Ammiani Marcellini
Rerum Gestarum libri qui supersunt

Valentinianus Valens et Gratianus, 374‑375

LIBER XXX

I

1 Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam. 2 Consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti. Inter quos erat Terentius dux demisse ambulans, semperque submaestus, sed, quoad vixerat, acer dissensionum instinctor. 3 Qui adscitis in societatem gentilibus paucis, ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad comitatum adsidue Cylacis necem replicabat et Artabanis, addens eundem iuvenem ad superbos actus elatum nimis esse in subiectos inmanem. 4 Unde quasi futurus particeps suscipiendi tunc pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio conperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae speque quod revertetur, natio nobis oportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.

5 Quae reputans ille, inpendere sibi praesagiebat exitium grave. Et doli iam prudens, neque aliam nisi cito discessu salutis reperiens viam, suadentibus his, quibus fidebat, conglobatis trecentis comitibus secutis eum e patria, cum equis velocissimis, ut in magnis solet dubiisque terroribus, audacter magis quam considerate pleraque diei parte emensa egressus cuneatim properabat intrepidus. 6 Cumque eum provinciae moderator, apparitoris, qui portam tuebatur percitus festinato studio, repperisset in suburbanis, ut remaneret enixius obsecrabat, et parum hoc impetrato, mortis aversus est metu. 7 Nec minus paulo postea legionem secutam iamque adventantem ipse cum promptissimis retrorsus excurrens, fundensque in modum scintillarum sagittas, sed voluntate errans, ita in fugam conpulit ut cum tribuno milites universi perterrefacti vividius quam venerant remearent ad muros. 8 Exin solutus omni formidine, biduo et binoctio exanclatis itinerum laboribus magnis, cum ad flumen venisset Euphraten, et inopia navium voraginosum amnem vado transire non posset, nandi imprudentia paventibus multis, ipse omnium maxime cunctabatur: et remansisset, ni cunctis versantibus varia, id reperire potuisset effugium in necessitatis abrupto tutissimum. 9 Lectulos in villis repertos binis utribus suffulserunt, quorum erat abundans prope in agris vinariis copia: quibus singulis proceres insisidentes et regulus ipse, iumenta trahentes, praeruptos undarum occursantium fluctus obliquatis meatibus declinabant: hocque commento tandem ad ulteriorem ripam post extrema discrimina pervenerunt. 10 Residui omnes equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique, infirmati periculoso madore expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti expeditius quam diebus praeteritis incedebant.

11 Hoc nuntiato princeps ante dicti fuga perculsus, quem elaqueatum fidem rupturum existimabat, cum sagittariis mille succinctis et levibus Danielum mittit et Barzimerem revocaturos eum, comitem unum, alterum Scutariorum tribunum. 12 Hi locorum gnaritate confisi, quod ille properans ut peregrinus et insuetus, maeandros faciebat et gyros, conpendiosis vallibus eius itinera praevenerunt, et divisis inter se copiis, clausere vias proximas duas, trium milium intervallo distinctas, ut transiturus per utramvis caperetur inprovidus: sed evanuit cogitatum hoc casu. 13 Viator quidam ad citeriora festinans cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium squalentem frutectis et sentibus vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano semone solum, quae viderat, docet ac retinetur intactus. 14 Moxque metu dissimulato eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum. 15 Quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venit relegente eo rursus monstranteque hispidam et iumento onusto exiguam callem post terga relictis militibus evolavit, qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, quasi venaticiam praedam modo non porrectis brachiis exspectabant. Dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus et cum gaudio popularium summo susceptus fide grandi remansit inmobilis, iniuriis, quas pertulerat, omnibus demussatis.

16 Danielus post haec et Barzimeres cum lusi iam iam revertissent, probrosis lacerati conviciis ac si inertes et desides, ut hebetatae primo adpetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri. 17 Et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures rumorum omnium tenacissimas incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas in vertendis debilitandisque corporibus miris modis eum callere fingentes: addentesque quod huius modi artibus offusa sibi caligine mutata sua suorumque forma transgressus, tristes sollicitudines, si huic inrisioni superfuerit, excitabit.

18 Hinc in illum inexplicabile auctum principis odium, et doli struebantur in dies, ut per vim ei vel clam vita adimeretur: agentique tunc in Armenia Traiano, et rem militarem curanti id secretis committitur scriptis. 19 Qui inlecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum conposita fraude ad prandium verecundius invitavit: qui nihil adversum metuens venit, concessoque honoratiore discubuit loco. 20 Cumque adponerentur exquisitae cuppediae, et aedes amplae nervorum et articulato flatilique sonitu resultarent, iam vino incalescente, ipso convivii domino per simulationem naturalis cuiusdam urgentis egresso, gladium destrictum intentans, torvo lumine ferociens quidam inmittitur barbarus asper ex his, quos scurras appellant, confossurus iuvenem, ne exilire posset etiam tum praepeditum. 21 Quo viso regulus forte prominens ultra torvm, expedito dolone adsurgens ut vitam omni ratione defenderet, perforato pectore deformis procubuit victima, ictibus multiplicatis foede concisa. 22 Hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas, quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali numine contuente peregrinus cruor in ambitiosa lintea conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum. Ingemiscat siquis vita digressis est dolor, huius adrogantiam facti Fabricius ille Luscinus, sciens qua animi magnitudine Democharen vel, ut quidam scribunt, Niciam ministrum reppulerit regium, conloquio occultiore pollicitum, quod Pyrrum Italiam tunc bellis saevissimis exurentem veneno poculis necabit infectis, scripseritque ad regem ut ab interiore caveret obsequio. Tantum reverentiae locum apud priscam illam iustitiam vel hostilis mensae genialitas obtinebat. 23 Verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus quod, ut Demosthenes perpetuum Graeciae decus adfirmat, numquam similitudine aut inpunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.

II

1 Haec per Armeniam notabiliter gesta sunt. Sapor vero post suorum pristinam cladem conperto interitu Papae, quem sociare sibi inpendio conabatur, maerore gravi perculsus augenteque nostri exercitus alacritate formidinem, maiora sibi praeseminans, 2 Arsace legato ad principem misso, perpetuam aerumnarum causam deseri penitus suadebat Armeniam: si id displicuisset, aliud poscens, ut Hiberiae divisione cessante remotisque inde partis Romanae praesidiis, Aspacures solus regnare permitteretur, quem ipse praefecerat genti. 3 Ad quae Valens in hanc respondit sententiam nihil derogare se posse placitis ex consensu firmatis, sed ea studio curatiore defendere. Glorioso proposito contrariae regis litterae hieme iam extrema perlatae sunt, vana causantis et tumida. Adseverabat enim non posse semina radicitus amputari discordiarum, nisi intervenissent conscii pacis foederatae cum Ioviano, quorum aliquos vita didicerat abscessisse.

4 Ingravescente post haec altius cura, imperator eligere consilia quam invenire sufficiens, id conducere rebus existimans, Victorem magistrum equitum et Urbicium Mesopotamiae ducem ire propere iussit in Persas, responsum absolutum et unius modi perferentes: quod rex iustus et suo contentus, ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius permissis: sed ni Sauromaci praesidia militum inpertita principio sequentis anni, ut dispositum est, inpraepedita reverterint, invitus ea conplebit, quae sponte sua facere supersedit.

5. Quae legatio recta quidem et libera, ni deviasset in eo, quod absque mandatis oblatas sibi regiones in eadem Armenia suscepit exiguas.

Qua regressa advenit Surena potestatis secundae post regem, has easdem imperatori offerens partes, quas audacter nostri sumpsere legati.

6. Quo suscepto liberaliter et magnifice sed parum impetrato, quod poscebat, remisso, parabantur magna instrumenta bellorum, ut mollita hieme imperatore tribus agminibus perrupturo Persidem, ideoque Scytharum auxilia festina celeritate mercante.

7 Proinde parum adeptus ea, quae spe vana conceperat Sapor, ultraque solitum asperatus, quod ad expeditionem accingi rectorem conpererat nostrum: iram eius conculcans Surenae dedit negotium, ut ea, quae Victor comes susceperat et Urbicius, armis repeteret, si quisquam repugnaret, et milites Sauromacis praesidio destinati malis adfligerentur extremis. 8 Haecque, ut statuerat, maturata confestim nec emendari potuerunt nec vindicari, quia rem Romanam alius circumsteterat metus totius Gothiae, Thracias licentius perrumpentis: quae funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea quoque venerimus.

9 Haec per eoos agitata sunt tractus. Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes inultos etiam tum et errantes sempiternus vindicavit iustitiae vigor, aliquotiens serus sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo. 10 Remigius, quem populanti provincias rettulimus comiti favisse Romano, postquam Leo in eius locum magister esse coepit officiorum, a muneribus rei publicae iam quiescens, negotiis se ruralibus dedit prope Mogontiacum in genitalibus locis. 11 Quem ibi morantem securius praefectus praetorio Maximinus reversum ad otium spernens, ut solebat dirae luis ritu grassari per omnia, laedere modis quibus poterat adfectabat: utque rimaretur plura, quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat. 2 Quibus ille cognitis, cum esset, ut dictum est, in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.

III

1 Secuto post haec anno, Gratiano adscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades. 2 Quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinabat, ausos temerare limitem barbaros primo fragore, ut mente conceperat, oppressurus armorum. 3 Quia igitur abeunte autumno multa inpediebant et aspera, adnitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque principium veris oratum eum pertinerent et exoratum: primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes: dein vicinorum Galliis regum inmanitatem, maximeque omnium Macriani ut formidati tunc praetendentes, quem constabat inpacatum relictum etiam ipsa urbium moenia temptaturum. 4 Haec memorantes addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam, statimque, ut conducebat rei communi, prope Mogontiacum blandius rex ante dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus, ut apparebat. Et venit inmane quo quantoque flatu distentus ut futurus arbiter superior pacis, dieque praedicto conloquii ad ipsam marginem Rheni caput altius erigens stetit, hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium. 5 Contra Augustus escensis amnicis lembis, saeptus ipse quoque multitudine castrensium ordinum, tutius prope ripas accessit, signorum fulgentium nitore conspicuus, et inmodestis gestibus murmureque barbarico tandem sedato, post dicta et audita ultro citroque versus, amicitia media sacramenti fide firmatur. 6 Hisque perfectis discessit turbarum rex artifex delenitus, futurus nobis deinceps socius, et dedit postea ad usque vitae tempus extremum constantis in concordiam animi facinorum documentum pulchrorum. 7 Periit autem in Francia postea, quam dum internecive vastando perrupit avidius, oppetit Mallobaudis bellicosi regis insidiis circumventus. Post foedus tamen sollemni ritu impletum Treveros Valentinianus ad hiberna discessit.

IV

1 Haec per Gallias et latus agebantur arctoum. At in eois partibus alto externorum silentio intestina pernicies augebatur per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior. Navabatur enim opera diligens ut homo rigidus, audire cupiens lites, a studio iudicandi revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus defensione innocentiae respirante, frangeretur potentium tumor adsumpta licentia latius solitus evagari. 2 Ob haec et similia concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto praefecto praetorio regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium nullis vetustatis lectionibus expolitum coacto vultu fallente, et adserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum, ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus, ut monebat, abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores, quae roborabantur in dies iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.

3 Hanc professionem oratorum forensium πολιτικῆς μορίου εἴδωλον, id est civilitatis particulae umbram vel adulationis partem quartam esse definit amplitudo Platonis, Epicurus autem κακοτεχνίαν nominans inter artes numerat malas. Tisias suasionis opificem esse memorat adsentiente Leontino Gorgia. 4 Quam a veteribus ita determinatam orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur. Ergo absolutis super eius indignitate paucis, quam in illis partibus agens expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.

5 Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam [qui locus in Euboea est] perorantem idem Demosthenes Academia cum Platone relicta sectatus est: ut Hyperides et Aeschines et Andocides et Dinarchus et Antiphon ille Rhamnusius, quem ob defensum negotium omnium primum antiquitas prodidit accepisse mercedem. 6 Nec minus apud Romanos Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque spectati et postea per varias aevi sequentis aetates censorii et consulares multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique numerosi post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea civilibus stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus occupantes summis gloriae honoribus fruebantur. 7 Post quos excellentissimus omnium Cicero, orationis imperiosae fluminibus saepe depressos aliquos iudiciorum eripiens flammis ���non defendi homines sine vituperatione fortasse posse, neglegenter defendi sine scelere non posse��� firmabat.

8 At nunc videre est per eoos omnes tractus violenta et rapacissima genera hominum per fora omnia volitantium, et subsidentium divites domus, ut Spartanos canes aut Cretas, vestigia sagacius colligendo ad ipsa cubilia pervenire causarum.

9 In his primus est coetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes et orborum liminia deterentes, et aut inter discordantes amicos aut propinquantes vel adfines, si simultatum levia senserint receptacula, odia struentes infesta: in quibus aetatis progressu non ut aliorum vitia intepescunt, sed magis magisque roborantur: inter rapinas insatiabiles inopes ad capiendam versutis orationibus iudicum fidem, quorum nomen ex iustitia natum est, sicam ingenii destringentes. 10 Horum [obstinatione] libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur fluentia loquendi: quarum artium scaevitate, ut Tullius adseverat, nefas est religionem decipi iudicantis. Ait enim ���cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit: qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit: quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest���.

11 Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum abolevere discidia, velut vinculis ori inpositis reticentes, iugi silentio umbrarum sunt similes propriarum. Hi velut fata natalicia praemonstrantes aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus gravitate ad habitum conposita tristiorem, ipsum quoque venditant, quod oscitantur. 12 Hi ut altius videantur iura callere, Trebatium locuntur et Cascellium et Alfenum et Auruncorum Sicanorumque iam diu leges ignotas, cum Evandri matre abhinc saeculis obrutas multis. Et si voluntate matrem tuam finxeris occidisse, multas tibi suffragari absolutionem lectiones reconditas pol]icentur, si te senserint esse nummatum.

13 Tertius eorum est ordo, qui ut in professione turbulenta clarescant, ad expugnandam veritatem ora mercenaria procudentes, per prostitutas frontes vilesque latratus, quo velint, aditus sibi patefaciunt crebros: qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas inresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus inplicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis: cum depravantur, foveae fallaces et caecae: in quas si captus ceciderit quisquam, non nisi per multa exiliet lustra, ad usque ipsas medullas exsuctus.

14 Quartum atque postremum est genus inpudens, pervicax et indoctmn eorum, qui cum inmature a litterariis eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas. 15 Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut conluvionis taeterrimae audire existimes ululabili clamore Thersiten. 16 Cum autem ad inopiam muniendarum venerint allegationum, ad effrenatam deflectunt conviciandi licentiam: quo nomine ob adsidua in personas honorabiles probra diebus dictis aliquotiens sunt damnati, e quibus ita sunt rudes non nulli ut numquam se codices habuisse meminerint. 17 Et si in circulo doctorum auctoris veteris inciclerit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur: si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum verbo tenus quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos appellari se fingunt. 18 Nec iam fas ullum prae oculis habent, sed tamquam avaritiae venundati et usucapti, nihil praeter interminatam petendi licentiam norunt. Et siquem semel intra retia ceperint, cassibus mille inpedicant, per morborum simulationem vicissim consulto cessantes: utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes. 19 Et cum nudatis litigatoribus dies cesserint et menses et anni, tandem obtrita vetustate controversia intromissa, ipsa capita splendoris ingressa alia secum advocatorum simulacra inducunt. Cumque intra cancellorum venerint saepta, et agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat, ut ab insonte gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, conrugatis hinc inde frontibus brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula post occipitium desit, consistitur altrinsecus diu: tandemque ex praemeditato conludio per eum, qui est in verba fidentior, suave quoddam principium dicendi exeritur, Cluentianae vel pro Ctesiphonte orationum aemula ornamenta promittens: et in eam conclusionem cunctis finem cupientibus desinit, ut nondum se patroni post speciem litis triennium editam causentur instructos, spatioque prorogati temporis impetrato, quasi cum Antaeo vetere conluctati, perseveranter flagitant pulveris periculosi mercedes.

20 Verum tamen haec cum ita sint, non desunt advocatis incommoda plurima, parum sustinenda recte victuro. Namque sellulariis quaestibus inescati, inter se hostiliter dissident et erupta maledicendi ferocia, ut dictum est, multos offendunt: quam tunc effutiunt cum commissarum sibi causarum infirmitatem rationibus validis convallare non possunt. 21 Et iu dices patiuntur interdum doctos ex Philistionis aut Aesopi cavillationibus, quam ex Aristidis illius Iusti vel Catonis disciplina productos: qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti opes cuiusque modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas. 22 Ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut, cum iurgia mille casibus cadant, accidentia secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum isdem soleant adsignare, et non vitiis rerum aut iniquitati aliquotiens disceptantium sed solis defensantibus irascantur. Verum unde huc declinavimus revertamur.

V

1 Pubescente iam vere Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti, quas petebat, legatio Sarmatarum offertur: pedibusque eius prostrata orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios. 2 Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec in locis, ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda. Cumque exinde Carnuntum Illyriorum oppidum introisset, desertum quidem nunc et squalens sed ductori exercitus perquam oportunum, ubi fors copiam dedisset aut ratio, e statione proxima reprimebat barbaricos adpetitus.

3 Et quamquam terrori cunctis erat, dum sperabatur ut acer et vehemens mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus: cum illuc venisset, ita intepuit ut neque in Gabinii regis inquireret necem neque inusta rei publicae vulnera, quo sinente vel agente segnius evenissent, accuratius vestigaret: eo videlicet more quo erat severus in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis asperioribus incessendas. 4 Solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam, ex quo eum viderat, minari desinens vel mitescens: cuius rei causae nec obscurae fuerunt nec leves. Hic praefecturam praetorio non tunc primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis in longum proferre gestiens, non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit. 5 Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustormn iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem, ut saepe moderatores fecere tranquilli: sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum. 6 Uncle graves obedientium casus, exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post validioribus aliis, usu laedendi reperiente longaevo. Denique tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos mutare conpulerunt sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt. 7 Haec ita inlecebrosius atque inhumani��s agi loquebatur quidem pertinax rumor, Valentinianus vero tamquam auribus cera inlitis ignorabat, indifferenter quidem lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda conpendia conperisset, quae nimium sero tali didicit casu. 8 Ad provincialium residuorum exemplum etiam Epirotae acturos sibi gratias a praefecto mittere conpulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegere non sponte propria pergere ad id munus implendum. 9 Qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor quaerente curatius principe si hi, qui misere, ex animo bene sentiunt de praefecto, ���gementes���, inquit ���et inviti���. 10 Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone, quos noscitabat: ubinam ille esset verbi gratia honore ante suos excellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus. Cumque disceret perisse aliquem laqueo, abisse alium trans mare, conscivisse sibi alium mortem, aut plumbo vita erepta extinctum, in inmensum excanduit, urente irarum nutrimenta tunc officiorum magistro Leone ��� pro nefas ��� ipso quoque praefecturam, ut e celsiore scopulo caderet, adfectante: quam si adeptus rexisset, prae his, quae erat ausurus, administratio Probi ferebatur in caelum.

11 Agens itaque apud Carnuntum imperator per continuos tres menses aestivos arma parabat et alimenta, siqua fors secundasset, pervasurus oportune Quados, tumultus atrocis auctores; in quo oppido Faustinus, filius sororis Viventii praefecti praetorio, notarius militans, Probo spectante negotium, carnificis manu peremptus est post tormenta, vocatus in crimen, quod asinum occidisse dicebatur ad usum artium secretarum, ut adserebant quidam urgentes, ut autem aiebat ille, ad imbecillitatem firmandam fluentium capillorum. 12 Alio quoque in eum perniciose conposito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens ���fac me imperatorem, si id volueris impetrare���. Hocque ludibrio inique interpretato et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.

13 Praemisso igitur Merobaude cum militari peditum manu, quam regebat, ad vastandos cremandosque barbaricos pagos, comite adiuncto Sebastiano, Valentinianus Acincum propere castra commovit, navigiisque ad repentinum casum coniunctis, et contabulato celeri studio ponte, per partem aliam transiit in Quados, speculantes quidem ex diruptis montibus eius adventum, quo plerique ancipites incertique accidentium cum suis caritatibus secesserunt: sed stupore defixos cum in regionibus suis contra quam opinabantur augusta cernerent signa. 14 Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis conbustis redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus adsuetos commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Sabariam poterat, quamvis eo invalidam tempore adsiduisque malis adflictam. 15 Unde hoc etiam si magni intererat, paulisper sequestrato, inpigre motus, peragrata fluminis ripa, castrisque praesidio conpetenti munitis atque castellis, Bregitionem pervenit, ibique diu conpositum ad quietem principis fatum sortem denuntiabat ei supremam prodigiis ingerentibus multis. 16 Namque diebus ante paucissimis ruinas fortunarum indicantia celsarum, arsere crinita sidera cometarum, quorum originem supra docuimus. Ante apud Sirmium repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et fori, et apud Sabariam eodem adhuc constituto, bubo culminibus regii lavacri insidens occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur. 17 Item cum ab urbe praedicta tenderet ad procinctum, per portam volvit, unde introiit, exire, ut omen colligeret, quod cito remeabit ad Gallias. Cumque locus adgestis ruderibus neglectus purgatur, lapsam forem ferratam, quae exitum obseravit, multitudo removere non potuit viribus magnis enisa, et dum frustra tereret diem, coactus per aliam egressus est portam. 18 Nocteque, quam lux eruptura eum vita secuta est, ut per quietem solet, videbat coniugem suam absentem sedere passis capillis, amictu squalenti contectam: quam aestimari dabatur Fortunam eius esse cum taetro habitu iam discessuram. 19 Progressus deinde matutinus, contractiore vultu substristis cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat inmanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento pulsarat inconsulto: perissetque cruciabiliter innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo distulisset.

VI

1 Post haec Quadorum venere legati, pacem cum praeteritorum oblitteratione suppliciter obsecrantes, quam ut adipisci sine obstaculo possent, et tirocinium et quaedam utilia rei Romanae pollicebantur. 2 Quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis ��� quippe eos vexari diutius nec ciborum inopia nec alienum tempus anni patiebantur ��� in consistorium Aequitio suadente sunt intromissi. Cumque membris incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi, quae ferebant, usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant: nihil ex communi mente procerum gentis delictum adseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec oportune, ad ferociam animos agrestes accendit. 3 Ad haec imperator ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum inmemorem et ingratam. Paulatimque lenitus et ad molliora propensior, tamquam ictus e caelo vitalique via voceque simul obstructa, suffectus igneo lamine cernebatur; et repente cohibito sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus et vilibus, concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave ductus est intimum. 4 Ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum necatum suspicaretur, celeritate maxima conrogarant. Et quoniam viscerum flagrante conpage laxanda erat necessario vena, nullus inveniri potuit medicus hanc ob causam, quod eos per varia sparserat, curaturos militem pestilentiae morbo temptatum. 5 Unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel, ut quidam existimabant, arefactis ideo membris, quod meatus aliqui, quos haemorrhoidas nunc appellamus, obserati sunt gelidis frigoribus concrustati. 6 Sensit inmensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus liventibusque maculis interfusus, animam diu conluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, imperii, minus centum dies, secundo et decimo.

VII

1 Replicare nunc est oportunum, ut aliquotiens fecimus, et ab ortu primigenio patris huiusce principis ad usque ipsius obitum actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine vel bonorum, quae potestatis amplitudo monstravit, nudare solita semper animorum interna.

2 Natus apud Cibalas Pannoniae oppidum Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funa rius ea re, quod nondum adultus venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis nequaquam cessit: aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit. 3 Ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus digressusque, multo postea pari potestate Brittannum rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus revertit ad larem, et agens procul a strepitu, multatione bonorum adflictus est a Constantio hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.

4 Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus conpetenti. 5 Igitur Valentinianus post periculorum molestias plures, dum esset privatus, emensas, inperitare exorsus, arces prope flumina sitas et urbes, et Gallias petit Alamannicis patentes excursibus, reviviscentibus erectius cognito principis Iuliani interitu, quem post Constantem solum omnium formidabant. 6 Ideo autem etiam Valentinianus merito timebatur, quod auxit et exercitus valido supplemento, et utrubique Rhenum celsioribus castris munivit atque castellis, ne latere usquam hostis ad nostra se proripiens possit.

7 Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel duces correxit industrios: post Gratianum filium in societatem suae potestatis adsumptum, Vithicabium regem Alamannorum Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam, quia non potuit aperte, confodit: et Alamannis congressus prope Solicinium locum, ubi insidiis paene perierat circumventus, ad exitium ultimum delere potuit universos, ni paucos velox effugium tenebris amendasset.

8 Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque tunc ad terrestres tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.

9 Itidemque Brittannos, catervas superfusorum ostium non ferentes, spe meliorum adsumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.

10. Efficacia pari Valentinum quoque Pannonium exulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit.

Africam deinde malo repentino perturbatam discriminibus magnis exemit, cum voraces militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset.

Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam inperfectam.

11. Ac licet opera praestabilium ducum haec, quae rettulimus, consummata sunt: tamen ipsum quoque satis constat ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse conplura: inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum evasisse Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.

VIII

1 Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa: nunc confisi, quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et bene merita narraturi. 2 Adsimulavit non numquam clementiae speciem cum esset in acerbitatem naturae calore propensior, oblitus profecto quod regenti imperium omnia nimia velut praerupti scopuli sunt devitanda. 3 Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, post interrogationes funestas non nullis ad usque discrimina vitae vexatis: et ita erat effusior ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi. 4 Atquin potuit exempla multa contueri maiorum et imitari peregrina atque interna humanitatis et pietatis, quas sapientes consanguineas virtutum esse definiunt bonas. E quibus haec sufficiet poni. Artaxerxes Persarum ille rex potentissimus, quem Macrochira membri unius longitudo commemoravit, suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputabat: et ne secaret aures more regio pro delictis, ex galeris fila pendentia praecidebat: quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut adnitentibus cunctis multos et mirabiles actus impleret Graecis scriptoribus celebratos. 5 Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito Papinus Cursor ea tempestate dictator securem per lictorem expediri, homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi: hocque ioci genere castigatum eum absolvit, non ideo contemptus, ut qui bella diuturna per se superavit et gravia, solus ad resistendum aptus Alexandro Magno, si calcasset Italiam, aestimatus. 6 Haec forsitan Valentinianus ignorans minimeque reputans adflicti solacia status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios: quod ultimum in adversis rebus remedium pietas reperitur animorum, ut Isocratis memorat pulchritudo: cuius vox est perpetua docentis, ignosci debere interdum armis superato rectori, quam iustum quid sit ignoranti. 7 Unde motum existimo Tullium praeclare pronuntiasse, cum defenderet Oppium ���et enim multum posse ad salutem alterius, honori multis; parum potuisse ad exitium, probro nemini umquam fuit���.

8 Aviditas plus habendi sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia exundavit in hoc principe flagrantius adulescens. Quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id adfirmando quod, ut ille post Gallienum et lamentabilis rei publicae casus exinanito aerario torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades magnitudine indigens inpensarum, ut militi supplementa suppeterent et inpendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat: dissimulans scire quod sunt aliqua, quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius veteris dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas et torquem ���tolle��� inquit ���haec��� ad comitum quendam prope adstantem versus quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum . . . . . . . . 9 Huius exempla continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus: quibus omissis quoniam non sunt perfectae virtutis indicia ��� nec enim aliena non rapere laudis est ��� unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebi Marius dedisset et Cinna, vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.

10 Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat adsidue livorem severitatis rectae potestatis esse [invidiam] sociam. Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad supplicandum contrarios exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles: et fortibus detra hebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.

11 Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos et intra sortem humilem amendandos, ad pavores inritos aliquotiens abiectius pallens et, quod nusquam erat, ima mente formidans. 12 Quo intellecto magister officiorum Remigius cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens. 13 Iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicit inmaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur adsidue ut noxas vel leves acerbius vindicarent. 14 Nec adflictis, si fors ingruisset inferior, erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper ut agitato mari iactatis portus patuit exoptatus. Finis enim iusti imperii, ut sapientes docent, utilitas obedientium aestimatur et salus.

IX

1 Consentaneum est venire post haec ad eius actus sequendos recte sentientibus et probandos: cum quibus si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas ': oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans quod, cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querelas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Brittannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.

2 Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis conpulsus angustiis in amplitudinis suae societatem adsumpsit.

3 Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit aut administratio venundata, nisi inter initia ut solent occupationis spe vel inpunitatis quaedam scelesta committi.

4 Ad inferenda propulsandaque bella sollertissimus, cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum laetusque non profusis epulis sed excultis.

5 Postremo hoc moderamine principatus inclaruit quod inter religionum diversitates medius stetit nec quemquam inquietavit neque, ut hoc coleretur, imperavit aut illud: nec interdictis minacibus subiectorum cervicem ad id, quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.

6 Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor, cum oculis caesiis semper obliquum intuentis et torvum, atque pulchritudo staturae liniamentorumque recta conpago maiestatis regiae decus implebat.

X

1 Post conclamata imperatoris suprema corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae, non semper dicatae legitimorum principum fidei velut imperiorum arbitrae, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitati res adiuvante quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat tum apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater. 2 Cum negotium in his esset angustiis et tamquam in eadem navi futuri periculorum, si accidissent, participes, omnes eadem formidarent: sedit summatum consilio, avulso ponte, quem compaginarat ante necessitas, invadens terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandato Merobaudes protinus acciretur. 3 Hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab eo, per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus, missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo ad observandas Rheni ripas quasi furore barbarico crudescente: utque erat secrete mandatum, Sebastianum principis adhuc ignorantem excessum longius amendavit, quietum quidem virum et placidum sed militari favore sublatum, ideo maxime tunc cavendum.

4 Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedito consilio Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus degensque cum Iustina matre in villa, quam Murocinctam appellant. 5 Hocque concinenti omnium sententia confirmato Cerealis avunculus eius ocius missus eundem puerum lectica inpositum duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus Augustus nuncupatur more sollemni. 6 Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes absque sui permissu principem alium institutum, postea metus sollicitudine discussa vixere securius, quod ille, ut erat benivolus et peritus, consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.