[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber VII
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber IX

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p118  Liber Octavus

1 Ex Indicarum rerum scriptis ista etiam docemur: Canes feminas multo generosissimas, tum ad investiganda ferarum vigilia praestantissimas, tum vero ad cursum velocissimas, in loca feris abundantia, venationis periti, perductas ut primum ad arborem alligarunt, aleamque, ut vulgo dicitur, jecerunt, discedunt. In has autem tigres incurrentes, venationis inopia ex fame laborantes, lacerant; si autem libidine inflammati et cibo repleti sint, cum canibus complexu venereo junguntur; namque illi quoque cum sunt exsaturati, ad venerem proni sunt. Ex hac tigridis consuetudine cum cane non canis, sed1 tigris, ut ferunt procreatur; et ex hoc et cane femina etiamnum tigris; qui vero deinceps ex hoc et cane concipitur, matri similis est, et seminis in deterius degenera tione, canis nascitur. Neque hoc negaverit Aristoteles. zzz canes tigride pate nati, ut vel cervi vel apri venatum praeclare spernunt, sic leones invadere, et sui generis nobilitatem ita testari gaudent. Horum igitur canum virtutis specimen Indi Alexandro Philippi filio exhibuerunt, hoc modo: Primo cervum emiserunt, at canis se quietum tenuit; deinde aprum, at idem immotus permansit; tum vero ursum, at ursus eum nihil excitavit; ad extremum leonem protulerunt, quem ut vidit, vehementiori ira exarsit, et tanquam verum adversarium conspicatus, sine mora intrepidus invasit, atque acriter comprehensum tenens illius fauces premebat, et suffocabat. Tum Indus, qui hoc spectaculum regi praebebat, quique probe sciebat ejus robur animi et constantiam, primum huic caudam abscindi jussit; at canis sibi caudam facile abscindi patiebatur. Deinde etiam crus unum suffringi imperavit; is vero quoque ut a principio urgebat, et perinde nihil remittebat, quasi alienum crus et ad se nihil pertinens suffringeretur: post, alterum, unde quoque is de morsu nihil remisit: tum tertium incidi praecepit, is similiter ut ante leonem constrictum tenuit: tum etiam quartum crus abscindi jussit, is nihilo minus leonem mordicus tenere perseveravit. Denique etsi caput a reliquo corpore abscissum erat, illius tamen dentes ex illa leonis parte, in quam primum defixi fuissent, pendebant; et quamvis is, qui eos in initio defixisset, jam mortuus esset, ejus tamen ipsius etiam nunc ex leone appensum caput sublime ferebatur. Hic Alexander non mediocri dolore adficiebatur, a cane obstupefactus, quod is, qui tale virtutis experimentum  p119 dedisset, e vita, quam ex robore animi, contra quam timidi solent cedere maluisset. Quare Indus videns Alexandrum ex hujus casu dolorem non mediocrem cepisse, quatuor canes huic simillimos illi donavit: ille vero laetus eos munere accepit, Indumque, qui dedisset, tanto pretio, quanto par esset, remuneratus est. Itaque horum quatuor dono nactum Alexandrum doloris, quem ex primo suscepisset, oblivio cepit.

2 Omnis canis venaticus ex eo, quod ceperit feram, non mediocri voluptate afficitur; et tanquam praemio, si dominus ei permittat, sic ea capta utitur: si vero non concedat, bestiam vivam servat, quoad venator adventarit, de totaque captura pro suo arbitratu statuerit. Quod si mortuo vel apro vel lepori inciderit, non attingit quidem; nec ehalienis se laboribus adscribit, nec quae ad se non pertineant, sibi adsumere dignatur. Ex quo adparet magnanimitatis natura eum non expertem esse; quippe qui non carnes quaerat, sed victoriam amet. Nec jam alienum est explicate, quid usu venandi peritus canis agat, dum venatur: Longo vinculo alligatus antecedit, et silentio odoratur simul, et quamdiu nulla ei praeda occurrit, nec in ullam incidit ante venatorem praecurrit, ut ex adspectu conjeceris, tristior, et pergenus ulterius venatorem impigre et fortiter attrahit et allicit. Si vero forte vigilia deprehenderit, et bestiam alicubi olfecerit, istic sistit pedem; et domino ad se propius accedenti, quod venationis proventus prope sit, gaudio perfusus blanditur, ejusque pedes osculatur; ac simul ad institutam venationem incumbere perseverat, et pedetentim usque eo procedit, dum ad cubile pervenerit, nec ultra progreditur. Quo animadverso, venator propria venatorum significatione praedam adesse his, qui bestia ferunt, denunciat; hi autem retia circumjiciunt. Tum canis, intelligenus voce opus esse ad excitandam feram, latrat, ut ex fuga in casses incidens comprehendatur; eaque capta, canis victoriae suae paeana concinit, et laetabundus exsultat, non aliter quam milites, qui hostes vicerint. Haec circa apros et cervos agunt canes.

3 Ad referendam gratiam delphini hominibus justiores sunt, cum tamen lege Persarum, quam laudibus tollit Xenophon, minime teneantur. Coeranus nomine, natione Parius, delphinos quosdam ad Byzantium captos a piscatoribus argento redemit, et liberos dimisit; pro quo hanc gratiam collegit, ut nave quinquaginta remorum (sicut in sermonem hominum venit) Milesiis vectoribus plena, in qua et ipse vehebatur, in freto Parii maris submersa, et vectoribus naufragio perditis, illum ipsum delphini ex hoc periculo servarint, beneficio, quo prius ipsos adfecerat, vicem ei reponentes: quod quidem ipsum, promontorium nomine Coeranium, quo ipsum exposuerunt, ubi et spelunca in saxo visitur, facile ostendit.  p120 Itaque postea Coeranum mortuum secundum mare illud cognatione ei proximi sepultura adfecerunt; quod quidem ipsum ut delphini senserunt, frequentes tanquam ad justa funeri persolvenda ad litus convenerunt, et quoad pyra arderet, tamdiu sicut amicis fidi amici permanserunt; deinde, exstincto rogo, discesserunt. Non item certe homines, sed potius vivos colunt, et eos quidem divites et fortunatos; contra vero mortuos, vel aliquo infortunio pressos aversantur, ne gratiam pro beneficio, quo adfecti fuerunt, persolvant.

4 Pisces quoque cicures et mansueti evadunt, et appellati intelligunt, et e manu largientium cibos capiunt: ut anguilla sacra in Arethusa. Muraenam etiam Crassi Romani celebrant; quae sic inauribus et gemmis distincto monili, tanquam sane eximia formae pulchritudine puella, ornamentabatur, et appellantis vocem Crassi agnoscebat, atque ad eum adnatabat; cumque quippiam ei porrigebat edendum, prompto et parato animo accipiebat. Hanc ille mortuam, ut audio, flevit atque honore sepulturae adfecit. Et cum aliquando Domitius in hunc dixisset: Stulte Crasse, muraenam flevisti mortuam; ad haec respondens Crassus, Equidem, inquit, de bestiae morte flevi; tu vero nullum ne ex tribus quidem uxoribus, quas ad sepulturam dedisti, luctum percepisti. De crocodilis quidem hanc auditionem ex Aegyptiis accepi, sacros esse mansuetos, et a ministris se facile contrectari sustinere, et sibi frusta esculenta in dentes insita extrahentibus patulum os praebere. Porro antiquiores et praestantiores divinatione pollere Aegyptii ferunt, idque Ptolemaei (quotus autem is fuerit, ipsos interrogate) testimonio comprobant; qui cum ex crocodilis praestantissimum appellaret, eum non exauditum fuisse ajunt, et cum cibaria ei comedenda objecisset, rejecisse: inde sacerdotes collegisse, ex Ptolemaeo idcirco crocodilum, quod cum vicinum ad moriendum praenosceret, cibum capere noluisse.

5 Audio quosdam auspiciis divinare, et avibus adsidentes, earum volatus et sedes explorare; et in hac arte celebres praedicantur Tiresias, Polydamas, et Polyidus, ac Theoclymenus, multique alii. Viscerum vero situs et naturam praeclare intellexerunt Silanus, Megistias, et Euclides, et praeter eos quamplures. Audivi etiam dicentes, quod quidam per farinas, et cribra, ac caseos vaticinantur. Verum etiam intellexi in vico quodam Lyciae, nomine Syrrha, inter Myra et Phellon, quosdam vaticinari piscibus adsidentes, sunt scire, quid velit piscium evocatorum accessus et recessus; et quid ostendant, si non paruerint; et cum multi advenerint, quid significent. Atque ejus divinationis periti sciunt, quid, cum salit piscis, demonstret; quid cum mortuus fluitat, quid cibum sumens, quid etiam recusans, praesignificet.

6 Nullo negotio a lupis asini comprehenduntur, et facile  p121 e vita tolluntur, a meropibus apes, ab hirundinibus cicadae, a cervis serpentes; pardalis odore cum alia pleraque animalia, tum vero maxime simias allectas capit.

7 Megasthenem audio dicentem in mari Indico quendam pisciculum nasci, eumque, quoad vivit, in profundo quidem natantem non apparere, mortuum vero ad summam aquam fluitare; qui eum contigerit, animi defectu laborare, et deinde obire mortem. In libro De Venenatis animalibus Apollodorus ait, eum qui chersydrum conculcaverit, etsi morsus non fuerit, omnino mori; quod solus ejus tactus quiddam omnino tabificum habere dicatur: tum ei, qui curare et quoquo modo remedium adferre morienti tentaverit, ex solo ejus, qui conculcavit, contactu pustulas in manibus exoriri. Aristoxenus quodam loco dicit, virum, qui serpentem quandam manibus interfecisset, nullo morsu ab ea affectum, ex solo tactu vitam amisisse: illiusque vestem, quam eo tempore, cum serpentem interimebat, gestaret, non ita multo post putruisse.

8 Nicander amphisbaenae pellem inquit bacillo circumjectam omnes serpentes pellere, et reliquas etiam animantes quae non morsu, sed ictu venenato interimunt.

9 Cum redundantia canis vexatur, herbam in maceriis nascentem novit, qua causa, omne id, quo adfligitur, cum pituita et bile evomit, et alvo pariter plurimum siccioris excrementi reddit, et ipse sibi ullius medici opera salutem adfert. Quin et atrae bilis copiam excernit, quae retenta rabiem facit, periculosum canibus morbus. Lumbrici svexati frumenti aristas devorant, ut Aristoteles ait. Si vulnus acceperint, cum vulnerum obligationibus tum pharamcorum temperationibus multam salutem dicentes, lingua hoc medicinam faciunt, qua vulneratam partem lingunt, et pristinae integritati restituunt. Hoc quoque non ignorat canis, fraxini fructum, quo saginantur sues, dolorem coxendicis sibi inferre; et licet videat suillum pecus hoc fructu ceu dulci avidissime ingurgitari, eo tamen abstinet, ac sibimet imperat. Homines contra illecebris ciborum, quae vel nolentes invitant, immoderate abutuntur.

10 Insidiae elephantos non facile latent. Nam cum ad foveam, quam contra ipsos suffodere venatores solent, proximi accesserunt, seu naturali quadam intelligentia, seu retrusa et abdita praesensione et scientia rerum futurarum, a progrediendo ulterius se sustinent; ac quam mox, itinere converso, in venatores invadunt, vi quot impressione, sese in medios insidiatores incitant, simul et eos evertere conantur, fuga ut salutem contra insidias superiores facti adipiscantur. Id igitur temporis cum atrox pugna, tum vero vel hominum, vel elephantorum, caedes fit. Hujus pugnae ratio talis est: homines quidem eminus hastas et jacula intorquentes ac colliamntes, ictu directo eos feriunt; contra elephanti, ex hominibus  p122 si quem cecidisse animadverterint, statim violenter illum et corripiunt, et ad terram a se abjectum protinuserunt et conculcant; simul et cornibus tamdiu profligant, quoad miserabili et referta acerrimis doloribus morte eum adfecerint. Cum autem hujuscemodi animalia invadunt, tanquam vela ex animi incitatione aures pandunt more magnarum struthionum, quae, vel dum fugiunt, vel dum invadunt, explicatis alis feruntur; itemque promuscidibus sub cornua contractis, quemadmodum rostra navium plenis velis propulsa, sic elephanti vehementi impressione irruentes, multos mortales funditus everunt; et boantes vehementer et acute instar tubae clamores vastissimos edunt. Humi porro prostratorum, et genibus contritorum, et ossium obtritorum, tantus est stepitus, ut vel illinc longissime exaudiatur; nec non saepe elisis oculis, naribus distractis, fronte disrupta, facieique forma amissa, non vel a proximis cognatione sibi nocuntur. Jam ex iis nonnulli ad hunc modum inopinato servantur: quamvis enim sane venatorem bellua cursus celeritate comprehenderit; prae tamen vehementi impetu, hunc transcurrens, genibus in terram praecipitibus actis, cornua aut in radicem, frutetum vw aut in quippiam aliud tale comingit, ex quo retinetur, ac vix dum se retraxit, cum venator elapss jam salutem fuga est consecutus. in hac igitur pugna elephanti saepe vincunt, saepe item, variis terroribus injectis, vincuntur. Tubarum enim clangor ingentem strepitum efficit, ipsique homines clypeos hastis contundentes, tum vero partim in terra ignem incendentes, partim in sublkime tollentes, ac tanquam funda eum contorquentes, ignitosque torres jaculantes, atque etiam longas faces in ferarum oculos magna vi quassantes, eis haec omnia aegre intuentibus timorem adferunt, unde adeo impelluntur exterrenturque, ut interdum in foveam, quam ante declinabant, detrudantur.

11 Hegemon in Dardanicis carminibus cum alia de Aleva Thessalo conscribit, tum ejus amore captum fuisse draconem. Erat Alevae coma, ut fingit Hegemon, aurea, quam ego flavam dixerim. Et in Ossa, inquit ille, ad Thessalicum fontem, nomine Haemonium, boves pascebat, ut in Ida olim Anchises. Ad hunc adamatum draco ingentis magnitudinis sensim adrepere solebat, ejusque comam deosculari, et lingua faciem lambendo detergere, et varia de venatu suo munera adferre. Quod si Glaucae citharistriae amore incensus et Ptolemaei Philadelphi rivalis, aries, et in Iaso urbe puerum delphinus amavit; quid vetat draconem amore in forma praestantem pastorem flagrasse, et cum oculos acres atque acutos haberet, bonum eximiae pulchritudinis judicem fuisse? E natura igitur bestiarum est, non modo sui generis, sed etiam alieni animalia, modo formosa, amare.

12 Parias, seu Paruas (sic enim vult Apollodorus) igneo  p123 colore est, acerrimo oculorum sensu et largo ore; nihil mordendo nocet, sed mitis est; unde humanissimo deorum Aesculapio ipsum consecrarunt, et ejus ministrum esse praedicarunt qui ante nos haec investigarunt.

13 In Aethiopia scorpios Sibritas, quos ita nimirum indienae solent nominare, lacertis audio expleri, et aspidibus, et verticillis, blattisque omnique serpentium genere; et eorum excrementa calcantes exulcerari. In Corcyra vero procreantur hydrae serpentes, quae se retroversus ad insequentes retorquent, et spiritum malum anhealntes ab impetu suos insectatores reprimunt, ab seque avertunt. Typhlopa (Caeciliam), quam etiam typhlinen nominant, et cophiam, muraenae caput habere simile in sermonem hominum venit; tum perparvulis oculis esse, unde et alterum ex his duobus nominibus traxit; cophiae vero nomen idcirco habet, quod hebetes eidem aures sint; adeo item dura est pelle, vix ut tandem secari queat. Porro jaculus, ajunt, idem est chersydro serpens, qui multo tempore in sicco degit, et omni animantium generi insidias molitur. Hujus solertia in faciendis insidiis ejusmodi est, ut secundum vias publicas abdite lateat, persaepe etiam rpeens in arborem adscendat, ibique sese contorte concludens, et in orbem coarctans, caputque in spiram occultans, ut praetereuntes tacitus ex occulto perspexerit, in id ipsum, quod praeterit, sive fuerit bestia, sive homo, se jaculetur. Nam saltu valet, et, si opus sit, viginti cubitorum spatium transilire potest, protinusque ad ea, quae saltu appetit, inhaerescit.

14 Si bovi, qui in profundam paludem delapsus sit, inciderint lupi, extrinsecus eum terrefaciunt et perturbant, neque transnare et in terram adscendere permittunt; sed diu multumque se contorquentem, et huc illuc versantem, suffocari cogunt. Tum qui ex iis robore plurimum valet in aquam prosiliens adnatat, et bovem cauda mordicus arreptum extrahit. Jupum autem primum secundus similiter cauda apprehensum trahit, secundum tertius, huc quartus, et ita deinceps ad postremum usque, qui extra aquam est. Et hoc modo extractum bovem epulantur. Quod si vitulus bovis alicubi aberrarit, insidiantes lupi eum invadunt, et naribus correptum trahunt; renititur autem ille, atque ita summis utrinque viribus certatur, dum hi attrahendo vincere, ille reluctando effugere conatur. Tandem vero lupi tantopere renitentem subito remittunt, unde fit, ut prae nimio in contrarium nisu vitulus evertatur; quem mox invadentes lupi, ventre laniato, vorant.

15 Cum elephanti fossam transilire non queunt, de his unus, qui magnitudine praesat, in hand sese demittit, et transversus fossae stans, partim vacuitatem occupat, partim pontis se vicarium praestat, ceteri supra hunc gradientes transmittunt,  p124 et evadunt; simul et eum, qui pontis loco erat, hoc modo ex fossa conservant. Superiore enim ex loco quispiam porrigit pedem, quem is, qui infra est, promuscide circumplicat; reliqui autem virgultorum fasces et ligna celeriter dejiciunt, quae ille conscendens, et ad pedem demissum fortiter cauteque inhaerens facile subtrahitur. Apud Indos tractus est, cui nomen Phalacra (Calvus) cujus nominis ratio est, quod, qui herbam in eo nascentem gustaverit, et pilos et cornua amittit. Itaque elephanti, nisi cogantur, non accedunt ad locum illum; imo vero prope cum accesserint, quidquid noxii fugientes, perinde atque homines pudentissimi, pedem referunt.

16 Spongiam dirigit pusilla bestia, non specie quidem cancro, sed magis araneo similis; neque enim inanima, nec sanguinis expers spongia est, sed partus maris animans saxis innascitur, quemadmodum et alia quaedam animalia. Habet et ipsa suum quendam motum; veruntamen animalculo ad se sensu adficiendam, atque illud admonendam, quod sit animata, eget. Nam propter quandam raritatem ingenitam et mollitatem obtusam, non ipsa sese commovet; sed cum quippiam in sua foramina inciderit, ab ea bestiola, quam dixi araneo similem, excitata, id comprehendit et exedit. Cum autem ad evellandam eam e saxis homo accedit, ab eodem animali convictore suo stimulata inhorrescit, et contorquens se arctissime contrahit; quae causa hercule est, cur piscatori plurimum negotii facessatur.

17 De elephantis quidem seorsum dixi, quae vero nunc dicam, ejusmodi sunt. Per vitae suae tempus a libidine se continent; et quomodo pudicitiam colant, cum femina coeunt; sed tanquam generis successione carentes liberis procreandis dant operam, ne stirps sua deficeret. Neque sane plusquam semel in vita coeunt, et eo duntaxat tempore, cum se iniri feminae patiuntur; ut autem eorum quisque uxorem impleverit, non eam amplius attingit. Aperte porro ac palam in aliorum conspectu non coeunt, sed secedentes, aut sese in arbores densas et frequentem sylvam occultant, aut in concavum locum et profundum, ad occultandos eos idoneum, se abdunt. Haec de elephantorum temperantia; de quorum etiam justitia, et fortitudine, alibi dictum est supra. Jam quemadmodum sceleratos detestentur, si cui est otium, attendnat animum ad ea, quae consequuntur. Cum vir quidam, cicuris elephanti moderator, conjugem aetate provectam, sed sane divitem, haberet, amore alterius captus, eamque uxorem ducere studens, priorem strangulavit, ac prope ab elephanti praesepi homo praecipiti consilio defodit, et alteram in matrimonium duxit. Elephantus autem, suapte natura a malis abhorrens, novam uxorem eo perduxit, ubi  p125 humata altera jacebat, et cadavere cornibus refosso et denudato, quae dicere nequibat, ipso opere mulieri ostendere conabatur, eam edocens, quibus esset moribus praeditus is, cui ipsa nupserat.

18 Engraules pisces, quos alii encrasicholos, alii alion nomine lycostomos appellant, parvuli pisciculi sunt, natura foecundi, et specie albissimi. Et quod a piscibus, qui gregatim natant, exedi et confici metuant, idcirco ad insidias, quibus sunt opportuni, vitandas, eatenus confertis turmis densi natant, et eorum quisque ad vicinum proximum adhaerescit; ut ne scapahe quidem incurrentes eos dissocient, nec si quis remo aut conto dispergere conetur, eorum societatem dirimere possit. Ita vero inter se restricte et pertinaciter quasi contexti contrahuntur, ut tanquam ex acervo frumentorum aut fabarum, si quis in eos immiserit manum, accipere queat: non tamen sine vi abstrahuntur, quin persaepe distrahuntur, ut et eorum alteram partem abruptam capias, et alteram relinquas; et in plerisque caudam retineas, in aliis non adsequaris; ex aliis caput reportes, et alteram partem in mari reliquam facias. Eorum conferta et continens natatio βόλος appellatur, quorum unus quinquaginta piscatorias naves saepe implet ut testatur rei piscatoriae peritus.

19 Porculatoris vocem suillum pecus sic agnoscit, ut etiamsi ab eo procul seductum fuerit, appellantem intelligat; cui quidem rei testimonio est id, quod proxime sequitur. Cum maris praedones ad Tyrrhenam terram piraticam navem appulissent, ex hara permultos sues furto abactos imposuerunt in navim, et funibus, quibus religata erat, solutis, ad navigandum incubuerunt. Subulci, praesentibus piratis, silentium tenebant, quoad ex portu latrones se eipuissent, et a terra tantum abessent spatii, quanto adhuc vox clamantis audiri poterat; tum consueta voce suarii clamantes, eos retro versus ad se revocabant. Porci primum ut sublatum clamorem exaudierunt, statim se in alterum navis latus compellentes eam everterunt. Izzza malefici piratae naufragio mox funditus perierunt, sues vero ad suos enatarunt.

20 Ciconia rivali invidia laborare fertur. Nam cum in Cranone Thessaliae formosa mulier, cui nomen esset Alcinoe, a conjuge peregre profecto domi relicta, stupri consuetudinem suum servo quodam habuisset; hoc quidem ipsum ciconia domestica intelligens non tulit, sed herum ulta fuit, atque impetu in mulierem facto, eam oculis privavit. Porphyrionis quidem zelotypiae atque canis, in superioribus mentio a me facta est, nunc vero ciconiae similes adfectus erga nuptias adulterio laborantes.

21 Pro differentia potus colorem mutant oves juxta naturam fluviorum; anni autem tempus, quo id ipsis usu venit, est, cum ineuntur. Itaque ex albis commutantur in nigras, contraque  p126 ex nigris in albas convertuntur. Haec autem cum ad Antandria amnem accidunt, tum ad Thraciae fluvium, cujus nomen Thraces accolae tibi dicent; tum vero ad Trojam Scamander ex aqua sua potantes oves fulvas efficit; unde factum est, ut huic, qui initio Scamander nominiretur, deinde aliud nomen adventitius ovium color Xanthum imposuerit.

22 Gratiam accepti beneficii memoria ipsae etiam bestiae retinent. Tarentina mulier, nomine Heracleis, et caeteris ne rebus laude digna fuit, et ab omni stupro integram castamque se marito conservavit; quippe quae ut viventem cum studiose et diligenter coluisset, sic posteaquam e vita excessisset, urbanas commorationes, et domum, in qua mortuum vidisset maritum, adeo odit, ut pro moerore in sepulchra habitatum se conferret; tristis itaque ad tumulum defuncti conjugis accessit, et istic commorata fuit, se fidam castamque sepulto conjugi exhibens. Haec vero femina, cum aestivo anni tempore, e ciconiarum pullis suum volatum experientibus, unus et maxime tenera aetate et alarum debilitate delapsus alterum crus fregisset, ejusmodi casum intuita, se, cognito morbo, misericordem pullo praebuit; nam eum attollens vulnus blande cauteque obligavit, et medicamentis sanavit, eique cibum et potum praebuit, atque jam ad volatum confirmatum e manibus dimisit. Hic admirabili quadam et naturali intelligentia non ignorans se conservatae vitae praemium mulieri debere, avolavit; dein anno post cum ad vernum solem forte apricantem eam, quae sibi benigne fecerat, perspexisset, a qua sanatus fuerat, demisso atque humili volatu proxime ad ipsam profecta, in ejus sinum lapidem evomuit; deinde, ut rationi consentaneum est, in tecto subsedit. Cujus facti admiratione commota Heracleis dubitabat, quid istuc esset. Cum igitur lapidem intus alicubi deposuisset, nocte insequenti somno soluta eum fulgere, et radiatam domum tanquam immissis facibus ex eo splendere perspexit, tantus fulgor ex lapidis massa exibat et gignebatur, eratque valde pretiosus; ubi vero ciconiam comprehendisset, et vulneris cicatricem percepisset, hanc agnovit eam esse, quam miseratione commota sanavisset.

23 Si quem astacum comprehendens, eum longissime exportaveris, relicto ibi signo, unde ipsum cepisti, eodem eum ipsum, unde comprehensus fuerit, arrepsisse reperies; si, inquam, modo ita ex mari exportaveris, et deinde sic prope deposueris, ut in mare adrepere queat.

24 Merulis affinis genere est venatrix (ἀγρεὺς), natura volucris, colore atro, lingua canora. Venatrix autem merito appellatur, cantus enim ac modulationis illecebris alias teneras volucres advolantes ad se allicit. Cujus ingenitae sibi facultatis haec avis explendam uti videtur; nam sui cantus auditione  p127 oblectatur, et aucupio et venatione proxime ad se accedentium avicularum exsaturatur. Quod si quando quisquam hanc captam concluserit in caveam, non amplius cantus studio tenetur, verum etiam pro servitute a venatore poenas silentio sumens, muta permanet atque elinguis.

25 Quo beneficio trochili crocodilos promereantur, dum hirudines eorum faucibus eximunt, ut Herodotus in suis de Aegypto sermonibus tradit, jam superius retuli; ubi quae omissa sunt, in praesentia addam, quo ea in aliorum notitiam quoque perveniant. Trochilus avis est palustris, et circa fluminum ripas vagatur, ubi escis quibusque obviis fruitur, et a crocodilo quoque, ut dixi alitur; quamobrem et gratus illi est, ejusque dormientis curam suscipit, proque ipso vigilat. Jacenti enim illi ac stertenti insidiatur ichneumon, et saepe jugulo apprehenso strangulat; quo conspecto, trochilus clamat, et crocodilum, cui nasum ferit, excitat, et adversus hostem instagt. Haec quidem trochili natura est, haud scio an laudanda, cum voracissimae noxiaeque belluae tam providam curam gerat.

26 Pastinaca marina cum natandi est cupiditate adfecta, natare potest; cum rursus volandi studio tenetur, sursum versus sublimis volat. Aculeum autem, cujus etiam ante mentionem feci, mortiferum habet. Quod igitur non modo homines, sed etiam animalia pungere, et hoc pacto cele5 interficere queat, neutiquam mirum est; quod vero maxime admirandum videtur, haec est: Si ad maximam arborem, et vegetam, et summe virentem, aculeum admoveas et defigas, non modo post amittit folia, quae postquam in terram defluxerunt, totus truncus exsiccatur, et similes est arboribus solis ardoribus exsiccatis aestate, cum est maxima siccitas.

27 Elephanti partus in caput procedit ad lucem, partus servo magnitudo est instar integrae aetatis et justae magnitudinis porci. Matrem unam foetus plures sequi ajunt. Nec vero, si quis hos a partu recentes contigerit, matres indignantur, sed id permittunt. Plane enim noscunt, non animo quidem laedendi, vel malo adficiendi sed ad ludicram delectationem et blanditias eos contrectari esseque hominis naturam ea excelsitate animi, suo, ut partui adhuc tantillo nocere nollet. Postea autem quam in foveam inciderunt, capti in venatione, animadvertentes exitus locum nullum eis relictum esse, cum eos pristini animi, tum libertatis capit oblivio; tum vero facile cibos a largientibus sumunt; tum, si quis aquam praebeat, libenter bibunt, atque vinum in promuscides effusum sine recusatione admittunt.

28 Ellopem sacrum piscem a poeta vocari existimant. Eum raro reperiri fama fert; in mari autem pamphylio capitur, sed neque tamen inde nisi admodum raro. Quod si capiatur,  p128 cornois ob secundam piscationem sese non modo piscatores ornant, sed et piscatoria navigia sertis redimiunt, et plausu et tibiarum sono praedam testantes ad terram applicant. Alii propterea non hunc, sed anthiam sacrum existimant; quia locum, quem anthias incolit, et belluarum expers, et urinatoribus tutus est, et cum piscibus pacem servat, cujus fiducia pisces confirmati ibidem pariunt. Naturae causam penitus retrusam et abditam, non meum est explciate, non magis quam exponere causas, cur gallinaceum leo et basiliscus timeant, cur suillum pecus elephantus horreat; in quibus exquirendis etsi qui multo abundant otio, plurimum temporis consumant, non tamen optatum adsequuntur.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Kal. Oct. 04