[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber VI
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber VIII

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p100  Liber Septimus

1 Boves Susianos numerandi scientiae haud imperitos esse intellexi. Atque id minime fabulosum esse testatur narratio, quae ait, singulas earum Susis regi quotidie centum cado in hortos sicciores et minus riguos haurire. Quem quidem laborem, sive quod sit eis certus et constitutus, sive etiam quia diu multumque in eo se exercuerint, promptissime obeunt; nullam enim earum ad opus remollescere videres. A alterum vero supra quin diximus cadum exhauriendum nec verberibus cogere, nec blanditiis inducere posses, ut ait Ctesias.

2 Sub pedibus Atlantis montis (quem et poetae et historici celebrant) pascua sunt praestantissima, et maximae sylvae, eaeque perquam densae et opacae. Ad has elephantos jam seniores et aetate graves pervenire ajunt; natura eos tanquam in coloniam ducente, ubi veluti in portu quodam exoptato reliquum suae vitae tranquillius exigant. Scaturit eis etiam fons dulcis et purae aquae copiosus, ipsique sacri habentur, ac liberi dimittuntur; et tanquam Sylvanis Napaeisque in eo tractu diis curae sint, nullus illic barbarorum venando eis insidiatur. De iisdem haec quoque fama increbuit: Rex quidam ex indigenis propter dentium sive cornuum formam et magnitudinem, ut re tam pretiosa potiretur, occidere voluit (haec enim in his belluis arma propter longi temporis aevum praegrandia sunt:) hac igitur cupiditate incensus lectos venatores trecentos in sacrum hunc gregem immisit, iique armati ad locum quam celerrime quidem accesserunt; sed omnes repentina peste prostrati perierunt, uno tantum excepto, qui reversus miserabilem casum regi exposuit. Atque hinc, quam cari diis sint elephantes, compertum est.

3 Paeonicum animal, quod monopem Paeones nominant, piloso tauro magnitudine simile, cum ab insequentibus urgetur, prae venatione acre et igneum reddit stercus; quod quidem ipsum si in venatorum quempiam inciderit, mortem adfert.

4 E natura etiam tauri est, cum ex feritate ad mansuetudinem traductus est, ut ad paendum facilis sit. Quippe ad feretrum porta ndum sub jugum missus, quietus manet, sive velis, eum procumbentem corpore tot quiescere, sive in anteriorum crurum poplites se demittere, licet interim cervice puerum puellamve gestet. Quin et dorso mulierem vehit, veluti Europam Jupiter: et corpore toto interdum sublimi posticis cruribus  p101 leviter insistit.1 Equidem ipse vidi, qui supra nihil se commoventes tauros saltarent.

5 Cum multiplices et varias Africa procreat bestias, tum catoblepontem sic nuncupatum parere existimatur. Is tauro similis spectatur, magis tamen truculentus, terribilisque ad spectu. Alta ei et densa sunt supercilia; oculi non perinde quidem magni ut bubuli subjiciuntur, sed magis exigui et sanguine effusi; non directe, sed ad terram versus intuetur, unde et nomen sortitus est. A vertice incipiens juba equinae similis per ejus frontem promittitur, et faciem occupans formidabiliorem eum reddit. Mortiferas depascitur herbas: ac simul ut taurino adspectu conspexit, statim horret, et jubam erigit; ea autem in excelsum excitata, atque apertis labris, per guttur quiddam vehementer grave et virosum emittit, ut aer supra caput obducatur et inficiatur; animalia autem appropinquantia, quae hoc coelum hauriant, graviter affligantur, et vocis usum amittant, in letalesque convulsiones incidant: quod et homini accidere dicunt. Hanc sui noxiam vim fera haec in se agnoscit; et aliae animantes norunt, eoque ab ea quam longiissime refugiunt.

6 Qui venandi elephantos scientiam tenent, nobis testantur, hos insectatione venatorum pressos, cum robore immenso, tum impetu effrenato atque praecipiti, et quem sustinere possit nemo, sic quidem per maximas arbores, tanquam per segetes excurrere, easque tanquam spicarum calamos, ubi cursum ramorum proceritas eis retardat, perfringere; et alibi ipsos arboribus humiliores esse, alibi proceriores eminere; omnique nervorum contentione currere, et viam insequentibus praecidere; nec mirum, locorum enim consuetudinem tenent. Cum autem se ex insectatorum suorum conspectu eripuerint, eosque maximis processibus itineris longe et retro positos senserint, tum ex fuga recipiunt animum simul, et tanquam perciulo liberati insistunt: ibique dum metus solicitudine expulsa, ex immenso labore requiescunt, his interea per arbores erraticis implicationibus serpentes depaskk, atque palmarum tenera cacumina, et aliarum plantarum adolescentiores surculos. Quod si rursus insectatores ad eos propius adsint, hi etiam iterum sese in fugam impellunt; cumque ab his multam viam absunt, sese ex fuga colligentes denuo requietem curarum ex itineris labore habent. Insequentes autem, praecipitante jam sole, ad cubilia se recepturi sylvam incendunt, et viam ipsis obstruunt; quod ipsum sentientes elephanti se sustinent a progrediendo. Ignem enim hi non minus quam leones extimescunt.

7 Aristotelem dicere audio, quod grues ex mari in mediterranea volantes, tempestatis atroces minas intelligenti significant; eaedem silentio et quiete volantes serenitatem et tranquillitatem  p102 promittunt; quod si turbulente clamant, et ordine turbato volant, acerbam tempestatem denunciant. Hoc idem sonans in crepusculo matutino ardea praesignificae existimatur, ut idem Aristoteles observavit; eademque ad mare recta proficiscens pluviam portendit. Si noctua pluvio tempore sit garrula, serenum et tranquillum coelum praenunciat; contra sereno canens tempestatem ostendit. Corvus excitato et volubili sono crocitans, et alarum plausu se concutiens, empestates praemonstrat. Rursus, si corvus, cornix, graculus, crepusculo vespertino vocales sint, tempestatis adventum praedicunt. Monedulae volantes modo in sublime, modo deorsum filius, et voce referentes accipitrem, eodem Aristotele teste frigus et pluviam monstrant. Cornix, si ab altiore voce ter emissa lenius deinceps sonet, bonam coeli temperiem postridie futuram promittit. Cum autem aves albae frequentes conveniunt, multam tempestatem demonstrant. Anates et mergi alarum gestu exultantes vehementem ventum praedicunt. Aves ex mari in mediterranea cum impetu volantes tempestatem testantur. Rubecula avis stabula circumiens, et habitata loca lustrans, ex adventum tempestatis se fugere declarat. Gallinacei ceteraeque domesticae aves alarum percussione concrepantes, et cucurientes, et submissa voce obstrepentes, tempestatem nunciant. Aves lavatione utentes venti procellas et turbines significant. Quod si, cum est tempestas, aliae in alias volent, et ultro citroque inter se commeent, serenitatem pollicentur. Circa stagna et fluviorum ripas congregantes se aves tempestatem praenunciant. Terrestres vero si modo silenes sint, ad humidiora loca contendentes, serenitatem denunciant.

8 Aegyptios dicere audio orygem caniculae exortum primum cognoscere et sternutamento testari. Libyci autem suum caprinum pecus similiter ejusdem stellae exortum praescire et pluvias praesentire, jactitant. Nam ut extra caprile processerit, concitato cursu ad pastionem accedit; deinde pabulo expletum se ad stabula sua convertit, eoque intuens pask, pastorem, ut se festinet cogere, expectans. Hipparchus tempore Hieronis tyranni in theatro sedens, segestro indutus, quod sereno tempore futuram tempestatem praesensisset, spectantes obstupefecit; eumque Hiero admiratus, Bithyniae Nicaeensibus gratulatus est, quod Hipparchum civem haberent. Sic et Anaxagoram in penula Olympia spectantem, subsecuto mbre, omnis Graecorum multitudo celebravit, et divino quodam animi sensus praeditum esse jactavit. Quod vero ingruene pluvia bos in dextrum latus sese inclinat, idemque, cum serenitas redit, in Sextus decumbit latus, nemo est, qui admiretur. Praeterea haec etiam ad admirationem movendam  p103 idonea audivi si bos mugit, et terram olfacit, pluvia impendet; idem si supra, quam consuevit, pabulo vescitur, tempestatem futuram ostendit. Oves fodientes terram pedibus videntur tempestatem significare, quae etiam coitu earundem praecunciatur. Caprae dormientes frequentes eadem monstrant. Sues in arvis apparentes pluviam praesignificant. Agni et hoedi lascivientes, et inter se saltantes, serenos dies promittunt. Mustelae et mures stridentes vehementem praesagiunt tempestatem. A desertis locis ad habitatat refugientes lupi hyemis acerbitatem se horrere ostendunt. Leonis ad frugifera et fructuosa loca profectio siccitatem praenunciat. Jumenta exsultantia et supra consuetudinem boantia humidiorem tempestatem praesciunt; hanc eandem, si ungulis pulverem spargunt, denunciant. Lepores multi iisdem in locis conspecti bonam aeris temperiem significant. Homines vero per omnia inferiores sunt, nec prius tempestatis mutationem, quam ubi jam contigerit, noscunt.

9 De accipitribus haec quoque audivi. Apollinis in Aegypto sacerdotes hieracoboscos quosdam vocari ajunt, et hos accipitrum dei nutricios sunt curatores esse. Porro cum omne avium genus huic deo dicatum est, tum quaedam etiam sacrae illic victu accurato aluntur, ita ut a consecratis deo muneribus nihil differre videantur. Harum igitur avium nutricii singularum nidos ostendunt ignaris, in quibus eas parere ajunt, nam in sacro loco aluntur; prae caeteris vero accipitres sibi curae esse fatentur, quos hoc modo nutriunt. Nuper natis avium captarum cerebella objiciunt, teneris nempe cibus tenerum; jam adultis vero carnes, pulpas, et fibras, quae scilicet aves rapaces solido et firmo nutrimento roborare possunt; mediis vero aetate inter utrosque corda objiciuntur, quorum etiam reliquae videntur. Pulchre autem norunt accipitres pro sua quisque aetate convenientem sibi cibus, nec alium attigerint. Accedunt et coturnicum et aliarum avium certo anni tempore greges, ex quibus sacri isti accipitres prandium habent.

10 Firmissimae benevolentiae, quam canes erga altores suos habent, illud certe magnam habet declarationem. Romae bello quodam civili Calvus Romanus cum necatus esset, hostium viri caput ex hostibus nemo abscindere poterat, cum tamen summa contentione sexcenti certarent, et facinus istud consiscere pulchrum ducerent, priusquam canem, quem is alienumisset, interfecissent, ei adsistentem, et benevolentiam erga illum ipsum fidelissime servantem; et qui pro hero humi strato, jamque extincto, sic propugnabat, tanquam vir commilito, et contubernalis bonus, et ad extremum amicitiae observans. Jam fortiter et praeclare factum, quod non vir, sed profecto canis, cum bonitate eximia, tum robore animi septus fecit, discere operae pretium est. Pyrrhus Epirota, cum  p104 iter faceret, fortuito incidit in canem, cadaveri domini sui adstantem, et illud ipsum cum summa diligenti custodia assiduus illud servabat. Hoc simulatque Pyrrhus intellexisset, hunc quidem miseratus sepultura affici jussit; cani vero plenum cibum ad se amandum allicientem dedit, paulatimque illum allectans abduxit, atque ideo attraxit. Sed haec quidem hactenus. Longe autem post, cum exercitum lustrare Pyrrhus, militesque recenseret, et vero canis adesset, is non mansuetus solum, verum qea quam tacitus erat. Ut vero in recensione militum interfectores domini animadvertisset, tum non se continuit, quin vasto latratu in eos irrumperet atque unguibus laniaret, simul et se ad Pyrrhum convertens, quoad poterat, testem in hanc rem citabat, quod homicidas teneret. Quod factum religioni habuit Pyrrhus, eique in suspicionem et circumstantibus hi venerunt. Itaque quaestione adhibita, ea, quorum accusarentur, confessi sunt. Hanc autem narrationem fabulosam esse existimabunt, qui Jovis sodalitii, atque amicitiae praesidis sanctione spreta, amicos suos, cum vivos, tum mortuos produnt. Eg vero probare illos non possum, qui naturam accusant, quae si animantibus brutis benevolentiae et amoris vim insevit, multo magis eadem ornavit homines ratione praeditos; illi vero naturae munus negligunt, nec eo utuntur. Quid nunc commemorem reliqua facinora, quae contra amicos spe mali lucri admittant, quot insidias faciant, quas proditiones moliantur; ut profecto vehementer doleam, hominibus fideliorem et amantiorem canem inveniri?

11 Haec etiam de polypo auditione accepi. Cum in saxum non admodum e mari eminens polypus aliquando adrepens adscendisset, ibique explicatis brachiis summa cum voluptate, quia frigida tempestas esset, a tepore solis calesceret, neque sane se in saxi colorem vertisset, quod quidem ipsum cum ad declinandas, tum ad moliendas piscibus insidias facere solet, aquila acris et acuta in videndo praedam, non quidem sibi futuram bonam, paratum sibi pullisque suis prandium animo designans, quanto potuit maximo alarum impetu in polypum insiluit. Ceu piscis hic, circumplicantibus aquilam et pertinaciter adhaerescentibus cirris, in profundum detraxit hostem capitalissimam, quae quidem, lupus hians (ut est in proverbio) inani prandii spe illusa deinde in mari mortua fluitabat. Sed aves innumera ejuscemodi perpetiuntur, at plura homines. Sic Cambysis filius Cyrus alter apud Massagetas, ab Herodoto decantatos, et Polycrates ad diripiendum aurum magno studio et diligentia ad Oroetem provectus; etiam ipse alter, Qui alii mala fabricans, sibi ipsi mala fabricatur.

At bestiae ea pericula ignorant, homines vero non cavent, quin  p105 etiam scientes et prudentes in haec ipsa incurrunt. Ad quid vobis profuere lingua, oratio, praeceptores et castigatio, o Cyre et Polycrates? Alios omitto. Quid enim surdos et stolidos vel utilissimis consiliis juvarem?

12 Non elate ampleque nunc sentiant Paeonia mulieres; illaque praeclara facinora facientes magnos sibi spiritus sumant; quod uno tempore partim capite urnam aquae plenam ferant, ita cervicem erigentes, ut ipsis ingredientibus immota urna permanens, nulla inclinatione propendeat; partim infantem puerum e sinu suo appensum lactent; simul et brachio in habenam inserto mariti equum ad aquam ducant, simul et manibus linum neant. Darius quidem magna admiratione adfectus est, cum ei jus dicenti Paeones quidam juvenes sororem ipsorum, eo, quo dixi, modo exornatam adduxissent, ut ex ejus conspectu Darius sub jugum suum mittere Paeoniam aggrederetur, studio adductus tam operosae nationis. Sed quot Paeonibus praestantior est natura? Canis ventrem ferens leporem venabatur, quem captum ad dominum attulit, praedam ei cedens; et mox abiens novem catulos peperit, quos aluit postea. Quod si Aegyptii eo magnificentius sentiant, quod eorum uxores a partu statim e lecto surgunt ad obeunda domestica munia; ante dictae canis factum audientes remittant spiritus inflatos, animique tumorem comprimant.

13 De mulo laborioso, simul et de cibo publice ei ab Atheniensibus decreto, quod adfecta opus sponte subibat, cum Aristoteles meminit, tum vero nos opportuno loco supra meminimus; quod vero canis similiter Athenis fecit, id quoque non alienum ab instituto declarare. Sacrilegus primum, observato tempore intempesto, quo dormientes arctissimus somnus complecteretur, de multa nocte intra Aesculapii templum ingressus est; deinde ut permulta donaria ex aede surripuisset, se latere arbitrabatur. At excubitor canis ad templi custodiam intus advigilans, aeditimis, qui noctu ad sacras aedes vigilias agebant, multo vigilantior, expilatorem direptoremque insequebatur, quam maxime poterit commissum sacrilegium horribili fremitu suo praedicans. Fur primum et socii hujus sceleris saxis lapidatione facta, canem appetebant; deinde ubi is latrare non desisteret, illum demulcere conabatur, panes et offas, canum illecebras, objiciens: nam haec quoque provide, ut ipse putabat, secum attulerat. Verum custos incorruptus canis, vel fur cum evasisset in domum, ubi habitabat, vel cum inde exiret, se illi implacabilem inexpiabilemque praebens, furem latrare non desinebat; tandemque intellectum est, unde canis esset, ac simul animadversum, quae ornamenta deessent. Itaque ex hac canis vociferatione is esse, qui tale furtum fecisset, in Atheniensum suspicionem adductus est; atque ut tormentis  p106 in eum quaesivissent, totam rem cognoverunt. Denique ex lege hic capite damnatus extremum dedit supplicium; cani vero cibus publice praebitus, et publicae curae, ut fidus custos, ahbitus est, nempe qui aeditimorum nulli inferior vigilantia fuisset.

14 Caliginem oculorum, quam suffusionem medici vocant, caprinum pecus probe curare scit; et ab ipsa remedium ejusdem homines quoque mutuati dicuntur, idque hujusmodi est. Cum conturbatum oculum sentit, cum ad rubi spinam et admovet, et reserandum permittit; haec ut pupugit, pituita statim evocatur; nullaque pupillae laesione facta, videndi usum recuperat: neque sane hominum sapientia ad faciendam sibi medicinam eget.

15 Cum flumen trajiciendum est, elephanti natu minores aquam ingressi natando trajiciunt; qui vero confirmata aetate jam grandes sunt, si fluctibus obteguntur, promuscides supra aquam attollunt; teneros vero pullos dentibus sive cornubus matres ferunt. Juniores sane labores et pericula primi suscipiunt; et majoribus aetate de cibo ac potione concedunt, observantia eosdem prosequentes; et dum senectutem venerantur, Lycurgi legibus non indigent. Nunquam ejus neque ex senectute infirmum, neque eum, qui morbo teneatur, sui gregales deserunt, sed et fidissimi ei permanent, ejusque cum ceteris in rebus student incolumitati, tum vero cum insectatione urgentur, pro eo propugnant et vulnerari se potius defendendo quam eum deserere volunt, licet fugere eis integrum sit. Pullos suos adhuc a partu recentes nunquam deserunt matres; at sane in illis a periculo tuendis constantissime permanent, priusque animam amittunt, si urgeant venatores, quam suos pullos deserant. Eg vero puer novi vetulam, Laenillam nomine, quae ab omnibus digito monstrabatur, et de qua fabula narrabatur talis: seniores mihi referebant, istam servum vehementer amantem cum eo concubuisse, et suorum flagitiorum maculis liberos suos adfecisse; hi enim ex ordine senatorio erant, et jam inde a patre atque majoribus stirpem generis patritii trahebant. Itaque pudore et dolore impulsi, amtrem cum leniter submonuissent, et clam facinoris turpitudinem ostendissent; haec libidine flagrans, simul et ex ea tantum efferata, ut liberis propriis amorem suum anteferret, filiorum nomina apud principem, qui tunc regnabat, detulit, ab eis insidias ipsi factas dicens. Is autem suspiciosus, et timidus, et calumniis aures facile patefacere solitus, quae degeneris animi indicia sunt, mulieri fidem adhibuit. Ita factum est, ut filii, qui nefarium facinus nullum admisissent, necarentur; mater vero hanc ex delatione mercedem adsequeretur, ut cum servo licentius stuprum facere posset. Quid igitur, o patrii dii, o Diana Lucina, atque Ilithyae Junonis filiae, aut Medeam Colchidem,  p107 aut Procnen Atthidem hic commemorem necesse est, cum memoriae nostrae exempla immanitatis proferre queamus?

16 Terrenas testudines, a se comprehensas, ex alto dejicientes aquilae ad saxa allidunt, et ita ex contritis earum testis extractam carnem exedunt. Sic Eleusinius Aeschylus, tragicus poeta, de vita migrasse dicitur. Cum enim is in saxo sedens ex consuetudine institutoque suo, et philosopharetur nimirum et scriberet, ejus caput a pilis nudum aqua saxum idipsum dejecit, et sine aberratioen ictum dirigens virum interfecit.

17 Carulus et alcedo aves simul vivere et compasci solent. Porro carulos jam senectute adfectos alcedines eorum uxores medio dorso gestantes circumferunt. Mulieres contra maritos aetate provectos contemnunt, et adolescentibus adjiciunt oculos; tum etiam mariti in feminas adolescentes veneris insania feruntur, et vetulas aspernantur, a ratione remotius bestiis ipsis viventes.

18 Qui circa Coptum habitant, binos tantum corvos in eo tractu videri ajunt. Ex Romanis etiam, qui loca ibidem montana custodiunt propter metalla smaragdi, totidem illic hujus generis alites degere ajunt. Est et delubrum Apollinis eo in loco, cui corvos sacros esse perhibent.

19 Hanc etiam vim et naturam quorundam animalium non alienum est explanare. Ovis et asinus sunt ignavi. Timidi existimantur hinnuli, capreae, damae et pygargi, item lepores, quos Graeci poetae a πτώττειν, pavendo πτῶκας appellant; tum ex volucribus passeres; ex aquatilibus mugiles. Libidinosi vero cynocephali et hirci, quos vel cum mulieribus rem habere nonnulli ajunt: et hoc admirari Pindarus videtur. Canes etiam cum mulieribus veneris consuetudinem habere deprehensi sunt. Nam Romae mulier adulterii accusata a marito fuisse dicitur: adulter in judicio canis esse praedicabatur. Audivi equidem cynocephalos aliquando virgines deperiisse, eisque vim intulisse, majori quam adolescentes illi in Menandri Pannychidum fabula libidine incitatos. Est et perdix intemperans, et in adulteria pronus; itaque clam ad foeminas, et minimo cum strepitu, accedere fertur. Porro inter canes cibi nulla est societas, ut persaepe de osse inter se sic lacerent et distrahant, quemadmodum de Helena Paris et Menelaus. Solos vero Memphiticos canes in medium auditione accepi rapinas propnere, et una cum aliis comedere. Porcus sane inquum injustumque est animal, et ne cadaveribus quidem sui generis abstinet; ut neque piscium plerique. Imperitiissimum vero dixerim hippopotamum, qui patrem quoque suum exest et conficit. Impudentia sunt animalia, neque facile repelli queunt, muscae et canes.

20 Lupi ferocissimi sunt; eosque se invicem devorare, et ad  p108 hunc modum mutuas sibi insidias moliri, ferunt Aegyptii. Primo in orbem circumaguntur, deinde excurrunt; et cum, ex vertigine currendi et caligine, eorum aliquis lapsus fuerit, in eum humi stratum ceteri omnes facto impetu, ipsum laniant et devorant. Hoc quidem facere solent, cum venationis facultate destituuntur. Ita enim prae fame omnia nugas putant, quemadmodum scelerati homines nihil non prae pecunia praeclare contemnunt.

21 Cum caeteris in rebus omnium bestiarum simia maxime maligna est, tum malignior in iis, in quibus hominem imitari conatur. Cum enim nutricem ex eminenti loco perspexisset puerum infantem in pelvi lavare, et fascias primum solvere, deinde a balineo iisdem denuo involvere, atque quo reliquisset loco puerum observasset, simul et circa eum ipsum a custodibus magnam introspexisset solitudinem, fenestella, quae tum pateret in domum, intravit ad puerum; quem, similiter ut factitari a nutrice viderat, ex lecto sublatum integumentis nudavit, et aquam succensis carbonibus calescentem in miserum infantem infudit, atque interfecit.

22 Maligna sane animalia sunt hyaena et corocottas. Hyaena noctu ad stabula adit et vomentes imitatur. Canes, qui audierint, accedunt veluti ad hominem; quos illa correptos vorat. Ceu corocottae malignitas, quam audivi, haec est. in sylvis abscondita secantium ligna et operariorum sermones audit, et nomina, quibus se invicem appellant, addiscit; tum ea imitatur, et eloquitur tanquam humana voce (nisi fabulosum sit, quod fertur) appellatque nominatim aliquem, cujus nomen audivit, isque vocatus accedit; corocotta vero recedit, et denuo vocat; sequitur ille vocem et appropinquat; abductum vero tandem a sociis et solitarium rapait ac devorat fera.

23 Eum, a quo injuriam acceperit leo, probe novit ulcisci; et quamvis ex eo ipso non statim ultionem ceperit, At certe et postea retinet simultatem, donec perfecerit, Suo in pectore.

Huic rei testimonio est Juba Maurus, pater illius, qui Romam missus est obses. Is cum aliquando expeditionem per desertam regionem faceret adversus gentes, quae ab se defecissent, e suo comitatu quispiam, cum praestanti nobilitate, tum egregia pulchritudine adolescens, rei venatoriae peritus, leonem casu secundum viam animadversum sagitta appetens, non ab ictu directo aberravit, quin ei vulnus, non tamen mortem, intulit. Et cum expeditio acceleraretur, tum leo, vulnere excepto, statim se subduxit; tum ille, qui vulnus ei inflixisset, una cum ceteris discessit. Anno vertente exacto, Juba rebus, ad quas cum exercitu profectus fuisset, praeclare gestis, eadem via regressus est ad eum locum, ubi leo vulnus exceperat. Is sane, etsi maxima hominum multitudo erat,  p109 istuc accedens ab invadendis tamen ceteris suum impetum sustentavit: illum duntaxat, qui se anno ante laesisset, corripuit, et furorem acerbissimum, quem tamdiu, quam dixi, servasset, in illum ipsum adolescentem, quem ab aliis internosset, effudit, atque eum dilaceravit, nec illum quispiam ab hac calamitate vindicare est ausus; sed gravissima et valde horrenda leonis ira perterrefacti, urgente etiam itineris ratione, omnes praeterierunt.

24 Cancrorum genera diversa esse audio. Sunt enim quidam saxatiles: alii in limo, algis aut arena gignuntur; quamobrem et formis et cognominibus differunt. Sunt, qui cursores, quod longe lateque vagentur, merito appellantur. Plerumque ejus circum littora errant, ubi et nati sunt; modo longius proficiscuntur, non aliter quam peregrinationum studiosi homines. Causa eis erroris est cupiditas in loca saxosa, vel coenosa saepe, perveniendi, dum amplius aliquid cibi perquirunt. Ceu in Bosphoro Thracio, cum vehementes aquarum fluctus a Ponto deferantur, cancri adversus eosdem nituntur; circa promontoria vero fluctuum vis major est scilicet, ita ut omnino repulsi aversique cancri impetum sequi undarum cogerentur. Hoc praescientes cancri, ubi jam prope ad promontorium appulerint, singuli in sinuoso aliquo loco se tenent, simul et reliquos exspectant; demum in eundem locum congregati, adrepentes per praecipites crepidines in siccum adscendunt, et fluctuum vim, qua parte violentior erat, evadunt, iter pedibus conficientes; cum autem hanc violentiam pedibus praetergressi sunt, rursus per cepidines in mare recurrunt. Parcunt autem eis piscatores, cum declinandi communis periculi gratia sponte in terram exeunt; neque homines cum sint, ipso etiam maris impetu saeviores ipsis videri volunt.

25 Quemadmodum adulteris obtrectet et invideat porphyrio, animal etiam prudentissimum, non modo moderatissimum, alibi, si bona memoria sum, me dixisse memini. Jam vero caniculam Siculam adulters adversari atque infestissimam fuisse auditione accepi. Cum enim adultera mulier conjugem suum peregre redire audisset, illum, qui cum ea stupri consuetudinem haberet, in latebras bene penitus, ut ipsa puabat, occultavit. Verum etsi ex servis non lautissimi modo, sed et janitores pecunia corrupti, cum dominam ad occultationem adulterii juvabant, tum adultero confidentiam ad inferendum stuprum adferebant; tantum tamen huic mulieri haec astutia abfuit ad praecavendum, ut certe canicula partim locum illum, quo adulter abdebatur, allatraret, partim pedibus fores constupratoris receptatrices eousque convellere adoriretur, domino ut non mediocris terror injiceretur, ex eoque suspicaretur ibi malum aliquod latere. Quare fores effregit, adulterum comprehendit; qui eo animo cinctus gladio noctem expectabat,  p110 ut dominum interfeceret, et mulierem, quam ante dixi, uxorem duceret.

26 Caprarum solertia etiam haec est: salivam humanam perniciosam esse ceteris animantibus probe norunt, atque ab ea sibi cavent; quemadmodum nos quoque conamur, quae homini, si gustaverit, sunt perniciosa, effugere. Verumtamen saepe imprudens sibi noxia homo haurit: at non item capras saliva hominis latet: quae et marinas scolopendras interfecere valet. Praenovit etiam capra cum proximum est, ut juguletur; quod vel inde constat, quoniam non amplius cibum attingit. Eadem indignum putans se in extremo ovilli pecoris agmine incedere, gregem quidem praecurrens antegreditur; at ipsam hircus tum barbae fiducia, tum naturae quodam instinctu, genus masculum femineo praeferens antecedit.

27 Oves prae omnibus animalibus obedientes et ad parendum a natura edoctae sunt. Obtemperant enim et pastori et canibus, et capras in via sequuntur. Eaedem mutuo inter se amore vehementi devinciuntur, ejusque gratia minus de leporum insidiis periclitantur; neque enim quaevis seorsum oberrat, neque gregem temere ulla deseruerit, sicut caprae. Ceu Arabes horum apud se pecorum greges musica magis, quam pascuis pinguescere ajunt. Salsis delectantur, quod salis sapor potum eis suaviorem reddat. Hoc etiam non ignorant oves, boream et austrum non minus, quam qui eas ineunt arietes, earum foecunditatem promovere; et insuper sciunt boream ad masculae sobolis generationem, austrum femineae efficacem esse; quamobrem vel ad hunc, vel ad illum, pro alterutrius desiderio sexus, quae initur ovis, sese obvertit. Achilles quidem, ut amicus ejus Patroclus rogo impositus cremaretur, supplicatione opus habebat, unde Iris o bone Homere ventos ei rogatos advocat, quibus ille adflantibus sacrificium tanquam mercedem promittit. Quin et Neolcis filius Athenienses ventis sacrificare edocuit. At oves facile, et absque ullis ceremoniis, ventos suorum ministros conceptuum sua sponte et non appellatos et promptos habent, ad quos peritipastores eas dirigunt: cum enim auster flat, tunc ut femineae prolis numerus augeatur, ovb arietes admittunt.

28 Cum Icarium occidissent populares eorum, qui primi vino epoto temulentia et somno capti sunt, nescientes, vinum mortem non inferre, sed temulentum soporem, morbo laborarum Atticae incolae Baccho, ut mihi videtur primum suae vitis cultorem, eumque senio gravem ulciscente. itaque, consulto Pythii oraculo, responsum tulerunt, si salvi esse cupiant, oportere ipsos sacra facere Icario, et Erigonae ejus filiae, et cani ejusdem, quem fama celebrat ex eo, quod prae nimia in heram benevolentia a morte ejus superesse noluerit. Euripides certe jocari mihi videtur his versibus:

 p111  Si res herilis cedat infeliciter,

Aegre ferunt hoc et dolent servi boni.

Quis enim servum mihi propter dominum mortuum nominabit, cum id canis servus facere sustinuerit?

29 Canum benevolentiae propriu in altores suos illud de viro Colophonio testatur. Is ad mercatum Teon proficiscens, uti quaedam ibi emeret (nam ejus in mercaturis faciendis versabatur industria) pecuniam, servum, et canem secum accepit. Ac quidem servus, qui eam ipsam pecuniam ferebat, cum viae aliquantum processissent, ad dejiciendam alvum ex instituto itinere divertit, quem secutus est canis. Servus igitur marsupium humi reposuit, idemque iterum e terra tollere oblitus discessit: at vero canis ibi remansit marsupio incubans. Deinde simul ut Teon herus et servus advenissent, re infecta, cum nummos ad emendum non haberent, reverterunt; atque eadem via retro iter legentes ad locum pervenerunt, ubi servus marsupium reliquerat, atque canem marsupio incubantem, prae fame vix spirantem offendunt; qui vix dum herum et conservum suum viderat, cum a marsupio se removens, uno et eodem tempore et custodia et vita excessit. Argum igitur canem, o divine Homore, non tuum esse figmentum neque poeticas nugas existimandum est; siquidem ea, quae retuli, Teio evenerunt.

30 Cancrorum genus volantium nomine colore aliis albius spectatur, et in luto nascitur. Cum incessit eis timor, humo se excitant ad volatum et perparvis alis sublevantur, quibus quidem gradientes uti minime necesse habent. Cum autem injectus eis est metus, nonnihil in his subsidii, non tamen admodum firmi habent; enimvero comprehenduntur, quod sursum altius sublevari non queunt. Quidam eos comedunt, et ischiadicis doloribus remedio esse ferunt.

31 A conchis quidem inopes et nudi cancelli nascuntur, deinde eas tanquam optima domicilia ad habitandum deligunt. Cum enim vacuas offenderunt conchulas purpurae aut strombi, intra eas ingrediuntur; et quamdiu quidem eos tegunt, delectantur habitaculo; si vero creverint carne, in alteram domum transmigrant. Neque modo in supradictorum conchas immigrant, sed et in permultas alias, si vacuae sunt.

32 Strombis regem habent, cui se faciles ad obtemperandum praebent. Rex non modo magnitudine praestat, sed longe etiam pulchritudine caeteris omnibus antecellit. Quod si commodum ei videatur demergi, hoc quidem ipsum primus facit; sin emergere idem incipit, itemque si commigrandum sit, ipse primus tentat, caeteri subsequuntur. Quicunque hunc regem ceperit, bene rem geret, omniaque ei commode cadent; sed is etiam qui alium capientem viderit, alacrior discedit, veluti re rospera fruiturus. In urbe Byzantio drachma Attica ei  p112 qui hunc comprehenderit, praemium proponitur, a singulis in piscatine sociis conferendum.

33 Fluctus et tempestas ad terram echinos devolvens e mari funditus in aridum expellit, et violenter allidit. Hi ejus periculi metuentes, cum sentiunt mare inhorrescere, et ventorum acerbitate procellas cieri, suis spinis lapillos ad gestandum faciles tollunt; ut libramentum ad firmamentum habeant, ne procellarum incursus, ac suae ejectionis periculum, a quo sibi timent, subeant.

34 Purpura vehementer gulosa est, et longam habet linguam, eaque penetrat quaecunque potest, et attrahit quae comedit: eadem etiam capitur. Capiendi autem modus ejusmodi est: Parva nassa denso contextu, exiguis maculis, contexitur: intus vero in media nassa strombus piscis, illecebra, appendi ad eam alliciendam. Purpura igitur majoem in modum linguam distendere contendes eo pertinere, et strombum ipsum adsequi conatur; et ne ab esca, quam ligurit, aberret, omnem eam necesse habet exerere; itaque, ipsa exerta, sugit escam, quoad plenitudine intumescentem iterum extrahere non possit; unde fit, ut eam piscator liguritione irretitam comprehendat.

35 Scolopendra marina terrestri perquam similis est; quam primum ut homo contigerit, statim pruritu mordetur, et simili atque is, qui ab urtica terrestri pungitur, doloris sensu adficitur. Urticae pruritum movent, et uredinem concitant; sed non tam acrem, quam centipeda. Post aequinoctium urticarum genus esculentius est.

36 Cum a venatoribus elephanti, tanquam milites in bello, funduntur et fugantur, non alii ab aliis separatim, sed omnes simul et communiter, in fugam se dant, ac simul inter se prementes ad gregales suos adhaerescunt. Horum autem qui jam sunt firmata et integra aetate, reliquos sic circumcludunt, tanquam pugnacissimi propugnatores totum agmen circummuniunt; qui vero longius sunt aetate provecti, atque matres sub se quaeque suos pullos ita occultantes, perraror hi parvuli ut videantur, medium obtinent locum. Quod si hos ipsos frequentes coactos leones etiam perspiciant, vel omnes recta, vel alii alio, tanquam hinnuli, ab elephantis sibi timentes sese in fugam conjiciunt, et antea formidabiles horum adspectatione metu percelluntur. Nunquam vero elephas insequentibus se opponit, nisi aut pullorum suorum, aut aegrotantium causa; tum vero inexpugnabilis est.

37 Poro Indorum rege in praelio, quod cum Alexandro commisit, vulnerato, elephantus, quo vehebatur, etsi multis etiam ipse vulneribus adfectus, defixa tamen in corpore Pori tela leniter et caute promuscide extrahere non prius destitit, quam dominum intellexisset ex redundanti sanguinis profusione debilitari et evanescere. Itaque leniter et sensim se demisit,  p113 ac ita flexis genibus mansit ut ne ex alto decidens Pori corpus gravi casu affligeretur.

38 Cum Hyrcanis et Magnesiis canes quasi societatem bellorum gerendorum inire solebant, hisque maximo ad bella inferenda adjumento erant. In pugna etiam ad Marathonem commissa Atheniensis quispiam sibi commilitonem canem adduxit, et uterque in Poecile depictus est, nec canis contemptui habitus est, sed pro periculo hoc praemium consecutus est, ut inter Cynaegirum, Epizelum, et Callimachum spectaretur. Picturae hujus Nicon, vel, ut alii putant, Polygnotus Thasios auctor fuit.

39 Qui cervae feminae cornua deesse ajunt, ille contrariae sententiae adsertores non verentur: Sophoclem quidem dicentem, Corunta ab altis cerva collibus venit, Ad pascus prata:

et rursus: Sublime tollens cornuum Graditur suorum spicula.

Haec Sophili filius in fabula, quam Aleadas inscripsit. Et Euripides in Iphigenia: Objiciam Achivis cervam insignem cornibus, Quam pro tua falsi mactabunt filia.

Idem in fabula, cui titulus Temenidae, cervam cornutam Herculi propositum certaminis praemium ait, his verbis: Accessit ad cervam aureis cornibus insignitam, Dum subit ingens certamen montibus in asperis, Et quaerit illam apscuis, Nemoribus, et pratis.

Item Thebanus ille poeta in epinicio quodam carmine Eu- rysthei cogebat necessitas a patre profecta Auricornem cervam feminam adductu- rum.

Denique Anacreon de cerva canit: Ut hinnulum Tenellum, lactantem, Qui in sylva conuta Derelictus a matre Peribat.

Illi vero, qui lectionem adulterant, et pro κερόεσσα, id est, cornuta, ἐρόεσσα, id est, amabilis, reponunt, ab Aristophane Byzantio egregie redarguuntur.

40 Hoc sane admirabilis canum amoris exsuperantium declarat. Cum Polus, cujus dum viveret munus erit tragoedias agere, animam egisset, et pro more cremaretur, canis ejus alumnus in medios ignes insiliens una cum altore suo exustus est. Rogo etiam eodem, in quem Mentor impositus fuisset,  p114 canes ejus Eretrici voluntariam mortem sibi consciverunt. Ut vero Theodorum psalen sui propinqui in sepulchrum imposuissent, ejus Melitensis catellus, ultro seipsum in cadaveris thecam injiciens, pariter cum domino sepultus est. Nationem Aethiopum esse audivi, quae canem habet regem suum, et illius etiam arbitrio paret; si suo quodam modo gannit vel murmurat, eum non iratum esse norunt; si latrat, iram agnoscunt. Hoc, si cui testimonio sufficiens videatur Hermippus, testem sibi narrationis adducens videatur credat; mihi vero non latens pulchre in memoriam venit.

41 Lacyden peripateticum, altorem suum, anser tantopere amavit, ut et cum ipso simul ambularet, et cum ille sederet, hic quoque ab ambulando quiesceret, nec ipsum unquam relinqueret. Eum igitur Lacydes mortuum non minus ambitiose, quam aut filium aut fratrem, sepulturae honore affecit. Cum Pyrrhus, Epirotarum rex, ad Argos occubuisset, in eo conflictu elephantus fuit, qui domitorem suum tantopere amavit, ut non prius, quamvis moderator jam excidisset, currere omiserit, quam suum nutricium ex hostibus et servasset, et intra fines amicos reportasset.

42 Malitiose factum multitudini Thales Milesius manifesto deprehensum ingeniose admodum ultus est. Cum enim ille sale onustus fluvium aliquando transmitteret, forte evenit, ut et caderet, et sarcina everteretur, sal autem aqua perfusus liquefieret. Is ex eo, quod jam ab onere solutus esset, magnam laetitiam cepit; et simul ut, quantum inter laborem et otium interesset, cognovisset, in reliquum tempus fortunam sibi jam magistram statuens, quam primo labem et casum invitus fecisset, deinde prudens et sciens admittebat. Non poterat autem agaso alia, quam per fluvium, via iter facere. Hoc igitur Thales ubi intellexisset, sapientia ulciscendam illius malitiam arbitratus pro sale eum spongiis et lana onerari praecepit. Mulus instructarum sibi insidiarum ignarus ex consueto more cecidit. Cum autem aqua repletum onus esse gravius sensisset, atque astutiam in detrimentum sibi versam percepisset, ex eo tempore sine molestia flumina transiens ab omni lapsu tibias sustinebat, et salem ab eo incommodo integrum conservabat.

43 In Antiochia Syriae urbe audio cicurem elephantum fuisse; huncque, dum ad pastiones iret, mulierem corollas vendentem quam suavissime adspexisse, et quam libentissime in iil9 conspectu acquievisse, atque hujus faciem promuscide tersisse; mulierem vicissim ex suo artificio illeceberas amatorias, corollas videlicet, quas anni tempus permittebat nectere, elephanto obtulisse; et quotidie illum quidem accipere, hanc vero largiri consuevisse. Postea autem quam mulier excessit e vita, elephantus nec pristinae consuetudinis compos, nec quam amaret amplius mulierem videns, tanquam amans,  p115 qui amasiam amisisset, efferabatur; et, qui ante mansuetus fuerat, feritatem induebat, instar hominum, qui tristitia ac moerore vehementer laborantes mentis impotes fiunt.

44 Exorientem solem elephanti adorant, promuscides, tanquam manus, adversus solis radios allevantes, unde etiam deo cari sunt; cujus rei Philopator Ptolemaeus testis est nobis locuples. In bello, quod cum Antiocho gessit, victoria penes illum fuit; cumque soli sacra faceret, proque victoria ei gratias persolveret, tum quod ad reliqua magnifica sacrificavit, tum vero etiam quatuor elephantos maxima magnitudine, existimans se illo sacrificio deum religiose colere, primum immolavit. Deinde cum in somniis minis dei perculsus fuisset, ob inusitatam et alienam hostiam, religionis metu permotus, pro immolatis ex aere quatuor elephantes in honorem solis excitavit, hoc ut supplici facto hunc sibi placatum efficeret. Ergo does elephanti adorant; homines autem, num dii exsistant, et, si sint, hum humanarum rerum curam gerant, dubitant.

45 Sacerdotes in Aegypto non quavis aqua se lustrant, nec utcunque obvia sed ex qua ibidem bibisse credant. Norunt enim optime hanc avem nunquam gustare aquam sordidam, aut ullis infectam venenis, ut quam divinandi arte quoque praeditam, veluti avem sacram, existiment. Caeterum ex elephantis audio eos, qui integri nec vulnerati sunt, vulneratorum spicula et jacula leniter extrahere, veluti chirurgiae peritos, et hanc artem edoctos. Priscis animalia, vel quae ratione carent, adeo curae fuerunt, ut Pyrrho Epirotae gratum fuerit Aquilae cognomen; Antiocho autem, ut fertur, Accipitris. Haec licet arumento diversa, a nobis conjunctim dicta sunt, hominibus studiosis cognitu non indigna.

46 Mithridates Ponticus, cum somnum caperet, sui corporis custodiam non modo armis et satellitibus committebat, sed magis etiam tauro, equo, et cervo, quos mansuefactos custodes habebat. Hi enim ad custodiam ejus dorientis advigilantes, si quis accederet, illius sensum ex ipsa respiratione mox percipiebant; atque ille mugitu, alter hinnitu, alius sua propria voce, eum a somno excitabant.

47 Teneri ferarum animantium foetus nomina invenerunt diversa, plerique etiam gemina sortiuntur. Nam leonum σκύμνοι dicuntur, et λεοντιδεῖς, Aristophane Byzantio teste. Pantherarum similitudo vel σκύμνοι, vel ἄρκηλοι, sed aliqui ἀρκήλους genus a pantheris diversum faciunt. Porro thoum et tigridum foetus non alio quam σκύμνων nomine vocari solent; item formicarum, et pantherum. Lyncis etiam soboli non aliud inditum nomen puto; nam in Lasi Dithyrambis lyncis soboles σκύμνος appellatur. At simiarum ut σκύμνοι, ita πιθηκιδεῖς dicuntur. Bubalidum autem πώλους et orygum, canum vero et luporum σκύλακας vocari idem Aristophanes  p116 ait; at ex lupis etiam λυκιδεῖς dicuntur; aetate vero et magnitudine jam provecta eadem bestia μονόλυκος solitarius lupus dici solet. Leporum foetura λαγιδεῖς sunt; ex iis adultum poetae etiam πτῶκα pavidum nuncuparunt, Lacedaemonii vero ταχίναν. Vulpis foetus ἀλωπεκιδεῖς dicuntur; ipsa quidem mater, κερδὼ, σκαφώρη, et σκινδακὸς dicta. Aprorum porcellos μολόβρια vocitant; unde et sus μολοβρίτης Hipponacti cognominatur; est et sus quidam μόνιος solitarius. Capreas autem ζόρκας, et πρόκας vocare solent. Histricum et hujusmodi ferarum proles ὄβρια dicuntur; cujus nominis mentio fit in Peliadibus Euripides, et Aeschyli Agamemnone ac Dictyulcis. Quae autem utero adhuc continentur, ἔμβρυα: quo nomina appellant illa avium, serpentum et crocodilorum; quidam vero ἔμβρυα et appellant; item vocant, inter quos et Thessali sunt. Aviculas recens natas νεοττοὺς et ὀρταλίχους et gallinaceos pullos aliqui ἀλεκτορίδας appellant; item περύσινον pullum annotinum cognominant, ut vinum annotinum. Licebit et χηνιδεῖς, et χηναλοωπεκιδεῖς dicere, et aliarum quoque avium pullos similitudo; Achaeus vero, tragoediarum auctor, hirundinis pullum μόσχον dixit.

48 Memoriae vim, quae beneficium agnoscat, animalibus inesse sine ulla arte et doctrina, quam quidam ostentatores se excogitasse gloriantur, illa etiam argumento sunt. Cum a senatore Romano servus, cui nomen Androcles erat, aufugisset, quia facinus quodpiam nefarium (id vero quale fuerit ignoro) admisisset, et in Africam venisset, relictis ubi, quarum situm ex astris (quod ajunt) conjiciebat in desertissimam processit regionem; ibique, cum vehementi ardore solis torretur, speluncam lubenter subiens ab aestu requiescebat: haec autem spelunca leonis erat cubile. Postea autem quam ex venatu leo summo cum dolore, quo laborat ex pede transfixo stipite ad summum praeacuto, revertisset, atque in juvenem incidisset, ipsum leniter adspexit, ac blandiri coepit, pedem porrexit, et, quoad poterat, sibi stipitem extrahi rogabat. Ile pro, etsi mors certa ei instaret, ab eo pertimuit; deinde postquam mansuetam vidisset belluam, eamque ex pede laborare cognovisset, tum id quod pedem vexaret, evellit, tum vero illam dolore liberavit. Qua curatione leo delectatus, illum hospitaliter et amice tractando, et quae venaretur cum illo communicando, praemium salutis persolvit. Is quidem incoctis, ut leonum mos fert, pascebatur; ille vero assis vescebatur; communique mensa secundum suam uterque vivendi rationem utebantur. Itaque totum triennium hoc modo Androcles vixit; et cum tandem corpus ei omnino incomptum illotumque prurigine nimia vexaretur, a leone discedens se fortunae commisit. Cumque errantem eum comprehendissent, et cujusnam servus esset intellexissent, vinctum Romam  p117 ad dominum miserunt. Hunc dominus tum de his, quae admisisset, facinoribus reum facit; factumque est, ut is sic capite damnaretur, ut distreahendus bestiis daretur. Tum vero ille Libycus leo forte captus fuit, et in theatrum immissus; simul et eo utpote periturus conjectus est juvenis, leonis aliquando hospes et convictor. Is primum quidem belluam non recognovit; leo contra statim hominem agnovit, suaviterque blanditus est, et totius corporis inclinatione ad pedes hominis se abjecit. Androcles tandem suum hiospitem recognovit, et leonem tanquam peregre venientem amicum amplexatur. Quamobrem, cum artis magicae peritus videretur Androcles, immissa est in ipsum etiam pardalis; quae cum invadere eum aggrederetur, leo, communis mensae memor, illum, qui videlicet ei aliquando salutem attulisset, ab hujus laniatu servavit, illamque laceravit. Spectatores, ut par erat, incredibili tenebantur admiratione; qui autem spectacula praebebat, Androclem accersivit, ab eoque totam rem cognovit. Inde primo rumor in multitudinem effluxit, deinde, re cognita, populus clamavit, homini ipsi et leoni esse largiendam libertatem. Constat igitur brutis quoque non deesse memoriam. His modo commemoratis similis est historia de leone in Samo in templo Bacchi cum hiatu cognominato, quam si quis scitu dignam existimet, ex Eratosthene, Euphorione, aliisque, qui eandem referunt, nosse poterit.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Oct. 04

Accessibility