[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[image ALT: link to previous section]
Capitula 1‑6

This webpage reproduces part of
The African War

by an unknown writer, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This text has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!


[image ALT: link to next section]
Capitula 37‑66

Caesar
de Bello Africo

p154 [Capitula 7‑36]

7 [Link to the English translation] Kal. Ianuariis1 inde movit et pervenit ad oppidum Leptim, liberam civitatem et immunem. Legati ex oppido obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae vellet pollicentur. Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis, ne quis miles in oppidum introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non longe ab oppido secundum litus facit castra. Eodemque naves onerariae et longae non p156nullae casu advenerunt; reliquae, ut est ei nuntiatum, incertae locorum Uticam versus petere visa sunt. Interim Caesar a mari non digredi neque mediterranea petere propter navium errorem equitatumque in navibus omnem continere, ut arbitror, ne agri vastarentur; aquam in navis iubet comportari. Remiges interim, qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, non nullos interfecerunt. Latent enim in insidiis cum equis inter convallis ut subito exsistant,2 non ut in campo comminus depugnent.

8 [Link to the English translation] Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia, commeatus, frumentum, simul atque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit. Vatinium3 cum X navibus longis ad reliquas navis onerarias conquirendas quae deerrassent et simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci. Item C. Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insulam versus, quam adversarii tenebant, cum parte navium ire iubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Haec ita imperabat unicuique, ita praecipiebat uti fieri posset necne locum excusatio nullum haberet nec moram tergiversatio. Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus p158Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, miserari — regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat — tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes.

9 [Link to the English translation] Caesar a. d. IIII4 Non. Ian. castra movet; Lepti sex cohortium praesidio cum Saserna relicto ipse rursus unde pridie venerat Ruspinam cum reliquis copiis convertit ibique sarcinis exercitus relictis ipse cum expedita manu proficiscitur circum villas frumentatum oppidanisque imperat ut plaustra iumentaque omnia sequantur. Itaque magno numero frumenti invento Ruspinam redit. Huc5 eum idcirco existimo recepisse, ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classim receptacula muniret.

10 [Link to the English translation] Itaque ibi relicto P. Saserna, fratre eius quem Lepti in proximo oppido reliquerat, cum legione, iubet comportari ligna in oppidum quam plurima; ipse cum cohortibus VII, quae ex veteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum, qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit. p160Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu ac tristimonia sollicitabantur. Parva enim cum copia et ea tironum, neque omni exposita, in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatum innumerabilem se expositos videbant neque quicquam solati in praesentia neque auxili in suorum consilio animum advertebant, nisi in ipsius imperatoris vultu, vigore mirabilique hilaritate; animum enim altum et erectum prae se gerebat. Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant.

11 [Link to the English translation] Caesar una nocte in navibus consumpta iam caelo albente cum proficisci conaretur, subito navium pars de qua timebat ex errore eodem conferebatur. Hac re cognita Caesar celeriter de navibus imperat omnis egredi atque in litore armatos reliquos advenientis milites exspectare. Itaque sine mora navibus eis in portum receptis et advectis militum equitumque copiis rursus ad oppidum Ruspinam redit atque ibi castris constitutis ipse cum cohortibus expeditis XXX frumentatum est profectus. Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum classe navibus onerariis quae deerrassent subsidio ire clam hostibus voluisse, ne casu imprudentes suae naves in classem adversariorum inciderent, neque eam rem p162eos voluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, ne hi propter suorum paucitatem et hostium multitudinem metu deficerent.

12 [Link to the English translation] Interim cum iam Caesar progressus esset a castris circiter milia passuum III, per speculatores et antecessores equites nuntiatur ei copias hostium haud longe ab sese visas. Et hercule cum eo nuntio pulvis ingens conspici coeptus est. Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum universum, cuius copiam habuit in praesentia non magnum, et sagittarios, quorum parvus numerus, ex castris arcessi atque ordinatim signa se leniter consequi; ipse antecedere cum paucis armatis. Iamque cum procul hostis conspici posset, milites in campo iubet galeari et ad pugnam parari; quorum omnino numerus fuit XXX cohortium cum equitibus CCCC, sagittariis CL.

13 [Link to the English translation] Hostes interim, quorum dux erat Labienus et duo Pacidei, aciem derigunt mirabili longitudine non peditum sed equitum confertam, et inter eos levis armatura Numidas et sagittarios pedites interposuerant et ita condensaverant ut procul Caesariani pedestris copias arbitrarentur; dextrum ac sinistrum cornu magnis equitum copiis firmaverant. Interim Caesar aciem derigit simplicem, ut poterat propter paucitatem; sagittarios ante aciem constituit, equites dextro sinistroque cornu opponit et ita p164praecipit ut providerent ne multitudine equitatus hostium circumvenirentur: existimabat enim se acie instructa cum pedestribus copiis dimicaturum.

14 [Link to the English translation] Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moveret et cum suorum paucitate contra magnam vim hostium artificio magis quam viribus decernendum videret, subito adversariorum equitatus sese extendere et in latitudinem promovere collisque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperant. Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant. Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coiciunt. Hic cum Caesariani in eos impetum fecissent, illorum equites refugiebant; pedites interim resistebant, dum equites rursus cursu renovato peditibus suis succurrerent.

15 [Link to the English translation] Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari — pedites enim, dum equites longius a signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur; equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant — edicit per ordines ne quis p166miles ab signis IIII pedes longius procederet. Equitatus interim Labieni suorum multitudine confisus Caesaris paucitatem circuire conatur: equites Iuliani pauci multitudine hostium defessi equis convulneratis paulatim cedere; hostes magis magisque instare. Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatum circumventis Caesarisque copiis in orbem compulsis intra cancellos omnes coniecti pugnare cogebantur.

16 [Link to the English translation] Labienus in equo capite nudo versari in prima acie; simul suos cohortari, non numquam legionarios Caesaris ita appellare: 'Quid tu,' inquit, 'miles tiro? Tam feroculus es? Vos quoque iste verbis infatuavit? In magnum mehercule vos periculum impulit. Misereor vestri.' Tum miles, 'Non sum,' inquit, 'tiro, Labiene, sed de legione X. veteranus.' Tum Labienus, 'Non agnosco,' inquit, 'signa decumanorum.' Tum ait miles: 'Iam me qui sim intelleges'; simul cassidem de capite deiecit, ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait: 'Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse.' Omnium tamen animi in terrorem coniecti, et maxime tironum: circumspicere enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iacula vitare.

p168 17 [Link to the English translation] Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam maximam porrigi et alternis conversis cohortibus, ut una post, altera ante signa tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam dividit et unam partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam vertit neque longius progressus veritus insidias se ad suos recipit; idem altera pars equitum peditumque Caesaris fecit. His rebus gestis ac procul hostibus repulsis convulneratisque ad sua praesidia sese, sicut erat instructus, recipere coepit.

18 [Link to the English translation] Interim M. Petreius et Cn. Piso cum equitibus Numidis MDC6 electis peditatuque eiusdem generis satis grandi ex itinere recta subsidio suis occurrunt. Atque hostes suis ex terrore firmatis rursusque renovatis animis legionarios conversis equitibus recipientes novissimos adoriri et impedire coeperunt quo minus se in castra reciperent. Hac re animadversa Caesar iubet signa converti et medio campo redintegrari proelium. Cum ab hostibus eodem modo pugnaretur nec comminus ad manus rediretur Caesarisque equites iumenta ex nausea recenti, siti, languore, paucitate, vulneribus defatigata ad insequendum hostem perseverandumque cursum tardiora p170haberent dieique pars exigua iam reliqua esset, cohortibus equitibusque circumdatis cohortatur ut uno ictu contenderent neque remitterent, donec ultra ultimos collis hostis reppulissent atque eorum essent potiti. Itaque signo dato cum iam hostes languide tela neglegenterque mitterent, subito immittit cohortis turmasque suorum; atque puncto temporis hostibus nullo negotio campo pulsis post collemque deiectis nacti locum atque ibi paulisper commorati, ita uti erant instructi leniter se ad suas recipiunt munitiones. Itemque adversarii male accepti tum demum se ad sua praesidia contulerunt.

19 [Link to the English translation] Interim ea re gesta et proelio dirempto ex adversariis perfugere plures ex omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites peditesque. Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hac mente et conatu venisse ut novo atque inusitato genere proeli tirones legionarii paucique perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumventi opprimerentur, et ita Labienum dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesaris sumministraturum ut etiam caedendo in ipsa victoria defatigati vincerentur atque a suis superarentur, quippe qui sine illorum ope sibi p172confideret,7 primum quod audierat Romae legiones veteranas dissentire neque in Africam velle transire; deinde quod triennio in Africa suos milites retentos consuetudine fidelis sibi iam effecisset, maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum levisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secum a Buthroto8 transportaverat equites Germanos Gallosque ibique postea ex hibridis, libertinis servisque conscripserat, armaverat equoque uti frenato condocuerat, praeterea regia auxilia, elephantis CXX equitatuque innumerabili,9 deinde legiones conscriptas ex cuiusquemodi generis amplius XII milibus. Hac spe atque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus Gallis Germanisque MDC, Numidarum sine frenis VIII milibus, praeterea Petreiano auxilio adhibito equitibus MDC, peditum ac levis armaturae quater tanto, sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus: his copiis pridie Non. Ian., post diem VI. quam Africam Caesar10 attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad solis occasum est decertatum. In eo proelio Petreius graviter ictus ex acie recessit.

20 [Link to the English translation] Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, p174quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe, Gallorum, Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare uti, si posset, eadem ratione qua adversarii levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityreis, Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias — audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat appropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere; cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur — officinas ferrarias instruere, sagittas telaque ut fierent complura curare, glandis fundere, sudis comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere, ut sibi cratis materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum, plumbum mitteretur. Etiam animum advertebat frumento se in Africa nisi importaticio uti non posse: priore anno enim propter adversariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam; praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae p176ipsi suis praesidiis tueri poterant reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse.

21 [Link to the English translation] Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat et eo parce utebatur. Opera interim ipse cotidie circuire et alteras cohortis in statione habere propter hostium multitudinem. Labienus saucios suos, quorum numerus maximus fuit, iubet in plaustris deligatos Hadrumetum deportari. Naves interim Caesaris onerariae errabundae male vagabantur incertae locorum atque castrorum suorum; quas singulas scaphae adversariorum complures adortae incendebant atque expugnabant. Hac re nuntiata Caesar classis circum insulas portusque disposuit, quo tutius commeatus supportari posset.

22 [Link to the English translation] M. Cato interim, qui Uticae praeerat, Cn. Pompeium filium multis verbis assidueque obiurgare non desistebat. 'Tuus,' inquit, 'pater istuc aetatis cum esset et animadvertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque civibus oppressam bonosque aut interfectos aut exsilio multatos patria civitateque carere, gloria et animi magnitudine elatus privatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiis collectis p178paene oppressam funditus et deletam Italiam urbemque Romanam in libertatem vindicavit, idemque Siciliam, Africam, Numidiam, Mauretaniamque mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentis clarissima notissimaque conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit. Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus. Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?'

23 [Link to the English translation] His verbis hominis gravissimi incitatus adulescentulus cum naviculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Utica in Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu servorum, liberorum II milium numero, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum Ascurum accedere coepit; in quo oppido praesidium fuit regnum. Pompeio adveniente oppidani, usque eo passi propius accedere donec ad ipsas portas ac murum appropinquaret, subito eruptione facta prostratos perterritosque Pompeianos in mare p180navisque passim compulerunt. Ita re male gesta Cn. Pompeius filius navis inde avertit neque postea litus attigit classemque ad insulas Balearis versus convertit.

24 [Link to the English translation] Scipio interim cum eis copiis quas paulo ante demonstravimus Uticae grandi praesidio relicto profectus primum Hadrumeti castra ponit, deinde ibi paucos dies commoratus noctu itinere facto cum Labieni et Petrei copiis coniungit, atque unis castris factis III milia passuum longe considunt. Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque eos qui pabulandi aut aquandi gratia extra vallum progressi essent excipere: ita omnis adversarios intra munitiones continere. Qua re Caesariani gravi annona sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus supportatus erat neque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant; neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoquo versus tenebant pabulique inopia premebantur. Qua necessitate coacti veterani milites equitesque, qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci eluta et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.

25 [Link to the English translation] Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus copiarumque paucitate — non est visum p182dari spatium convalescendi augendarumque eius opum: itaque comparatis equitum magnis peditumque copiis subsidio suis egressus e regno ire contendit. P. Sittius interim et rex Bochus coniunctis suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas admovere, Cirtamque, oppidum opulentissimum eius regni, adortus paucis diebus pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum. Quibus cum condicionem ferret, ut oppido excederent idque sibi vacuum traderent, condicionemque repudiassent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes. Inde progressus agros oppidaque vexare non destitit. Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire quam, dum alios adiuturus proficisciretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur. Itaque rursus recipere atque auxilia etiam ab Scipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est.

26 [Link to the English translation] Caesar interim, cum de suo adventu dubitatio in provincia esset neque quisquam crederet ipsum sed aliquem legatum in Africam cum copiis venisse, conscriptis litteris circum provinciam omnis civitates facit de suo adventu certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra p184Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt. Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset e stativis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum suis adversariis gerere, hieme gerere11 instituit, litteris celeriter in Siciliam ad Alienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis, ut sine mora ac nulla excusatione hiemis ventorumque quam celerrime exercitus sibi transportaretur: Africam provinciam perire funditusque everti ab suis inimicis; quod nisi celeriter sociis foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab eorum scelere insidiisque reliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam classem exercitumque morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare dispositos directosque haberet. Nec mirum: animadvertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principes civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi; eis se miseris suamque fidem implorantibus auxilio propter copiarum paucitatem esse non posse. Milites p186interim in opere exercere atque castra munire, turris, castella facere molesque iacere in mare non intermittere.

27 [Link to the English translation] Scipio interim elephantos hoc modo condocefacere instituit. Duas instruxit acies, unam funditorum contra elephantos, quae quasi adversariorum locum obtineret et contra eorum frontem adversam lapillos minutos mitteret; deinde in ordinem elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit ut, cum ab adversariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos convertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos converterent adversus hostem. Quod aegre tardeque fiebat; rudes enim elephanti multorum annorum doctrina usuque vetusto vix edocti tamen communi periculo in aciem producuntur.

28 [Link to the English translation] Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus administrantur, C. Vergilius praetorius, qui Thapsi oppido maritimo praeerat, cum animum advertisset navis singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum atque castrorum suorum vagari, occasionem nactus navem quam ibi habuit actuariam complet militibus et sagittariis et eidem scaphas de navibus adiungit ac singulas navis Caesarianas consectari coepit. Et cum pluris adortus esset pulsus fugatusque inde discessisset p188nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in navem, in qua erant due Titii, Hispani adulescentes, tribuni legionis V., quorum patrem Caesar in senatum legerat, et cum his T. Salienus, centurio legionis eiusdem, qui M. Messallam legatum obsederat Messanae seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat. Hic propter conscientiam peccatorum suorum persuasit adulescentibus ne repugnarent seseque Vergilio traderent. Itaque deducti a Vergilio ad Scipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt interfecti. Qui cum ducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titius a centurionibus uti se priorem quam facerem interficerent, idque ab eis facile impetrasse atque ita esse interfectos.

29 [Link to the English translation] Turmae interim equitum, quae pro vallo in stationibus esse solebant,12 cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt; non numquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppidum, cui praeerat Saserna cum cohortibus VI, oppugnare ac vi irrumpere conabatur; quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem tormentorum facile et sine periculo defendebatur. p190Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, et cum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum decurione percusso et ad equum defixo reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt. Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.

30 [Link to the English translation] Scipio interim fere cotidie non longe a suis castris passibus CCC instruere aciem ac maiore parte diei consumpta rursus in castra se recipere. Quod cum saepius fieret neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta Caesaris patientia exercitusque eius,13 universis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis, quam latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.

31 [Link to the English translation] Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erant,14 omnis intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere. Equitibus autem qui in statione fuerant praecipit ut p192usque eo locum obtinerent in quo paulo ante constitissent donec ab hoste telum missum ad se perveniret; quod si propius accederetur, quam honestissime se intra munitiones reciperent. Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto esset. At haec non ipse per se coram, cum de vallo prospecularetur, sed mirabili peritus scientia bellandi in praetorio sedens per speculatores et nuntios imperabat quae fieri volebat. Animadvertebat enim, quamquam magnis essent copiis adversarii freti, tamen saepe a se fugatis, pulsis perterritisque et concessam vitam et ignota peccata; quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent. Praeterea ipsius nomen auctoritasque magna ex parte eorum exercitus minuebat audaciam. Tum egregiae munitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant: scorpionum, catapultarum ceterorumque telorum quae ad defendendum solent parari magnam copiam habebat. Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium praeparaverat, non p194hostium vi et metu commotus patientem se timidumque hostium opinioni praebebat. Neque idcirco copias, quamquam erant paucae tironumque, non educebat in aciem qui victoriae suae diffideret, sed referre arbitrabatur, cuiusmodi victoria esset futura; turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam. Itaque constituerat gloriam exsultationemque eorum pati, donec sibi veteranarum legionum pars aliqua in secundo commeatu occurrisset.

32 [Link to the English translation] Scipio interim paulisper, ut antea dixi, in eo loco commoratus, ut quasi despexisse Caesarem videretur, paulatim reducit suas copias in castra et contione advocata de terrore suo desperationeque exercitus Caesaris facit verba et cohortatus suos victoriam propriam se eis brevi daturum pollicetur. Caesar iubet milites rursus ad opus redire et per causam munitionum tirones in labore defatigare non intermittit. Interim Numidae Gaetulique diffugere cotidie ex castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim, quod ipsi maioresque eorum beneficio C. Mari usi fuissent Caesaremque eius adfinem esse p196audiebant, in eius castra perfugere catervatim non intermittunt. Quorum ex numero electis hominibus inlustrioribus et litteris ad suos civis datis cohortatus uti manu facta se suosque defenderent, ne suis inimicis adversariisque dicto audientes essent, mittit.

33 [Link to the English translation] Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla, civitate libera et immuni,15 ad Caesarem veniunt seque paratos quaecumque imperasset et libenti animo facturos pollicentur; tantum orare et petere ab eo ut sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent; se et frumentum et quaecumque res eis suppeteret communis salutis gratia sumministraturos. Quibus rebus facile a Caesare impetratis praesidioque dato, C. Messium, aedilicia functum potestate, Acyllam iubet proficisci. Quibus rebus cognitis Considius Longus, qui Hadrumeti cum duabus legionibus et equitibus DCC praeerat, celeriter ibi parte praesidi relicta cum VIII cohortibus ad Acyllam ire contendit. Messius celerius itinere confecto prior Acyllam cum cohortibus pervenit. Considius interim cum ad urbem cum copiis accessisset et animadvertisset praesidium Caesaris ibi esse, non ausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominum rursus se Hadrumetum recepit; deinde, paucis post diebus equestribus p198copiis a Labieno adductis, rursus Acyllitanos castris positis obsidere coepit.

34 [Link to the English translation] Per id tempus C. Sallustius Crispus, quem paucis ante diebus missum a Caesare cum classe demonstravimus, Cercinam pervenit. Cuius adventu C. Decimius quaestorius, qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit ac se fugae commendat. Sallustius interim praetor a Cercinitanis receptus magno numero frumenti invento navis onerarias, quarum ibi satis magna copia fuit, complet atque in castra ad Caesarem mittit. Alienus interim pro consule Lilybaeo in navis onerarias imponit legionem XIII. et XIIII. et equites Gallos DCCC, funditorum sagittariorumque mille ac secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem. Quae naves ventum secundum nactae quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, incolumes pervenerunt. Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaritis annonaque levata sollicitudinem deponit, legions equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.

35 [Link to the English translation] Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere: C. Caesarem, qui ultro consuesset p200bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur. Itaque ex eius patientia in magnum timorem coniecti ex Gaetulis duos quos arbitrabantur suis rebus amicissimos magnis praemiis pollicitationibusque propositis pro perfugis speculandi gratia in castra Caesaris mittunt. Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret verba sine periculo proloqui. Potestate facta, 'Saepenumero,' inquiunt, 'imperator, complures Gaetuli, qui sumus clientes C. Mari, et propemodum omnes cives Romani qui sunt in legione IIII. et VI., ad te voluimus in tuaque praesidia confugere; sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur. Nunc data facultate ad te cupidissime venimus, pro speculatoribus missi ab Scipione ut perspiceremus num quae fossae aut insidiae elephantis ante castra portasque valli factae essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus.' Qui collaudati a Caesare stipendioque donati ad reliquos perfuges deducuntur. Quorum orationem celeriter veritas comprobavit: namque postero die ex legionibus eis quas Gaetuli nominarunt milites legionarii complures ab Scipione in castra Caesaris perfugerunt.

36 [Link to the English translation] Dum haec ad Ruspinam geruntur, M. Cato, qui Uticae praeerat, dilectus cotidie libertinorum, p202Afrorum, servorum denique et cuiusquemodi generis hominum, qui modo per aetatem arma ferre poterant, habere atque sub manum Scipioni in castra summittere non intermittit. Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, quantaque copia frumenti apud se sit docent simulque orant ut sibi praesidium mittat quo facilius et frumentum et copiae suae conserventur. Quibus Caesar in praesentia gratias egit praesidiumque brevi tempore se missurum dixit cohortatusque ad suos civis iubet proficisci. P. Sittius interim cum copiis Numidiae finis ingressus castellum in montis loco munito locatum, in quod Iuba belli gerendi gratia et frumentum et res ceteras quae ad bellum usui solent esse comportaverat, vi expugnando est potitus.


Adnotationes Editoris:

1 I have followed Schneider in transferring this date from the foot of chapter 6. cf. Ch. 5, Note 1.

[decorative delimiter]

2 et . . . exsistunt MSS.: ut . . . exsistant Hoffmann; but the interpretation of the whole sentence is doubtful.

[decorative delimiter]

3 interim MSS.: Vatinium Schneider.

[decorative delimiter]

4 III MSS.: IIII Schneider.

[decorative delimiter]

5 hoc MSS.: huc Davies.

[decorative delimiter]

6 The MSS. vary between MC and CCC; but cf. ch. 19.

[decorative delimiter]

7 quippe quis (or quippe non or in) illorum sibi confideret is the general reading of the MSS.: I have adopted Forchhammer's conjecture.

[decorative delimiter]

8 Brundisio MSS.: Buthroto Frölich.

[decorative delimiter]

9 equitatusque innumerabilis MSS.: equitatuque innumerabili Hoffmann.

[decorative delimiter]

10 Caesar added by Dinter.

[decorative delimiter]

11 The words hieme gerere were conjectured by Woelfflin.

[decorative delimiter]

12 After solebant the MSS. read ab utrisque ducibus: I have followed Nipperdey in omitting them.

[decorative delimiter]

13 After eius all MSS. read Iuba: most editors follow Aldus in deleting it.

[decorative delimiter]

14 quique pabulandi aut lignandi aut etiam muniendi gratia vallem petierant quique most MSS.: vallum quaeque Aldus; quique transposed by Forchhammer.

[decorative delimiter]

15 etiam undique MSS.: et immuni Rubens.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IX Kal. Aug. 13