[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[image ALT: link to previous section]
Capitula 79‑86

This webpage reproduces part of
The African War

by an unknown writer, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This text has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!

[image ALT: a blank space]

Caesar
de Bello Africo

p282 [Capitula 87‑98]

87 [Link to the English translation] Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerant, cum Uticam versus iter facerent, perveniunt ad oppidum Paradae. Ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio; deinde protinus Uticam perveniunt. Superiore tempore M. Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidi esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam bellicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat; senatum autem oppidi custodia coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt. Itaque posita quam castra non potuerant potiri, p284Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticensis interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt. Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit. Idem Sulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit.

88 [Link to the English translation] Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnis Cato convocatos una cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatur uti servitia manumitterent oppidumque defenderent. Quorum cum partem assentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navisque his attribuit, ut in quas quisque partis vellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari, qui tum ei pro quaestore faciebat, commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus faciebat, cum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui dum anima nondum exspirata concidisset, et impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque vulnus obligare coepissent, p286ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit. Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem, et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus muniverat turrisque auxerat, sepultura adficiunt. Quo interfecto L. Caesar ut aliquid sibi ex ea re auxili pararet convocato populo contione habita cohortatur omnis ut portae aperirentur: se in C. Caesaris clementia magnam spem habere. Itaque portis patefactis Utica egressus Caesari imperatori obviam proficiscitur. Messalla, ut erat imperatum, Uticam pervenit omnibusque portis custodias ponit.

89 [Link to the English translation] Caesar interim ab Thapso progressus Ussetam1 pervenit, ubi Scipio magnum frumenti numerum, armorum, telorum ceterarumque rerum cum parvo praesidio habuerat. Id adveniens potitur, deinde Hadrumetum pervenit. Quo cum sine mora introisset, armis, frumento pecuniaque considerata Q. Ligario, C. Considio filio, qui tum ibi fuerant, vitam concessit. Deinde eodem die Hadrumeto egressus Livineio Regulo cum legione ibi relicto Uticam ire contendit. Cui in itinere fit obvius L. Caesar et subito se ad genua proiecit vitamque sibi neque amplius quicquam deprecatur. Cui Caesar facile et pro natura sua et pro instituto concessit, item p288Caecinae, C. Ateio, P. Atrio, L. Cellae patri et filio, M. Eppio, M. Aquino, Catonis filio Damasippique liberis ex sua consuetudine tribuit circiterque luminibus accensis Uticam pervenit atque extra oppidum ea nocte mansit.

90 [Link to the English translation] Postero die mane in oppidum introiit contioneque advocata Uticensis incolas cohortatus gratias pro eorum erga se studio egit, civis autem Romanos negotiatores et eos qui inter CCC pecunias contulerant Varo et Scipioni multis verbis accusat2 et de eorum sceleribus longiore habita oratione ad extremum ut sine metu prodirent edicit: se eis dumtaxat vitam concessurum; bona quidem eorum se venditurum, ita tamen, qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset. Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret. Itaque bis milies sestertio3 his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo Romano solverent, nullo eorum recusante ac se eo p290demum die natos praedicantes laeti gratias agunt Caesari.

91 [Link to the English translation] Rex interim Iuba, ut ex proelio fugerat, una cum Petreio interdiu in villis latitando tandem nocturnis itineribus confectis in regnum pervenit atque ad oppidum Zamam, ubi ipse domicilium, coniuges liberos habebat, quo ex cuncto regno omnem pecuniam carissimasque res comportaverat quodque inito bello operibus maximis muniverat, accedit. Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt, quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat ut, si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis, coniugibus, civibus cunctaque gaza regia cremaretur. Postquam Iuba ante portas diu multumque primo minis pro imperio egisset cum Zamensibus, dein cum se parum proficere intellexisset precibus orasset uti se ad suos deos penates admitterent, ubi eos perstare in sententia animadvertit nec minis nec precibus suis moveri quo magis se reciperent, tertio petit ab eis ut sibi coniuges liberosque redderent p292ut secum eos asportaret. Postquam sibi nihil omnino oppidanos responsi reddere animadvertit, nulla re ab his impetrata ab Zama discedit atque ad villam suam se cum M. Petreio paucisque equitibus confert.

92 [Link to the English translation] Zamenses interim legatos de his rebus ad Caesarem Uticam mittunt petuntque ab eo uti antequam rex manum colligeret seseque oppugnaret sibi auxilium mitteret: se tamen paratos esse, sibi quoad vita suppeteret, oppidum seque ei reservare. Legatos collaudatos Caesar domum iubet antecedere ac suum adventum praenuntiare. Ipse postero die Utica egressus cum equitatu in regnum ire contendit. Interim in itinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem veniunt orantque ut sibi ignoscat. Quibus supplicibus venia data Zamam pervenit. Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum omnes regni equites Zamam perveniunt ad Caesarem ab eoque sunt metu periculoque liberati.

93 [Link to the English translation] Dum haec utrobique geruntur, Considius, qui Thysdrae cum familia sua, gladiatoria manu Gaetulisque praeerat, cognita caede suorum Domitique et legionum adventu perterritus desperata salute oppidum deserit seque clam cum paucis barbaris p294pecunia onustus subducit atque in regnum fugere contendit. Quem Gaetuli, sui comites, in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partis conferunt. C. interim Vergilius, postquam terra marique clausus se nihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M. Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari. Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a Caninio pro consule, qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.

94 [Link to the English translation] Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus, desperata salute, cum iam cenatus4 esset cum Petreio, ut per virtutem interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant atque firmiorem imbecilliorem Iuba Petreium5 facile ferro consumpsit. Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret idque obtinuit.

95 [Link to the English translation] P. Sittius interim pulso exercitu Saburrae, praefecti Iubae, ipsoque interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam6 ad Caesarem faceret, forte incidit p296in Faustum Afraniumque, qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille. Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositis cum prima luce adortus praeter paucos equites, qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis vivos capit. Paucis post diebus dissensione in exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur; Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omnia concessit.

96 [Link to the English translation] Scipio interim cum Damasippo et Torquato et Plaetorio Rustiano navibus longis diu multumque iactati, cum Hispaniam peterent, ad Hipponem regium deferuntur, ubi classis P. Sitti id temporis erat. A qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur, ibique Scipio cum illis quos7 paulo ante nominavi interiit.

97 [Link to the English translation] Caesar interim Zamae auctione regia facta bonisque eorum venditis qui cives Romani contra populum Romanum arma tulerant praemiisque Zamensibus, qui de rege excludendo consilium ceperant, tributis vectigalibusque regiis locatis8 ex regnoque provincia facta atque ibi C. Sallustio pro consule cum imperio relicto ipse Zama egressus Uticam se recepit. Ibi bonis venditis eorum qui sub Iuba Petreioque p298ordines duxerant, Thapsitanis HS |XX, conventui eorum HS |XXX, itemque9 Hadrumetinis HS |XXX, conventui eorum HS |L multae nomine imponit; civitates bonaque eorum ab omni iniuria rapinisque defendit. Leptitanos, quorum superioribus annis bona Iuba diripuerat, et ad senatum questi per legatos atque arbitris a senatu datis sua receperant, XXX centenis milibus pondo olei in annos singulos multat, ideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iuba inierant eumque armis, militibus, pecunia iuverant. Thysdritanos propter humilitatem civitatis certo numero frumenti multat.

98 [Link to the English translation] His rebus gestis Idibus Iun. Uticae classem conscendit et post diem tertium Caralis in Sardiniam pervenit. Ibi Sulcitanos, quod Nasidium eiusque classem receperant copiisque iuverant, HS C multat et pro decumis octavas pendere iubet bonaque paucorum vendit et ante diem IIII Kal. Quint. navis conscendit et a Caralibus secundum terram provectus duodetricesimo die, ideo quod tempestatibus in portibus cohibebatur, ad urbem Romam venit.


Adnotationes Editoris:

1 so most MSS.; but perhaps Uzittam should be read with Kuebler and Bouvet.

[decorative delimiter]

2 accusatos MSS.: accusat R. Schneider.

[decorative delimiter]

3 sestertium most MSS.: sestertio Oudendorp.

[decorative delimiter]

4 conatus MSS.: cenatus Rubenius.

[decorative delimiter]

5 Iuba Petreium MSS.; but Iubam Petreius is a common restoration which not only serves to improve the word order by securing chiasmus, but also conforms to the traditional account of the duel given both in Livy, Epitome and Florus.

[decorative delimiter]

6 The MSS. reading appears corrupt: the phrase is barely intelligible in this position, and Moelken may well be right in placing it after Hispaniam. One MS. (M) gives per maritimam, whence per maritima or per oram maritimam have been conjectured.

[decorative delimiter]

7 cum quos or cum illis quas MSS.: cum illis quos Kuebler.

[decorative delimiter]

8 togatis most MSS. (irrogatis in two inferior Dresden codices): locatis R. Schneider.

[decorative delimiter]

9 itemque appears in the MSS. before Thapsitanis: Nipperdey transposed it.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Kal. Aug. 13