[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[image ALT: link to previous section]
Capitula 67‑78

This webpage reproduces part of
The African War

by an unknown writer, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This text has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!


[image ALT: link to next section]
Capitula 87‑98

Caesar
de Bello Africo

p268 [Capitula 79‑86]

79 [Link to the English translation] Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr. tertia vigilia egressus ab Aggar XVI milia nocte progressus ad Thapsum, ubi Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare, hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent. Scipio interim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.


[image ALT: A map of the battle of Thapsus in Caesar's war in Africa.]

Tabula V.: Thapsus

p270 80 [Link to the English translation] Erat stagnum salinarum, inter quod et mare angustiae quaedam non amplius mille et D passus intererant; quas Scipio intrare et Thapsitanis auxilium ferre conabatur. Quod futurum Caesarem non fefellerat. Namque pridie in eo loco castello munito ibique III cohortium1 praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit. Scipio interim exclusus ab incepto, itinere supra stagnum postero die et nocte confecto, caelo albente non longe a castris praesidioque quod supra commemoravi MD passibus ad mare versus consedit et castra munire coepit. Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas navis iubet post hostium tergum quam p272maxime ad litus appelli signumque observare, quo signo dato subito clamore facto ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.

81 [Link to the English translation] Quo postquam Caesar pervenit et animadvertit aciem pro vallo Scipionis constitutam2 elephantis dextro sinistroque cornu collocatis, et nihilo minus partem militum castra non ignaviter munire, ipse acie triplici collocata, legione X. VII.que3 dextro cornu, VIII. et VIIII. sinistro oppositis, quintae legionis4 in quarta acie ad ipsa cornua quinis cohortibus contra bestias collocatis, sagittariis, funditoribus in utrisque cornibus dispositis levique armatura inter equites interiecta, ipse pedibus circum milites concursans virtutesque veteranorum proeliaque superiora commemorans blandeque appellans animos eorum excitabat. Tirones autem, qui numquam in acie dimicassent, hortabatur ut veteranorum virtutem aemularentur eorumque famam, locum, nomen victoria parta cuperent possidere.

82 [Link to the English translation] Itaque in circumeundo exercitu animadvertit hostis circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire. Cum idem a pluribus animadverti coeptum esset, subito legati p274evocatique obsecrare Caesarem ne dubitaret signum dare: victoriam sibi propriam a dis immortalibus portendi. Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit. Quo facto ab universis cohortibus signa in hostem coepere inferri, cum centuriones pectore adverso resisterent vique continerent milites, ne iniussu imperatoris concurrerent, nec quicquam proficerent.

83 [Link to the English translation] Quod postquam Caesar intellexit incitatis militum animis resisti nullo modo posse, signo Felicitatis dato equo admisso in hostem contra principes ire contendit. A dextro interim cornu funditores sagittariique concita tela in elephantos frequentes iniciunt. Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum plumbique iactatu5 perterritae sese convertere et suos post se frequentis stipatosque proterere et in portas valli semifactas ruere contendunt. Item Mauri equites, qui in eodem cornu elephantis erant, praesidio deserti principes fugiunt. Ita celeriter bestiis circumitis legiones vallo hostium p276sunt potitae, et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra unde pridie erant egressi confugiunt.

84 [Link to the English translation] Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani V. legionis. Nam cum in sinistro cornu elephas vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret. Quem postquam elephas ad se telo infesto venire animadvertit, reliquo cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit. Armatus, qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus caedere quantum viribus poterat non destitit. Quo dolore adductus elephas milite abiecto maximo cum stridore cursuque conversus ad reliquas bestias se recepit.

85 [Link to the English translation] Interim Thapso qui erant praesidio ex oppido eruptionem porta maritima faciunt et, sive ut suis subsidio occurrerent, sive ut oppido deserto fuga salutem sibi parerent, egrediuntur atque ita per mare umbilici fine ingressi terram petebant. Qui a servitiis puerisque qui in castris erant lapidibus pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt. Interim Scipionis copiis prostratis p278passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti6 castris rursus sese defenderent ducemque aliquem requirerent, quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem gererent: — qui postquam animadverterunt neminem ibi esse praesidio, protinus armis abiectis in regia castra fugere contendunt. Quo postquam pervenerunt, ea quoque ab Iulianis teneri vident. Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt. Quibus miseris ea res parvo praesidio fuit. Namque milites veterani ira et dolore incensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci sed etiam ex suo exercitu inlustris urbanos, quos auctores appellabant, compluris aut vulnerarunt aut interfecerunt; in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius, qui pilo traiectus consulto a milite interiit; item Pompeius Rufus bracchium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem accuccurrisset, interfectus esset. Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne a militibus, qui ex tanta victoria licentiam sibi assumpsissent immoderate p280peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur. Itaque ei omnes Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipso Caesare et a militibus deprecante eis uti parcerent, ad unum sunt interfecti.

86 [Link to the English translation] Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit, id hoc consilio, si posset Vergilius quique cum eo obsidebantur rei male gestae suorum indicio a pertinacia deduci. Deinde ipse Vergilium appellavit invitavitque ad deditionem suamque lenitatem et clementiam commemoravit. Quem postquam animadvertit responsum sibi non dare, ab oppido discessit. Postero die divina re facta contione advocata in conspectu oppidanorum milites collaudat totumque exercitum veteranorum donavit, praemia fortissimo cuique ac bene merenti pro suggestu tribuit, ac statim inde digressus Rebilo pro consule cum III ad Thapsum legionibus et Cn. Domitio cum duabus Thysdrae, ubi Considius praeerat, ad obsidendum p282relictis, M. Messalla Uticam ante praemisso cum equitatu ipse eodem iter facere contendit.


Adnotationes Editoris:

1 The MSS. omit cohortium, which Woelfflin conjectured.

[decorative delimiter]

2 contra MSS.: constitutam R. Schneider.

[decorative delimiter]

3 secundaque MSS.: VII.que Groebe: but it is open to doubt whether the 7th & 8th legions were present: cf. note 1 on ch. 62. Nipperdey proposed XXIII.que . . . XIIII. et VIIII.; Schneider XVIIII.que . . . XIII. et XIIII.

[decorative delimiter]

4 quinque legiones MSS.: quintae legionis Vielhaber.

[decorative delimiter]

5 itata MSS.: iactatu Kuebler.

[decorative delimiter]

6 refectis MSS.: refecti Daehn.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Kal. Aug. 13