Ammiani Marcellini
Rerum Gestarum libri qui supersunt

Valentinianus Valens et Gratianus, 371���373

LIBER XXIX

I

1 Exacta hieme rex Persarum gentis Sapor, pugnarum fiducia pristinarum inmaniter adrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam misit plebem. 2 Contra has copias Traianus comes et Vadomarius ex rege Alamannorum cum agminibus perrexere pervalidis, hoc observare principis iussu adpositi, ut arcerent potius quam lacesserent Persas. 3 Qui cum venissent Vagabanta, legionibus habilem locum, rapidos turmarum procursus hostilium in se ruentium acriter exceperunt inviti, operaque consulta retrocedentes, ne ferro violarent adversorum quemquam primi, et iudicarentur discissi foederis rei, ultima trudente necessitate congressi sunt, confossisque multis discessere victores. 4 Inter moras tamen utrimquesecus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu aestateque consumpta, partium discessere ductores etiam tum discordes. Et rex quidem Parthus hiemem Ctesiphonte acturus, redit ad sedes, et Antiochiam imperator Romanus ingressus. Qui, dum ibi moratur securus interim hostium externorum, intestinis paene perierat fraudibus, ut aperiet series delata gestorum.

5 Procopius quidam, inquies homo, turbarum cupiditati semper addictus, Anatolium detulerat et Spudasium palatinos, exigi, quae de aerario interceperant, iussos, insidiari comiti Fortunatiano, molesto illi flagitatori. Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae. 6 Cumque ad facti vel temptati quaestionem acrius veniretur, exclamabat Palladius confidenter levia esse haec, de quibus agitur, et praetereunda: alia se, si licuerit dicere, monstraturum metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa, nisi prospectum fuerit, universa confundent. Iussusque docere fidenter, quae norat, rudentem explicuit inmensum, adfirmans Fidustium praesidialem et cum Irenaeo Pergamium nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim. 7 Et correptus Fidustius ilico ��� namque aderat forte ��� occulteque inductus, viso indice, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro: motasque secretis artibus sortes et nuncupationem principis optimi et ipsis consultoribus luctuosos exitus praedixisse. 8 Atque cunctantibus, quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum. Et erat re vera ita ut opinati sunt. Namque antiquitus claro genere in Galliis natus et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia, prudentia, humanitate, gratia, litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus. Solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus. 9 His addebat idem Fidustius, excarnificatus iam ad interitum, omnia quae praedixit, se indicante Theodorum per Euserium didicisse, virum praestabili scientia litterarum abundeque honoratum: Asiam quippe paulo ante rexerat pro praefectis. 10 Quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio tunc Modesti. 11 Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus cavillando Valentem subrusticum hominem sibi varie conmulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans et ad extollendam eius vanitiem sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.

12 Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis variis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui. 13 Cumque nec carceres publici iam distenti inclusorum iam catervas, nec privata domicilia sustinerent constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant. 14 Advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus, quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.

15 Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta fingit: non abnuimus ��� neque enim ambigitur ��� salutem Valentis et antea saepius per occultas coitiones, et tunc in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat. 16 Namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tunc scutario, et saepe alias adpetitus insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis ausa inmania frenantibus evadebat. 17 Ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum adfuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore inlicitae cupidinis homine ad debilitatem paene pugione vulneraretur: alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione consilio Plautiani praefecti in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens. 18 Quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. Sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, ut, dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos. 19 Adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia et sua et eorum, qui tunc in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus institutum hominis, mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes. 20 Erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose inplicitus, quod intoleranter irascebatur tunc magis, cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersidens pro veris accipiebat et certis. 21 Inde factum est, ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praecipites in exilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis adtriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens. 22 Quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. Unde animadversum est recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est, cum parcere videtur, asperior.

23 Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus ���tene, claude, conprime, abde��� ministris officiorum tristium clamitantibus. 24 Et quoniam addici post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus expeditius absolvemus.

25 Primo intro vocatus post interrogatiunculas leves Pergamius, a Palladio, ut dictum est, proditus quaedam inprecationibus praescisse nefariis, sicut erat inpendio eloquentior et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi. Quo, ut consarcinante nimis ardua, morte multato, aliisque gregatim post illum occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad Olympici certaminis pulverum pervenitur. 26 Eodem die inter conplura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis inmensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.

27 Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex voluntate dominantis moderantibus momenta causarum, horror pervaserat universos. Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.

28 Inducti itaque Patricius et Hilarius ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia variarent, fodicatis lateribus, inlato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias aperiunt negotii fidem ab ipsis exordiis replicatam. Et prius Hilarius:

29 ���Construximus���, inquit ���magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae diris auspiciis de laureis virgulis infaustam hanc mensulam quam videtis, et inprecationibus carminum secretorum choragiisque multis ac diuturnis ritualiter consecratam movimus tandem: movendi autem, quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis. 30 ���conlocabatur in medio domus emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda pure superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta. Cuius in ambitu rotunditatis extremo elementorum viginti quattuor scriptiles formae incisae perite, diiungebantur spatiis examinate dimensis. 31 ���ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torvlo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine praescitionum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, sartum ex Carphathio filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum: qui per intervalla distincta retinentibus singulis litteris incidens saltuatim, heroos efficit versus interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici, vel ex oraculis editi Branchidarum. 32 ���ibi tum quaerentibus nobis, qui praesenti succedet imperio, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et adsiliens anulus duas perstrinxerat syllabas ΘΕΟ cum adiectione litterae postremae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi. Nec ultra super negotio est exploratum: satis enim apud nos constabat hunc esse qui poscebatur���.

33. Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. Post haec interrogati an ex fide sortium, quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent: versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram: nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedes incendiaque flagitantes furias inminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos:

οὐ μὰν νηποινίγε σὸν ἔσσεται αἷμα καὶ αὐτοῖς Τισιφόνη βαρύμηνις ἐφοπλίσσει κακὸν οἶτον ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος

quibus lectis, unguibus male mulcati separantur exanimes.

34. Postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, honoratorum inducitur globus, vertices ipsos continens rerum. Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam inpelleret super alium, permissu quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere conpulsus ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum adserente non adpetitu regni occupandi inlicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati id, quod sperabatur ultro venturum. 35 Deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso confutabant Theodorum litterae suae per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex vatibus, de re non cunctabatur sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.

36 Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tunc obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus de statu robustae mentis non potuit deturbari. 37 His accessit philosophus Simonides, adulescens ille quidem, verum nostra memoria severissimus. Qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed conmissa pro firmitate animi tacuisse.

38 Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente et onerante questibus caelum ��� namque singulorum mala omnium esse communia credebantur ��� ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri. 39 Qui vitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, inmobilis conflagravit, Peregrinum illum imitatus Protea cognomine philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius escenso rogo, quem ipse construxit, flammis absumptus est. 40 Et post hunc diebus secutis omnium fere ordinum multitudo, quam nominatim recensere est arduum, in plagas calumniarum coniecta, percussorum dexteras fatigavit, tormentis et plumbo et verberibus ante debilitata, sumptumque est de quibusdam sine spiramento vel mora supplicium, dum quaeritur, an sumi deberet, et ut pecudum ubique trucidatio cernebatur.

41 Deinde congesti innumeri codices et acervi voluminum multi sub conspectu iudicum concremati sunt, ex domibus eruti variis ut inliciti, ad leniendam caesorum invidiam, cum essent plerique liberalium disciplinarum indices variarum et iuris.

42 Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque conperisse adsensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus ibique [capite] truncatus, sensit docente periculo postremo, quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem. 43 Constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia forensi suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena adfectus. 44 Ecce autem Alypius quoque ex vicario Brittanniarum, placiditatis homo iucundae post otiosam et repositam vitam ��� quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus ��� in squalore maximo volutatus, ut veneficii reus citatus est cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo, omnique laniena excruciato, ut verba placentia principi vel potius accersitori loqueretur: quo, cum poenis non sufficerent membra, vivo exusto, ipse quoque Alypius post multationem bonorum exulare praeceptus, filium miserabiliter ductum ad mortem casu quodam prospero revocatum excepit.

II

1 Per id omne tempus Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando lacrimis universa perfuderat luctuosis. 2 Nanetus enim copiam nominandi sine fortunarum distantia quos voluisset ut artibus interdictis inbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut adpetitoribus inminuendae conscios maiestatis. 3 Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, inmittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis poenis addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata: quibus in iudicio recitatis, ubi non lex, non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique membris omnibus capti ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur. 4 Inde factum est per orientales provincias ut omnes metu similium exurerent libraria omnia: tantus universos invaserat terror. Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, setis nexos equinis et occipitiis incumbentes gladios perhorrebant.

5 Tunc et Bassianus procerum genere natus, notarius militans inter primos, quasi praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.

6 Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus, ut memorat vulgus, conloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos excitabat, omni humanitatis invitamento ad prodenda, quae sciret vel fingeret, lacessitus. 7 Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus merebat aes conlaticium grave, et incedebat passim ac late os circumferens vultuosum, omnibusque formidatus, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo, sicut ipse voluit, liberius servabatur, cubiculariis officiis praepositus, adsidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens futura pluribus luctuosa. 8 Perque eum ut forensium causarum patronum, quid in primis orationis partibus conlocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis splendida loca adtemptare debeat praemonebatur.

9 Et quoniam longum est quod cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit. Qui ex clandestinis, ut dictum est, regiorum confabulationibus inmaniter adrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum Eusebium et Hypatium germanos fratres, Constanti principis quondam adfines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio, etiam principalia indumenta parata sint. 10 Quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, inremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit. 11 Cumque nodosis coartationibus aequitate diu iactata, et nexibili adseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi, conscientia ipsa viros ostenderet claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exilio et pecuniariis adflicti dispendiis, paulo postea, reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.

12 Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam iniquum quam ad ardua imperii supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi 13 Sed Heliodoro ��� incertum morbo an quadam excogitata vi ��� mortuo (nolim dicere: utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum pullati praecedere honorati conplures, inter quos et fratres iussi sunt consulares. 14 Ibi tunc rectoris imperii caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur, obnixe inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris quasi scopulos Sirenios transgressurus. 15 Superatus tamen precibus destinatis tandem, nudatis capitibus infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et pedibus, quosdam etiam conplicatis articulis, praeire mandavit. Horret nunc reminisci quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana. 16 Inter quos omnes ex adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.

17 Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum moras aegre ferret finiri cum morte, Pollentianum tribunum malitia quendam exsuperantem, isdem diebus convictum confessumque, quod exsecto vivae mulieris ventre atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni musante abire iussit inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.

18 O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae vel vitiosas naturas saepe excoluisti! quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae, bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum et inplacabilibus iracundiis, nosseque, ut Caesar dictator aiebat, miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque cunctari oportere, nec praecipiti studio, ubi inrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum. 19 Apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea materfamilias filium proprium et maritum venenis necasse confessa, quod filium ex alio matrimonio ab eis occisum conperisset et conperendinata, cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est Athenienses iudices tristiores, quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse. Hi causa cognita centesimo post anno cum accusatore mulierem adesse iusserunt, ne aut absolverent veneficam aut ultrix necessitudinum puniretur. Ita numquam tardum existimatur, quod est omnium ultimum.

20 Post commissa iniquitatibus variis ante dicta, et inpressas foede corporibus liberis, quae suppervixerant, notas, inconivens Iustitiae oculus arbiter et vindex perpetuus rerum vigilavit adtente. Namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querelarum iustissima commoventes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil inpune praedixerat perpetrari.

21 Dum haec, quae supra digesta sunt, Antiochiae Parthico fragore cessante per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus post inconvolutos multiplices casus ab eadem urbe digressus, cervicibus Asiae totius insedit hoc modo. 22 Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in ne xum germanitatis a Maximino dilectus ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reverentia reliquit exempla, unde regere Asiam proconsulari potestate exorsus, velificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam. 23 Audiens autem Maximinum optimo cuique exitialem, obtrectabat subinde actibus eius ut perniciosis et foedis. Sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus ad praefecturam venisse hominem conperisset inmeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto incedebat oculis intentis ac rigidis, praefecturam autumans adfore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis. 24 Et quamquam sint multa et varia, quae, ut levius interpretemur, egit asperrime: pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae. Ratio enim eadem est ubique recte secusve gestorum, etiam si magnitudo sit dissimilis rerum. 25 Philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum inmanitate multa occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco σὺ δὲ νόει καὶ στέφε τὴν πύλην, quod dici proverbialiter solet, ut audiens altius aliquid agendum agnoscat. 26 Anum quandam simplicem, intervallatis febribus mederi leni carmine consuetam, occidit ut noxiam, postquam filiam suam ipso conscio curavit accita. 27 In chartis cuiusdam municipis clari scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inventa est, repellensque calumnias is, cuius intererat, cum obiectaretur ei, quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio laniatis lateribus trucidatus est. 28 Visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus: in iudicium tractus, percussus est gladio post tormenta.

III

1 His et mihi vertenti stilum in Gallias confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus ut prudens, si non cuncta conplectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit. 2 Adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et incessus mutaretur et color. Quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.

3 Adultus quidam ex his, quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam praedam Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit, adsultu eius evadere conantis adpetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die. 4 Praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi, quod pondus paulo minus habuit species ferrea quam ille firmarat. Epiroten aliquem ritus Christiani presbyterum . . . . . . . Item Octavianum ex proconsule . . . . . . . . . . Offensarum auctore licet tardius redire ad sua permisso. 5 Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit crebris. Athanasius favorabilis tunc auriga, suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi; non multo postea veneficiis usus merebatur, nullaque delata voluptatum artifici venia, ignibus aboleri praeceptus est. 6 Africanus causarum in urbe defensor adsiduus, post administratam provinciam ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio id petenti, subagresti verbo pius respondit imperator: ���abi��� inquit ���comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit��� et hoc elogio perit homo disertus ad potiora festinans ut multi. 7 Claudium et Sallustium ex Iovianorum numero, ad usque tribunatus dignitates progressos, accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod, cum imperium Procopius adfectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. Cumque nihil quaestiones reperirent adsiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent Claudium in exilium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus, quod eum revocabit ad supplicium raptum; hocque ita, ut statutum est, observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius, nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Longe recusaverit, cum illi saepissime torquerentur. 8 Replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. In hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas de fustibus praeter solitum caesi.

9 Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi. Illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite nequo casu ferarum deleretur luctificus calor. Innocentiam denique post multas, quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit innoxiam. Exop . . . . . . . . . . Simile sedit . . . . .

IV

1 Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae forsitan regendis verius milite barbaris quam pellendis. Et cum dedisset . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . E speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.

2 Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum et potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et provisis, quae negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi conprehendi nihil operiens poterit ante dictus, tacite, quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus Rhenum. 3 Et antegressus contra Mattiacas aquas primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate territus stetit timens, ne resistere nequiens inruentium opprimeretur hostilium agminum mole. 4 Et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id, quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit. 5 Adventu itaque plurium copiarum animati iudices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit praeter principem, cui tapetes . . . . . . . . Suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exiliente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Tempore iaceat, extento strepitu suorum est inpeditus quibus adsidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, inpetrare non potuit. Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque, quod acciderat, suspicati, carpento veloci inpositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt. 6 Hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum sed intemperantia militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam adflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus. 7 Ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans, dum hostium disiecta frangeret timor, in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamanna, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea, quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Brittannos translatum potestate tribuni Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti: Bitheridum vero et Hortarium nationis eiusdem primates item regere milites iussit, e quibus Hortarius proditus relatione Florenti Germaniae ducis contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.

V

1 Abhinc inter . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Proximo haec narratione disseri continua placuit, ne, dum negotiis longe discretis et locis alia subseruntur, cognitio multiplex necessario confundatur.

2 Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus discordias excitavit et bella. Eius enim necem ulcisci inpensiore studio properans comes, ad insidiatoris perniciem multa ciebat et formidanda. Utque rumores distulerunt adsidui, navabatur opera diligens in palatio, Romani quidem relationes multa et aspera congerentes in Firmum libenter suscipi recitarique principi, in earum favorem concinentibus multis: ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta diutius occultari, Remigio tunc officiorum magistro, adfine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua non nisi oportune legi posse adseverante.

3 Quae cum ad obruendam defensionem suam agitari adverteret Maurus, ultimorum metu iam trepidans, ne amendatis, quae praetendebat, ut perniciosus et contumax condemnatus occideretur, ab imperii dicione descivit et adiumenta . . . . . . . . . . . . . . .tium ad vastandum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4 Quare ne hostis inplacabilis incrementis virium adulescerent, ad abolendum cum comitatensis auxilio militis pauci Theodosius magister equitum mittitur, cuius virtutes ut inpetrabilis ea tempestate prae ceteris nitebant: Domitii Corbulonis et Lusii veterum simillimi, quorum prior sub Nerone, alter Traiano rem regente Romanam pluribus inclaruere fortibus factis. 5 Proinde ab Arelate secundis egressus auspiciis, emeatoque mari cum classe, quam ductabat, nullo de se rumore praegresso, defertur ad Sitifensis Mauritaniae litus, quod appellant accolae Igilgitanum. Ibique inventum casu Romanum leniter adlocutus, misit ad vigilias ordinandas et praetenturas, parum super his, quae verebatur, increpitum. 6 Quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum. 7 Recepto itaque tardius milite, quem amplitudo morabatur maris, Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum protectoribus conmitti mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve conmentis per exustas caloribus terras pruinis adsuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum insidiisque potius clandestinis quam proeliorum stabilitate confisum.

8 Quod ubi Firmo levi rumore, dein apertis est indiciis cognitum, spectatissimi ducis adventu praestrictus, veniam cum concessione praeteritorum, missis oratoribus poscebat et scriptis, docentibus eum non sponte sua ad id erupisse, quod norat scelestum sed iniquitate grassante licentius, ut monstrare pollicebatur. 9 Quibus lectis paceque obsidibus acceptis promissa, duc recensendas legiones, quae Africam tuebantur, ire pergebat ad Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt. Ibi magnificis verbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reversus Sitifim, concitato indigena milite cum eo, quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras ad procinctus ire ocius festinabat. 10 Inter residua autem multa et clara id amorem eius auxerat in inmensum, quod a provincialibus commeatum exercitui prohibuit dari, messes et condita hostium virtutis nostrorum horrea esse, fiducia memorans speciosa.

11 His ita cum laetitia possessorum dispositis, ad Tubusuptum progressus, oppidum Ferrato contiguum monti, legationem secundam Firmi repudiavit, quae obsides, ut ante statutum est, non duxerat secum. Unde omnibus pro loco et tempore cautius exploratis, concito gradu Tyndensium gentem et Masinissensium petit levibus armis instructas, quas Mascizel et Dius fratres Firmi ductabant. 12 Cum essent hostes iam in contuitu membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, pugnaque dirempta plures agri populati sunt et incensi. 13 Inter quos clades eminuere fundi Petrensis, excisi radicitus, quem Salmaces dominus, Firmi frater, in modum urbis exstruxit. Hoc successu victor elatus mira velocitate Lamfoctense oppidum occupavit, inter gentes positum ante dictas, ubi abunde rei cibariae copiam condi effecit, ut, si pergens interius alimentorum offendisset penuriam, iuberet e propinquo convectari. 14 Quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis viribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum pluribus, ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.

15 Fessus aerumnis gemini proelii Firmus, imoque aestuans corde, nequid ultimae rationis omitteret, Christiani ritus antistites oraturos pacem cum obsidibus misit. Qui quoniam suscepti lenius, pollicitique victui congrua militibus, ut praeceptum est, laeta rettulere responsa: praemissis muneribus Maurus ipse fidentius ad Romanum perrexerat ducem, equo insidens apto ad ancipites casus, cumque prope venisset, fulgore signorum et terribili vultu Theodosi praestrictus, iumento desiluit, curvataque cervice humi paene adfixus, temeritatem suam flebiliter incusabat, pacem obsecrando cum venia. 16 Susceptusque cum osculo, quoniam id rei publicae conducebat, bonae spei iam plenus, sufficientia praebuit alimenta, et quibusdam propinquis suis ad obsidum vicem relictis abscessit, captivos, ut spoponderat, redditurus, quos primis turbarum exordiis rapuit: biduoque post Icosium oppidum, cuius supra docuimus conditores, militaria signa et coronam sacerdotalem cum ceteris quae interceperat, nihil cunctatus restituit, ut praeceptum est.

17 Exinde cum discursis itineribus magnis Tiposam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit se in eos ut perfidos arma protinus commoturum. 18 Quibus minantis periculi metu defixis revertique iussis ad sua, Caesarea mire tendebat urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.

19 Quae cum rumores veri distulissent et crebri, provinciae rectores tribunusque Vincentius e latibulis, quibus sese commiserant, egressi, tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. Quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, conperit Firmum per speciem paventis et supplicis tectiore consilio id moliri ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret. 20 Quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum Transcellensi monti adcline, ubi inventos equites quartae Sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti inposuit Firmi. 21 Dumque haec aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Producerent vinctos. 22 Quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu ipse egressus cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: ���quid de istis nefariis��� inquit ���proditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis?���, secutusque adclamationem rogantium sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedit occidendos, Sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem hoc genere poenarum extinxit. 23 Sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste, quae sustinuere, perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. Quos scientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo adversam. 24 Ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque Sagittariorum Curandium ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. Agebat autem haec Tullianum illud advertens quod ���salutaris rigor vincit inanem speciem clementiae.���

25 Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis moenibusque conplanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes volitantia grandinis ritu. 26 Et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices, licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus inplicati foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam caesi sunt absque his, qui reperta copia discedendi, supplici prece veniam, quam dari tempus flagitaverat, inpetrarunt. 27 Suggen eorum ductorem . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.

28 Progressusque aliquantum iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate nationes plurimas unum spirantibus animis, inmanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum. 29 Quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret inpari, congressusque multitudini inmensae cum paucis ��� tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos ��� amitteret universos, inter pudorem cedendi pugnandique ardorem gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit. 30 Hocque eventu barbari nimium quantum elati sequentesque pertinaciter . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Certare necessitate . . . . . . . . . . Semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri conplurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos. 31 Exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum venisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipatam mense Februario venit. 32 Ubi diutius agens ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus hostem pugnacem et inpetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus. 33 Mittebat tamen adsidue suadendi quosdam peritos ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves Davaresque et finitimos alios, nunc timore, nunc nummis eos ad societatem alliciens veniamque petulantiae interdum promittendo cum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.

34 Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos. 35 Cuius abitu clandestino multitudo dispersa, sine rectore particulatim diffluens, invadendi eius castra nostris copiam dedit. Hisque direptis, et interfectis, qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus, per quas transibat dux consultissimus, adposuit fidei conpertae praefectos. 36 Hac inopina sequendi confidentia territus perduellis, servis comitantibus paucis, digressu celeri consulturus saluti, nequo praepediretur obstaculo, abiecit pretiosarum sarcinas specierum, quas avexerat secum. Uxorem namque fessam labore continuo et per ancipitis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 37 Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit . . . . . . Ense: verisque nuntiis doctus barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem per indutias licet breves Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis. 38 Qui concatervatis copiis fremituque minaci sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas isdem opposuit manus. 39 Quamquam igitur inmite quiddam barbaricis concrepantibus armis manipuli furentium inminebant, ipsi quoque parmas genibus inlidentes: tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso: cunctisque receptis in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter, ut solebat.

40 Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem resposcendum una cum fratre Mazuca ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit. 41 Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem in rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius adsueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius. 42 Qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu decessit. Caput tamen eius avulsum residuo corpore, cum magno visentium gaudio urbi inlatum est ante dictae. 43 Post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis, ut aequitas poscebat, adflixit. Ibi Evasium potentem municipem Florumque eius filium et quosdam alios, per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.

44 Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu adgressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis stetit. Et quamlibet facto in hostem impetu, pluribusque peremptis aperuerit viam, formidans tamen sublimia collium ad insidiandum aptissima, ducens suos incolumes revertit ad Audiense castellum: ubi Iesalensium gens fera semet dedit, voluntaria auxilia praestare spondens et commeatus.

45 His et eius modi gloriosis actibus exultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat. 46 Haecque cogitationibus anxiis altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem conperit revertisse: quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. Cui rex Igmazen nomine, spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: ���cuius loci es tu��� inquit ���vel quid acturus huc venisti? responde.��� quem Theodosius fundata mente intuens torvum: ���comes��� ait ���Valentiniani sum, orbis terrarum domini, ad opprimendum latronem funereum missus: quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente, quam regis.��� quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit. 47 Et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut adsurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse. 48 Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis victoriisque antegressis elati, densatis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium oportune, truculentum eum adpellans et dirum et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant. 49 Hae insperatae voces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium inlexerunt. Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum extinxit: alios ademptis dexteris, quosdam vivos conbustos. 50 Excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare, fudit, vel inruentes audentius capit. Digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos, unde parum sperari potuit, ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.

51 Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac adsuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet. 52 Per quem, ut rogaverat, missum, clandestinis conloquiis monuit ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi, quae vellet, popularibus suis acriter inmineret, eosque adsiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorum sed iacturis multiplicibus fessos. 53 Paruit Theodosius dictis et crebritate certaminlum Isaflenses ita protrivit, ut isdem labentibus move pecudum, Firmus latenter evaderet, et aviis et diuturnis latebris amendandus, inibi, dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur. 54 Et quoniam obscurius gesta didicerat per Masillam, in extremis rebus unum remedium superesse contemplans, calcare vivendi cupiditatem voluntaria statuit morte: vinoque consulto distentis et crapulentis, silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, pervigil ipse inpendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus longius sese discrevit, repertumque funicu]um, quem finiendae vitae paravere casus, de clavo parieti adfixo suspendit, ubi collo inserto animam absque mortis cruciabilibus exhalavit.

55 Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver inpositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti. 56 Qui convocatis armatis simul atque plebeiis, interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.

VI

1 Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio motu est excita repentino, parum nunc formidanda, sed inmensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptu proclivi, obsessaque ab isdem ac Marcomannis Aquileia Opitergiumque excisum et cruenta conplura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe serio, quem ante docuimus, Marco. Et erat, ut barbaris, ratio iusta querelarum. 2 Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant. 3 Sed Maximinus in omne avidus nefas et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium per Illyricum eo tempore magistrum armorum ut pervicacem et desidem, nec dum opere, quod maturari dispositum est, consummato: addebatque ut consulens in commune quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret. 4 Utrumque mox est impetratum. Qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive turgens ut filius, nullis adfatibus delinitis his, quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum adgreditur, admissa copia rogandi suspensum. 5 Denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut adsensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium conrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit.

6 Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diversa et Quados et gentes circumsitas efferavit, regisque flentes interitum, in unum coactae misere vastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine varii pecoris abduxerunt. 7 Evenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas ��� paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti cibum sumens in publica villa, quam appellant Pistrensem, cum duceretur Gratiano nuptura ��� ni favore propitii nmninis praesens Messalla provinciae rector eam iudiciali carpento inpositam ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam cursu reduxisset effuso.

8 Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, cuius nisi potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum caesorumque incolentium exultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt. 9 Per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens tunc apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus adsuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat diu, quid capesseret ambigens: et cum paratis velocibus equis noctem proximam destinasset in fugam, monitus tutiore consilio mansit inmobilis. 10 Didicerat enim omnes secuturos confestim, qui moenibus claudebantur, tegendos latebris oportunis: quod si contigisset, impropugnata civitas venisset in manus hostiles. 11 Proinde parumper lenito pavore, ad arripienda, quae urgebant, acri animo adsurgens, retersit obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem pacis diuturnitate contemptam et subversam ad usque celsarum turrium minas expediit, studio aedificandi coalitus: hac ratione opere velociter absoluto, quod inpensas aedificandi causa theatri dudum congestas sufficientes ad id, quod efficere maturabat, invenit. Atque huic spectato consilio salutare addidit aliud, et sagittariorum cohortem e statione proxima, adfuturam obsidio, si venisset, accivit.

12 His velut obicibus barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque inpediti praedarum, ad Aequitii vertuntur indaginem. Et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant. Gradu frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem. 13 Quibus concito cursu ruentibus infestius, obviam legiones motae sunt duae, Pannonica et Moesiaca, valida proeliis manus: quae si conspirasset, abierat procul dubio victrix. Sed dum discretim grassatores adoriri festinant, ortis inter se discordiis inpediti de honore certabant et dignitate. 14 Quo intellecto Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque milites arma tardius per tumultum expediunt, interfectis plurimis aucti fiducia, aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.

15 Inter haec fortunae dispendia tristioris dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam tum lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, conlimitia nostra ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et adflixit, congressibus densis adtritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iuste sanguine satiaret et feras. 16 Unde residui tumore iam deflagrante metuentes, ne idem dux virtutis, ut apparuit, expeditae, in primo finium aditu incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia concessionem petivere praeteritorum et veniam, victique ad tempus indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.

17 Dum haec tot ac talia per turbines agitantur adsiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis, qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit. 18 Et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, monti soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum at vero ubi tempestas mollivit et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestum exspectabatur. 19 Hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querela iusta perpessus, et instauravit vetera plurima. Inter quae porticum excitavit ingentem lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam ea re, quod huius numinis prope visitur templum.