[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[image ALT: a blank space]

This webpage reproduces part of
The Alexandrian War

probably by Hirtius, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This text has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!


[image ALT: link to next section]
Capitula 34‑41

Caesar
de Bello Alexandrino

p10 [Capitula 1‑33]


[image ALT: Forma Alexandriae tempore bellorum civilium Caesaris.]

Forma Alexandriae

Thayer's Note: The map is from the end of the volume, where it is titled "Map 1". The topography is so changed today that adding a Google map would not have been useful.

1 [Link to the English translation] Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat; tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet. Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis aptantur;1 ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis. Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interiecta efficiebat, hanc operibus vineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis divisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte p12auxilium ferri posset, in primis vero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praebere poterat.

2 [Link to the English translation] Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur. Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant. Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae. Servos praeterea puberes armaverant; quibus domini locupletiores victum cotidianum stipendiumque praebebant. Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur; veteranas cohortis vacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut quacumque regione pugnaretur integris viribus ad auxilium ferendum opponi possent. Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant — erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat — quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant. Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis funibus iumentisque obiectis derectis plateis in quamcumque erat visum partem movebant.

p14 3 [Link to the English translation] Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homines atque acutissimi quae a nobis fieri viderant ea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderentur, et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant. Atque haec principes in consiliis contionibusque agitabant: populum Romanum paulatim in consuetudinem eius regni occupandi venire. Paucis annis ante A. Gabinium cum exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se ex fuga eodem recepisse; Caesarem venisse cum copiis, neque morte Pompei quicquam profectum quo minus apud se Caesar commoraretur. Quem si non expulissent, futuram ex regno provinciam; idque agendum mature: namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.

4 [Link to the English translation] Interim dissensione orta inter Achillan, qui veterano exercitui praeerat, et Arsinoen, regis Ptolomaei minorem filiam, ut supra demonstratum est, cum uterque utrique insidiaretur et summam imperi ipse obtinere vellet, praeoccupat Arsinoe per Ganymeden eunuchum, nutricium suum, atque Achillan interficit. Hoc occiso sine ullo socio et custode ipsa omne imperium obtinebat; exercitus Ganymedi traditur. Is suscepto officio largitionem p16in militem auget; reliqua pari diligentia administrat.

5 [Link to the English translation] Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt: nam quae flumine Nilo fertur adeo est limosa ac turbida ut multos variosque morbos efficiat; sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.

6 [Link to the English translation] Hoc probato consilio magnum ac difficile opus aggreditur. Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnum vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit: hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quam ob causam salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob rem id accidisset; nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent p18 uti atque ante consuessent, vulgoque inter se conferebant et degustando quantum inter se differrent aquae cognoscebant. Parvo vero temporis spatio haec propior bibi omnino non poterat, illa inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur.

7 [Link to the English translation] Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberet,2 alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur. Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis ipsorum non moverat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et descivisse a suis videbatur: at mihi si3 defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse4 neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur; cum vero uno tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest.

8 [Link to the English translation] Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat. Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae dulcis venas habere. Quod si alia esset p20litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo minus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paratonio vel a dextra ab insula, quae diversae navigationes numquam uno tempore adversis ventis praecluderentur. Fugae vero nullum esse consilium non solum eis quidem qui nihil praeterquam de vita cogitarent. Magno negotio impetus hostium adversos ex munitionibus sustinere; quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse. Magnam autem moram et difficultatem ascensum in navis habere, praesertim ex scaphis; summam esse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum notitiam. Hos praecipue in victoria insolentis praecursuros et loca excelsiora atque aedificia occupaturos: ita fuga navibusque nostros prohibituros. Proinde eius consili obliviscerentur atque omni ratione esse vincendum cogitarent.

9 [Link to the English translation] Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neve quam partem nocturni temporis intermittant. Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laborem incitatis magna una p22 nocte vis aquae dulcis inventa est. Ita operosa Alexandrinorum machinationibus maximisque conatibus non longi temporis labore occursum est. Eo biduo legio XXXVII. ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est. Hae naves Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur; sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas ancoras. Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, navigio actuario Caesarem faciunt certiorem.

10 [Link to the English translation] Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat. Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus,º aquandique causa remiges in terram exposuissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere. Qua re comperta magnam sibi facultatem fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt. Itaque navis omnis quas paratas habuerant ad navigandum propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare p24nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat et post horam X. diei res agebatur, nox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant; sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio que neque virtutem posset notare neque inertiam. Quibus de causis navis quas potuit Caesar ad terram detrahit, quem in locum illos successuros non existimabat.

11 [Link to the English translation] Erat una navis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata. Hanc conspicati hostes non tenuerunt sese, magnoque impetu IIII ad eam constratae naves et complures apertae contenderunt. Cui coactus est Caesar ferre subsidium, ne turpem in conspectu hostium contumeliam acciperet, quamquam, si quid gravius illis accidisset, merito casurum iudicabat. Proelium commissum est magna contentione Rhodiorum; qui cum in omnibus dimicationibus et scientia et virtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sustinere non recusabant, ne quod suorum culpa detrimentum acceptum videretur. Ita proelium secundissimum est factum. Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epibatis nudatae; magna praeterea multitudo in reliquis navibus propugnatorum est interfecta. Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset. Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento p26 leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.

12 [Link to the English translation] Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non virtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se victos viderent, ut vix ex aedificiis defendi posse se confiderent, quibus et superioribus locis sublevabantur,5 et materiam cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram verebantur. Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere naves accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt. Ac tametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt. Videbant enim non auxilia Caesari, non commeatus supportari posse, si classe ipsi valerent; praeterea nautici homines urbis et regionis maritimae cotidianoque usu a pueris exercitati ad naturale ac domesticum bonum refugere cupiebant et quantum parvulis navigiis profecissent sentiebant; itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.

p28 13 [Link to the English translation] Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae; naves veteres erant in occultis regiae navalibus, quibus multis annis ad navigandum non erant usi: has reficiebant, illas Alexandream revocabant. Deerant remi: porticus, gymnasia, publica aedificia detegebant, asseres remorum usum obtinebant; aliud naturalis sollertia, aliud urbis copia sumministrabat. Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant. Itaque paucis diebus contra omnium opinionem quadriremis XXII, quinqueremis V confecerunt; ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt. Caesar Rhodias navis VIIII habebat — nam decem missis una in cursu litore Aegyptio defecerat —, Ponticas VIII, Lycias6 V, ex Asia XII. Ex his erant quinqueremes et quadriremes decem, reliquae infra hanc magnitudinem et pleraeque apertae. Tamen virtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.

14 [Link to the English translation] Postquam eo ventum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon classe circumvehitur p30 adversasque navis hostibus constituit: in dextro cornu Rhodias collocat, in sinistro Ponticas. Inter has spatium CCCC passuum relinquit, quod satis esse ad explicandas navis videbatur. Post hunc ordinem reliquas navis subsidio distribuit; quae quamque earum sequatur et cui subveniat constituit atque imperat. Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt: in fronte collocant XXII, reliquas subsidiarias in secundo ordine constituunt. Magnum praeterea numerum minorum navigiorum et scapharum producunt cum malleolis ignibusque, si quid ipsa multitudo et clamor et flamma nostris terroris adferre possent. Erant inter duas classis vada transitu angusto, quae pertinent ad regionem Africae — sic enim praedicant, partem esse Alexandreae dimidiam Africae — satisque diu inter ipsos est exspectatum ab utris transeundi fieret initium, propterea quod ei qui intrassent et ad explicandam classem et ad receptum, si durior accidisset casus, impeditiores fore videbantur.

15 [Link to the English translation] Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus. Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret. Qui ubi cessare7 Caesarem animum advertit, 'Videris mihi,' inquit, 'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus p32intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare. Nobis rem committe: nos proelium sustinebimus — neque tuum iudicium fallemus — dum reliqui subsequantur. Hos quidem diutius in nostro conspectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est.' Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae. Progressas ultra vadum IIII Rhodias navis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt. Sustinent illi atque arte sollertiaque se explicant; ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transversa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper venientibus adversae occurrerent. Interim sunt reliquae subsecutae. Tum necessario discessum ab arte est propter angustias loci, atque omne certamen in virtute constitit. Neque vero Alexandreae fuit quisquam aut nostrorum aut oppidanorum, qui aut in opere aut in pugna occupatum animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque et votis victoriam suis ab dis immortalibus exposceret.

16 [Link to the English translation] Minime autem par erat proeli certamen. Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur victis, omniaque victoribus erant futura in incerto; cum illi, si superassent navibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur. p34Simul illud grave ac miserum videbatur, perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare; quorum si qui aut animo aut virtute cessisset, reliquis etiam esset cavendum, quibus pro se pugnandi facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis exposuerat, ut hoc maiore animo contenderent, quod omnium salutem sibi commendatam viderent. Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur. Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare. Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus. Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt.

17 [Link to the English translation] Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ratione Caesar contendendum existimavit ut insulam molemque p36ad insulam pertinentem in suam redigeret potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quo capto consilio cohortis X et levis armaturae electos, quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur, in navigia minora scaphasque imponit; alteram insulae partem distinendae manus causa constratis navibus aggreditur, praemiis magnis propositis qui primus insulam cepisset. Ac primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt: uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur. Sed ubi primum locis cognitis vadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga verterunt. His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.

18 [Link to the English translation] Neque vero diutius eaos munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maioribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis p38rebus parati venerant ad oppugnandum. Sed terror hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat; ut tum accidit. Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt; sed numerus captivorum omnino fuit sex milium.

19 [Link to the English translation] Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad pontem, qui propior erat Pharo, communivit atque ibi praesidium posuit. Hunc fuga Pharitae reliquerant; artiorem8 illum propioremque oppido Alexandrini tuebantur. Sed eum postero die simili ratione aggreditur, quod his obtentis duobus omnem navigiorum excursum et repentina latrocinia sublatum iri videbatur. Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram exposuerat — non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur —; reliquae copiae in navibus stationem obtinebant. Quo facto imperat pontem adversus hostem praevallari et, qua exitus navibus erat fornice exstructo, quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri p40 atque obstrui. Quorum altero opere effecto, ut nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eiecerunt et contra munitiones pontis latiore loco constiterunt, eodemque tempore quae consueverant navigia per pontis ad incendia onerariarum emittere ad molem constituerunt. Pugnabatur a nobis ex ponte, ex mole; ab illis ex arca, quae erat adversus pontem, et ex navibus contra molem.

20 [Link to the English translation] In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnus numerus et classiariorum ex longis navibus nostris in molem se eiecit. Pars eorum studio spectandi ferebatur, pars etiam cupiditate pugnandi. Hi primum navigia hostium lapidibus ac fundis a mole repellebant ac multum proficere multitudine telorum videbantur. Sed postquam ultra eum locum ab latere eorum aperto ausi sunt egredi ex navibus Alexandrini pauci, ut sine signis certisque ordinibus, sine ratione prodierant, sic temere in navis refugere coeperunt. Quorum fuga incitati Alexandrini plures ex navibus egrediebantur nostrosque acrius perturbatos insequebantur. Simul qui in navibus longis remanserant scalas rapere navisque a terra repellere properabant, ne hostes navibus potirentur. Quibus omnibus rebus perturbati milites nostri cohortium trium quae in ponte p42 ac prima mole constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam suorum viderent, magnam vim telorum adversi sustinerent, veriti ne ab tergo circumvenirentur et discessu navium omnino reditu intercluderentur munitionem in ponte institutam reliquerunt et magno cursu incitati ad navis contenderunt. Quorum pars proximas nacta navis multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens et dubitans quid esset capiendum consili ab Alexandrinis interfecta est; non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.

21 [Link to the English translation] Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere, eodem in periculo versatus est; postquam universos cedere animadvertit, in suum navigium se recepit. Quo multitudo hominum insecuta cum irrumperet neque administrandi neque repellendi a terra facultas daretur, fore quod accidit suspicatus sese ex navigio eicit atque ad eas quae longius constiterant navis adnatavit. Hinc suis laborantibus subsidio scaphas mittens non nullos conservavit. Navigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit. Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et paulo ultra eum numerum classiarii et remiges. Alexandrini eo loco castellum magnis munitionibus multisque tormentis confirmarunt p44 atque egestis ex mari lapidibus libere sunt usi postea ad mittenda navigia.

22 [Link to the English translation] Hoc detrimento milites nostri tantum afuerunt ut perturbarentur, ut incensi atque incitati magnas accessiones fecerint in operibus hostium expugnandis. In proeliis cotidianis, quandocumque fors obtulerat, procurrentibus et erumpentibus Alexandrinis, manum conserendi potestate facta multum proficiebat Caesar voluntate optima9 et ardentibus studiis militum; nec divulgata Caesaris hortatio subsequi legionum aut laborem aut pugnandi poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a periculosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.

23 [Link to the English translation] Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur: paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset; quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque venturi essent, nullius periculi timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent.

p46 24 [Link to the English translation] Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, tamen petentibus dare veniam utile esse statuit, quod, si quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id, quod magis illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere vellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra convenarum ac fugitivorum manum bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum. At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esse iucundius. Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa sentiret, fore eum secum adfirmans ad suos dimisit. Ille, ut ex carceribus in liberum cursum emissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut p48 lacrimas quas in colloquio proiecerat gaudio videretur profudisse. Accidisse hoc complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset. Quasi vero id Caesar bonitate tantum adductus ac non prudentissimo consilio fecisset.

25 [Link to the English translation] Cum due assumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos aut languidiores Romanos animadverterent eludentibusque militibus regis aetatem atque infirmitatem magnum dolorem acciperent neque se quicquam proficere viderent, rumoresque exsisterent magna Caesari praesidia terrestri itinere ex Syria Ciliciaque adduci, quod nondum auditum Caesari erat, commeatum, qui mari nostris supportabatur, intercipere statuerunt. Itaque expeditis navigiis locis idoneis ad Canopum in statione dispositis navibus insidiabantur nostris commeatuque. Quod ubi Caesari nuntiatum est, universam classem iubet expediri atque instrui. Praeficit huic Tiberium Neronem. Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naves atque in his Euphranor, sine quo nulla umquam dimicatio maritima, nulla etiam parum feliciter confecta erat. At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur. Nam cum ad Canopum p50ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis. Cui subsidium nemo tulit, sive quod in ipso satis praesidi pro virtute ac felicitate eius putarent esse, sive quod ipsi sibi timebant. Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.

26 [Link to the English translation] Sub idem tempus Mithridates Pergamenus, magnae nobilitatis domi scientiaeque in bello et virtutis, fidei dignitatisque in amicitia Caesaris, missus in Syriam Ciliciamque initio belli Alexandrini ad auxilia arcessenda, cum magnis copiis, quas celeriter et propensissima civitatium voluntate et sua diligentia confecerat, itinere pedestri, quo coniungitur Aegyptus Syriae, Pelusium adducit:10 idque oppidum firmo praesidio occupatum Achillae propter opportunitatem loci — namque tota Aegyptus maritimo accessu Pharo, pedestri Pelusio velut claustris munita existimatur —, repente magnis circumdatum copiis multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus et copiarum magnitudine, quas integras p52vulneratis defessisque subiciebat, et perseverantia constantiaque oppugnandi quo die est aggressus in suam redegit potestatem praesidiumque ibi suum collocavit. Inde re bene gesta Alexandream ad Caesarem contendit omnisque eas regiones per quas iter faciebat auctoritate ea quae plerumque adest victori pacarat atque in amicitiam Caesaris redegerat.

27 [Link to the English translation] Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe ab Alexandrea, qui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litterae cepit: nam pars quaedam fluminis Nili derivata11 duobus itineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diversissimo ad litus intervallo mari coniungitur. Cui loco cum appropinquare Mithridaten rex cognovisset et transeundum ei flumen sciret, magnas adversus eum copias misit, quibus vel superari delerique Mithridaten vel sine dubio retineri posse credebat. Quem ad modum autem optabat eum vinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri. Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus victoriae societatem. Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia12 consuetudine nostra castris vallatis sustinuit; cum vero incaute atque insolenter succedere p54eos munitionibus videret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit. Quod nisi locorum notitia reliqui se texissent partimque in navis quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti essent. Qui ut paulum ab illo timore se recrearunt, adiuncti eis qui subsequebantur rursus oppugnare Mithridaten coeperunt.

28 [Link to the English translation] Mittitur a Mithridate nuntius Caesari qui rem gestam perferret. Cognoscit ex suis eadem haec accidisse rex. Ita paene sub idem tempus et rex ad opprimendum Mithridaten proficiscitur et Caesar ad recipiendum. Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat. Caesar eodem itinere uti noluit, ne navibus in flumine dimicaret, sed circumvectus est eo mari, quod Africae pars esse dicitur, sicuti supra demonstravimus; prius tamen regis copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi posset, eumque ad se victorem incolumi exercitu recepit. Consederat cum copiis rex loco natura munito, quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus subiecta; tribus autem ex lateribus variis genere munitionibus tegebatur: unum latus erat adiectum flumini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem castrorum obtineret, tertium palude cingebatur.

p56 29 [Link to the English translation] Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis rupis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII. Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent: nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat. Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proeli cum Alexandrinis certaretur. Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis eis13 repentinoque aggere iniecto flumen transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent; sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.

30 [Link to the English translation] Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit. Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda p58 castra succedere noluit. Itaque non magno intervallo relicto ab hoste castra posuit. Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret. Itaque eo cursu, quo refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex partibus aditus oppugnationibus nostris dabatur: una, quam liberum accessum habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat. Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partem, quae facillimum aditum habebat; plurimum proficiebant in repellendis vulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant: diversis enim telis nostri figebantur, adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo multae naves instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.

31 [Link to the English translation] Caesar cum videret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter locorum difficultatem, cumque animum adverteret excelsissimum p60 locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabantur, cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia virum praestantem. Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt. Quorum perturbatione nostrorum animi adeo sunt incitati ut paene eodem tempore ex omnibus partibus, primi tamen editissimum castrorum locum caperent; ex quo decurrentes magnam multitudinem hostium in castris interfecerunt. Quod periculum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitarunt in eam partem quae flumini erat adiuncta. Horum primis in ipsa fossa munitionis magna ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt. Constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in navem multitudine eorum qui ad proximas navis adnatabant demerso navigio perisse.

32 [Link to the English translation] Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandream p62cum equitibus contendit atque ea parte oppidi victor introiit quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum, qui non tantum bellum ipsum se dimicationem sed etiam talem adventum eius felicem fuisse laetabantur.

33 [Link to the English translation] Caesar Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quos Ptolomaeus testamento scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur. Nam maiore ex duobus pueris, rege, amisso minori tradidit regnum maiorique ex duabus filiis, Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque eius; minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno p64statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur. Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti. Simul ad imperi nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si permanerent in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos; si essent ingrati, posse isdem praesidiis coerceri. Sic rebus omnibus confectis et collocatis ipse14 profectus est in Syriam.


Adnotationes Editoris:

1 So MSS.: temptantur Nipperdey, perhaps rightly.

[decorative delimiter]

2 The MSS. are divided between iuberent and iuberet.

[decorative delimiter]

3 ut mihi MSS.: at mihi si Madvig.

[decorative delimiter]

4 essent MSS.: esse Nipperdey.

[decorative delimiter]

5 This clause is faulty as it stands in the MSS., which read — quibus et superioribus locis sublevabantur, ut ex aedificiis defendi possent. I have adopted Dinter's conjecture.

[decorative delimiter]

6 Lycias or licias MSS.: <Syrias . . . Ci>licias Schneider.

[decorative delimiter]

7 Caesaris MSS.: cessare Caesarem Hoffmann.

[decorative delimiter]

8 fortiorem or certiorem MSS.: artiorem Vielhaber.

[decorative delimiter]

9 Alexandrinis manum comprehendi multum operibus et MSS. I have adopted Dinter's conjecture.

[decorative delimiter]

10 adducit, the MSS. reading, is difficult. Davies proposed advenit: Hoffmann adductis, id oppidum . . . deleting cum before magnis copiis.

[decorative delimiter]

11 derivata inter se MSS. Duebner deleted inter se.

[decorative delimiter]

12 Some MSS. add the words constantiaque virtutum et Alexandrinorum imprudentia.

[decorative delimiter]

13 eis added by Nipperdey.

[decorative delimiter]

14 The MSS. add itinere terrestri, which Nipperdey deleted.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 13