, et nomen proprium non habent, sed duntaxat elephantorum interfectores ipsos nominant, et proveniunt ad summam senectutem. Hactenus Aethiopum sermones retulisse sufficiet. Phrygum historia quoque narrat, dracones ad magnitudinem decem passuum procedentes nasci, qui quotidie media aestate, qua hora jam forum hominum conventu plenum est, ex cavernis procedere soleant, et circa amnem Rhyndacum nomine parte voluminis ad terram adniti, reliquo erecto corpore, collo sensim extenso, et ore hiante volucres sua adspiratione tanquam amatoria illecebra ad se attrahere; eas autem ex horum spiritus ductibus detractas cum ipsis alis in illorum ventrem illabi: et haec quidem illi ad occidentem usque solem peculiariter agunt; postea autem seipsos occultantes gregibus ex pastione ad stabula redeuntibus insidiantur, multamque perniciem inferunt, ipsis etiam pastoribus saepe occisis, atque inde prandium sibi abunde comparant.

22 Apuae pisces ex sese nec procreant nec procreantur, sed e limo enascuntur; cum enim coenum in mari concreverit, valde et limosum et atrum efficitur, atque ex sua quadam voluptate, mirabili natura et genitali tepescit, atque in permulta animalia, nimirum apuas, immutatur atque convertitur. Eae autem sic in putrido luto et sordibus, tanquam lumbrici, generatae ad natandum maxime valent. Tumque mirabili causa quadam ad salutaria impelluntur, eo nimirum ubi ad tegendam vitam perfugia, et ad tuendam propugnacula habeant. Haec autem perfugia sunt scopuli magni et in sublime eminentes κρίβανοι a piscatoribus dicti, hoc est, petrae in multiplices sinus tremebundorum fluctuum et saxifragarum undarum verberatione multo tempore excavatae. Haec ideo abdita eis perfugia natura indicavit, ne fluctibus convellerentur p28aut perirent; debiles enim sunt ad resistendum, et infirmae contra fluctuum incursiones. Nullo cibo ad sese alendas egent; namque ad vitam eis satis est mutuo linctu se lambere. Capiuntur autem verriculis subtili filo contextis tenuium staminum, inutilibus alioquin ob exilitatem ad aliorum piscium capturam.

23 Si quis seu fortuito lacertum, seu consulto percutiat, et virga medium discindat, hujus partium neutra moritur, sed ab altera seorsum utraque pars dimidiata graditur, et duobus pedibus adrepens vivit. Deinde si coitio utriusque fiat quod saepe contingit duae separatae partes naturali colligatione veluti conseruntur: atque ex separatis duabus partibus unus idemque efficitur lacertus, et tametsi loci prius affecti vestigium cicatrix indicat, circummeat tamen et vitam pristinam retinet, et ei cetera persimilis est, qui talia nunquam perpessus sit.

24 Serpentium venenum cum pestiferum est, tum multo aspidis pestilentius; contra quae nemo salutaria praesidia facile inveniat, etiamsi ad dolores leniendos atque adeo ad liberandum ab illis ipsis sapientissimus sit. Sed in homine quoque incredibiliter perniciosum inesse venenum hac ratione deprehenditur. Si viperae collum caute et firmiter contineas, in osque ipsius diductum spuas, sputum in ejus ventrem delapsum tanta ei pernicie existit, ut vipera putrescat. Itaque hominis morsus vel homini ipsi est perniciosus, nulliusque animalis morsui de acerbitate concedit.

25 Tempore astivo, quum messis collecta est, et spicae in area triturantur, turmatim congregantur formicae singulae binae etiam atque ternae accedentes, sedibus suis ac consuetis cavernis relictis, triticum et hordeum legunt, atque eadem semita vadunt; aliae quidem ad colligenda grana eunt, aliae onus portant, et summa cum reverentia et modestia sibi invicem de via cedunt, inprimis vero expeditae onus gerentibus. Eximiae autem illae in cavernas suas reversae scrobibus frumentum et hordeum condunt in abdito loco, singula semina in medio exterebrantes: quod excidit, formicis pro prandio est, reliquum sterile est. Ideoque strenuae oeconomae et custodes illud machinantur, ne imbrium fluxu integra ista semina in fruges rursus exirent, et revirescerent; atque inde in cibi inopiam et famem hyeme inciderent, et labor ipsis periret. Haec igitur, sicut alia dona, formicis natura benigne largita est.

26 Aquila fonte ad potionem nunquam eget, nec pulverulentas volutationes quaerit, sed neque siti vincitur, neque adhibito exterius contra lassitudinem remedio utitur; aquas autem contemnens et quietem, sublime fertur, et e longinquo p29altoque aethere acutissime cernit. Aquilae alarum crepitum simulac draco ferarum intrepidissimus auribus perceperit, statim se libenter abscondit, atque in latebras abdit. Pullorum autem ingenuitatem hoc indice experitur aquila; eos ex aetate adhuc infirmos et implumes solis fulgorem intueri adversum cogit; et si quis ad solares radios oculis nictetur, eum suspectum habens e nido expellit, atque deturbat: qui autem contra oculis immobilibus solem intuetur, citra suspicionem est, et legitimis adscribitur; quia coelestis iste ignis generis incorrupta veraque sine inscriptione ipsis adsertio est.

27 Struthiocamelis alis penna frequentibus instructus est, non tamen fert ejus natura ut in sublime tollatur; sed currit citissime, et ab utroque latere alas explicat, quas ventus, velorum instar, expandit; volare autem nescit.

28 Otidem ex omnibus avem equorum studiosissimam esse audio. Cujus hoc testimonium est, quod cetera animalia sive in pratis, sive in angustis et humilioribus locis pascentia aspernatur; equum vero ut conspexerit, magno cum gaudio ad ipsum advolans appropinquat, more hominum equini generis amantissimorum.

29 Musca, animal audacissimum, si quando in aquam decidat, nec aquae resistere nec natare potest, ideoque submergitur. Si vero illam humore exanimatam extrahas, eique cinerem inspergas, atque in sole ponas ad pristinam vitam revocabitur.

30 Gallum sive emptum, sive dono acceptum, si in corte tua et in gallinaceo grege alere ac retinere volueris, non temere ac fortuito solutum dimittes; sin minus, fugitivus ad suos familiares et compascales se recipiet, etsi procul ab iis abfuerit. Quamobrem custodia eum munies, et vinculis occultioribus, quam quibus apud Homerum Vulcanus irretitur, eum coercebis, quod hunc in modum efficies: Mensam, super qua cibum capere soles, in medium (cortis) siste, et gallum ter circa ipsam circumferto, atque ita cum ceteris avibus domesticis liberum dimittito; sic enim tanquam vinctus nusquam discedet.

31 Ex animalibus tametsi salamandra non est quae ex igni nascuntur, quales sunt pyrigoni; contra tamen hunc ire audet, contraque illius flammam veniens, tanquam adversus hostem quendam, sic eam expugnare aggreditur. Cujus rei testimonium opifices, quorum opera atque artificium igne nititur, adferunt. Nam quamdiu ex flammae splendore ignis flagrare, et artem fabrilem adjuvare videtur, hujusmodi animal ipsi negligunt. Cum autem ignis evanescit, ac restinguitur, frustraque folles flant, hoc sibi tum animal adversari praeclare p30intelligunt; quare hoc ipsum pervestigant, atque investigatum ulciscuntur; ignis autem postes iterum succensus fabrile opus, modo ut ante erat solitus alatur, juvare perseverat.

32 
[Legamen ad versionem in linguam Graecam] Cycnus, quem non solum poetae, sed multi etiam solutae orationis scriptores, Apollinis ministrum faciunt, quid musica vel cantu possit, non habeo quod affirmem; veteres tamen persuasum sibi habuerunt, cycnea, ut appellant, modulatione decantata, mox eum exspirare. Quod si ita est, liberalior in hanc avem natura, quam in homines bonos et honestos, fuerit, et quidem merito: nempe his laudem ac luctum a morte tribuunt alii, cycni vero ipsi sese vel laude vel luctu moribundi prosequuntur.

33 De crocodili tum adulti tum recens ab ovo exclusi magnitudine, item de ejus lingua et maxillae motu, utram scilicet utri admoveat, non pauci tradunt. Hoc etiam aliqui in hoc animante observarunt, totidem ab eo pari ova, quot etiam diebus ovis soleat instar avis incubare, donec ea excluserit. Scorpium e crocodilo mortuo nasci audio; eumque caudae aculeum habere veneno refertum perhibent.

34 Eorum, quae nunc adferentur, fides, sive merentur eam, sive minus, penes Indos esto, quibus auctoribus haec ad nos fama dimanavit. Quamquam et Nicomachi filius cinamomi avis, suavissimo illi aromati cognominis, meminit, hanc Indi ad se eodem vocatum nomine cinamomum aroma adferre ajunt; ubi vero, aut quomodo id proveniat, hominum nosse neminem.

35 Aegyptii non ex aliquo humano invento clysteres et alvi dejectionem se didicisse, sed Ibidem horum ad dejiciendas alvos usum eos docuisse praedicant; quomodo primum id conspicati edocti fuerint, ab alio discere poteris. Eandem, cum luna crescit atque decrescit, cognoscere audio; atque etiam victum sibi diminuere vel augere juxta deae istius decrementum vel incrementum, aliunde me percepisse non inficior.

36 Ex omnibus bestiis infestissimo ac periculosissimo aculeo pastinaca marina praedita est: cujus rei testimonio est; si eum in arborem virentem et florentem infixeris, non cunctanter, nec aliquanto tempore post, sed potius e vestigio exsiccatur; et si eo summam animalium cutem raseris, pereunt.

37 Mus araneus, animal et ipse naturae e materia opus, quomodocunque aliter oberret, vivere potest, et amicam se ei praebet natura, nisi alius quispiam casus supervenerit, quo intereat; at si in orbitam inciderit, veluti vinculo quodam caeco, tenetur, ac perit. Adversus morsum etiam ab eo inflictum remedio est arena ex rotarum transitu sumpta, quae vulneri illita illico sanat.

p31 38 Haec etiam de Aegyptia ibide audivi. Lunae sacra est; totidem scilicet diebus ova excludit, quot illa et crescit et decrescit; extra Aegyptum nunquam progreditur. Cujus rei causa est, quod Aegyptus omnium regionum, et luna errantium stellarum maxime humidae esse creduntur. Ibis sponte ex Aegypto non discedit; et si quis vi atque impetu eam ex Aegypto abducat, illa quidem ex insidiatore ultionem capit, irritum ejusdem conatum reddens, mortem enim sibi inedia consciscens, inane id conantis studium esse ostendit. Graditur autem tardo gradu, et instar virginis; nec eam ocyus quispiam ingredi videat, quam pedetentim. Ibides nigrae angues volucres ex Arabia Aegyptios fines ingredi prohibent, pro terra sibi amica propugnantes. Aliae vero ibides ex Aethiopia Nili alluvionibus serpentes Aegyptum appetentes conficiunt, iis obviam euntes. Quid alioqui prohiberet Aegyptios ex adventu serpentium perire?

39 Genus quoddam aquilarum ab aliis chrysaëton, ab aliis stellare vocari audio; raro autem apparet. Aristoteles ait ejus generis aquilam venari hinnulos, lepores, grues, atque anseres e cohorte. Maximam aquilarum eam esse credunt, ajuntque eam in Creta in tauros adsidue impetum facere, quod hunc in modum enarrant. Quum taurus inclinato capite pascitur, aquila in collum ipsius involans, rostro ipsum crebris et atrocibus plagis lacerat, qui proinde tanquam oestro actus incenditur, quaque pedes ferunt, fugere occeptat. Et quamdiu quidem per plana fertur, aquila se quietam tenet, atque illum observans supervolat; cum autem taurum praecipitio proximum videt, alis in orbem actis, et ob oculos ejus expansis, conspectum eorum, quae ante pedes sunt, illi eripit, et, ut summa vi in illa praeceps agatur, efficit; deinde istum invadens, ventrem ejus disrumpit, et praeda facile ad lubitum potitur. Alienam praedam humi stratam non tangit, sed suo labore partis oblectatur, neque socium sui laboris admittit; postquam vero exsaturata est, tetrum anhelitum et pessime olentem spirans, reliquias praedae inutiles aliis relinquit. Aliae etiam ab aliis semotae nidificant, ne ob venationem contendere, et molestia adfectae saepe invicem istam reponere cogerentur.

40 Genus aquilarum etiam in nutritores suos admirabilem charitatem retinet; cujus rei exemplum est aquila Pyrrhi, quam ab omni cibo se prorsus abstinentem mortuo domino suo immortuam fuisse ferunt. Quod idem alumna viri privati fecisse dicitur, sese nimirum in medios rogos, cum dominus cremaretur, immisisse: sunt qui dicant non viri, sed mulieris, alumnam fuisse. Ex omnibus animalibus maximo studio in foetus suos existit: si quem ad eos accedentem conspexerit, eum impunitum non dimittit, sed alis verberat, et unguibus p32lacerat modice poenam ei infligens; nam rostro non laniat.

41 Mullus marinorum piscium voracissimus est, et in devorandis omnibus sibi obviis indubie immodicus. Horum nonnulli aspratiles vocantur, nomen trahentes a locis, quae minuta et tenuia saxa habent, et crebras inter haec algas, atque ubi limus et arena subsidit. Mullus hominum et piscium cadaveribus vescitur, et sordidissimis ac male olentibus valde delectatur.

42 Accipitres non minus quam aquilae ad aucupandam habiles, neque magnitudine aquilis inferiores, de avibus longe hominum studiosissimi mansuetissimique habentur. Eos in Thracia auditione accepi ad hanc rationem cum hominibus per paludes societatem aucupandi coire: homines expansis retibus quiescere, accipitres autem supervolantes exterrere aves, ac intra retium ambitum compellere: Thraces si quas ceperint aves, cum accipitribus partiri, eosque tum ad aucupii societatem fidos habere; sin cum his earum partem, quas ceperint, avium non communicaverint, aucupii sociis privari. Justae magnitudinis accipiter et integrae aetatis cum vulpibus pugnat, et saepenumero contra aquilas et vultures. A cordibus tanquam sacro quodam initiatus abstinet accipiter: idem hominem mortuum videns, ut ajunt, semper in inhumatum terram injicit: idque eum Solon, sicut Athenienses, facere non instituit. Quod si corpus attigerit, jejunus manet, neque si unus tantum aquam in sulcum derivat, aquam gustat; quod sane existimet illi unico homini incommodare, sua nimirum potione aquam ex illius usu auferens: sin plures homines irrigant, videns affluentis aquae copiam, eam veluti potionem sibi ab ipsis oblatans libenter bibit.

43 Accipitrum genus, quod nominatur cenchris, nulla eget potione; est et alterum genus, montanum cognominant; utrumque ardenti in feminas amore inflammatur, moreque hominum perdite amantium ab eas sectando non desistit. Si quo clam femina abscesserit, ex eo maximum capit dolorem, et clangorem fundit, eique similis est, qui vehementi amoris oestro adfligitur. Cum ex oculis laborant accipitres, illico ad saepes volant, et sylvaticam lactucam evellunt, ejusque acerbum et acrem succum expressum suis oculis instillant, et hoc pacto sanitati restituuntur. Hoc etiam remedio, quod ab avibus nomen traxit, medicos uti adversus dolores oculorum dicuntur; neque homines discipulos avium audire recusant, sed id ipsum profitentur. Sacrilegium olim Delphis, cum in eum incurrisset accipiter, ejus caput convellens indicavit. Item nothi accipitres esse creduntur, si conferantur generi aquilarum. Ineunte vere Aegyptii accipitres deligunt ex omnibus duos p33ablegandos ad speculandas insulas quasdam desertas, quae Libyae adjacent; illi autem ubi reverterint, alios volando praesunt. Interea Aegyptii pro peregrinatione illorum in Libyam festum agunt, nihil enim ab eis laeduntur. Cum ad eas insulas pervenerunt, quas illi duo speculati commodiores prae ceteris sibi judicarunt; hic in multa quiete et tranquillitate pariunt, et excludunt, passeresque et columbas venantur, pullosque large alunt; deindeque firmos ad volandum in Aegyptum diducunt, ad loca ubi nutriti fuerant, tanquam ad patrias sedes.

44 Iulides pisces saxatiles sunt, quibus os veneni refertum est; quemcunque piscem degustarunt, inhabilem ad edendum efficiunt. Piscatores cum squillam, quam media ex parte iulides exederant, cepissent, inopia pressi, et reputantes capturam haud vendibilem fore, postquam eam degustaverant, alvorum cruciatibus et tormentis adficiebantur. In piscatu urinatores et natatores etiam offendunt, ac re vera ut terrenae muscae frequentes eos invadunt, et morsu affligunt; hasque repellere necesse est, aut ab eis demorsus cruciabitur; in iis vero repulsandis totus urinandi et natandi labor perit.

45 Lepus marinus comestus mortem saepe infert; aut, si nihil aliud, ventrem acerrimis doloribus torquet. In coeno enim gignitur, et saepe una cum apuis capitur: specie cochleae tegmine carentis cernitur.

46 Vultur humanum cadaver infestat, et tanquam in hostem incurrens vorat, atque hominem morti vicinum observat. Peregrinos etiam proficiscentes exercitus sequuntur vultures praesensione quadam, quippe qui noverint eos ad bellum proficisci et sciant, omne praelium stragem edere. Vulturem autem marem nunquam exstitisse ajunt, verum omnes esse feminas; cujus rei hae volucres non ignarae, et pullorum inopiam timentes, ad gignendos pullos talia machinantur: Adversae austro volant: si vero auster non spirat, ad eurum oris hiatu se pandunt, et ventus eas foetas reddit et post tres annos pariunt. Vulturem quoque nidum contexere negant; aegypios vero, qui inter vultures et aquilas medii sunt, et mares esse, et colore nigros; quorum nidos reperiri audio. Vultures etiam ova non excudere intellexi, sed pullos parere, qui statim a partu sunt volucres; quod ipsum etiam audivi.

47 Milvi rapinis prorsus immodici sunt, et, si necessitas urget, frusta carnis macello empta, si ea auferre possint, invadentes rapiunt; ea vero, quae Jovi sacrificata fuerint, nunquam attingunt. Harpa avis montana impetens animantium oculos effodit.

48 Aegyptii corvi, Nilum accolentes navigantibus quasi supplices primum esse videntur, accipere quippiam flagitantes; quod si quid eis detur, nihil molesti amplius sunt: sin autem horum, quae postularint, nihil impetraverint, collecti in navis p34rostro insidentes funes arrodunt ac vincula conscindunt. Corvi Libyci, quando homines sitis metu de aqua sibi prospicientes vasa sua ea complent, eaque in tectis posita aeri permittunt, quo aqua incorrupta conservetur; tum illi rostrum, quoad ejus possunt, in vasa immittentes potant; quum vero aqua defecit, calculos ore et unguibus apportant, atque in vas injiciunt; iique ob pondus suum in fundum detruduntur, et subsidunt; aqua autem compressa sursum fertur; et sic corvi commode bibunt, arcano naturae instinctu edocti unum locum duo corpora capere non posse.

49 Aristoteles ait corvos discrimen terrae, quae ferax, quaeque sterilis sit, novisse, et in feracem gregatim et magno numero ferri, in sterilem autem et infoecundum binos. Pullos suos enutritos insectantur, eosque ex nido suo unusquisque expellit; quamobrem pulli escam quaerunt, genitoresque suos minime alunt.

50 Ex piscibus pungendo venenum emittunt, nec tamen mortem inferentes, gobius, draco, et hirundo; pastinaca vero radio illico occidit. Leonides Byzantius refert, hominem piscium naturae et differentiae ignarum, quum e reti pastinacam surripuisset, eamque infelix passerem esse opinaretur, in sinum conjecisse, eoque pacto, ut lateret, abivisse, tanquam si rem pretiosam invenisset, et lucrosum sibi in venditionem furtum fecisset; illam autem compressum, prae dolore immisso aculeo, hominem rupisse, miserique furis viscera effudisse, et sic cum pastinaca istum mortuum jacuisse, manifestum indicem eorum, quae ignarus perpetraverat.

51 Corvum de audacia aquilis nihil concedere diceres. Iste enim non adversus pusilla animalia dimicat, verum adversus asinum et taurum, in quorum cervicibus considens, eosdem percutit, et multorum oculos effodit. Pugnat etiam cum aesalone, ave robusta; quam si viderit cum vulpe dimicare, eum adjuvat, nam cum vulpe amicitiam colit. Maxime autem cunctarum avium multos clangores, et varias voces fundit, nam institutus humanam vocem emittit; vox autem ejus alia est ludentis, alia serio agentis; et si responsa deorum ferat, sanctam et fatidicam vocem fundit. Aestivo tempore alvi relaxatione se laborare corvi non ignorant, atque idcirco ab humidis alimentis abstinent.

52 Aristoteles scribit animalium alia vivos foetus, alia ova, alia vermes parere: vivos quidem foetus homines, et reliqua animalia, quae pilis teguntur; et ex aquatilibus cetacea; quorum illa quidem fistulam habent, branchiis vero carent, ut delphinus, et balaena.

53 In Mysia boves onera vehunt, et cornibus carent. Dicuntur autem eorum greges sine cornibus esse neutiquam propter frigus, verum ob eorum peculiarem naturam; atque argumentum in promptu est: in Scythia enim boves cornibus p35non carent. Ego vero audio quendam in historiam contulisse, quod apes in Scythia frigore non offendantur; et Scythae mel non extraneum, sed vernaculum, et indigenas favos ad Mysos venum exportent. Ne quis tamen aegre ferat, me Herodoteis contraria scribere: nam qui haec retulit, rem cognitione compertam declarare, non vero ea, quae ex incerta fama acceperat, se narrare testabatur.

54 Scarum solum ex marinis piscibus cibum ad os revocare audio; sicut balantia animalia, quae ruminare dicuntur.

55 Catella in mari ore parit, et foetus ore denuo recipit, eademque via vivos et incolumes rursus evomit.

56 Muris jecur mirum atque incredibilem in modum, crescente luna, fibram quandam quotidie sibi progignit usque ad plenam lunam; deinde, luna decrescente, fibram pariter evanidam reddit, donec in unum corpus vix conspicuum evanescat. In Thebaide cum grandine pluit, mures apparere audio, qui partim etiam nunc coenum limosum, partim jam caro existunt. Quum ipse a Neapoli, Italiae urbe, versus Dicaearchiam iter facerem, ranae per pluviam in me delapsae sunt, quarum anterior pars binis pedibus innixa repebat; posterior vero adhuc informis, et tanquam e coeno humido coalita trahebatur.

57 Bubulum genus utilissimum est, et hominibus maxime prodest, cum ad societatem rei rusticae, tum ad vecturam variorum onerum, lacte etiam homines satiare valet, et aras exornat, ac publicos coetus exhilarat, atque solemnes epulas praebet. Bos quoque mortuus res eximia est, et magni facienda; siquidem ex istius reliquiis nascantur apes, animalia maxime sedula; et mel, quod ex fructibus optimum et dulcissimum est, hominibus parantia.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita VI Kal. Oct. 04