[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
De Natura Animalium

Claudii Aeliani

a Friderico Jacobs editi
apud Fridericum Fromannum,
Jenae, MDCCCXXXII

cujus textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber I

Claudii Aeliani
De Natura Animalium

p2 Prooemium

Hominem sapientem et justum esse, liberisque suis prospicere, et parentum1 debitam curam gerere, sibique victum parare, insidias declinare, et reliqua in eo collocata naturae dona, non admodum forsan aliquis admiretur. Est enim oratione, re pretiosissima, et ratiocinatione praeditus, eaque plurimis in rebus ipsi prodest; insuper etiam deos reverentia et cultu prosequi novit. Quod vero brutis animalibus, quamvis non proprio arbitrio, virtutes quaedam a natura insitae sint, eademque multas et admirandas hominum proprietates possideant, id sane magni momenti est. Quibus autem singula eorum seorsum instructa sint, et quomodo brutis animalibus non minus quam hominibus prospectum sit, accurate nosse eruditae et multisciae mentis opus est. Quanquam igitur me non latet aliorum etiam in hoc genere lucubrationes exstare; tamen hoc quoque nostrae, quoad ejus fieri potuit, diligentiae opus a me in proprium usum collectum, et stylo familiari expositum, thesaurum haud contemnendum me elaborasse credidi. Si igitur alius quispiam haec sibi profutura censeat, iis fruatur; sin minus, suo parenti ea fovenda colendaque relinquat: neutiquam enim omnia omnibus placent, aut studio videntur digna omnibus omnia. Quamvis autem post multos, qui ante me vixerunt, et sapientia excelluerunt, in hoc argumento versatus fuerim, temporis sorte laudem non imminutum iri spero, si et ipse scientiam cognitione dignam accuratiore investigatione et eloquio ornatam in lucem protulerim.


Adnotatio Editoris:

1 Verba [uncinis] inclusa in Gillii interpetatione non sunt expressa. (Thayer addit: hac in transcriptione Telari, pro uncinis Jacobs colorem immisi.)


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita VI Kal. Oct. 04