[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[image ALT: a blank space]

This webpage reproduces part of
The African War

by an unknown writer, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This text has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!


[image ALT: link to next section]
Capitula 7‑36

Caesar
de Bello Africo

p146 [Capitula 1‑6]

Adnotatio Thayeri: Tabula ex cauda voluminis est, cui adiunxi hodiernae regionis tabulam Google.

[image ALT: A map of 'Africa' (a small portion of what is now the Tunisian coast) in the time of Caesar's civil wars.]

Tabula III.: Africa

1 [Link to the English translation] Caesar itineribus iustis confectis nullo die intermisso a. d. XIIII Kal. Ian. Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese navis velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix DC. Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit ne quis sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit per id tempus ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet; nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae equitatus infinitus, legiones regiae IIII, levis armaturae magna vis, Scipionis legiones X, elephanti CXX classesque esse complures; tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat. Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem p148concurrere et legiones tironum convenire IIII,1 veterana legio quinta, equitum ad II milia.

2 [Link to the English translation] Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat in navis longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita maiorem partem navium antecedere iussit et insulam petere Aponianam, quae abest a Lilybaeo milia passuum X: ipse paucos dies ibi2 commoratus bona paucorum vendit publice, deinde Alieno praetori, qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatis ipse navem conscendit a. d. VI. Kal. Ian. et reliquas navis statim est consecutus. Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit; namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt. Clupeam classe praetervehitur, dein Neapolim; complura praeterea castella et oppida non longe a mari reliquit.

3 [Link to the English translation] Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum cui praeerat C. Considius, et a p150Clupeis secundam oram maritimam cum equitatu Hadrumetum petens3 Cn. Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulisper Caesar ante portum commoratus, dum reliquae naves convenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam consedit cohibetque omnis a praeda. Oppidani interim muros armatis complent, ante portam frequentes considunt ad sese defendendum; quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesar circum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in castra. Non nemo culpae eius imprudentiaeque assignabat, quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat neque, ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dediderat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent universi. quod minime Caesarem fefellerat; nam neque ullum portum terrae Africae quo classes decurrerent pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuito oblatam occasionem egressus aucupabatur.

4 [Link to the English translation] L. Plancus interim legatus petit a Caesare uti sibi daret potestatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem. Itaque data facultate litteras conscribit et eas captivo dat perferendas p152in oppidum ad Considium. Quo simul atque captivus cum pervenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, prius quam acciperet ille, 'Unde,' inquit, 'istas?' 'Tum captivus: 'Imperatore a Caesare.' Tum Considius, 'Unus est,' inquit, 'Scipio imperator hoc tempore populi Romani'; deinde in conspectu suo statim captivum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas.

5 [Link to the English translation] Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ullum a Considio dabatur, neque ei reliquae copiae succurrebant neque equitatu abundabat et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat et eas tironum neque primo adventu convulnerari exercitum volebat, et oppidi egregia munitio et difficilis ad oppugnandum erat ascensus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis suppetias venire, non est visa ratio ad oppugnandum oppidum commorandi, ne, dum in ea re est Caesar occupatus, circumventus a tergo ab equitatu hostium laboraret.

6 [Link to the English translation] Itaque castra cum movere vellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit, qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque, unde Caesar egressus iter facere coeperat, occupant et eius agmen p154extremum insequi coeperunt. Quae res eum animadversa esset, subito legionarii consistunt et equites, quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit. Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis ex veteranis quas secum habebat in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebatur, tanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire, polliceri frumentum paratosque esse quae imperasset facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam.


Adnotationes Editoris:

1 in his MSS.: IIII R. Schneider.

[decorative delimiter]

2 milia . . . ibi conjectured by R. Schneider to fill the lacuna of the MSS.

[decorative delimiter]

3 petens added by Kiessling.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XI Kal. Mar. 13