[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[image ALT: link to previous section]
Capitula 7‑36

This webpage reproduces part of
The African War

by an unknown writer, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This text has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!


[image ALT: link to next section]
Capitula 67‑78

Caesar
de Bello Africo

p202 [Capitula 37‑66]

37 [Link to the English translation] Caesar postquam legionibus veteranis duabus, equitatu levique armatura copias suas ex secundo commeatu auxerat, navis exoneratas statim iubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci; ipse VI. Kal. Febr. circiter vigilia prima imperat speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent. Itaque omnibus insciis neque suspicantibus vigilia tertia iubet omnis legiones extra castra educi atque se consequi ad oppidum Ruspinam versus, in quo ipse praesidium habuit et p204quod primum ad amicitiam eius accessit. Inde parvulam proclivitatem degressus sinistra parte campi propter mare legiones ducit. Hic campus mirabili planitie patet milia passuum XII; quem iugum cingens a mari ortum neque ita praealtum velut theatri efficit speciem. In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.

38 [Link to the English translation] Postquam Caesar ad iugum de quo docui ascendit atque in unumquemque collem turremque, castella1º facere coepit atque ea minus semihora effecit; et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, Caesar paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus attribuit bracchiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat usque ad eum unde egressus erat iubet derigi ac muniri. Quod postquam Scipio Labienusque animadverterant, equitatu omni ex castris educto acieque equestri instructa a suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur pedestremque copiam in secunda acie minus passus CCCC a castris suis constituunt.

p206 39 [Link to the English translation] Caesar in opere milites adhortari neque adversariorum copiis moveri. Iam cum non amplius passus MD inter hostium aciem suasque munitiones esse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere necesseque haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere occurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet levis armaturae paucos consequi subsidio. Qui missi celeriter Numidas adorti partim vivos capiunt, non nullos equites fugientis convulneraverunt locumque sunt potiti. Postquam id Labienus animadvertit, quo celerius eis auxilium ferret, ex acie instructa equitatus sui prope totum dextrum cornu avertit atque suis fugientibus suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar conspexit Labienum ab suis copiis longius iam abscessisse, equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostis immisit.

40 [Link to the English translation] Erat in eo campo ubi ea res gerebatur villa permagna turribus IIII exstructa; quae Labieni prospectum impediebat, ne posset animum advertere ab equitatu Caesaris se intercludi. Itaque non prius vidit turmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit. p208Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit. Galli Germanique, qui restiterant, ex superiore loco et post tergum circumventi fortiterque restantes conciduntur universi. Quod ubi legiones Scipionis, quae pro castris erant instructae, animum adverterunt, metu ac terrore occaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt. Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset, campo purgato animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorumque; qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio pollicitationibusque adducti ad eum se contulerant, non nulli, qui ex Curionis proelio capti conservatique parem gratiam in fide pariter tuenda2 praestare voluerant. Horum corpora mirifica specie amplitudineque caesa toto campo ac prostrata diverse iacebant.

41 [Link to the English translation] His rebus gestis Caesar postero die ex omnibus praesidiis cohortis deduxit atque omnis suas copias in campo instruxit. Scipio suis male acceptis, occisis convulneratisque intra suas continere se munitiones coepit. Caesar instructa acie secundum infimas iugi radices propius munitiones leniter accessit. Iamque p210minus mille passus ab oppido Uzitta, quod Scipio tenebat, aberant legiones Iulianae, cum Scipio veritus ne oppidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus sublevari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis quadruplici acie instructa ex instituto suo, prima equestri turmatim derecta elephantisque turritis interpositis armatisque, suppetias ire contendit — quod ubi Caesar animadvertit, arbitratus Scipionem ad dimicandum paratum ad se certo animo venire, in eo loco, quo paulo ante commemoravi, ante oppidum constitit — suamque aciem mediam eo oppido texit; dextrum sinistrumque cornu, ubi elephanti erant, in conspectu patenti adversariorum constituit.3


[image ALT: A map of the battle of Uzitta in Caesar's war in Africa.]

Tabula IV.: Uzitta

42 [Link to the English translation] Cum iam prope solis occasum Caesar exspectavisset neque ex eo loco quo constiterat Scipionem progredi propius se animadvertisset locoque se magis defendere, si res coegisset, quam in campo comminus consistere audere, non est visa ratio propius accedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognoverat, hostisque mediam aciem suam oppido texisse et sibi difficile factu esse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in acie cornu dextro ac sinistro ex iniquiore loco pugnare, praesertim cum milites a mane diei ieiuni p212sub armis stetissent defatigati. Itaque reductis suis copiis in castra postero die propius eorum aciem instituit exporrigere munitiones.

43 [Link to the English translation] Interim Considius, qui Acyllam VIII cohortibus et stipendiariis Numidis Gaetulisque obsidebat, ubi C. Messius cum III cohortibus praeerat,4 diu multumque expertus magnisque operibus saepe admotis et his ab oppidanis incensis cum proficeret nihil, subito nuntio de equestri proelio allato commotus, frumento cuius in castris copiam habuerat incenso, vino, oleo ceterisque rebus quae ad victum parari solent corruptis, Acyllam, quam obsidebat, deseruit atque itinere per regnum Iubae facto copias cum Scipione partitus Hadrumetum se recepit.

44 [Link to the English translation] Interea ex secundo commeatu, quem a Sicilia miserat Alienus, navis una, in qua fuerat Q. Cominius et L. Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum erravisset delataque esset vento ad Thapson, a Vergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et adducta. Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M. Octavi est capta, in qua milites veterani cum uno centurione et non nulli tirones fuerunt; quos Varus asservatos sine contumelia p214deducendos curavit ad Scipionem. Qui postquam ad eum pervenerunt et ante suggestum eius constiterunt, 'Non vestra,' inquit, 'sponte vos certo scio, sed illius scelerati vestri imperatoris impulsu et imperio coactos civis et optimum quemque nefarie consectari. Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare. Quapropter quid sentiatis proloquimini.'

45 [Link to the English translation] Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum iri, potestatem eis dicendi fecit. Ex eis centurio legionis XIIII. 'Pro tuo,' inquit, 'summo beneficio, Scipio, tibi gratias ago — non enim imperatorem te appello — quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adiungeretur. Egone contra Caesarem imperatorem meum, apud quem ordinem duxi, eiusque exercitum, pro cuius dignitate victoriaque amplius XXXVI annos depugnavi, adversus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copias contendas, si minus antea expertus es, licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam quam putas esse firmissimam, et p216constitue contra me; ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate non amplius X sumam. Tunc ex virtute nostra intelleges quid ex tuis copiis sperare debeas.'

46 [Link to the English translation] Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus innuit suis5 centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interfecit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni. 'Abducite istos,' inquit, 'nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos.' Sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.

47 [Link to the English translation] Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu. Namque vergiliarum signo confecto circiter vigilia secunda noctis nimbus cum saxea grandine subito est exortus ingens. Ad hoc autem incommodum accesserat quod Caesar non more superiorum temporum6 in hibernis exercitum p218continebat, sed in tertio quartoque die procedendo propiusque hostem accedendo castra communibat opereque faciendo milites se circumspiciendi non habebant facultatem. Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum militem et arma nec vas nec mancipium neque ullam rem quae usui militi esse consuevit in navis imponi pateretur. In Africa autem non modo sibi quicquam non adquisierant aut paraverant sed etiam propter annonae caritatem ante parta consumpserant. Quibus rebus attenuati oppido perquam pauci sub pellibus adquiescebant: reliqui ex vestimentis tentoriolis factis atque harundinibus scopisque contextis permanebant. Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis disiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant. Eadem nocte V. legionis pilorum cacumina sua sponte arserunt.

48 [Link to the English translation] Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus evocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto, ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitui Scipionis ac terrorem Caesaris, cum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis peditibusque levis armaturae grandi numero, elephantis p220XXX egressus e regno ad Scipionem est profectus. Postquam ad eum pervenit, castris regiis seorsum positis cum eis copiis quas commemoravi, haud ita longe ab Scipione consedit. — Erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante adventum Iubae commovebatur; postquam vero castra castris contulit, despectis eius copiis omnem timorem deponit. Ita quam antea absens habuerat auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat. — Quo facto cuivis facile fuit intellectu Scipioni additum animum fiduciamque regis adventu. Nam postero die universas suas regisque copias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuit instruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud ita diu commoratus se recipit in castra.

49 [Link to the English translation] Caesar postquam animadvertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia convenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum cum copiis progredi coepit et bracchia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit, ne adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occuparent p222atque ita longius sibi progrediendi eriperent facultatem.7 Eiusdem collis occupandi Labienus consilium ceperat et quo propiore loco fuerat eo celerius occurrerat.

50 [Link to the English translation] Erat convallis satis magna latitudine, altitudine praerupta, crebris locis speluncae in modum subrutis, quae erat transgredienda Caesari, ante quam ad eum collem quem capere volebat perveniretur; ultraque eam convallem olivetum vetus crebris arboribus condensum. Hic cum Labienus animadvertisset Caesarem, si vellet eum locum occupare, prius necesse esse convallem olivetumque transgredi, eorum locorum peritus in insidiis cum parte equitatus levique armatura consedit et praeterea post montem collesque8 equites in occulto collocaverat ut, cum ipse ex improviso legionarios adortus esset, ex colle se equitatus ostenderet, ut re duplici perturbatus Caesar eiusque exercitus neque retro regrediendi neque ultra procedendi oblata facultate circumventus concideretur. Caesar postquam equitatu ante praemisso inscius insidiarum cum ad eum locum venisset, abusi sive obliti praeceptorum Labieni sive veriti ne in fossa ab equitibus opprimerentur rari ac singuli de rupe prodire et summa petere collis. Quos Caesaris equites consecuti partim interfecerunt, partim vivorum sunt potiti; deinde protinus collem petere contenderunt atque eum decusso Labieni praesidio p224celeriter occupaverunt. Labienus cum parte equitum vix fuga sibi peperit salutem.

51 [Link to the English translation] Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra munivit. Deinde ab suis maximis castris per medium campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipione, duo bracchia instituit ducere et ita dirigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi convenirent. Id hac ratione opus instruebat ut, cum propius oppidum copias admovisset oppugnareque coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne ab equitatus multitudine circumventus ab oppugnatione deterreretur, praeterea quo facilius colloquia fieri possent et, si qui perfugere vellent, id quod antea saepe accidebat magno cum eorum periculo, tum facile et sine periculo fieret. Voluit etiam experiri, cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. Accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri poterant: aquatione enim longa et angusta utebatur. Dum haec opera quae ante dixi fiebant a legione, interim pars acie ante opus instructa sub hoste stabat; equites barbari levisque armatura proeliis minutis comminus dimicabant.

p226 52 [Link to the English translation] Caesar ab eo opere cum iam sub vesperum copias in castra reduceret, magno incursu cum omni equitatu levique armatura Iuba, Scipio, Labienus in legionarios impetum fecerunt. Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt. Quae res aliter adversariis cecidit: namque Caesar ex medio itinere copiis reductis equitibus suis auxilium tulit; equites autem adventu legionum animo addito conversis equis in Numidas cupide insequentis dispersosque impetum fecerunt atque eos convulneratos usque in castra regia reppulerunt multosque ex eis interfecerunt. Quod nisi in noctem proelium esset coniectum pulvisque vento elatus omnium prospectui offecisset, Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris venissent, equitatusque cum levi armatura funditus ad internecionem deletus esset. Interim incredibiliter ex legione IIII. et VI. Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire; itemque equites Curioniani diffisi Scipioni eiusque copiis complures se eodem conferebant.

53 [Link to the English translation] Dum haec circum Uzittam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae, X. et VIIII., ex Sicilia navibus onerariis profectae, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati navis p228Caesarianas quae in statione apud Thapsum stabant, veriti ne in adversariorum ut insidiandi gratia ibi commorantium classem inciderent imprudentes, vela in altum dederunt ac diu multumque iactati tandem multis post diebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perveniunt.

54 [Link to the English translation] Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus Caesar, quod C. Avienus, tribunus militum X. legionis, navem ex commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque, 'Maxime vellem,' inquit, 'homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis, modestiae patientiaeque rationem habuissent. Sed quoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se gerant egomet ipse documentum more militari constituam. C. Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentamque in navis imposuisti tuaque opera militibus tempore necessario p230res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo. Itemque te, A. Fontei, quod tribunus militum seditiosus malusque civis fuisti, te ab exercitu dimitto. T. Saliene, M. Tiro, C. Clusinas, cum ordines in meo exercitu beneficio non virtute consecuti ita vos gesseritis ut neque bello fortes neque pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisque militibus adversum vestrum imperatorem9 quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, indignos vos esse arbitror qui in meo exercitu ordines ducatis, missosque facio et quantum pote abesse ex Africa iubeo.' Itaque tradit eos centurionibus et singulis non amplius singulos additos servos in navem imponendos separatim curavit.

55 [Link to the English translation] Gaetuli interim perfugae, quos cum litteris mandatisque a Caesare missos supra docuimus, ad suos civis perveniunt. Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis Iuba, distentus triplici bello necessitateque coactus, de suis copiis quas contra Caesarem adduxerat sex cohortis in finis regni sui mittit quae essent praesidio contra Gaetulos.

p232 56 [Link to the English translation] Caesar bracchiis perfectis promotisque usque eo quo telum ex oppido adigi non posset castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit. Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se colloquebantur. Quae res quid utilitatis haberet Caesarem non fallebat: namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti, quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime Uzittae locata.

57 [Link to the English translation] Quod postquam Scipio quique cum eo erant cognoverunt, cum commoti ex tali incommodo essent, fere per id tempus M. Aquinum cum C. Saserna colloquentem viderunt. Scipio mittit ad Aquinum, nihil attinere eum cum adversariis colloqui. Cum nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem10 referret sed restare ut reliqua quae sibi11 vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui p234diceret audiente Saserna: 'Vetat te rex colloqui.' Quo nuntio perterritus discessit et dicto audiens fuit regi. Usu venisse hoc civi Romano et ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis civibus incolumem reverti malle! Atque etiam et superbius Iubae factum non in M. Aquinum, hominem novum parvumque senatorem, sed in Scipionem, hominem illa familia, dignitate, honoribus praestantem. Namque cum Scipio sagulo purpureo atque regis adventum uti solitus esset, dicitur Iuba cum eo egisse non oportere illum eodem vestitu atque ipse uteretur. Itaque factum est ut Scipio ad album sese vestitum transferret et Iubae homini superbissimo inertissimoque obtemperaret.

58 [Link to the English translation] Postero die universas omnium copias de castris omnibus educunt et supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem constituunt atque ibi consistunt. Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit,12 sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent ante, secum concursuros propiusque se accessuros. p236Equo circumvectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur. Ipse enim a suis munitionibus longius non sine ratione non13 procedebat, quod in oppido Uzittae, quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes armatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu erat oppositum, verebaturque ne, si praetergressus esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum adorti conciderent. Praeterea haec quoque eum causa tardavit, quod erat locus quidam perimpeditus ante aciem Scipionis, quem suis impedimento ad ultro occurrendum fore existimabat.

59 [Link to the English translation] Non arbitror esse praetermittendum, quem ad modum exercitum utriusque fuerint in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem derexit. Collocabat in fronte suas et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis militibus videretur.14 Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas levis Numidasque auxiliaris substituerat. Equitatum frenatum universum in suo dextro cornu disposuerat: sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur neque erat spatium equitatus explicandi. Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passuum spatio et ad collis radices magis appulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut, cum acies duae inter se concurrissent, p238initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret. Haec fuit ratio Scipionis eo die proeliandi.

60 [Link to the English translation] Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata, ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perveniam. Habuit legionem X. et VIIII. in sinistro cornu, XXV., XXVIIII., XIII., XIV., XXVIII., XXVI. in media acie.15 Ipso autem dextro cornu veteranarum legionum partem16 cohortium collocaverat, praeterea ex tironum adiecerat paucas. Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita collocaverat uti sinistrum suum cornu esset triplex. Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat et, quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V. praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat. Sagittarios varie passimque locis certis maximeque in cornibus collocaverat.

61 [Link to the English translation] Sic utrorumque exercitus instructi non plus passuum CCC interiecto spatio, quod forsitan ante id p240tempus acciderit numquam quin dimicaretur, a mane usque ad horam X. diei perstiterunt. Iamque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem17 se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere: cum subito pars equitatus Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt levique armatura deserta pulsi18 convulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt. Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus in castra nocte copias reduxit. Quod proprium gaudium bellantibus fortuna tribuere non decrevit: namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex improviso adorti circiter C partim occiderunt, partim vivorum potiti sunt. Caesar interim cotidie legiones in campum deducere atque opus facere vallumque et fossam per medium campum ducere adversariorumque excursionibus ita officere non p242intermittit. Scipio item munitiones contra facere et, ne iugo a Caesare excluderetur, approperare. Ita duces utrique et in operibus occupati esse et nihilo minus equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant.

62 [Link to the English translation] Interim Varus classem, quam antea Uticae hiemis gratia subduxerat, cognito legionis VII. et VIII.19 ex Sicilia adventu celeriter deducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica progressus Hadrumetum cum LV navibus pervenit. Cuius adventus inscius Caesar L. Cispium cum classe XXVII navium ad Thapsum versus in stationem praesidi gratia commeatus sui mittit itemque Q. Aquilam cum XIII navibus longis Hadrumetum eadem de causa praemittit. Cispius quo erat missus celeriter pervenit; Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu removit. Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore vagantibus, partim in oppidum victus sui mercandi gratia progressis, vacua a defensoribus stabat. Quibus rebus Varus ex perfuga cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus navis onerarias, quae longius a portu p244in salo stabant, vacuas a defensoribus20 incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.

63 [Link to the English translation] Caesar interim celeriter per nuntios in castris, cum opera circumiret, certior factus, quae aberant a portu milia passum VI, equo admisso omissis omnibus rebus celeriter pervenit Leptim ibique hortatur omnes ut se naves consequerentur; ipse parvulum navigiolum conscendit, in cursu Aquilam multitudine navium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit. Interim Varus celeritate Caesaris audaciaque commotus cum universa classe conversis navibus Hadrumetum versus fugere contendit. Quem Caesar in milibus passuum IIII consecutus reciperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea nave captis triremem hostium proximam, quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit. Reliquae naves hostium promunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se universae contulerunt. Caesar eodem vento promunturium superare non potuit atque in salo in ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetum accedit ibique navibus onerariis quae erant extra cothonem incensis omnibusque reliquis ab eis aut subductis aut in cothonem compulsis paulisper p246commoratus, si forte vellent classe dimicare, rursus se recepit in castra.

64 [Link to the English translation] In ea nave captus est P. Vestrius, eques Romanus, et P. Ligarius, Afranianus, quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proeli effugerat in Africamque ad Varum venerat; quem ob periuri perfidiam Caesar iussit necari. P. Vestrio autem, quod eius frater Romae pecuniam imperatam numeraverat et quod ipse suam causam probaverat Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse servatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignovit.

65 [Link to the English translation] Est in Africa consuetudo incolarum ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparent. Qua de re Caesar per indicem certior factus tertia vigilia legiones duas cum equitatu mittit a castris suis milia passuum X atque inde magno numero frumenti onustos recipit in castra. Quibus rebus cognitis Labienus progressus a suis castris milia passuum VII per iugum et collem, per quem Caesar pridie iter fecerat, ibi castra duarum legionum facit atque ipse cotidie existimans Caesarem eadem saepe p248frumentandi gratia commeaturum cum magno equitatu levique armatura insidiaturus locis idoneis considit.

66 [Link to the English translation] Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucos dies ibi commoratus, dum hostes cotidiano instituto saepe idem faciendo in neglegentiam adducerentur, subito mane imperat porta decumana legiones se III21 veteranas cum parte equitatus sequi atque equitibus praemissis neque opinantis insidiatores subito in convallibus latentis ex22 levi armatura concidit circiter D, reliquos in fugam turpissimam coniecit. Interim Labienus cum universo equitatu fugientibus suis suppetias occurrit. Cuius vim multitudinis cum equites pauci Caesariani iam sustinere non possent, Caesar instructas legiones hostium copiis ostendit. Quo facto perterrito Labieno ac retardato suos equites recepit incolumis. Postero die Iuba Numidas eos qui loco amisso fuga se receperant in castra in cruce omnis suffixit.


Adnotationes Editoris:

1 turrem castellaque MSS.: turremque castella Nipperdey.

[decorative delimiter]

2 partienda MSS.: pariter tuenda Hoffmann.

[decorative delimiter]

3 I have followed Dinter's punctuation of this difficult sentence. Though either Caesar or Scipio could be the subject of texit, the clause ubi elephanti erant strongly suggests that Scipio is the subject of constituit.

[decorative delimiter]

4 Acyllam et VIII cohortis stipendiarias Numidis Gaetulisque obsidebat ubi C. Messius qui cohortibus praeerat MSS.: VIII cohortibus et stipendiariis Frölich: cum III cohortibus praeerat Kuebler.

[decorative delimiter]

5 suis added by Warmington.

[decorative delimiter]

6 imperatorum MSS.: temporum Glandorp.

[decorative delimiter]

7 I have followed Nipperdey's emendation, inserting ne and altering the MSS. readings occupaverunt and eripuerunt.

[decorative delimiter]

8 After collesque the MSS. read Caesari subito se ostenderet: Aldus deleted these words.

[decorative delimiter]

9 adversariorum vestrorum imperatoris MSS.: adversum vestrum imperatorem Ciacconius.

[decorative delimiter]

10 se MSS.: Scipionem Davies.

[decorative delimiter]

11 si MSS.: sibi Oudendorp.

[decorative delimiter]

12 constituit MSS.: consistit Davies.

[decorative delimiter]

13 non added by Aldus.

[decorative delimiter]

14 After videretur the MSS. add in cornibus autem duplex esse existimabatur. Nipperdey deleted them.

[decorative delimiter]

15 I have followed most editors in adopting Nipperdey's restoration of X and XXV in place of the MSS. readings VIII and XXX.

[decorative delimiter]

16 Ipsum dextrum cornu secundam autem aciem fere in earum legionum parte most MSS.: I have followed Bouvet, who among other changes deletes secundam autem aciem and adopts Oudendorp's veteranarum in place of fere in earum.

[decorative delimiter]

17 ad dextram partem, given by all MSS., is difficult, since the encircling manoeuvre (ch. 59) apparently required them to move to their left. The choice seems to lie between interpreting the phrase as denoting position rather than direction, or amending with Nipperdey to ab dextra parte.

[decorative delimiter]

18 deserti ac pulsi MSS.: deserta pulsi Nipperdey.

[decorative delimiter]

19 So most MSS. But it is strange that the author, who elsewhere notes in detail the arrival of each convoy, should nowhere else (except ch. 60 ch. 81, where all MSS. read VIII) have alluded to these two veteran legions. Accordingly some editors conjecture IX and X, assuming that the reference is to ch. 53: others XIII and XIV.

[decorative delimiter]

20 I have adopted Klotz's transposition of the words vacuas a defensoribus, which in the MSS. follow duas; for in the next chapter the words reciperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis suggest that the penteremes had crews aboard.

[decorative delimiter]

21 VIII MSS.: III Nipperdey.

[decorative delimiter]

22 ex supplied by Nipperdey.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VIII Kal. Aug. 13