[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XVII
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[inanis]

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

 p253  Epilogus Auctoris

Dixi hactenus, quantumcunque studio, cura, labore, ingenio, et aemulatione quadam honestorum et eruditorum hominum, qui ante me hoc argumentum veluti certatim excoluerunt, diligentiam superandi, indagare ac invenire potui; et ne quid eorum, quae adsecutus eram, omitterem, operam dedi: nam sapientiae amor, quo nihil ingenio hominis liberalis cognatum aut familiare magis est, omni pigritia excussa, animantium etiam brutarum mutarumque contemplationem ne aut contemnerem, aut negligerem, me excitavit. Non equidem ignoro homines tum avaros et pecuniae mancipatos, tum ambitiosos et gloriae potentiaeque cupidos omnes, hoc mihi vitio daturos, quod in hujusmodi rebus tempus et otium meum occupare voluerim; cum ad multo majora adspirare, gravitatem auctoritatemque apud hominum vulgus mihi comparare1 ac inter potentes in aulis principium viros censeri, denique magnas divitias mihi conquirere licuisset. Ego vero ingenium vulpis, naturam ac vim lacerti, scarabaei, serpentis, et leonis, quid agat panthera, quae pietas commendet ciconiam, quam suaviter arguteque suos meditetur et edat cantus luscinia, quam ingeniosus sit elephas, item piscium genera, et gruum migrationes, et draconum naturas, et reliqua, quae hoc volumine comprehensa observavi, indagare malui; copiosis et locupletibus hominum adnumerari, et ex illorum ordine censeri, non libet. Quod si de numero hominum naturae studiosorum, inter quos et poetae sunt eruditi, et philosophi ingeniosi, et alii scriptores rerum naturalium experientia clari, etiam ipse unus esse cupio, et enitor; multo sane honestiore loco, et dignitate majori, quam pro illorum judicio, futurum me confido. Ita enim sentio, ut vel unam alicujus egregiae disciplinae portiunculam potius, quam celeberrimas ditissimorum quamvis opes atque possessiones, mihi accedere optarim. Haec de studiis meis et animi instituto hactenus. Jam porro reprehensum hoc iri a nonnullis non dubito, quod non de singulis animalium, quae dici poterant, omnia unum in locum collecta conjunxerim, neque separatim singulorum proprietates in unum locum congesserim; sed mixta narratione varias variorum animalium proprietates enarraverim, de multis etiam per singulas partes disserens; ita ut alicubi ab hoc vel illo animante digressus, rursus alibi ad idem redierim, et alia quaedam super ejus natura attulerim. His respondeo, primum me homine esse meae spontis, nec ab  p254 alieno arbitrio aut consilio pendere. Deinde, voluisse me varietate argumenti lectorem allicere, et taedium, quod ex earundem aut similium rerum narratione oboritur, evitare; atque ideo e diversis animantibus per intervalla digestis veluti floribus et multicolorem, concinnandum mihi contexendumque proposuisse. Quod si venationis studiosi homines, vel una quapiam fera deprehensa, sibi gratulantur, et lucrum existimant: multo magis tantae animalium multitudinis non vestigia invenisse, non corpora cepisse; sed facultates illas, quibus natura eas dignata est, investigasse, rem longe pulcherrimam et praeclaram esse dixerim. Nihil huc fecerint Cephali, et Hippolyti, aut si qui alii ferarum in montibus venationes egregie exercuerunt. Nihil rei piscatoriae etiam peritissimi, ut Metrodorus Byzantius, aut filius ejus Leonides, aut Demostratus, aut alii piscatores, quales profecto non pauci fuerunt. Nihil eximii pictores, etsti quidam illorum magnam sibi sua arte gloriam pepererunt; nam artificiosa equi pictura Aglaophontem nobilitavit, et Apellem hinnulus, Myronem vero statuarium vacca ceu bucula ex aere facta, et alios alia opera. Nam si unus aliquis non unius, non paucorum, sed majoris, quae natura produxit, partis animalium mores, formam, ingenium, industriam, justitiam, temperantiam, fortitudinem, adfectum et amorem innatum erga suos, ac pietatem, veluti venando indagandoque deprehenderit; maxima medius fidius admiratione dignus fuerit. Hic vero res ipsa et institutum sermonis me admonet, ut aegre feram et indolescam brutorum animalium pietatem commendari, in hominibus vero taxari pietatem (impietatem). Sed hac de re in praesentia non dicam plura; hoc tantum, ut par est, monebo lectorem, cujus ab initio quoque hujus scripti mentionem feci, non mereri me reprehensionem, si eadem fere, quae omnes vel plerique, scripserim; nova enim animalia cerare non potui; eorum vero, quae natura produxit, permulta mihi cognita esse describendo ostendi. Inter cetera autem peculiaria quaedam, aliis hactenus in eadem historia versatis indicta, protuli; et cum in aliis, tum in his quoque, veritatem me maximi facere declaravi. Ceterum de diligentia mea, et cura styli, hoc est, elocutione, compositione, et vocabulorum totiusque dictionis proprietate ac honestate, judicium penes illos esto, quos judices ac censores minime iniquos nactus fuero.

FINIS


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Oct. 04