[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber V
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber VII

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p81  Liber Sextus

1 Homines, ut boni ac fortes viri sint, hortatione egent, et suasionis oratione plena, quae et metum tollat, et addat animos; athletae quidem ad stadia hortandi sunt, milites ad arma. Robore non item extrinsecus adsumpto bestiae egent; at ex sese potius vires incitant et semet confirmant. Aper quidem pugnaturus ad lapides laeves ac politos1 dentes exacuit: quod Homerus etiam non ignoravit. Leo, ne quid ignave faciat et torpescat flagellans semetipsum cauda excitat, Homero itidem teste. Elephanti autem ad certamen ut incendantur, promuscide sese verberant; neque ad hoc ipsum cujusquam eent praeceptis, non eo qui accinat; Non jam sedere, non licet trahere moram: neque Tyrtaei versibus, ut animentur, opus habent. Taurus gregis dux, cum ab altero fuerit duce superatus, se in quendam locum ab aliis segregat, et semetipsum non alieno impulsu, sed sua sponte exercet, atque omni contentione, cornibus, calcibus, unguibus certat; cornua quidem in arbores infligit, pedibus pulverem spargit, ceterisque exercitationibus sese accommodat, et a vaccis se continet: sicque a venere abstinet, et libidini suae moderatur; quemadmodum Iccus palaestrita Tarentinus, quem Plato toto certaminum tempore omnis coitus expertem permansisse affirmat. Sic Iccum ratione praeditum, atque Olympiorum et Pythiorum cupidum, simul et gloriae sensu affectum, nihil admodum mirum videri debet, emendate et summa corporis castimonia vixisse; nam ei praemia proposita videbantur illustria, pinus Isthmica, laurus Pythica, oleaster Olympicus; tum vero sperabat se, quoad viveret, circumspiciendum esse, et cum e vita excessisset, magnam laudem ex ea re adepturum. Amoebeum quoque citharoedum accepi uxorem duxisse formosissimam, omni tamen tempore, quo in certaminibus versaretur, ab ea se abstinuisse. Diogenes, tragoediarum actor, universum omnino veneris usum abjecit. Clitomachus, pancratiastes, canes si quando complexu venereo junctos perspiceret, oculos ab eorum conspectu avertebat; et si quod in convivio verbum lascivum et libidinosum audisset, a consessu exsurgens discedebat. Atqui homines ratione valentes haec vel ad quaestum, vel ad gloriam fecisse, non magnam admirationem habet; at tauro suum adversarium vincenti quae praeconia, o Plato, laborum deferuntur? aut quae decernuntur praemia?

 p82  2 Ratione carentia ab his, quibuscum consuetudo eis qotidiana intercessit, magna amicitiae religione adducta abstinere, et parcer saepe solent. Pardalim enim audio, cum eam a parvula cum hominibus venator versari adsuefecisset atque mansuefecisset, eamque sane tanquam amasiam adamaret, et magna cura aleret, ob eamqueem hoedum huic edendum objecisset viventem, eam simul et alere et oblectare cibo recenti ab ipsaque laniando volens, laniare illum recusasse. Cum enim primo die is ad pastum objectus fuisset, ab eo ipso edendo se sustinuisse, quia propter cibi expletionem inedia uti necesse haberet; secundo iterum die hoedo ei allato, ab eo similiter, quoniam adhuc fame non premeretur, se continuisse; tertio die, quamvis esuriret quidem, et solita voce cibus requireret, non hoedum tamen suum contubernalem attingere voluisse, sed, illo relicto, alterum sumpsisse. Homines autem suos non modo intimos et pernecessarios produnt, sed saepe etiam fratres et parentes.

3 Quod ursa primo carnem informem pariat, deinde lingua conformet, ante dixi; jam quod nondum narravi dicam et valde opportune. Hiberno tempore parit, et, cum peperit, latibulis se tegit; nam frigoris vim reformidat, et veris adventum manet: nec ante tres menses exactos catulos in lucem educit. Cum autem se habitu corporis opimo sentit, hoc enim ipsum morbi loco ducit, φωλεόν i. e. latibulum, expetit. Unde dicitur φωλία, affectus, quo tempore latendit tenetur. In antrum non recto motu sui corporis, sed supino ingreditur, et dorsi sui tractu repit, venatoribus ut vestigia sua obliteret. Ibique postquam est ingressa, se quieti dans, habitum corporis extenuat per quadraginta dies; e quibus quidem quatuordecim, Aristotele teste, immobilis manet, reliquis aliis movetur; cibo interea per totos quadraginta dies abstinens, tantum solo lingendo dextero pede se sustentat; eique intestinum eatenus adducitur, ut propemodum cohaereat. Quod quidem ipsum ea sentiens, cum egressa sit, aron herbam agrestem edit, cujus natura ventosa intestinum diducit et dilatat, eidemque facultatem receptandi cibi adfert. Cum autem cibis sese rursus impleverit, formicas edens facile exinanitur. De ursarum evacuatione naturali, atque expletione, hactenus a me dictum est neque eaedem, o homines medicis, nec libris indigent.

4 Cum poma dracones comesuri sunt, sylvestris intybi succum idcirco exsorbent, quod haec illis, ne inflatione impleantur, magnum adjumentum adfert. Cum vero homini aut ferae cuipiam facturi sunt, mortiferas radices et herbas edunt; id quod Homerum quoque non latuit; meminit enim draconis, qui ante suum latibulum immorando seque volutando, noxias herbas voravit.

In latebras et condensa fruticum, amissis cornibus, sese  p83 cervi abdunt; hoc diligentius ab hostibus sibi caventes, quod a cornibus jam inopes cum a pristino robore, tum ab armis se nudos existiment. Cavere etiam dicuntur, ne quando in tenera et recentia cornua solis radius incumbens, priusquam obducantur et callus innascatur carnem putrefaciat.

6 Equi, cum ad praelia itur, ad fossas tergiversantur, et foveas habent suspectas, nec facile ingredi aut transilire sustinent, et a palis terrae infixis abhorrent. Quod Homerus etiam hisce carminibus adseruit:

Sic Hector passim socios hortatur, et orat,

Ut superent fossant; sed non est ullus equorum

Ausus se magnae primus committere fossae;

Hinnitos edunt stantes in margine tantum;

At qui transiliat, non est, aut ingrediatur.

7 Ad nuncupatum lacum Myridis in Aegypto, ubi crocodilorum oppidum est, cornicis sepulchrum ostenditur; cujus causam Aegyptii eam adferunt: Quod eorum rex, Marres nomine, cornicem valde cicurem habuerit; quae postquam aud is, quo perferenda esset epistola, mox quo volatus dirigendus, et quaenam regio transeunda, et ubi terrarum requiescendum esset, cognoverit; eoque regis literas ocyus, quam quivis nuncius, perferre solita sit; eam mortuam et sepulchri honore et cippi a rege affectam ajunt.

8 Nutricationes et curae quas alendis instituendisque brutis homines impendunt, propriis nominibus appellantur. Est enim quaedam disciplinas equorum, qua pullos equisones et hippocomi instituunt, est et sua canum educatio, est ars elephantos curandi, et cicurandi leones, et nutriendi aves, et aliae quaedam.

9 Ursa hac calliditate pollet: Si insequentibus urgetur, eatenus suos, quoad potest, catulos propellit; cum autem eos jam intelligit lassitudine deficere, et ut comprehendantur vicinos esse, tum alterum dorso, alterum ore gestans, in arborem ascendit; eorum autem alter unguibus ad dorsum ursae adhaerescit, alter dentibus ejusdem retinetur. Ubi vero ex fame laborans taurum invadit, non omni robore, nec recta et aperto Marte pugnam committit, sed obliquo impetu cervicem appetens deprimit, ac mordet. Hic quidem oppressus mugit, et denique succumbit; illa autem devorando expletur.

10 Animalia disciplinae idonea haec esse percepi. Regnantibus Ptolemaeis cynocephalos Aegyptii literas, et saltare, et tibiam inflare, et pulsare citharam docebant. Tum vero unusquispiam cynocephalorum stipem, domini nomine, sic scite, tanquam circulator, qui stipem petit exigebat; et id quod dabatur in marsupium, quod ferebat appensum, congerebat. Sybaritas saltationem equos docuisse jampridem pervagatum est. Elephantorum ad disciplinas docilitatem ante  p84 dixi. Dominorum usui canes servire, et res domesticas his, qui eos instituerint, plane sciunt administrare; et pauperi satis ad famulatum est unum possidere canem. Imo canes pauperum perpetui ceu servi sunt; ut Arabum Troglodytae, Libyum Nomades, et Aethiopum quicunque circa paludes vivunt, solis vesci piscibus adsueti. Probe autem animalia eorum, quae agunt aut patiuntur, memoriam tenent; nec ad memoriam Simonidis arte, nec Hippiae, nec Theodectis, nec alterius cujuspartim de memoria praeceptionibus egent. Nam vacca eo proficisci et mugitu dolorem testari novit, ubi ab ejus uberibus ad macellum vitulus abstractus fuerit. Boum sub jugum mittendorum alii se laetos vultu ostendunt, alii pedem referunt. Equus autem cum annulorum crepitum et freni strepitum adivit, et cetera ut frontis ac pectoris ornamenta vidit, tum fremit, et exsultans ungularum supplosione obstrepit, et ex eorum conspectu adflatu quasi furoris ad iter incenditur; voe etiam equisonis excitatur, et aures erigit, et naribus inflatis celerem festinationem anhelat, quodam incredibili cursus studio ad currendi memoriam rediens.

11 Secundum vias cerva parere solet, quod quidem ipsum sapienter facere videtur; nam insidias a feris quibus se imbecilliorem esse novit, timet; homines vero celeritatis fiducia contemnit, nec dubitat effugere posse. Postea autem quam se opimo corporis habitu affectam sentit, non amplius juxta vias partum edit, quod jam se minus accommodatum ad currendum intelligit; at enim vel in saltibus, vel convallibus parit.

12 Terrena testudo cum origanum comederit, viperam contemnit. Quod si ejus facultatem non adsequatur, comesa ruta contra hostem armatur. Jam si utriusque facultate caruerit, a serpente conficitur.

13 Cervus, ut audio, ad vivendum praesentibus contentus est, nec plura desiderat, imo vero hominibus temperantius multo et ventri moderatur. Nam in Hellesponto collis est, ubi cervi, quorum altera diffissa est auris, sic pascuntur, illius extra fines ut nunquam progrediantur, nec alias pastiones desiderent, nec prata alia bonitate praestantiora concupiscant; at satis habent omni anni tempore praesentibus frui. Quid ad haec homines; quos sane usque ad mortem ne quidem expleverint opes, quantas lapideum limen jaculatoris intus continet?

14 Hyaena, ut Aristoteles tradit, laeva in manu vim soporiferam habet, et solo tactu somnum conciliandi. Saepenumero igitur in stabula ingressa, cum dormientem aliquem deprehenderit, et pedetentim ad illum progressa fuerit, soporiferam, ut ita dicam, manum ejus naribus admovet; sicque eas opprimit, hic ut sine sensu esse videatur; ac tantum terrae suffodit, quantum sit ad eum ipsum obruendum satis;  p85 guttur vero et supinum et nudum relinquit, in quod incumbens somno oppressum suffocat, posteaque in latibulum abstrahit. Jam cum lunae orbis plenus est, retro posito lunae fulgore, suam canibus umbram injicit, quos statim mutos reddit, et tanquam veneficio quodam eorum sensus perstringit; deinde et elingues abducit, et optatis fruitur.

15 Celebris ille jam olim delphini in Iaso amro, quo formosum adolescentem prosecutus est, non est silentio mihi praetereundus. Iasensium igitur gymnasium mari imminet; illic ephebi post cursus et palaestras mare ingressi, antiquitus recepto more, se lavabant. Et cum aliquando natationi indulgerent, unum ex illis forma praestantem delphinuys quidam vehementissime amare oocoepit: ad quem cum adnasset initio, non mediocrem ei metum incussit: sed aucta paulatim familiaritate, ita puerum sibi conciliavit, ut plane amicum et benevolum haberet. Itaque lusitare inter se coeperunt, et natando invicem certare: est quando puer insidens illi, ceu sessor equo, superbus vehebatur. Atque hoc spectaculum tum Iasense, tum peregrini admirabantur. Pergebat enim suos amores vehens delphinus, et in mare tantum procedebat, quantum libebat puero; deinde revertebatur, et prope litus eum restituebat; ubi invicem digressi, hic domum suam, ille in pelagus redibat. Solebat autem apparere delphinus eo ipso tempore, quo dimittebatur gymnasium. Eo, quem exspectaverat, viso, puer gaudebat; cum delphino delectabatur, et colludendo ac suae pulchritudine formae in admiratione erat, ut qui non hominibus modo, sed etiam ratione carentibus animalibus formosus videretur. At invidia redamantem illum non multo post sustulit. Nimium enim exercitatus et fessus aliquando puer, cum toto ventre in vectorem suum delphinum temere se injecisset, non animadvertens aculeatam spinam dorsi erectam esse atque horrentem, ejus acuminibus umbilicum suum exulceravit; ex eoque factum est, ut et venae quaedam abrumperentur, et permultus sanguis efflueret, ibique puer xtu spiritum effunderet. Id delphinus partim ex pondere sentiens (non enim jam ut consueverat tam levis et expeditus insidebat, nempe qui spiritibus sese non sublevaret) partim sanguine imbutum mae cernens, id quod res erat ut intellexit, amasio suo superstes vivere noluit. Quamobrem multo robore, quemadmodum Rhodia navis plenis velis propulsa sic simul cum defuncto in litus se ejicit; amboque, hic jam mortuus, ille animi defectione exspirans, humi strati jacuerunt. Laius, o bone Euripides, non tale facinus propter Chrysippum conscivit, quamvis, sicut tu ipse animus, et fama docet, Graecorum primus pueros amare coeperit. Iasenses cives, ut illorum vehementem amorem cum honoris gloria compensarent, sepulchri monumentum commune amborum, et formosi pueri et delphini  p86 amatoris, constituerunt, et statuam quae forma eximia puerum in delphini dorso sedentem haberet, excitarunt; atque etiam numismata ex argento atque aere fecerunt, et eorum imaginibus signaverunt, ad demonstrandum utriusque miserabilem casum; ac nimirum tantum facinus memoriae tradiderunt, ut Dei amicum honorarent. In urbe Alexandria Ptolemaeo secundo regnante, simili amore delphinum flagrasse audio, item Puteolis Italiae; quae si Herodotus novisset, non minus, sicut mihi videtur, quam ea, quae de Arione Methymnaeo dicuntur, miratus fuisset.

16 Canes, boves, sues, caprae, serpentes et bestiae aliae cum impendentem pestem et famem, ac terrae motum, tum etiam coeli salubritatem, et frugum fertilitatem praesentiunt: neque tametsi ratione carent, quae aut salutem, aut perniciem adferre potest, ab eorum, quae dixi, intelligentia aberrant.

17 In Idumaea, seu Judaea, cum Herodes rerum potiretur, eximia magnitudine draconi perpulchram admodum adolescentem feminam in amore fuisse indigenae praedicant; ad quam ille quidem venitaret, et simul cum ea amanter dormiret. Haec vero, etiam si amator, quoad poterat, leniter et mansuete ad ipsam adreperet, ejus tamen metu perterrita sese subduxit, et ut ex amicae absentia eum amoris oblivio caperet, menstruum spatium abfuit. At ei sane quum absentis desiderium augebatur, indiesque amatorius adfectus eatenus ingravescebat, ut noctes et dies ad eum locum, ubi cum adolescentula versari solitus erat, frequens accederet; cum vero eam, quam amabat, non inveniret, tanquam amator, cui amor optatis non respondet, acerrimo dolore afflictabatur. Postea autem quam puella revertisset, confestim eam adivit, ac valde amatorie, tanquam spretus, ob eamque rem iratus scilicet, reliquum peradolescentis corpus circumplicans, ejus crura parce et molliter verberabat. Non ergo experta rationis animalia Cupido ille Jovis ipsius deorumque et erga ea affectus sit, et singula curet, ostenditur.

18 Cum voracissimi serpentes sint, et longum et exiguum stomachum se habere norint, ut Aristoteles ait, sese humo excitant, celsosque et erectos constituunt, extrema cauda nitentes, ut in alvum proclivior delabatur cibus; cumque pedibus careant, serpunt velocissime. Eorum quidam similiter atque jacula semetipsos jaculantur, ex eoque quod agunt numen trahunt; nam jaculi nomina ntur.

19 Avium, quae cantu valent, nulla latet: at scimus hirundines, merulas et cicadarum nationem et picas loquaces esse, et bombis strepere locustas, et parnopem sono minuto obstrepere, neque silere troxalidem, nec non vocales alcedines et psittacos: tum etiam inter aquatilia ololygona minime silere: item avium alias flebili et muliebri, alias acri et contenta  p87 voce uti; alias migrantes de ramo in ramum, tanquam ex priore domo in aliam, prae nimio voluptatis sensu occinere; alias in pratis cantantes tanquam festos dies agere, et vitam, ut ita dicam, floridam et mollem degentes, veris adventum canoris ominibus et laetis acclamationibus excipere. De cycnis, et cui Deorum serviant, supra dixi. Pica cum alias voces, tum maxime humanam imitatur. Imitatione vero istae peculiares sunt: florus equi hinnitum, salpinx tubae sonitum, et torquilla obliquam tibiam repraesentet, imbrium guttas corvus effingere conatur.

20 Mares scorpii infestissimi habentur, feminae multo remissiores, non enim tantum virus acerbitatis habent. Eorum novem esse genera accepi, album, rufum, fumosum, nigrum, viride, ventricosum, aliud cancri simile quem infestissimum omnium flammeum appellant, aliud etiam ferunt alatum esse et duplici aculeo armatum, aliud quod septem habeat internodia. Non ova scorpii, sed nimio coeli calore tantum procreari asserant. Ictus ab eis inflictus quo pacto afficiat, vel interimat, aliunde petendum.

21 Apud Indos, sicut audio, graves inter se gerunt inimicitias draco et elephantus. Quare dracones, haud inscii imperitique ex arboribus elephantos ramos decerpere in pastus suos solere, in has ipsas arbores primo serpunt; postea eam sui corporis partem dimidiam, quae ad caudam pertinet, arborum frondibus circumtegunt, alteram partem anteriorem funiculi instar appensam dimittunt. Eo cum accessit elephantus ad arboris surculos carpendos, draco in hujus ipsius oculos insiliens effodit; deinde anteriore parte collum ejus constringens, posteriore flagellans, inusitato et novo quodam laqueo strangulat.

22 
[Legamen ad versionem in linguam Graecam] Gallinaceum ac ignem, leo, pardalim hyæna, stellioniem scorpius hostiliter odit, et eo admoto torpore afficitur. Draconem elephantus perhorrescit. Omne jumentum murem araneum reformidat. Astacus polypum extimescit. Canem de tecto propellere et dejicere non possis, periculi enim magnitudine veretur.

23 Quos vero dolos etiam scopriis natura videtur dedisse, illis sunt peculiares. Etenim Libyci, ab eorum multitudine metuentes, ad vitandos ipsos omnia machinamenta moliuntur: soccos ferunt in lectis, cum longe a pariete remotis, tum in excelsum collocatis, tum fulcrorum pedibus in hydrias aquae plenas impositis, sublimes somnum capiunt qua machinationis molitione facta, sese quieto et tuto somno usuros arbitrantur. Atqui scorpius, si quid unde semetipsum in tecto suspendat naciscatur, ibi fortissime forcipibus inhaerescit, simul et demittit aculeum; secundus igitur ex tecto descendens per primum serpit, atque suis itidem forcipibus ad illius aculeum  p88 adhaerescit, et sublimem sinit suum aculeum; item a secundo tenetur tertius, a tertio quartus, quintus similem ordinem conservat, itemque ceteri omnes deinceps per primos decurrunt. Postremus dormientem ferit, et per superiores recurrit, similiter ab illo secundus, tum vero ab ultimo tertius, reliquique sese subducunt, quod velut sane catenam solventes inter se omnes subtraxerunt.

24 Vulpes, fraudulentum animal, insidias hoc pacto in crinaceos terrenos molitur, ut cum eos rectos, quod a morsu vulpis impetum spinis prohibent, expugnare non queat, ipsos summa cautione oris leniter et caute primum subvertens, supinos constituat; deinde eos qui antea erant formidabiles, facile laniet, et exedat. In Ponto sic otidas venatur, ut ei sese avertens, et caput in terram abjiciens tanquam avis collum, sic caudam extendat; eae autem hac insidiarum instructione seductae ad illam, tanquam ad suam gregalem, accedunt; illa vero se vertens nullo negotio capiat. Tum vero secundum fluviorum ripas gradiens parvulos pisciculos callide exceptat: nam caudam in aquam dejicit, in quam ii innantes densis pilis irretiuntur atque implicantur: quod quidem ipsum vulpes sentiens caudam ex aqua removet, et repente se in aridum subducens eam excutit: pisciculi excidunt, atque ab ea devorantur. Thraces, quando conglaciantes fluvii periculose transeuntur, vulpis indicio et periclitatione percipiunt; nam si glaciem resistenem et nihil cedenteme transmiserit, ejus vestigia fidenter persequuntur. Vulpes autem, num transiri fluvius possit, experitur hoc pacto: ad glaciem aurem admovet, ac si fluxum subtus non resonare, neque strepitum in fundo sentit, glaciei se tanquam solidae credit ac transmittit; sin aliter, nequaquam transit.

25 Iphidis filiam poetae ita decantant, ut eorum vocibus theatra personent heroinam illam laudantium, quod longe multumque alias mulieres castimonia superasset, et propriae vitae conjugem suum antetulisset. Verum bestiae quoque non minus pio quodam et innato amore flagrant. erigonae certe canis suae dominae sepultura adfectae immortuus est. Ille vero Silanionis non a sepulchro domini sui, nec vi, nec ullis blandimentis abscessit. Dario, qui postremus regnavit apud Persas, in ea pugna, quam contra Alexandrum suscepit et commisit, cum a Besso multis vulneribus confossus esset, et jaceret stratus, omnibus mortuum relinquentibus, canis ab eo educatus solus permansit fidelis, eumque, tametsi non amplius suum altorem, sicut ferunt adhuc viventem servavit. Ita Xenophon ille Grylli filius cum Cyro juniore scribit, florido quidem et phalerato sermone, solos mensae ipsius participes octo cum eo remansisse, ac simul interiisse; et sceptrigerum ejus eunuchum, Artapaten nomine, super eo extincto se occidisse, vitam deinceps sine Cyro minime vitalem sibi futuram  p89 adspernatum. Lysimachi etiam regis canis, cum se servare quiret, non invitus eadem qua suus morte dominus defungi voluit.

26 Pithece a quibusdam oribates videre, ab aliis hypodromus, aut psylla pulex; animal est pilosum, et in arboribus nascitur. Venter ei leviter incisus est, ut sectio notata filo videri possit. Morsum ab eao periculosissimum tremor et vehemens dolor cordis sequuntur; obstruitur etiam urina, at alius meatus fit, qui quoque exitum non habet. Adversus haec remedium est cancer fluviatilis comestus.

27 Quemadmodum ex felibus mas est libidinosissimus, sic amantissima catulorum femina; quae veneream idcirco maris consuetudinem refugit, quod is calidissimum igiturque simile semen emittat, genitale ut feminae comburat. Ejuscerte quidem rei mas non ignarus communes catulos suos interimit; haec autem, novorum catulorum desiderio permota, ejus libidini morem gerit. Quod autem ab omni tetro odore feles abhorrere dicantur, eo excrementa sua, prius fossa facta, occultant, et terram superingerunt.

28 Ex piscibus libidinosissimum polypum eatenus flagranti veneris cupiditate incendi ferunt, dum et omnibus corporis viribus exhaustis debilitatus, et ad antandum et cibaria inquirenda tantopere infirmus factus fuerit, ut postea aliis praeda efficiatur. Cum enim parvuli pisciculi, tum cancelli et cancri ipsum exedunt et conficiunt; quamobrem cum non amplius anno vivere dicunt, feminamque etiam propter crebros partus ocyus consumi.

29 Puerum avium studiosissimum, Phylarchus memoriae prodidit, aquilae pullum, quem dono accepisset, vario et multiplici cibo alienumisse, et studiose diligenterque curasse. Nam eum ipsum non tanquam rem ludicram alebat; sed tanquam vel amores suos sunt delicias, vel natu minorem germanum fratrem, sic sane is aquilam magna cum cura et diligentia tuebatur. Cum autem progressu aetatis in mutuam inter se amicitiam vehementer exarsisset, atque accidisset ex morbo ut puer laboraret, tum ei aquila adisduitate officii adsidebat: cum enim is quietem caperet, ipsa quoque quieti se dabat, cum vigilaret, eadem adsistebat, cum non ederet, ipsa pariter cibus non admittebat: postea vero quam e vita excessisset, atque efferretur ad monumentum sepulchri, eum prosecuta est; postque ubi cremaretur, in medios rogos se immisit.

30 Asellus piscis, ut ceteris quidem partibus interioribus non admodum cum aliis differt, sic certe suo proprio quodam more nihil non solitarium amat, neque se cum aliis sociari gaudet. Cor piscium solus in ventre habet, et in cerebro lapillos dentibus molaribus similes. Et alii quidem pisces tempestatibus perfrigidis occultantur, hic autem exortu caniculae latet.

31 Paguros musicae illecebrae machinatione piscatores capiunt.  p90 His enim in latibula absditis, illa modulari incipiunt instrumento, quod photingium nominant; quod cum audiverint paguri, statim tanquam amatorio quodam ad exeundum non modo inducuntur e latebra, verum etiam voluptate allecti extra mare egrediuntur: hi quidem retro ad tibiam canentes cedunt, illi autem sequentes in arido comprehenduntur.

32 Qui Maream lacum accolunt, thrissas illinc cantu et pulsibus testarum concrepantium consonantibus piscantur. Etenim eae, tanquam saltatrices, saltantes in piscatoria ad se comprehendendas explicata instrumenta incidunt, atque cum saltatione et lusione Aegyptii splendidam praedam consequuntur.

33 Aegyptios sua propria quadam magica ratione accepi cum de coelo aves deducere, tum serpentes primum incantare, deinde ex latibulis facillime extrahere.

34 Fiber in utraque sede vivit; nam die quidem in fluviis abditus aetatem agit, nocte in terra vagatur; casu et fortuito objectis vescitur. Quod autem causam, ab insequentibus venatoribus cur tam cupide petatur non ignorat, idciro mordicus premens usque incumbit ad elidendos testes, quoad eos absciderit, et sic illos eis objecerit, tanquam homo summa prudentia in latrones incurrens, quaecumque portat, ad se redimendum exponit. Quod si postea quam exsectus et ex periculo servatus fuerit, ab insectantibus iterum urgeatur, hic sese erigens, atque, quamobrem insequi ulterius pergere non debeant causam ostendens, ad revertendum, quod jam ea parte quam expetunt careat, venatores inducit; nam carnes ejus non admodum illi currant. Persaepe etiamnum testiculis praeditus, cum se a venatorum conspectu longissime cursu removerit, eam partem desideratam ita astute comprimit et occultat, ut insectatores fallat, tanquam iis careat, quae occultavit.

35 Si buprestidem bestiolam bubulum pecus devoraverit, tantopere inflatur, ut et rumpatur, et non multo post efflet halitum extremum.

36 Erucae olera et exedunt et celeriter conficiunt. Eis mulier, si per media olera ambulaverit, ex mensibus laborans, perniciem affert.

37 Inimicissimus bubus est oestrus et myops. Ille par est maximae muscae, aculeo firmo et magno armatus, sonum autem bombi instar et asperum edit. Myops vero muscae caninae similis, aculeum minorem quam oestrus habet, sed magis sonorus est.

38 Nullus, qui ab aspide morsus fuit, ex malo incolumis evasisse memoratur. Hinc Aegyptiorum reges in diademate variegatas aspides gerere intellexi, per figuram istius animalis invictum imperii robur occulte significantes. Earum quaedam ad longitudinem quinque cubitorum accedunt; nonnullae  p91 rutilo, plurimae nigro, cinereove colore conpiciuntur. Ultra quadrantem horae, quos momorderint, vivere non queunt; eos suffocatio, convulsio, et singultus, ut ajunt, infestant. Ichneumonem autem aspidis ova disperdere audio, et tanquam catulis suis futuram hostilem perniciem summovere. Ceu aspidem Libycam vel adspiratione sola excaecare quidam ajunt.

39 Nonne vim naturae tum alibi, tum hic etiam mirari oportet? Hinnulos mares plerosque patres occidunt, ne numero aucti matres postea ineant; id quod vel inter brutas animantes magnum scelus et piaculum est. At Cyro et Parysatidi, o Persae, decorum hoc facinus et justum videbatur; ille enim matrem incesto amore amabat, et haec in filium simili amore ardebat. Talis brutorum natura est; a homines ut temeraria et effreni libidine omnia concupiscunt, ita cupiditatibus suis nusquam moderantur, aut abstinent.

40 
[Legamen ad versionem in linguam Graecam] Insula in Ponto, quae ab Hercule nomen traxit, celebratur. Quantumcunque murium illic est, Herculem religiose colit; et quidquid deo dedicatum est, (tanquam id ei sacrum gratumque esse intelligens et credens) non attingit. Itaque cum vitis (quae ibi deo frondescit, et soli eidem ad religionem consecrata est, cujusque racemos dei administri ad sacra servant) uvae adsecutae fuerint maturitatem; tum de insula mures discedunt, ut ne, si remanerent, per imprudentiam eas contingant, quas tangi fas non sit; post vero, ubi id anni tempus praeterierit, ad domesticum sedem revertuntur. Atque haec quidem Ponticorum murium est probitas. Contra Hippon, Diagoras, Herostratus, reliquique deorum hostes, quomodo vel a racemis, vel aliis rebus consecratis manus abstinuissent; qui ne ab ea quidem insania suam assensionem sustinuerint, quo minus et nomina deorum et opera quomodocunque tollere conati fuerint?

41 Primum ut in Aegypto pluit, perarvulis guttis mures nasci solent, qui longe lateque totis arvis vagantes maxima calamitate ex spicarum circumrosione et succisione segetes afficiunt, et manipulorum acervos vastantes magnum Aegyptiis negotium exhibent; eoque fit, ut ii insidias eis conentur muscipulis tendere, et sepimentis aut muris repellere et fossis arcere. Sed mures ut minime ad muscipulas accedunt, in quibus ignem accendunt, sic cum sint ad saliendum apti, et fossas transiliunt, et muros etiam laeves et incrustatos reptando superant. Aegyptii autem de spe et conatu depulsi omni machinatione insidiarum tanquam parum efficaci relicta, se ad suppliciter deprecandam a diis calamitatem vertunt: mures vero divinae irae metu in montem quempiam, aciei instructione ordinem quadrangulum conservantes, discedunt; horum omnium natu minimi primo in ordine consistunt; maximi vero extremum agmen ducunt, et eos qui lassitudine deficiunt, urgent ac seipsos sequi cogunt; quod si ex itinere 92 minimi natu laborantes subsistant, omnes quoque consequentes, ut est in more belli institutoque positum, insistunt et interquiescunt; simulque se ut primi movere coeperunt, ceteri continuo omnes consequuntur. Hoc idem, qui Pontum incolunt, mures illic agere dicunt. Ex omni autem domo, cujus ruinae impendeant, qua primum datur, omnes celeriter demigrare creduntur. Quin etiam murium proprietas haec est: cum vocem felis aut viperae sibilum exaudiverunt, e cavo suo musculos alios alio transferunt.

42 Historiam Italicam facti, quod una cum urbe Sybari inclaruit, quaeque ad aures meas pervenit, referre non ab re erit. Adolescens, nomine Crathis, cujus opera in tuendi caprini pecoris munere versabatur, cum cupiditate libidinis flagraret, in eam amoris caprini consuetudinem cecidit, ut si quando venereis rebus uti haberet necesse, cum omnium caprarum formosissima venereo complexu jungeretur, eamque in amasia numero locoque ducebat, dona etiam non a caprae desiderio abhorrentia adferebat, hederam nimirum et lentisci pulcherrimas frondes, et smilacem et juncum saepe edenda eidem objiciebat, os illi reddens ad osculationem suaveolentius; sed et molles, et teneras, ut tanquam sponsa mollius dormiret, herbas substernebat. Quod quidem ipsum ut hircus gregis dux perspexit, rivalitate laborare, atque interea suum occultare animum coepit, quoad aliquando tandem eum somnum capere deprehendisset; tum enim omnibus revocatis viribus, facto in eum impetu, cerebrum diminuit. Cum autem ejusmodi factum ad indigenas permanasset, non modo ei tumulum non obscurum excitarunt, sed ex eo etiam fluvium Crathim nominarunt. Infantem autem puerum ex ejus cum capra consuetudine susceptum, caprina habentem crura, et faciem humanam, in deos repositum, deorumque honore affectum fuisse, et sylvanum quendam napaeumque deum esse, in sermonem hominum venit. Animalia igitur etiam rivalitate laborare hircus docet.

43 Aegyptias fossas historici, et Creticos labyrinthos iidem ac poetarum natio celebrant; verum fossionum, quas formicae efficiunt, varia diverticula, flexiones, anfractus nondum sciunt. Enimvero eae mirabili sapientia subterraneas aedificatiunculas tortuosissime construunt, ut vel difficilem aditum, vel omnino invium animalibus insidias sibi molientibus efficiant. Terram vero, quam effodiunt, super cavernae os aggerunt, et tanquam muros quosdam et propugnacula construunt, ne ex coelo aqua pluvia defluens ipsas alluvione vel omnes, vel quamplurimas perdat. Intermedia item sepimenta cavernas alias ab aliis secernentia solertissime machinantur, atque, ut in splendidis hominum aedibus fieri solet, domum suum triplici regione formaque circumscribunt: alterum enim in ea locum andronem, in quo mares et junctae eis feminae  p93 habitent, aedificant; alterum gynaeceum nuncupatum, ubi feminae pariant, moliuntur; tertium granorum acervis destinant: dum tamen ab Ischomacho et Socrate, laudabilis rei oeconomicae peritis, nihil tale didicerint. Cum autem tanquam ad pabulandum proficiscuntur, natu grandiores similiter eas atque exercitus duces ducunt; ut ad segetes pervenerunt, adolescentiores sub stipula stant, duces vero adscendunt, et spicas abscissas inferioribus dejiciunt; hae vero circumstantes aristas distrahunt, simul et utriculis grana inclusa explicant; atque ita neque tritura egentes, neque ad ventilandum operis, quae homines exarant seruntque, cibus sibi conficiunt. Illud etiam auditum habeo prudenter factum, eas humatione mortuas aliqua necessitate sibi conjunctas adficere, et in granorum folliculis condere; ut homines in urnis parentes suos, vel amicos.

44 Si accurate et liberaliter tractetur equus, cum benevolentia erga eum, qui sibi benefecit, cumque amicitia acceptum beneficium compensat. Jam quod longe aeque pervagatum est, qualis in Alexandrum Bucephalus fuerit, propterea nihil mihi jucunditatis ad narrandum habere videtur. Antiochi item equum praetereo, qui, ut dominum suum ulcisceretur, Gallo nomine Centoarati, qui Antiochum in pugna interfecerat, necem intulit. Socles formae pulchritudine egregius Atheniensis, quem mihi permulti ignorare videntur, equum emit pulchrum, aliis equis sagaciorem, et tam vehementi in se amore incensum, ut cum accedere sentiret dominum vel cum palaparetur, hinnitu aut fremitu suum testaretur gaudium; et cum ille ascendere pararet, se ad conscensum praestaret obedientem; cum ante oculos consisteret, ille suaviter et amatorie in eum intuebatur. Quae omnia eatenus amatoria et jucunda visa sunt, quoad petulantiam in adolescentem attentare visus est, simul et fama turpitudinis de ambobus dissipata exstitit; tum eam infamiam Socles sibi conflari non passus, ut in amatorem flagitiosum et petulantem odio incensus, equum vendidit. Is non ferens ab adamato suo se distractum abesse, acerrima inedia sibi conscivit mortem.

45 Attagenes et gallinacei inter se inimici graviter sunt. Inimicitiae intercedunt cornici cum circo. Mutuo uterque in alterum odio pelagius accipiter et corvus flagrant. Cum turture corvus et circus insitas inimicitias gerunt, et utrumque vicissim turtur odit. Ciconia et vespertilio inter se hostes sunt. Pelecanum quoque et coturnicem invicem infensos esse audio.

46 Symphyto interimitur aquila, ibis felle hyaenae, allii semine sturnus, charadrius bitumine, herinaceus potamogitone, eidem fel mergi intolerabile est. Circus, larus, turtur, merual, et vulturum natio comesto malo punico tirto pereunt.  p94 Cedri foliis calamodytes, amerinae flore atricapilla, corvus erucae semine occiditur. Unguentum scarabaeum, ferae caprae adeps upupam interficit. Cornix vero si inciderit in comesae a lupo reliquias carnis moritur. Alaudam sinapis semen, et gruem hausta vitis lachryma conficit.

47 De lepore mihi haec in mentem hoc loco veniunt explicare. Non eum sane prius sub solitum cubile subire, quam modo ingrediens, modo egrediens, sua contrubarit vestigia, ut ne ea struentibus sibi insidias appareant, naturali quadam sagacitate homines astute decipiens.

48 Equa mater optima summa caritate et fide pullum suum amat. Cujus sane modi amoris Darius aetate inferior non imperitus, equas a partu recentes relictis domi pullis ad pugnas ducebat. Pulli vero sic alieno lacte a matribus orbi quemadmodum homines parentibus amissis aluntur. Darius, cum inclinata jam acie in eo praelio, quod ad Issum commiserat, Persarum res premi coepissent, cumque victus fuga salutem adipisci necesse haberet, in equam adscendit; quae, quod relicti memoriam pulli recondaretur, quanto maximo potuit studio et celeritate eum ipsum praedicatur ex periculis eripuisse.

49 Atheniensis mulus jam vetulus, quamvis immunitate vecturarum donatus esset, ut Aristoteles ait, non laborum tantum, qui per adfectam aetatem obiri queunt, studio exsolutus esse voluit. Nam cum Minervae templum Athenienses aedificarent, is nulla re onustus, sua sponte cum adolescentibus mulis, tanquam ad iter faciendum socius et hortator, ibat. Et quemadmodum quispiam senex artifex, per exactam aetatem quidem jam opere dimissus, verumtamen experientia et senili doctrina juvenes ad laborem exacuens; sic is ultro citroque commeans ad opus jhuniores incitabat. Quod wim ipsum ut Atheniensis populus intellexit, per praeconem declarari jussit, ut ne a frumento aut hordeo prohiberetur; sed et expleri et satiari permitteretur, et pretium ex aerario peteretur, tanquam in Prytaneo sportula illi decreta, sicut athletae jam aetate confecto.

50 Cleanthem Assium haec de formica coegit et invitum et fortissime contradicentem animalia concedere rationis non expertia esse. Nam eum aliquando otiosa sessione fruentem, ferunt formicas, quae complures ad ejus pedes essent, animo coepisse vacuo et soluto contemplari; alteras nimirum vidisse alicunde mortuam in alienarum domicilium et suarum minime contubernalium portantes in formicariae cavernae faucibus consistere; atque inde continuo alteras perspexisse prodire, et cum externis velut quiddam contrahentes iterum et saepius ultro citroque commeare; denique lumbricum, tanquam redemptionis pretium, attulisse; eumque alteras accepisse, et simul quam ferrent mortuam dimisisse; alteras cum gaudio et libenter, similiter atque vel fratrem vel  p95 filium, recepisse. Quid ad haec dicet Hesiodus? qui scripsit Jovem naturas distinxisse, ut

Pisces atque ferae, tum pennataeque cohortes,

Mutua sint sibi praeda, agitant quia jure sine ullo;

Ast homini dedit esse aequi justique tenacem.

Atqui non haec dicet Priamus, siquidem is ipse homo ab homine, et heroe, et ex Jovis stirpe oriundo, ipse quoque Jovis progenies, multa Hectorem pecunia redemit.

51 Dipsas, cujus vim et naturam ejus nomen nobis declarat, inferior quidem est magnitudine quam vipera, sed tamen in occidendo quam celerrime superior. Ejus enim morsu percussi, etsi adsiduam potionem hauriunt, ad sitim tamen exardescunt, et ad bibendum eatenus inflammantur, quoad celerrime rumpuntur. Eam Sostratus cum albam esse ait, tum duas in cauda lineas nigras habere. Nascuntur autem praecipue in Africa et Arabia. Turbam vero aliorum nominum etiam huic ferae adfundunt; melanurus enim a quibusdam, ab aliis ammobates dicitur; quod si centrida nominari audiveris, eandem a me appellari putes. Sed fabulam quoque, quam de hac serpente audivi, ne ejus videar ignarus, attexam. Prometheum ignem a Vulcano furatum ajunt, quamobrem indignatum Jovem furti indicibus dedisse remedium senectuti prohibendae efficax; hoc illos qui acceperant asino imposuisse audio, et cum ille sic oneratus aestivo tempore incederet, siti laborantem ferunt ad fontem venisse bibendi gratia, sed a serpente fontis custode repulsum; itaque asinum sitis impatientem id, quod gestabat, pharmacum ut admitteretur obtulisse; bibit igitur asinus, et una cum remedio adversus senectam, quam dipsas deinceps exuit, sitim quoque suam in illam transfudit. Caeterum hujus fabulae auctor est non ego sum, sed ante me Sophocles tragicus, et Dinolochus adversarius Epicharmi, et Ibycus Rheginus, et Aristeas, et Apollophanes, poetae comici.

52 Si elephanti sapienter factum idque auditu dignum praeterirem, me quis ignorantem forte praeteriisse putet; quamobrem dicetur. Cum is, qui hordeum huic admetiendi procurationem habebat, hordei partem subtraxisset, illiusque in locum lapidibus suppositis, ipsi debitam tamen mensuram cumulate servasset, ut dominum utriusque, si quando vidisset, falleret; elephantus videns hunc, qui ipsum debito fraudabat, polentam coquere, primum promuscide sabulum collegit, deinde in ollam infudit, sicque solerter injuriis injurias sibi illatas ultus est.

53 Alii quidem canes feras tum investigare, tum etiam capere probe norunt; at vero Aegyptii fugacissimi sunt. Nam cum animalia, quae in Nilo degunt, timeant, illuc sitis quidem ad bibendum eos attrahit, at metus quiete ipsos ad satietatem  p96 bibere non sinit. Ideoque non bibunt se inclinantes, ne qua e feris, quae sub aqua sunt, emergat, atque ita eos abripiat; sed praeter ripam cursitant linguaque lambunt, potum, ut ita dicam rapientes, vel hercle furantes.

54 Multa, quae callide terrenus herinaceus facit, jam alibi dixi; nunc novam ejus veteratoriam explicabo. Cum enim is vicinus est ut capiatur, conrtissime seipsum concludit, et tantopere contrahit, ut comprehendi non queat, simul et animam continet, spiritumque comprimit, et ab omni motu conquiescens mortui speciem prae se fert.

55 Patellas non sane a saxis avellas, ne Milonis quidem digitis, qui Punicum malum cum apprehendisset, arcte adeo comprimebat, ut non adversariorum quisquam posset extorquere e manu. Eas autem quicumque de saxo, ad quod adhaeserint, abstrahere aggreditur, magna quidem voluptate ex earum comprehensione afficitur, et sperat se praeda potituram esse; verumtamen illarum compos fieri nequit: tandem aliquando ferro abrasae abscinuntur a saxo.

56 Libyci homines bellum non modo finitimis praedae, aut suos propagandi fines studio inferunt, sed cum elephantis etiam de horum dentibus adsequendis suscipiunt. Hanc vero causam cur petantur elephanti praenoscentes, ex sese qui dte altero mutili sunt, ante ceteros reliquos in prima acie constituunt, ad primum hostium impetum excipinedum; reliqui, qui in subsidiis manent, dentium amborum robore integri auxilium fessis ferunt. Mutilos autem eam forte ob causam primo loco esse volunt, ut venatoribus ostendant non magnum adeo praemium, et vix dignum periculo, cui se exponunt, ipsis exspectandum. Dentium autem altero, quem acutum ad propulsandas injurias servant, tanquam armis utuntur; altero tanquam ligone radices effodiunt, et arbores exstirpant.

57 Non modo texendi solertiam aranei praeclare tenent, se similiter ut Minerva, lanificii illa praeses et solertissima dea, tereti manuum ministerio et tenui valent; sed et natura etiam sunt ad geometriam eruditi: nam et centrum servant; circulumque ex eo procedentem, et circumferentiam exacte conficiunt; neque interim Euclide egent. Ad medium autem centri sedentes insidias praedae suae tendunt. Neque modo ut quod videtur eloquar texendi rationem norunt, sed etiam sarciendi artificio excellunt; nam si ex eorum quippiam solerti opere ruperis, statim a ruptura resarciunt, integrumque praestant.

58 Phoenices alites absque ulla calculandi arte numerum quingentorum annorum, veluti sapientissimae naturae discipuli, computare norunt; neque vel digitis, vel alia re, ad hanc cognitionem opus habent. Cujus autem rei gratia hunc numerum eos tenere oporteat, vulgatum est. Atqui ex ipsis  p97 Aegyptiis, qui spatium quingentorum annorum confectum intelligat, aut mullus est, aut forte unus, vel quam paucissimi, iique ex sacerdotibus; nam inter hos quoque non facile convenit, dumque inter se contendunt, et alius sacram hanc avem non nunc, sed in posterum adventuram ait, alius jam advenisse; phoenix, illis frustra altercantibus, divinitus demonstrat tempus, et adest. Itaque sacerdotes sacrificare necesse est, ac simul fateri se quod totos dies disceptationibus exigunt avibus esse imperitiores. nonne, hercle, haec scire sapientia est: ubi sit Aegyptus sita, et ubi in ea Heliopolis, ad quam advolare ipsis fato constitutum est; et ubinam pater sit deponendus, et quibus in thecis? Haec si non admiranda sunt, negotiane forensia, et militaria, atque alia ad mutuas insidias comparata, solertia appellanda erunt? Mihi quidem non videtur o aemulatores Sisyphorum Telchinum et Cercopum, cum illis vero mihi sermo est, qui haec probant et rimantur; non cum hominibus, qui hujusmodi malis artibus initiati et infecti non sunt.

59 Ratiocinationem et dialecticam et hoc potius sumendum esse quam illud, si animalia sciant, merito dixerimus naturam esse magistram, quam alia nulla vincere potest. Mihi sane quispiam cum dialecticae non ignarus, tum venandi studio deditus hujuscemodi dicebat. Venatic quae aderat canicula, ajebat ille, cum leporis, qui nusquam videbatur, vestigiis insisteret; cumque ea perscrutans pervenisset ad fossam, dubitabat utrum dextrum an laevum iter ad insequendum leporem susciperet; ut vero primum sibi visa est, tanquam disserendi perita, satis rem perpendisse, e vestigio fossam recta iter faciens transilivit. Is autem qui eam cum rationem disserendi, tum venandi artem profitebatur, sic colligens supra dicta demonstrare conabatur: Arguta canis, inquiebat ille, primum secum considerate reputabat, vel hac, vel istac, vel illac, lepus in fugam se conjicit: deinde ratiocinabatur, non profecto hac, nec istac; ergo illac fugit. Neque fallacibus conslusiunculis mihi errare videbatur; nam non perceptis citra fossam ad hoc vel illud latus vestigiis, relinquebatur, leporem fossam transilivisse: recte igitur canis fossam transivit, ea enim investigatrix diligens erat, et sagacissime odorabatur.

60 Massagetae, ut Herodotus inquit, suspensa ad plaustrum pharetra, cum oxibus in aperto et propatulo loco concumbunt; et concubitum licet omnes adspiciant, praeclare contemnunt. At contra nunquam cameli coeunt palam: quod quidem ipsum factine verecundia, an admirabili naturae munere faciant, Democrito, aliisque, qui vel obscurissimarum rerum causas ingenio se posse consequi confidunt disputandum relinquo. Cum autem inter eos conjunctionis appetitum  p98 pastor exoriri sentit, aliquo concedit et tanquam sponso decedit ingredienti thalamum cum sponsa.

61 Ex omnibus legibus humanissimam judico, qua Lycurgus praecipit, natu grandibus minores cum vel de sedibus, vel de via, decedere ddr; tum vero eisd reverentia adversus aetatem, quam ut adsequantur non obstantibus fatis omnes expetunt, assurgere oportere. Sed quomodo iste legislator Eunomi filius cum naturae legibus certare et conferri poterit? Elephantorum quidem genus hoc idem solo naturae ductu, sine Lycurgi, aut Solonis, aut Zaleuci, Charondaeve praeceptione, sanctissime observant; senioribus nimirum juniores de cibo cedunt, et senio debiles summa observantia colunt, et a periculis servant, atque in fossam delapsos injectis fruticum fascibus sursum trahunt, quibus tanquam scalis senectute graves adscendentes liberantur. Elephas parricida nunquam fuit; nunquam in hoc genere pater filium exhaeredavit. Haec forte nonnullis hominum confingi videbuntur, qui ut ipsi multa figmenta et fabulas comminiscuntur, ita ex suo etiam alios metiuntur ingenio; nos vero omni studio veritatem affectamus.

62 Amantes dominorum esse canes, cum illa, quae ante dii, argumento sunt; tum sane illud ipsum, quod adtexam. Gelon Syracusanus cum arctissime dormiret, se fulmine ictum cogitabat. Hoc, quod ei videbatur, insominum erat; et quamquam dormiebat, inter somnium tamen contentissima voce clamabat. Canis igitur, quem ipse alebat, simulatque altoris amici sui vocem audisset, tanquam quodpiam Geloni periculum crearetur, insidiaeque paraentur, et in lectum maximo impetu prosiluit, et circum dominum conversant, vehementissime latrabat, velut insidiatorem ulcisci cupiens. Gelon cum metu, tum canis clamore, somno, quamvis arctissimo teneretur, solutus est.

63 Draconis catulus cum infante Arcade, et ipse in Arcadia natus, simul educatur; deinde etiam cum progressu aetatis et puer jam adolescens, et draco jam grandior esset, mutuum servabant amorem. Adolescentis vero necessarii, cum feram vidissent tam brevi tempore, ut magnitudine praegrandem, ita aspectu immanem evasisse, dormientem aliquando cum puero eodem in lecto in locum quam remotissimum deportarunt, eoque illic relicto, cum puero redierunt. Mansit igitur in silvis draco, nascentibus illic herbis et venenis vescens, et solitariam vitam urbanis domiciliis et habitationibus praeferens. Postquam vero adjecto tempore et puer juventutem, et draco aetatem perfectam attigit, idem hic Arcas juvenis, cum per desertam sui amantis regionem aliquando iter faceret, in latrones incurrens stricto gladio appetitus fuit; et percussus quidem, sive quod doleret, sive quia opem imploraret, auxilium, ut par erat, exclamavit. Draco autem bestia et ad audiendum  p99 acerrima, et ad videndum acutissima, postquam puerum, quicum educatus fuerat, exaudivit, edito sibilio, tanquam irae suae denunciatione, formidinum terrorem illis injecit, cujus metu trepidantes scelerati alii alio disperguntur, quosdam deprehensos acerbissima morte affecit: deinde ut veteris amici vulnera purgavit, et per loca illa, in quibus serpentes erant, ipsum est comitatus, postea ad eum locum revertit, quo expositus fuerat; neque tamen ei ex eo iratior factus est, quod in solitudines abjectus fuisset, neque ut perversi joies antiquum amicum in periculo deseruit.

64 Vulpes est animal improbum, quamobrem callidam poetae solent cognominare; sed erinaceus terrestris quoque improbus est. Is ut primum adventare vulpem viderit, in orbem contractus jacet; vulpes vero nulu ore apprehendendi aut mordendi locum inveniens, in ejus os urinam reddit; itaque suffocatur erinaceus, simul spiritum ei ob contractionem intercluso, simul et lotio influente. Sic improbum illum dolo circumveniens vulpes capit. Alio etiam modo capitur supra exposito.

65 Secundum Maeotidis paludis locum, Conopium nuncupatum lupi, quos non a domesticis canibus differre dicas, cum piscatoribus studiose versantur. Quod si maritimae praedae partem fuerint adsecuti, cum iis et pacem habent, et tanquam foedere devinciuntur; sin nihil consequuntur, eorum retia lacerant, et distrahunt, et pro eo, quod nihil dederunt, damnum retribuunt.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)

Pagina recensita IV Kal. Apr. 05