Ammiani Marcellini
Rerum Gestarum libri qui supersunt

Constantius et Iulianus, 359

LIBER XVIII

I

1 Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. At in Galliis cum in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apud Parisios hibernans sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans, nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret inpune. 2 Idque ea re levi labore correxit quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitudo vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor. 3 Et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt. 4 Numerium Narbonensis paulo ante rectorem accusatum ut furem inusitato censorio vigore pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus vehementer eum inpugnans documentorum inopia percitus exclamavit: Ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam si negare sufficiet?" Contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore "Ecquis" ait "innocens esse poterit si accusasse sufficiet?" Et haec quidem et huius modi multa civilia.

II

1 Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles et ausuros inmania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi, qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso terras eorum invaderet repentinus, seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus. 2 Hariobaudem vacantem tribunum fidei fortitudinisque notae nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad conlimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus. 3 Quo fidenter ad haec patranda digresso ipse anni tempore oportuno ad expeditionem undique milite convocato profectus id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem civitates multo ante excisas introiret receptasque conmuniret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona a Brittannis sueta transferri. Et utrumque perfectum est spe omnium citius. 4 Nam et horrea veloci opere surrexerunt alimentorumque in isdem satias condita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis, Quadriburgium, Tricensimae, Novesium, Bonna, Antennacum et Bingio, ubi laeto quodam eventu etiam Florentius praefectus apparuit subito partem militum ducens et commeatuum perferens copiam sufficientem usibus longis.

5 Post haec inpetrata restabat adigente necessitatum articulo receptarum urbium moenia reparari nullo etiam tum interturbante, idque claris indiciis apparet ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectoris amore Romanos. 6 Reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.

7 Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit docuitque conperta. Post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino, Severi successore, destinate certantibus per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar adserens pacatorum terras non debere calcari ne, ut saepe contigit, per incivilitatem militis occurrentia vastitantis abrupte foedera frangerentur.

8 Alamanni tamen omnes, quos petebat exercitus, confine, periculum cogitantes Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter ut a transitu Romanos arceret. Eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. Quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitudo venit prope Magontiacum prohibitura viribus magnis exercitum ne transmitteret flumen. 9 Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe pons cum multorum discrimine iungeretur, iri in locum ad conpaginandum pontem aptissimum. 10 Quodhostes sollertissime contemplati per contrarias ripas leniter incedentes ubi nostros figere tentoria procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes custodientes pervigili studio ne transitus temptaretur. 11 Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati et adscito Lupicino in consilium Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expeditos, quid agi, quove iri deberet penitus ignorantes. 12 Et collecti nocte provecta inpositique omnes, quos lusoriae naves quadraginta quae tunc aderant solae ceperunt, decurrere iubentur per flumen adeo taciti ut etiam remi suspenderentur ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere limitis ripas.

13 Dum haec celerantur, Hortarius, rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium conrogatos retinuit epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis, quos discedentes inde casu nostri ex inproviso adorti nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos, lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas, occiderunt.

14 Cognito denique Romanorum transitu, qui tunc perque expeditiones praeteritas ibi levamen sumere laborum opimabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem, ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes: et indomito furore sedato necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato sollicitarum gentium opinione praeventa visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta

15. Ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapinisque per medium rebellium solum grassabatur intrepidus.

Postque saepimenta fragilium penatium inflammata et obtruncatam hominum multitudinem visosque cadentes multos aliosque supplicantes cum ventum fuisset ad regionem cui Capellatii vel Palas nomen est, ubi terminales lapides Alamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sunt posita ea propter ut Macrianus et Hariobaudus germani fratres et reges susciperentur inpavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes venerant pacem anxiis animis precaturi.

16. Post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque Constanti principis, quibus commendatus est artius, allegatis leniter susceptus est, ut decebat, olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus. 17 Et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa stupebat armorumque varium decus, visa tunc primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus utpote vicinus limiti mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima 18 Libratis denique diu consiliis concordi adsensione cunctorum Macriano quidem et Hariobaudo pax est adtributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto et legationis nomine precator venerat pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans interim responderi non poterat ne, ut sunt fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parum adquiescerent per alios inpetratis. 19 Sed cum ipsi quoque missis legatis post messes incensas et habitacula captosque plures et interfectos ita supplicarent, tamquam ipsi haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. Inter quas id festinatum est maxime, ut captivos restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.

III

1 Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum exoritur rerum a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus. In domo Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen apes fecere perspicuum, superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post conpositas sedes opesque congestas fumo pelluntur et turbulento sonitu cymbalorum. 2 Huic uxor erat Assyria nomine nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto et multiplici metu suspenso ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam a patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive velut flens obtestans, ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tunc reginae decore corporis inter multas feminas excellentis. 3 Quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla, quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit avideque suscepta chartulam prodidit. 4 Hocque indicio ille confisus ut erat ad criminandum aptissimus principi detulit atque ex usu nec mora ulla negotio tributa nec quiete Barbatio epistulam suscepisse confessus et mulier scripsisse documento convicta non levi cervicibus interiere praecisis. 5 Hisque punitis quaestiones longe serpebant vexatique multi nocentes sunt et innocentes. Inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus ut conscius inter conplures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid erat gestum ignorans. Ideoque ad iniuriae periculique conpensationem ducis in Illyrico meruit potestatem.

6 Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re multis exosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae fastu elatus in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque detestantibus bonis sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva, 7 ignorans profecto vetus Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur vitae potestatem et necis in acie linguae portantem. 8 Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum. 9 Linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cum montem penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, isdemque collibus agiliore volatu transcursis proiciunt calculos atque ita securius pergunt.

IV

1 Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortuna periculorum terribiles tubas inflabat. Rex enim Persidis ferarum gentium, quas placarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra homines flagrans arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens et praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis collectis pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.

2 Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensos adventantium calamitatum conplicaret magna formido, Comitatensis fabrica eandem incudem (ut dicitur) diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Silvano quasi penuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat. 3 Hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem (si vere dici debeat) multa Constantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter inpugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat. 4 Qui ut coluber copia virus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apud principis aures nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. Et brevi iussa fecerunt. 5 Horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur? 6 Actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Ursicinus metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.

7 Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis. Quod docebit orationis progrediens textus.

V

1 Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector, exercitatus et prudens perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis cum iurgando contra potentes se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam qui spectabant negotium inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexit se in blanditias molliores confessusque debitum per conludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus inmania rimabatur tectius rei publicae membra totius et utriusque linguae litteras sciens circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant vel procinctus tempore quo sint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae aliaque usui bello futura an abunde suppetant indefessa sciscitatione percontans. 2 Etcum totius orientis didicisset interna, virorum stipendiique parte maxima per Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, adlapsuro iam praestituto die solvendae pecuniae, quam per syngrapham debere se confiteri vi metuque conpulsus est, cum omnibus se prospiceret undique periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestius perurgente, fugam ad Persas cum coniuge liberis et omni vinculo caritatum ingenti molimine conabatur. 3 Atque ut lateret stationarios milites, fundum in Hiaspide, qui locus Tigridis fluentis adluitur, pretio non magno mercatur. Hocque commento cum nullus causam veniendi ad extremas Romani limitis partes iam possessorem cum plurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi occultis saepe conloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes adversos ducis potestate tunc tuebatur, et antea cognitus misso a Persicis castris auxilio virorum pernicium, lembis inpositus cum omni penatium dulcedine nocte concubia transfretat, re contraria, specie Zopyri illius simi]is Babylonii proditoris.

4 Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum invenit tandem amplam nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper carentesque necessitudinibus ceteris divitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur. 5 Stetitque sententia ut Sabinianus vietus quidem senex et bene nummatus sed inbellis et ignavus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus praeficiendus eois partibus mitteretur, Ursicinus vero curaturus pedestrem militiam et successurus Barbationi ad comitatum reverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, ut iactabant, a gravibus inimicis et metuendis incesseretur.

6 Dum haec in castrisConstantii quasi per lustra aguntur et scaenam et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus aventer suscipitur et apicis nobilitatus auctoritate, quo honore participantur mensae regales et meritorum apud Persas ad suadendum ferendasque sententias in contionibus ora panduntur, non contis nec remulco (ut aiunt,) id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatur eundemque incitans regem ut quondam Maharbal lentitudinis increpans Hannibalem, posse eum vincere sed victoria uti nescire adsidue praedicabat. 7 Educatus enim in medio ut rerum omnium gnarus auditorum nanctus vigiles sensus et aurium delenimenta captantes nec laudantium sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum adsiduos casus et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis quasi dirimente quodam medio fetiali Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores, quos armipotentia fretos successibusque magnificis ita dilatasse decuerat rem et maxime eo tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.

8 His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.

VI

1 Sub isdem fere diebus Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus et Ciliciae fines ingressus decessori suo principis litteras dedit hortantis, ut ad comitatum dignitate adficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo quo etiam, si apud Thulen moraretur Ursicinus, acciri eum magnitudo rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum. 2 Quo rumore provinciis percitis ordines civitatum et populi decretis et adclamationibus densis iniecta manu detinebant penes se publicum defensorem, memores, quod relictus ad sui tutelam cum inerti et umbratili milite nihil amiserat per decennium, simul metuentes saluti quod tempore dubio, remoto illo advenisse hominem compererant inertissimum. 3 Credimus (neque enim dubium est) per aerios tramites famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summo proponebatur: et multis ultro citroque deliberatis placuit Antonino suadente ut Ursicino procul amoto despectoque novello duce, posthabitis civitatum perniciosis obsidiis perrumperetur Euphrates ireturque prorsus, ut occupari possint provinciae fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis, nisi temporibus Gallieni, intactae paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat. 4 Laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio conversisque universis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.

5 Nos interea paulisper cis Taurum morati ex imperio ad partes Italiae festinantes prope flumen venimus Hebrum ex Odrysarum montibus decurrentem ibique principis scripta suscepimus iubentia omni causatione posthabita reverti Mesopotamiam sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata. 6 Quod ideo per molestos formatores imperii struebatur ut, si Persae frustra habiti redissent ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditor rei publicae deferretur. 7 Agitati ita sine rationibus, diu cunctati reversique fastidii plenum Sabinianum invenimus hominem mediocris staturae et parvi angustique animi vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii nedum proelii strepitum perferendum.

8 Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere constanti adseveratiove perfugis concinentibus adfirmabant, oscitante homunculo Nisibin propere venimus utilia paraturi, me dissimulantes obsidium Persae civitati supervenirent incautae. 9 Dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantesque ignes adsidue a Tigride per Castra Maurorum et Sisara et conlimitia reliqua ad usque civitatem continui perlucebant solito crebriores, erupisse hostium vastatorias manus superato flumine permonstrantes. 10 Qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi cum ad secundum lapidem venissemus, liberali forma puerum torquatum, ut coniectabamus octennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium, ut aiebat; quem mater dum inminentium hostium terrore percita fugeret, inpeditior trepidando reliquerat solum. Hunc dum imperatu ducis miserati commotique inpositum equo prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur. 11 Et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito puero nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, nec multum afuit quin caperer. 12 Nam cum Abdigildum quendam tribunum fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent quisnam provectus sit iudex, audissentque Ursicinum paulo ante urbem ingressum montem Izalam petere: occiso indice in unum quaesiti conplures nos inrequietis cursibus sectabantur. 13 Quos cum iumenti agilitate praegressus apud Amudin munimentum infirmum dispersis per pabulum equis recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio et summitatibus sagi contortis elatius adesse hostes signo solito demonstrabam isdemque iunctus impetu communi ferebar equo iam fatiscente. 14 Terrebat autem nos plenilunium noctis et planities supina camporum, nulla, si occupasset artior casus, latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur. 15 Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade et circumligata, ne rueret, iumentum solum, quod eam vehebat, solutum sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti Persae credentes eum tenerent potissimum cursum; quod nisi fuisset praevisum, circumventi et capti sub dicionem venissemus hostilem.

16 Hoc extracti periculo cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, lapsis accolis omnibus solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma vindictam quondam commissi facinoris timens ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata sortita coniuge liberisque susceptis speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse. At nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire, quae didicerat, perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diversa norat, occiditur.

17 Proinde curarum crescente sollicitudine inde passibus citis Amidam pro temporis copia venimus civitatem postea secutis cladibus inclytam. Quo reversis exploratoribus nostris in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi, haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis sensuque intellecto scriptorum excitaretur materia funestissima.

18 "Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis rex longaevus non contentus Hellesponto, iunctis Granici et Rhyndaci pontibus Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio inritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore; actum et conclamatum est ni caverit Graecia."

19 Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba et Tigride, Antonino hortante dominium orientis adfectare totius. His ob perplexitatem nimiam aegerrime lectis consilium suscipitur prudens.

20 Erat eo tempore Satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano adulescens, nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus et dulcedine liberalium studiorum inlectus remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat. 21 Ad hunc missus ego cum centurione quodam fidissimo exploratius noscendi gratia, quae gerebantur, per avios montes angustiasque praecipites veni. Visusque et agnitus comiterque susceptus causam praesentiae meae uni illi confessus adiuncto taciturno aliquo locorum perito mittor ad praecelsas rupes exinde longe distantes, unde nisi oculorum deficeret acies, ad quinquagesimum usque lapidem quodvis etiam minutissimum apparebat. 22 Ibi morati integrum biduum, cum sol tertius adfulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos ὁρίζοντας appellamus, agminibus oppletos innumeris et antegressum regem vestis claritudine rutilantem. Quem iuxta laevus incedebat Grumbates Chionitarum rex novus aetate quidem media rugosisque membris sed mente quadam grandifica multisque victoriarum insignibus nobilis; dextra rex Albanorum pari loco atque honore sublimis; post duces varii auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur ex vicinarum gentium roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita. 23 Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum et agminatim intra consaepta exercitus recensitos Graecia fabulosa narrabis? cum nos cauti vel, ut verius dixerim, timidi nihil exaggeremus praeter ea quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt.

VII

1 Postquam reges Nineve Adiabenae ingenti civitate transmissa, in medio pontis Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus transiere laetissimi, coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum posse, citius exinde ad satrapen reversi quievimus hospitalibus officiis recreati. 2 Unde per loca itidem deserta et sola magno necessitatis ducente solacio celerius quam potuit sperari reversi confirmavimus animos haesitantium, unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos. 3 Extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum Mesopotamiae ducem rectoremque provinciae tunc Euphronium, conpulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire et agiliter deseri Carras oppidum invalidis circumdatum muris, super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia. 4 Et imperatis sine mora conpletis, iniecto igni furentis elementi vis maxima frumenta omnia, cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten ab ipsis marginibus Tigridis nihil viride cerneretur. Tunc exustae sunt ferae conplures maximeque leones per ea loca saevientes inmaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo. 5 Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta leones vagantur innumeri, clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. Et quoniam oculos quasi umida et lucentia membra eaedem appetunt volucres palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones cruciati diutius aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, inmanius efferascunt: quod ni fieret, universus oriens huius modi bestiis abundaret.

6 Dum campi cremantur, ut dictum est, tribuni cum protectoribus missi citerioris ripae Euphratis castella et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere conmunibant, tormenta, qua non erat voraginosum, locis oportunis aptantes.

7 Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchra quasi fundata cum mortuis pace nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens militari pyrrica sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentio summo delectabatur ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modi factu dictuque tristia [futuros praenuntiant motus] vitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus. 8 Interea reges Nisibi prostratione vili transmissa, incendiis arida nutrimentorum varietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli sub montium pedibus per valles gramineas incedebant. 9 Cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente cognoscunt Euphratem nivibus tabefactis inflatum late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri. 10 Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum omnium rerum usu regionum feracium et consideratione ea qua rectus pergeret hostis adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus nullisque adhuc aquis advenis adulescens facile penetrari poterit ut vadosus. 11 His auditis laudatoque suasore et iusso ducere qua norat, agmina cuncta ab instituto itinere conversa praevium sequebantur.

VIII

1 Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare Samosatam ut superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis hostiles impetus, si iuvisset fors ulla, repelleremus. 2 Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. Namque duarum turmarum equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi enerves et timidi praesidium per eos traductus agentes nocturnasque paventes insidias ab aggeribus publicis vesperi, quando custodiri magis omnes tramites conveniret, longius discedebant. 3 Hocque observato eos vino oppressos et somno viginti milia fere Persarum Tamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente transgressa post tumulos celsos vicinos Amidae occultabantur armata.

4 Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore praestricti hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente metu indubitatae mortis cautum existimantes. 5 Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes et urgente utraque parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab Ursicino agnitus et obiurgatorio sonu vocis increpitus proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluit equo curvatisque membris, humum vultu paene contingens salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam. 6 Et "Ignosce mihi" inquit "amplissime comes, necessitate, non voluntate ad haec, quae novi scelesta, prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores, ut nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans miseriis meis potuit refragari." Simul haec dicens e medio prospectu abscessit non aversus, sed dum evanesceret verecunde retrogradiens et pectus ostentans.

7 Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam celeritate quam maxima propinquare. 8 Atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur. 9 Itaque spreta iam vivendi cupiditate fortiter decernentes ad ripas pellimur Tigridis alte excisas. Unde quidam praecipites pulsi implicantibus armis haeserunt ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine vorabantur, non nulli cum hoste congressi vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti petebant proximos Tauri montis excessus. 10 Inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus cum Aiadalthe tribuno caloneque uno equi celeritate ereptus abscessit.

11 Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad calles artandas aedificatae densius constringebant. 12 Hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam discriminato capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret. 13 Et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam ingressus refertam inveni confluente ex finitimis virili et muliebri sexu. Nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrina commercia circumacto anno solita celebrare multitudo convenarum augebat agrestium. 14 Interea sonitu vario cuncta miscentur partim amissos gementibus, aliis cum exitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre non poterant, invocantibus.

IX

1 Hanc civitatem olim perquam brevem Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum fecit hostibus formidatam suoque nomine voluit appellari. 2 Et a latere quidem australi geniculato Tigridis meatu subluitur propius emergentis; qua euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat; unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur gentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyro contraversa Gumathenam contingit regionem uberem et cultu iuxta fecundam, in qua vicus est Abarne nomine sospitalium aquarum lavacris calentibus notus. In ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat potabilis quidem, sed vaporatis aestibus non numquam faetens. 3 Cuius oppidi praesidio erat semper quinta Parthica legio destinata cum indigenarum turma non contemnenda. Sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones raptim percursis itineribus antegressae muris adstitere firmissimis. Magnentiaci et Decentiaci quos post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos ad orientem venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique Fortenses et Superventores atque Praeventores cum Aeliano iam Comite, quos tirones tum etiam novellos hortante memorato adhuc protectore erupisse a Singara Persasque fusos in somnum rettulimus trucidasse complures. 4 Aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestres videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios eminentes.

X

1 Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus, ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est ibi cum suppellectili pretiosa inveniri feminam pulchram cum filia parvula Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere, fama, potentiaque circumspecti. 2 Aviditate itaque rapiendi aliena festinans petit inpetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti se cunctosque prodidere qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus quicquid ibi congestum erat eruitur et productae sunt adtonitae metu mulieres et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti. 3 Cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii conperisset, vim in se metuentem prope venire permisit intrepidam et visam opertamque ad usque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi et pudoris inviolati mansuri benignius confirmavit. Audiens enim coniugem miro eius amore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se posse arbitrabatur. 4 Inventas tamen alias quoque virgines Christiano ritu cultui divino sacratas custodiri intactas et religioni servire solito more nullo vetante praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes, quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent exemplis recentibus docti humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.