[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur carmen
Aetna

incerti auctoris

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXIV
recensitumque MCMXXXV

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p358 Aetna

[et hic invenies adiutorium ad usum formae, si opus fuerit; meis cum symbolis aliisque rebus.]

[link to English translation] Aetna mihi ruptique cavis fornacibus ignes

et quae tam fortes volvant incendia causae,

quid fremat imperium, quid raucos torqueat aestus,

carmen erit. dexter venias mihi carminis auctor

5 seu te Cynthos habet seu Delo est gratior Hyla

seu tibi Dodone potior, tecumque faventes

in nova Pierio properent a fonte sorores

vota: per insolitum Phoebo duce tutius itur.

[link to English translation] aurea securi quis nescit saecula regis?

10 cum domitis nemo cererem iactaret in arvis

venturique malas prohiberet fructibus herbas,

annua sed saturae complerent horrea messes,

ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis

penderent foliis et pinguis Pallas olivae

15 secretos amnes ageret: tum gratia ruris:

non cessit cuiquam melius sua tempora nosse.

p360 [link to English translation] ultima quis tacuit iuvenum certamina, Colchos?

quis non Argolico deflevit Pergamon igni

impositam et tristi natorum funere matrem

20 aversumve diem sparsumve in semine dentem?

quis non periurae doluit mendacia puppis,

desertam vacuo Minoia litore questus?

quicquid in antiquum iactata est fabula carmen.

[link to English translation] fortius ignotas molimur pectore curas,

25 qui tanto motus operi, vis quanta perennis

explicet in denso flammas et trudat ab imo

ingenti sonitu moles et proxima quaeque

ignibus irriguis urat — mens carminis haec est.

[link to English translation] principio ne quem capiat fallacia vatum,

30 sedes esse dei tumidisque e faucibus ignem

Vulcani ruere et clausis resonare cavernis

festinantis opus. non est tam sordida divis

cura, neque extremas ius est demittere in artes

sidera: subducto regnant sublimia caelo

35 illa, neque artificum curant tractare laborem.

p362 [link to English translation] discrepat a prima facies haec altera vatum:

illis Cyclopas memorant fornacibus usos,

cum super incudem numerosa in verbera fortes

horrendum magno quaterent sub pondere fulmen

40 armarentque Iovem: turpe est sine pignore carmen.

[link to English translation] proxima vivaces Aetnaei verticis ignes

impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.

temptavere (nefas) olim detrudere mundo

sidera captivique Iovis transferre gigantes

45 imperium et victo leges imponere caelo.

his natura sua est alvo tenus, ima per orbes

squameus intortos sinuat vestigia serpens.

construitur magnis ad proelia montibus agger:

Pelion Ossa gravat, summus premit Ossan Olympus:

50 iam coacervatas nituntur scandere moles,

impius et miles metuentia comminus astra

provocat, infestus cunctos ad proelia divos

provocat, admotis per inertia sidera signis.

Iuppiter e caelo metuit dextramque coruscam

55 armatus flamma removet caligine mundum.

incursant vasto primum clamore Gigantes,

his magno tonat ore Pater, geminantque faventes

undique discordi sonitum simul agmine venti.

p364 densa per attonitas rumpuntur flumina nubes,

60 atque in bellandum quae cuique potentia divum

in commune venit: iam patri dextera Pallas

et Mars laevus erat: iam cetera turba deorum

stant utrimque decus. validos tum Iuppiter ignes

increpat et iacto proturbat fulmine montes.

65 illinc devictae verterunt terga ruinae

infestae divis acies, atque impius hostis

praeceps cum castris agitur Materque iacentis

impellens victos. tum pax est reddita mundo,

tum Liber cessata venit per sidera: caelum

70 defensique decus mundi nunc redditur astris.

gurgite Trinacrio morientem Iuppiter Aetna

obruit Enceladon, vasto qui pondere montis

aestuat et petulans exspirat faucibus ignem.

[link to English translation] hae est mendosae vulgata licentia famae.

75 vatibus ingenium est: hinc audit nobile carmen.

plurima pars scaenae rerum est fallacia: vates

sub terris nigros viderunt carmine manes

atque inter cineres Ditis pallentia regna:

mentiti vates Stygias undasque canesque.

80 hi Tityon poena stravere in iugera foedum;

sollicitant illi te circum, Tantale, cena

sollicitantque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris

p366 iura canunt, idemque rotant Ixionis orbem —

quicquid et interius; falsi sibi conscia terra est.

85 nec tu, terra, satis: speculantur numina divom

nec metuunt oculos alieno admittere caelo.

norunt bella deum, norunt abscondita nobis

coniugia et falsa quotiens sub imagine peccet

taurus in Europen, in Ledam candidus ales

90 Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber:

debita carminibus libertas ista; sed omnis

in vero mihi cura: canam quo fervida motu

aestuet Aetna novosque rapax sibi congerat ignes.

[link to English translation] quacumque immensus se terrae porrigit orbis

95 extremique maris curvis incingitur undis,

non totum ex solido est: ducit namque omnis hiatum,

secta est omnis humus, penitusque cavata latebris

exiles suspensa vias agit; utque animanti

per tota errantes percurrunt corpora venae

100 ad vitam sanguis omnis qua commeat eidem,

terra voraginibus conceptas digerit auras.

scilicet aut olim diviso corpore mundi

in maria ac terras et sidera, sors data caelo

prima, secuta maris, deseditque infima tellus

105 sed tortis rimosa cavis; et qualis acervus

exsilit imparibus iactis ex tempore saxis,

p368 ut crebro introrsus spatio vacuata charybdis

pendeat in sese, simili quoque terra figura

in tenuis laxata vias, non omnis in artum

110 nec stipata coit: sive illi causa vetusta est,

nec nata est facies, sed liber spiritus intrat

et fugiens molitur iter, seu lympha perenni

edit humum limo furtimque obstantia mollit;

aut etiam inclusi solidum vicere vapores,

115 atque igni quaesita via est; sive omnia certis

pugnavere locis; non est hic causa dolendi

dum stet opus causae. quis enim non credit inanes

esse sinus penitus, tantos emergere fontes

cum videt ac totiens imo se mergere hiatu?

120 non ille ex tenui quocumque agat: apta necesse est

confluvia errantes arcessant undique venas

et trahat ex pleno quod fortem contrahat amnem.

flumina quin etiam latis currentia rivis

occasus habuere suos: aut illa vorago

125 p370 derepta in praeceps fatali condidit ore,

aut occulta fluunt, tectis adoperta cavernis,

atque inopinatos referunt procul edita cursus.

quod ni diversos emittat terra canales,

hospitium fluvio det semita, nulla profecto

130 fontibus et rivis constet via, pigraque tellus

conferta in solidum segni sub pondere cesset.

quod si praecipiti conduntur flumina terra,

condita si redeunt, si quaedam incondita surgunt,

haud mirum clausis etiam si libera ventis

135 spiramenta latent. certis tibi pignora rebus

atque oculis haesura tuis dabit ordine tellus.

immensos plerumque sinus et iugera pessum

intercepta licet densaeque abscondita nocti

prospectare: procul chaos ac sine fine ruinae.

140 cernis et in silvis spatiosa cubilia retro

antraque demersas penitus fodisse latebras?

incomperta via est operum; tantum effluit intra . . .

argumenta dabunt ignoti vera profundi,

tu modo subtiles animo duce percipe curas

145 occultique fidem manifestis abstrahe rebus.

nam quo liberior quoque est animosior ignis

p372 semper in inclusis nec ventis segnior ira est,

sub terra penitusque novent hoc plura necesse est,

vincla magis solvant, magis hoc obstantia pellant.

150 nec tamen in rigidos exit contenta canales

vis animae flammaeve: ruit qua proxima cedunt

obliquumque secat qua visa tenerrima caula est.

hinc terrae tremor, hinc motus, ubi densus hiantes

spiritus exagitat venas cessantiaque urget.

155 quod si spissa foret, solido si staret in omni,

nulla daret miranda sui spectacula tellus,

pigraque et in pondus conferta immobilis esset.

sed summis si forte putas concrescere causis

tantum opus et summis alimentum viribus, ora

160 qua patula in promptu cernis vastosque recessus,

falleris et nondum tibi lumine certa liquet res.

namque illuc quodcumque vacans hiat impetus omnis:

at sese introitu solvunt adituque patenti

conversae languent vires animosque remittunt.

165 p374 quippe ubi quod teneat ventos acuatque morantes

in vacuo desit cessant, tantumque profundi

explicat errantes et in ipso limine tardant.

angustis opus est turbare in faucibus illos.

fervet opus densaque premit premiturque ruina

170 nunc Euri Boreaeque Notus, nunc huius uterque.

hinc venti rabies, hinc saevo quassat hiatu

fundamenta soli: trepidant urbesque caducae

inde, neque est aliud, si fas est credere, mundo

venturam antiqui faciem veracius omen.

175 [link to English translation] haec primo cum sit species naturaque terrae,

introrsus cessante solo trahit undique venas

Aetna: sui manifesta fides et proxima vero est.

non illic duce me occultas scrutabere causas,

occurrent oculis ipsae cogentque fateri.

180 plurima namque patent illi miracula monti.

hinc vasti terrent aditus merguntque profundo,

corrigit hinc artus penitus quos exigit ultra.

hinc spissae rupes obstant discordiaque ingens.

inter opus nectunt varie mediumque coercent

185 pars igni domitae, pars ignes ferre coactae,

p376 [ut maior species et ne succurrat inanis].

haec illi sedes tartarumque area rerum est,

[haec operis visenda sacri faciesque domusque].

[link to English translation] nunc opus artificem incendi causamque reposcit —

190 non illam parvi aut tenuis discriminis; ignes

mille sub exiguo ponent tibi tempore veram.

res oculique docent; res ipsae credere cogunt.

quin etiam tactu moneant, contingere tuto

si liceat; prohibent flammae, custodiaque ignis

195 illi operum est arcens aditus, divinaque rerum

cura sine arbitrio, eadem procul omnia cernes.

nec tamen est dubium penitus quid torqueat Aetnam,

aut quis mirandus tantae faber imperet arti.

pellitur exustae glomeranter nimbus harenae,

200 flagrantes properant moles, volvuntur ab imo

fundamenta, fragor tota nunc rumpitur Aetna,

nunc fusca pallent incendia mixta ruina.

ipse procul magnos miratur Iuppiter ignes,

neve sepulta novi surgant in bella Gigantes,

205 neu Ditem regni pudeat neu Tartara caelo

vertat, in occulto tacitus tremit; omniaque extra

congeries operit saxorum et putris harenae.

p378 quae nec sponte sua veniunt nec corporis ullis

sustentata cadunt robusti viribus: omnes

210 exagitat venti turbas et vortice saevo

in densum collecta rotant volvuntque profundo.

hac causa exspectata ruunt incendia montis.

spiritus inflatis nomen, languentibus aer.

nam prope nequicquam per se est violentia: semper

215 ingenium velox igni motusque perennis,

verum opus auxilium est ut pellat corpora: nullus

impetus est ipsi; qua spiritus imperat, audit;

hic princeps magnoque sub hoc duce militat ignis.

[link to English translation] nunc, quoniam in promptu est operis natura solique,

220 unde ipsi venti? quae res incendia pascit?

cum subito cohibentur, inest quae causa silenti?

subsequar. immensus labor est, sed fertilis idem.

digna laborantis respondent praemia curis.

non oculis solum pecudum miranda tueri

225 more, nec effusos in humum grave pascere corpus,

nosse fidem rerum dubiasque exquirere causas,

ingenium sacrare caputque attollere caelo,

scire quot et quae sint magno natalia mundo

principia (occasus metuunt an saecula pergunt

230 p380 et firma aeterno religata est machina vinclo?)

solis scire modum et quanto minor orbita lunae est

(haec brevior cursu ut bis senos pervolet orbes,

annuus ille meet): quae certo sidera currant

ordine quaeve suo derrent incondita gyro:

235 scire vices etiam signorum et tradita iura

[sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri],

nubila cur Phatne caelo denuntiet imbres,

quo rubeat Phoebe, quo frater palleat igni,

tempora cur varient anni (ver, prima iuventa,

240 cur aestate perit? current aestas ipsa senescit

autumnoque obrepit hiemps et in orbe recurrit?);

axem scire Helices et tristem nosse cometen,

Lucifer unde micet quave Hesperus, unde Bootes,

Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax,

245 quo rapiant nautae, quo sidere lintea tendant;

scire vias maris et caeli praediscere cursus;

quo volet Orion, quo Sirius incubet index,

et quaecumque iacent tanto miracula mundo

non disiecta pati, nec acervo condita rerum,

250 sed manifesta notis certa disponere sede

singula, divina est animi ac iucunda voluptas.

p382 [link to English translation] sed prior haec hominis cura est cognoscere terram

et quae tot miranda tulit natura notare.

haec nobis magis affinis caelestibus astris.

255 nam quae mortali spes quaeve amentia maior

in Iovis errantem regno perquirere velle,

tantum opus ante pedes transire et perdere segnem.

torquentur miseri in parvis premimurque labore:

scrutamur rimas et vertimus omne profundum.

260 quaeritur argenti semen, nunc aurea vena.

torquentur flamma terrae ferroque domantur,

dum sese pretio redimant; verumque professae

tum demum vilesque tacent inopesque relictae.

noctes atque dies festinant arva coloni;

265 callent rure manus, glebarum expendimus usum.

fertilis haec segetique feracior, altera viti.

haec platanis humus, haec herbis dignissima tellus,

haec dura et melior pecori silvisque fidelis.

ardiora tenent oleae, sucosior ulmis

270 grata: leves cruciant animos et corpora causae

horrea uti saturent, tumeant et dolia musto,

p384 plenaque desecto surgant faenilia campo:

sic avidi semper, qua visum est carius, itis.

[link to English translation] implendus sibi quisque bonis est artibus: illae

275 sunt animi fruges, haec rerum maxima merces:

scire quid occulto terrae natura coercet,

nullum fallere opus, non mutum cernere sacros

Aetnaei montis fremitus animosque furentes,

non subito pallere sono, non credere subter

280 caelestes migrasse minas aut Tartara rumpi,

nosse quid impediat ventos, quid nutriat illos,

unde repente quies et muto foedere pax sit;

cur crescant animi, penitus seu forte cavernae

introitusque ipsi servent, seu terra minutis

285 rara foraminibus tenues in se abstrahat auras

(plenius hoc etiam rigido quia vertice surgens

illinc infestis atque hinc obnoxia ventis,

undique diversas admittere cogitur auras,

et coniuratis addit concordia vires);

290 sive introrsus agunt nubes et nubilus Auster,

seu fortes flexere caput tergoque feruntur,

praecipiti deiecta sono premit unda fugatque

torpentes auras pulsataque corpora denset.

p386 nam veluti sonat ora diu Tritone canoro 

295 pellit opus collectus aquae victusque moveri

spiritus et longas emugit bucina voces;

carmineque irriguo magnis cortina theatris

imparibus numerosa modis canit arte regentis,

quae tenuem impellens animam subremigat unda:

300 haud aliter summota furens torrentibus aura

pugnat in angusto et magnum commurmurat Aetna.

[link to English translation] credendum est etiam ventorum exsistere causas

sub terra similis harum quas cernimus extra;

ut, cum densa premant inter se corpora, turbam

305 elisa in vacuum fugiant et proxima secum

momine torta trahant tutaque in sede resistant.

[link to English translation] quod si forte mihi quadam discordia tecum est,

p388 principiis aliis credas consurgere ventos:

non dubium rupes aliquas penitusque cavernas

310 proruere ingenti sonitu, casuque propinquas

diffugere impellique animas: hinc crescere ventos:

aut umore etiam nebulas effundere largo,

ut campis agrisque solent quos alluit amnis.

vallibus exoriens caligat nubilus aer:

315 flumina parva ferunt auras, vis proxima vento est:

eminus adspirat fortes et verberat umor.

atque haec in vacuo si tanta potentia rorum est,

hoc plura efficiant infra clusique necesse est.

his agitur causis extra penitusque: coactu

320 exagitant ventos: pugnant in faucibus: arte

pugnantis suffocat iter. velut unda profundo

terque quaterque exhausta graves ubi perbibit Euros,

ingeminant fluctus et primos ultimus urget:

haud secus, adstrictus certamine, tangitur ictu

325 spiritus involvensque suo sibi pondere vires

densa per ardentes exercet corpora venas,

et, quacumque iter est, properat transitque morantem,

donec confluvio veluti siponibus actus

exsilit atque furens tota vomit igneus Aetna.

330 p390 [link to English translation] quod si forte putas isdem decurrere ventos

faucibus atque isdem pulsos remeare, notandas

res oculis locus ipse dabit cogetque negare.

quamvis caeruleo siccus Iove fulgeat aether,

purpureoque rubens surgat iubar aureus ostro,

335 illinc obscura semper caligine nubes

pigraque defuso circum stupet umida vultu,

prospectans sublimis opus vastosque receptus.

non illam videt Aetna nec ullo intercipit aestu;

obsequitur quacumque iubet levis aura, reditque.

340 placantes etiam caelestia numina ture

summo cerne iugo, vel qua liberrimus Aetnae

introspectus hiat, tantarum semina rerum,

si nihil irritet flammas stupeatque profundum.

huicne igitur credis torrens ut spiritus ille

345 qui rupes terramque rotat, qui fulminat ignes,

cum rexit vires et praeceps flexit habenas,

praesertim ipsa suo declinia pondere, numquam

p392 corpora diripiat, validoque absolverit arcu?

quod si fallor, adest species: tantusque ruinis

350 impetus attentos oculorum transfugit ictus,

nec levis adstantes igitur ferit aura movetque

sparsa liquore manus sacros ubi ventilat ignes;

verberat ora tamen pulsataque corpora nostris

incursant: adeo in tenui vim causa repellit.

355 non cinerem stipulamve levem, non arida sorbet

gramina, non tenues placidissimus excit apludas:

surgit odoratis sublimis fumus ab aris:

tanta quies illi est et pax innoxia rapti.

[link to English translation] sive peregrinis igitur propriisve potentes

360 coniurant animae causis, ille impetus ignes

et montis partes atra subvectat harena,

vastaque concursu trepidantia saxa fragores

ardentesque simul flammas ac fulmina rumpunt.

p394 haud aliter quam cum prono iacuere sub Austro

365 aut Aquilone fremunt silvae, dant bracchia nodo

implicitae ac serpunt iunctis incendia ramis.

nec te decipiant stolidi mendacia vulgi,

exhaustos cessare sinus, dare tempora rursus

ut rapiant vires repetantque in proelia victi.

370 pelle nefas animi mendacemque exue famam:

non est divinis tam sordida rebus egestas

nec parvas mendicat opes nec corrogat auras.

praesto sunt operae, ventorum examina, semper:

causa latet quae rumpat iter cogatque morari.

375 saepe premit fauces magnis exstructa ruinis

congeries clauditque vias luctamine ab imo,

et spisso veluti tecto sub pondere praestat

haud similes, teneros cursu, cum frigida monti

desidia est tutoque licet discedere, ventos.

380 post, ubi conticuere, mora velocius urgent:

pellunt oppositi moles ac vincula rumpunt.

quicquid in obliquum est, frangunt iter: acrior ictu

impetus exoritur; magnis operata rapinis

flamma micat, latosque ruens exundat in agros:

385 sic cessata diu referunt spectacula venti.

[link to English translation] nunc superant quaecumque regant incendia silvae,

quae flammas alimenta vocent, quid nutriat Aetnam.

incendi poterunt illis vernacula causis

materia appositumque igni genus utile terrae.

390 p396 uritur adsidue calidus nunc sulphuris umor,

nunc spissus crebro praebetur alumine sucus.

pingue bitumen adest et quicquid comminus acris

irritat flammas: illius corporis Aetna est.

atque hanc materiam penitus discurrere, fontes

395 infectae crispantur aquae radice sub ipsa.

pars oculis manifesta iacet, quae robore dura est

ac lapis: in pingui fervent incendia suco.

quin etiam varie quaedam sine nomine saxa

toto monte liquent: illis custodia flammae

400 vera tenaxque data est. sed maxima causa molaris

illius incendi lapis est: is vindicat Aetnam.

quem si forte manu teneas ac robore cernas,

nec fervere putes, ignem nec spargere posse.

sed, simul ac ferro quaeras, respondet et ictu

405 scintillat dolor. hunc multis circum inice flammis

et patere extorquere animos atque exue robur.

fundetur ferro citius; nam mobilis illi

et metuens natura mali est, ubi cogitur igni.

sed simul atque hausit flammas, non tutior hausti

410 ulla domus, servans aciem duransque tenaci

saepta fide: tanta est illi patientia victo;

p398 vix umquam redit in vires atque evomit ignem.

totus enim denso stipatus robore carbo

per tenues admissa vias incendia nutrit

415 cunctanterque eadem et pigre concepta remittit.

nec tamen hoc uno quod montis plurima pars est,

vincit et incendi causam tenet ille: profecto

miranda est lapidis vivax animosaque virtus.

cetera materies quaecumque est fertilis igni,

420 ut semel accensa est, moritur nec restat in illa

quod repetas: tantum cinis et sine semine terra est.

hic semel atque iterum patiens ac mille perhaustis

ignibus instaurat vires, nec desinit ante

quam levis excocto defecit robore pumex

425 in cinerem putresque iacet dilapsus harenas.

[link to English translation] cerne locis etiam: similes adsiste cavernas.

ilic materiae nascentis copia maior.

sed genus hoc lapidis (certissima signa coloris)

quod nullas adiunxit opes, elanguit ignis.

430 dicitur insidiis flagrasse Aenaria quondam

nunc exstincta super, testisque Neapolin inter

et Cumas locus ex multis iam frigidus annis,

quamvis aeternum pingui scatet ubere sulphur.

p400 in mercem legitur, tanto est fecundius Aetna.

435 insula, cui nomen facies dedit ipsa rotunda,

sulphure non solum nec obesa bitumine terra est:

et lapis adiutat generandis ignibus aptis,

sed raro fumat qui vix si accenditur ardet,

in breve mortales flammas quod copia nutrit.

440 insula durat et a Vulcani nomine sacra,

pars tamen incendi maior refrixit et alto

iactatas recipit classes portuque tuetur.

quae restat minor et dives satis ubere terra est,

sed non Aetnaeo vires quae conferat illi.

445 atque haec ipsa tamen iam quondam exstincta fuisset,

ni furtim aggereret Siculi vicinia montis

materiam silvamque suam, pressove canali

huc illuc ageret ventos et pasceret ignes.

[link to English translation] sed melius res ipsa notis spectataque veris

450 occurrit signis nec temptat fallere testem.

nam circa latera atque imis radicibus Aetnae

candentes efflant lapides disiectaque saxa

intereunt venis, manifesto ut credere possis

pabula et ardendi causam lapidem esse molarem,

455 cuius defectus ieiunos colligit ignes.

ille ubi collegit flammas iacit et simul ictu

p402 materiam accendit cogitque liquescere secum.

haud equidem mirum <in> facie quam cernimus extra;

si lenitur opus, res stat: magis uritur illic

460 sollicitatque magis vicina incendia saxum

certaque venturae praemittit pignora flammae.

nam simul atque movet vires turbamque minatur,

diffugit extemploque solum trahit: ictaque ramis . . . .

et grave sub terra murmur demonstrat et ignes.

465 tum pavidum fugere et sacris concedere rebus

par rere: e tuto speculaberis omnia collis.

nam subito effervent onerosa incendia raptis,

accensae subeunt moles truncaeque ruinae

provolvunt atque atra rotant examina harenae.

470 illinc incertae facies hominumque figurae:

pars lapidum domita, stanti pars robora pugnae

nec recipit flammas; hinc indefessus anhelat

atque aperit se hostis, decrescit spiritus illinc —

haud aliter quam cum laeto devicta tropaeo

475 prona iacet campis acies et castra sub ipsa.

tum si quis lapidum summo pertabuit igni,

asperior sopito et quaedam sordida faex est,

qualem purgato cernes desidere ferro:

verum ubi paulatim exsiluit sublata caducis

480 p404 congeries saxis, angusto vertice surgunt;

sic veluti in fornace lapis torretur et omnis

exustus penitus venis subit altius umor:

amissis opibus levis et sine pondere pumex

excutitur: liquor ille magis fervere magisque

485 fluminis in speciem mitis procedere tandem

incipit et pronis demittit collibus undas.

illae paulatim bis sena in milia pergunt.

quippe nihil revocat, certis nihil ignibus obstat,

nulla tenet (frustra) moles, simul omnia pugnant.

490 nunc silvae rupesque natant, hic terra solumque,

ipse adiutat opes facilesque sibi induit amnis.

quod si forte cavis cunctatus vallibus haesit,

utpote inaequales volvens perpascitur agros;

ingeminat fluctus et stantibus increpat undis,

495 sicut cum rapidum curvo mare cernulat aestu,

ac primum tenus undas agit, ulteriores . . .

progrediens late diffunditur et succernens . . .

flumina consistunt ripis ac frigore durant,

paulatimque ignes coeunt ac flammea messis

500 exuitur facies. tum prima ut quaeque rigescit

effumat moles atque ipso pondere tracta

volvitur ingenti strepitu; praecepsque sonanti

cum solido inflixa est, pulsatos dissipat ignes,

p406 et qua disclusa est candenti robore fulget.

505 emicat examen plagis, ardentia saxa

(scintillas procul ecce vides, procul ecce ruentes)

incolumi fervore cadunt: verum impetus ignes

Simaethi quondam ut ripas traiecerit amnis,

vix iunctas quisquam fixo dimoverit illas.

510 vicenos persaepe dies iacet obruta moles.

sed frustra certis disponere singula causis

temptamus, si firma manet tibi fabula mendax,

materiam ut credas aliam fluere igne, favillae

flumina proprietate simul concrescere, sive

515 commixtum lento flagrare bitumine sulphur.

nam posse exusto cretam quoque robore fundi

et figulos huic esse fidem, dein frigoris usu

duritiem revocare suam et constringere venas.

sed signum commune leve est atque irrita causa

520 quae trepidat: certo verum tibi pignore constat.

nam velut arguti natura est aeris, et igni

cum domitum est constans eademque et robore salvo,

utraque ut possis aeris cognoscere partem;

haud aliter lapis ille tenet seu forte madentes

525 effluit in flammas sive est securus ab illis

p408 conservatque notas nec vultum perdidit ignis.

quin etiam externa immotus color ipse refellit,

non odor aut levitas: putris magis ille magisque,

una operis facies eadem perque omnia terra est.

530 nec tamen infitior lapides ardescere certos,

interius furere accensos: haec propria virtus.

quin ipsis quaedam Siculi cognomina saxis

imposuere rhytas et iam ipso nomine signant

fusilis esse notae: numquam tamen illa liquescunt,

535 quamvis materies foveat sucosior intus,

ni penitus venae fuerint commissa molari.

quod si quis lapidis miratur fusile robur,

cogitet obscuri verissima dicta libelli,

Heraclite, tui: nihil insuperabile ab igni,

540 omnia quo rerum natura semina iacta.

sed nimium hoc mirum? densissima corpora saepe

et solido vicina tamen compescimus igni.

non animos aeris flammis succumbere cernis?

lentitiem plumbi non exuit? ipsaque ferri

545 materies praedura tamen subvertitur igni.

spissaque suspensis fornacibus aurea saxa

exsudant pretium: et quaedam fortasse profundo

p410 incomperta iacent similique obnoxia sorti.

nec locus ingenio est: oculi te iudice vincent.

550 nam lapis ille riget, praeclususque ignibus obstat,

si parvis torrere velis caeloque patenti.

candenti pressoque agedum fornace coerce;

nec sufferre potest nec saevum durat in hostem.

vincitur et solvit vires captusque liquescit.

555 quae maiora putas artem tormenta movere

posse manu? quae tanta putas incendia nostris

sustentare opibus quantis fornacibus Aetna

uritur, arcano numquam non fertilis igni?

sed non qui nostro fervet moderatior usu

560 sed caelo propior, vel quali Iuppiter ipse

armatus flamma est. his viribus additur ingens

spiritus, adstrictis elisus faucibus: ut cum

fabriles operae rudibus contendere massis

festinant, ignes quatiunt follesque trementes

565 exanimant, pressoque instigant agmine ventum.

haec operis forma est, sic nobilis uritur Aetna:

terra foraminibus vires trahit, urget in artum

spiritus, incendi via fit per maxima saxa.

[link to English translation] magnificas laudes operosaque visere templa

570 divitiis hominum aut arces memorare vetustas

traducti maria et taetris per proxima fatis

currimus, atque avidi veteris mendacia famae

p412 eruimus cunctasque libet percurrere gentes.

nunc iuvat Ogygiis circumdata moenia Thebis

575 cernere: quae fratres, ille impiger, ille canorus. . . .

condere, felicesque alieno intersumus aevo.

invitata piis nunc carmine saxa lyraque,

nunc gemina ex uno fumantia sacra vapore

miramur septemque duces raptumque profundo.

580 detinet Eurotas illic et Sparta Lycurgi

et sacer in bellum numerus, sua turba, trecenti.

nunc hic Cecropiae variis spectantur Athenae

carminibus gaudentque soli victrice Minerva.

excidit hic reduci quondam tibi, perfide Theseu,

585 candida sollicito praemittere vela parenti;

tu quoque Athenarum carmen, iam nobile sidus,

Erigone; sedes vestra est: Philomela canoris

evocat in silvis et tu, soror, hospita tectis

p414 acciperis, solis Tereus ferus exsulat agris.

590 miramur Troiae cineres et flebile victis

Pergamon exstinctosque suo Phrygas Hectore: parvum

conspicimus magni tumulum ducis: hic et Achilles

impiger et victus magni iacet Hectoris ultor.

quin etiam Graiae fixos tenuere tabellae

595 signave; nunc Paphiae rorantes arte capilli,

sub truce nunc parvi ludentes Colchide nati,

nunc tristes circa subiectae altaria cervae

velatusque pater, nunc gloria viva Myronis

et iam mille manus operum turbaeque morantur.

600 [link to English translation] haec visenda putas terrae dubiusque marisque:

artificis naturae ingens opus aspice: nulla

tu tanta humanae plebis spectacula cernes,

praecipueque vigil fervens ubi Sirius ardet.

insequitur miranda tamen sua fabula montem

605 p416 nec minus ille pio quam sonti est nobilis igni.

nam quondam ruptis excanduit Aetna cavernis,

et velut eversis penitus fornacibus ingens

evecta in longum lapidis fervoribus unda,

haud aliter quam cum saevo Iove fulgurat aether

610 et nitidum obscura caelum caligine torquet.

ardebant agris segetes et mollia cultu

iugera cum dominis; silvae collesque rubebant.

vixdum castra putant hostem movisse, tremebant

et iam finitimae portas evaserat urbis.

615 tum vero, ut cuique est animus viresque rapinae,

tutari conantur opes: gemit ille sub auro,

colligit ille arma et stulta cervice reponit,

defectum raptis illum sua carmina tardant,

hic velox minimo properat sub pondere pauper,

620 et quod cuique fuit cari fugit ipse sub illo.

sed non incolumis dominum sua praeda secuta est:

cunctantes vorat ignis et undique torret avaros,

consequitur fugisse ratos et praemia captis

concremat: ac nullis parsura incendia pascunt

625 vel solis parsura piis. namque optima proles

p418 Amphinomus fraterque pari sub munere fortes

cum iam vicinis streperent incendia tectis,

adspiciunt pigrumque patrem matremque senecta

eheu! defessos posuisse in limine membra.

630 parcite, avara manus, dulces attollere praedas:

illis divitiae solae materque paterque:

hanc rapient praedam. mediumque exire per ignem

ipso dante fidem properant. o maxima rerum

et merito pietas homini tutissima virtus!

635 erubuere pios iuvenes attingere flammae

et quacumque ferunt illi vestigia cedunt.

felix illa dies, illa est innoxia terra.

dextra saeva tenent laevaque incendia: fertur

ille per obliquos ignes fraterque triumphans,

640 tutus uterque pio sub pondere sufficit: illa

et circa geminos avidus sibi temperat ignis.

incolumes abeunt tandem et sua numina secum

salva ferunt. illos mirantur carmina vatum,

illos seposuit claro sub nomine Ditis,

645 nec sanctos iuvenes attingunt sordida fata:

securae cessere domus et iura piorum.


Adnotationes Editoris:

5 illa SAR om. H: ila C: Hyla Munro.

6 dodona CSH2A: do bona H1: do dodona RDodone Ald. 1517, Vollmer: Ladonis Munro, Ellis.

10 lactaret CS.

14 pingui codd.: pinguis H2.

15 cum V: tum ceteri codd.: securos omnis aleret cum gratia ruris Baehrens: secretos amnis ageret cum gratia ruris Vollmer.

19 matrem H2AR: mentem CSH1: mensam Schwartz.

20 semine codd.: semina Scaliger.

25 qui tanto CSH1: quis tantos H2AR. operi CS: operit H: reperit AR. vis quanta Ellis. qu(a)e CSH: quis A: quamvis R. tanta codd.: causa Ald. 1517.

39 flumen CSH1: fulmen H2AR.

49 creat codd.: ciet De Gubernatis (Paravia ed.): gravat Jacob: omerat Baehrens: terit Ald. 1517.

52 infestus CS: infensus AR: inde Iris . . . convocat Baehrens (an illustration of his arbitrary changes).

53 admotisque tertia C: admotis ad territa sidera signis Haupt: admotisque terit iam sidera signis Sudhaus: admotis per inertia Ellis.

54 e caelo codd.: et caelo Bormans, Sudhaus, Vollmer.

58 discordes comitum codd.: discordi sonitum Jacob, Ellis.

59 flumina CS: fulmina Z, Munro, Ellis.

62 s(a)evus CSHA: scaevus R: laevus Bormans.

63 stant CSH1A: stat H2R. utrimque CS: utrumque Z. deus CZ: de . . S: tuens Baehrens, Vessereau: verens Ellis: stant ut cuique decus Unger.

64 victo CSH1: vinctos H2: victor AR: iacto ed. Ascens. 1507.

66 infert(a)e S: infest(a)e Z: infert edivis (sic) C.

69 tum liber codd.; tunc imber Vollmer. cessat CS: c(a)essa H1A: cressa H2: celsa R: tum nimbo cessante nitet Baehrens: Liber cessata Ellis, Vessereau: cessat: lenit per sidera caelum De Gubernatis (Paravia ed.).

73 petulans Z: petula in se CS: patulis edd. ant., Baehrens.

79 canentes codd.: canesque Scaliger.

81 p(o)ena CSAR: cena Baehrens, Ellis.

84 quicquid interius codd.: in terris Baehrens. sibi conscia CS: consortia Z. terrent codd.: texent De Gubernatis (Paravia ed.): terra est Ald. 1517: quidquid et infernist, falsi consortia adhaerent Ellis.

88 peccent codd.: peccet Schrader.

96 non totum et solido desunt namque omnis hiatu CS: solidum . . . hiatus R: non totum ex solido est, ducit namque omnis hiatum Ellis: non totum et solido densum est Vollmer: solidum et densum Gercke.

100 idem codd.: eidem Ellis.

107 vacat acta CS: vacuata Ald. 1517: vacefacta Buecheler (cf. Lucret. VI.1005, multusque văcēfit). charibdis C: carinis corr. in charims S: carambos V.

108 simili codd.: similis Ellis. futur(a)e codd.: futura est Vollmer: figura Ald. 1517: figurae Ellis.

112 nympha CS: lympha Z. perenni codd.: perennis Ellis.

114 videre codd.: exedere Ald. 1517: vicere Sevin: rupere Jacob: fudere Munro: solvere Birt.

116 dolendi codd.: docendi Ald. 1517: docenda Clericus: docendi, dum stet opus, causas Munro.

117 credit CS: credat Ald. 1517. (In 118‑122 textual difficulties have possibly been increased by the loss of a line after 119: Munro and Ellis mark a lacuna.)

119 torrens Z: torres (n superscribed) C: totiens Haupt. uno CSZ: imo V, Haupt.

120 non Z: nam CS. vocemque codd.: vacuoque Scaliger: quocumque Sudhaus: nam mille ex tenui vocuoque (sic) agitata Munro: non ille ex tenui violens veget; arta Ellis.

121 cum fluvio C: cum fluvia S: confluit AR: confluvia H1, and modern editors.

122 et trahat CSH: extrahat AR: ut trahat Munro.

128 si codd.: ni Jacob: nisi Vollmer.

129 fluvium CS: fluminum Z: fluviorum Ald. 1517: fluviis Birt: fluvio Baehrens. aut CSHA: haud Clericus: et det Baehrens: det Ellis.

131 conserta codd.: conferta Ald. 1517.

133 si qua etiam CSR: si quae etiam V:et iam Scaliger: si quaedam Munro.

138 densaque . . . nocte G.

139 Vollmer punctuates after procul.

140 spatioque codd.: spatiosa Ald. 1517.

141 demissa pedibus CZ: dimiss apedibus (sic) S: demersas penitus G.

142 Munro and Ellis mark a lacuna after this line. operum CSZ: aer Jacob. effluit intra CSZ: effugit ultra G.

145 occultamque codd.: occultique Baehrens.

148 movent CSH: movet AR: novent Ellis.

151 verrit CS: ruit G.

152 causa est CSH1: causa (om. estAR: massa est Munro: caula est Clericus: crusta est Haupt: secant quae causa tenerrima caussa est G (faulty enough to justify Ellis' remark "the fondest admirer of Gyr. will not claim much for it here.")

158 subitis G: summis CSZ. concrescere G: concredere CS: concedere Ellis.

159 et subitis G: et summis CSZ: adsumptis Ellis: ex subitis alimenti incursibus Unger. oris CSZ: oraG, Munro.

160 qu(a)e CSZ: qua Ellis. patula G: valida CSZ. vastosque G: validosque CSAR: validosaque H.

161 falleris et G: fallere sed CSZ. certo tibi lumine res est G: tibi lumine certaque retro CSZ: tibi lumine certa liquet res Ellis.

162 illis G: illic H2: illuc CSH1: illud AR. quaecumque G: quodcunque CSARH2: quocumque H1. vacant hiatibus G: vacat hiat impetus CS: vagantur hiatibus Baehrens: vacans hiat, impetus Ellis.

163 et CSZ: set Ellis: at Vessereau.

164 conceptae G: conversae CSZ: conruptae Baehrens.

165 qui teneat G: contineat CZ: quod teneat Haupt. ventosa qua quaeque CS: ventos aquasque (? qua quasqueG: ventos acuatque Munro.

166 defit G: desint CSHA: desinit R: desit Ellis.

168 turbanti G: turbant in CSH: turbare R, Ellis. illos CSZ: illo G.

171 quassa meatu Wernsdorf, Maehly: quassa boatu Unger.

175 imo G: primo CZ: imo Matthiae.

176‑177 Punctuation varies according as stop is placed after venas, Aetna or sui.

178 caulas Baehrens.

180 spiracula Baehrens.

182 porrigit G: corrigit CZ. artus GCZ: artos Maehly. exaestuat G: quos exigit CS.

183 spissae CZ: scissae G.

184 aliae G: varies CH1: varios H2AR: varie Ellis.

186 aetne C: aethne S: ethnae R. The line is repeated after 195 in CSZ.

187 This is the order in G: CSZ omit 188.

190 parvi aut tenuis discriminis ignes CSZ (ingens Ellis): parvo aut tenui discrimine signis G (signes Heinsius).

191 ponent tibi Z: ibi S: ponentibus C. vera CSZ: veram Munro. exiguum venient tibi pignora tempus G.

192 oculique docent CZ: oculos ducent G. cogunt CSAR: cogent GH1.

193 moneant AV: moneat  CS: moneam G (?), Munro, Ellis.

195 operum C: operi G.

197 torqueat CSZ: torreat G.

199 exutae CZ: exhaustae G: exustae ed. Ascens. 1507. glomeratur CHAV: glomerantur SR: glomeratim G: glomeranter Ellis.

206 tantum premit CSZ: tremit G: tacitus tremit Baehrens, Ellis.

208 veniunt G: faciunt CSZ.

211 collecta G: coniecta CSZ.

212 expectata CSZ: expectanda G. ruunt CZ: terunt G. montis Z: mortis C (Ellis cites montis in error, Proleg. lxxviii).

213 inflat iis Maehly. momen Scaliger.

214 par est CZ: pars est G: per se est Wagler.

217 audit CSHR2: audis AR1: audet G.

221 cum CSZ: cur G. cohibetur inest CSZ: cohibent iners G: cohibent vires Heinsius. silenti CSZ: silendi G.

223 laborantis Exc., CSZ: laboratis G.

227 sic G: sacra per ingentem capitique attollere caelum CSZ.

228 natalia Exc., CS: fatalia G.

232 pervolet Exc., CSZ: pervolat G. Ellis inserts ut.

233 movet GHR: monet CSA: meet Exc.

234 suos servent G: suo errrant CSZ: suo derrent Ellis. motus G: cura CSAR: gyris Haupt: gyro Schrader: guro (? circo) Ellis.

236 omitted in all MSS. except G.

237 caelo terris Exc., CSZ: Panope caelo G: Phatne caelo Matthiae.

245 tendant Exc., CSAR: pandant G.

247 volet Exc., CSZ: vocet G. setius CS: secius H: serus AR: Sirius Ald. 1517. incubet Exc., CSAR: excubet G.

249 digesta Exc., CSZ: disiecta Ellis: congesta G.

252 hominis Z (? S): dominis C: omni G.

253 et qu(a)e nunc CSH: et quae tot Pithou: quaeque in ea G.

254 magna CSZ: magis G.

255 mortalis spes est quaeve CSH: mortali cuiquam est G.

256 velle CSZ: divos G.

258 premimurque Exc., CSZ: terimurque G.

263 viles taceant CSZ: tum demum humilesque iacent (unmetrical) G: vilesque iacent Mahely: vilesque tacent Wight Duff.

265 expendimus usum G: expellimur usu Exc., CSZ: expendimur usu Schwartz.

267 platanis Exc., CSZ: plantis G.

268 dura et Exc.: duro G: diviti CSZ.

273 avidi GCS: avidis Matthiae. qua visum est CSZ: quovis est G. ipsis G: istis CSZ: itis Ellis: sic avidi semper quaestus: est carius istis Unger.

277 multos CS: multo Z: mutos Scaliger: multum G: mutum Haupt: motum Postgate.

281 impediat CSZ: intendat G. illos C: ignes GH2: ignis AR.

282 multo codd.: muto Oudin (who also suggested inulto): iuncto Mencken, Vollmer: nullo Unger.

283 concrescant GCSZ: cur crescant Scaliger, Pithou. forte CSZ: porta G.

284 servent GCZ: fervent S: sorbent Sudhaus.

285 tenues G: neve CSZ: nivis in sese Ellis.

286 surgens G: surgit CSZ.

291 forte codd.: fortes Ellis.

292 una CSZ: ima Birt: unda Scaliger, Pithou.

293 torrentes codd.: torpentes De Rooy, Munro, Ellis.

294 ora diu H: ore diu AR: ora duc C: hora duci Munro: hora deo Maehly: hora deis Alzinger: hora die Haupt: sonituro horam Schwartz: urna ciens Tritona canorum Ellis. tritone CH: tritona AR. canoro Z: cancro C.

304 cremant CSZ: premunt Gronov: premant Baehrens.

306 nomina CSZ: momine Gronov: agmina Sudhaus. tota CSZ: torta Jacob.

310 provehere CSH: proruere Ald. 1517.

312 effundere CSZ: se effundere Baehrens.

316 fortis CSZ: fontis V.

317 rerum CZ: rorum Jacob.

319 coactus C: coactu Ellis.

326 ardentes CSZ: artantes Jacob. vires CZ: venas Ald. 1517: fauces Sudhaus: gyros Ellis.

341 (a)ethnae AR: aethna C: etna H (? ablative).

342 inprospectus CSZ: introspectus Schrader.

344 huincº C: huicne Ellis: hinc Scaliger, Baehrens.

345 notat CSZ: rotat Jacob.

347 declivia CZ: declinia Ellis. All lines after 346 are missing in S.

348 diripiant CHA: diripiat R: deripiat Clericus. absolveret CZ: absolverit Scaliger. arcu CZ: aestu vel actu Wernsdorf.

351 nec levitas tantos CZ: nec levis astantes Ellis (in note).

354 Ellis marks a lacuna after this line.

356 humus excita praedas C: exit humus apredas H: exit humor † ap̃ndas AR: placidissimus excit apludas Ellis.

357 adoratis CAR: odoratus H: odoratis Scaliger.

370 animi CZ: animo Ald. 1517.

377 et scisso C: et spisso Jacob. pr(a)estat CZ: pressat Baehrens.

378 haud similis teneros cursu CV: haud simili strepere hos cursu Munro: aut simili tenet occursu Ellis.

380 conticuere CAR: convaluere mora, velocius Morel.

385 si CZ: sic Maehly.

395 eripiantur CH: eripiant AR: excipiantur Vollmer: crispantur Ellis: testantur Maehly: evincant tibi Morel in supplem. novae editionis.

401 est si C: est sic R: est: is Munro.

408 coritur C: cogitur V, Munro.

411 tutum CZ: tanta Scaliger: bruta Ellis.

413 cardo C: tardans AR: tarde H: carbo Ellis.

418 lapidum CZ: lapidis De Rooy.

425 iacet Z: iacit C. delapsus CZ: dilapsus Scaliger.

429 et languit CH: elanguit Jacob.

433 pinguescat et CH: pingui scatet Ellis.

440 durata CZ: durat adhuc Scaliger: durat et a Vollmer.

444 Aetnaei codd.: Aetnaeo Ellis. illi CZ: igni Haupt.

458 in Vollmer: om. CZ. facie que (sic) C: scate quod AR: scaterest Ellis.

459 restat codd.: res stat Wight Duff.

462 minatus C: minatur Ulitius.

463 exemploque C: extemploque Z. ictaque ramis CZ: actaque rima Clericus: undique rimans Vessereau.

466 parere CHR: par rere A. e Scaliger: et CZ. collis CZ: colli ed. Ascens. 1507.

469 atque atra codd.: adque astra Ellis. sonant codd.: rotant Wight Duff: volant De Rooy.

471 stanti C: stantis Munro.

472 hinc defensus C: hinc indefessus Ellis.

477 sopita es CH1: s. est H2AR: sopito Maehly.

486 primis Z: prunis C: pronis Munro.

488 curtis CH: certis Wernsdorf.

489 frustra moles CHA: moles, frustra s. obvia p. Baehrens.

490 notant CAR: natant Baehrens. haec tela codd.: nunc terra Haupt: hic terra Ellis: perhaps hinc . . . hinc.

491 ipsa codd.: ipse Scaliger, Ellis.

494 ingeminant CZ: ingeminat ed. Ven. 1475.

495 curvo CA: turbo Vollmer. cernulus codd.: cernimus Munro: cernulat Jacob, Ellis.

496 imas C: simas H: undas Baehrens: simans Ellis: rimas Morel: tenuis sinuans agit unda priores Jacob.

497 succernens CZ: succrescunt Jacob: sua certis Schwartz.

503 inflexa CZ: inflixa Scaliger.

506 esse . . . esse CZ: ecce . . . ecce Scaliger. fides C: fide Z: vides Haupt: este pedes Ellis.

507 verum CZ: fert Baehrens. ignes codd.: ingens Baehrens, Ellis: igni est Vessereau.

509 iunctis codd.: uncis Ellis: iunctas Vessereau.

516 post . . . fundit CZ: posse . . . fundi Wernsdorf. exustam CHA: exusto Sudhaus.

521 ignis CZ: igni Scaliger.

522 constat CZ: constans Haupt.

523 ultraque CH: utramque AR: utraque Munro. portam CZ: partem Clericus.

527 quin etiam codd.: quin speciem Ellis. externam multis codd.: externa immotus A. M. Duff.

531 propala CZ: propria ed. Ven. 1475.

533 fridicas C: frichas AR: chytas or rhytas Scaliger: ϝρύδας (= frydas) Ellis (in notes).

539 gigni CZ: ab igni Scaliger.

540 quae codd.: cui Jacob: quo Scaliger.

544 lenitiem C: lentitiem A: lenticiem HR.

549 ingenium CZ: ingenio ed. Ven. 1475.

555 autem C: aurem AR: artem Ellis.

558 ac sacro C: a sacro AR: arcano Ellis.

565 examinant CH1AR: exanimant H2.

566 fama codd.: forma Wolf.

568 vivit codd.: via fit Baehrens.

570 sacras C: arcas Ellis: artes vel arces Vessereau.

571 traducti CHA: tracti R. maria De Rooy: materia CZ. terris CZ: terras De Rooy: taetris Scaliger.

586 tam CZ: iam Ald. 1534.

587‑8 Erigone edens questus P. canoras en volat in silvas Maass: Erigonae es, dequesta senem: P. canoris plorat Ityn silvis Ellis. evocat CZ: eiulat Jacob: en vocat Munro.

595 paflae CZ: Paphiae Ald. 1517. parte CZ: arte Scaliger: patre Haupt: matre Baehrens, Ellis.

599 turb(a)eque CHA: tabulaeque Ellis.

602 cum CZ: tu Clericus. humanis codd.: humanae Ellis. Ph(o)ebus CZ: rebus Ald. 1534: plebis Ellis ("ex plebeis quod est in Rehd. 60").

605 quamquam sors nobilis ignis CZ: quam quo sons, n. ignist Baehrens: quam sonti n. ignist Maehly.

607 ignes CZ: ingens Scaliger.

608 lapidis CH: rapidis AR.

610 c(a)elum CZ: telum Postgate.

611 mil(l)ia CZ: mollia Scaliger: mitia Heinsius.

612 urebant C: virebant Z: ruebant Wagler: rubebant Munro, Ellis.

619 nimio CZ: minimo Auratus, Pithou.

623 ratis CZ: ratos Ald. 1517.

624 concrepat CZ: concremat Auratus, Pithou.

625 dees CH: piis Ald. 1517.

626 Amphion CH: Amphinomus AR. fontis CH: fortis (nom. plur.) A.

628 senemque CZ: senecta Scaliger: sedentem Barth: senentem Baehrens: sequentem Ellis.

630 manduces corr. in manducens C: manus dites Ald. 1517: manus dulces Ellis.

632 rapies C: raperest Munro: rapient Ellis.

638 dextera CZ. tenet CH: tenent AR fervent HR: ferunt corr. in fervent C: fertur Buecheler.

639 fratremque CZ: fraterque ed. Ascens. 1507.

640 sufficit codd.: substitit Baehrens.

646 sed curae C: securae Munro, Ellis, Vessereau.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 18 Oct 14