[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[image ALT: link to previous section]
Capitula 1‑33

This webpage reproduces part of
The Alexandrian War

probably by Hirtius, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This text has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!


[image ALT: link to next section]
Capitula 42‑47

Caesar
de Bello Alexandrino

p64 [Capitula 34‑41]

Thayer's Note: The map is from the end of the volume, to which I've added the Google map of the area today.

[image ALT: A political map of Asia and the Eastern Mediterranean in the time of Julius Caesar. It is square and in modern terms, shows Turkey, Syria, Lebanon, Israel, and northern Egypt; the ancient regions marked are Asia, Bithynia, Galatia, Pontus, Armenia, Cappadocia, Cilicia, Syria, Arabia Petraea and the Nabataen territory, and Egypt; Cyprus, Rhodes, and Crete.]

Forma II.: Asia parsque orientalis Maris Romani

34 [Link to the English translation] Dum haec in Aegypto geruntur, rex Deiotarus ad Domitium Calvinum, cui Caesar Asiam finitimasque provincias administrandas tradiderat, venit oratum ne Armeniam minorem, regnum suum, neve Cappadociam, regnum Ariobarzanis, possideri vastarique pateretur a Pharnace; quo malo nisi liberarentur, imperata se facere pecuniamque promissam Caesari non posse persolvere. Domitius, non tantum ad explicandos sumptus rei militaris cum pecuniam necessariam esse iudicaret, sed etiam turpe populo Romano et C. Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, p66Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret. Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus, XXXVI., secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius evocatas; quarum altera bello Alexandrino non occurrit, quod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adiungit Cn. Domitius legioni XXXVI. duas ab Deiotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra compluris annos constitutas habebat, equitesque C, totidemque ab Ariobarzane sumit. Mittit P. Sestium ad C. Plaetorium quaestorem, ut legionem adduceret quae ex tumultuariis militibus in Ponto confecta erat, Quintumque Patisium in Ciliciam ad auxilia arcessenda. Quae copiae celeriter omnes iussu Domiti Comana convenerunt.

35 [Link to the English translation] Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia se decessisse, Armeniam minorem recepisse, quam paterno nomine iure obtinere deberet. Denique eius regni causa integral Caesari servaretur: paratum enim se facere quod is statuisset. Cn. Domitius cum animadverteret eum Cappadocia quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium p68putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet; neque enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste eum postulare utilitarian Caesaris adventum res integra differretur; id enim esse integrum quod ita esset ut fuisset. His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Ponto a Comanis iugum editum Silvestre est, pertinens in Armeniam minorem, quo Cappadocia finitur ab Armenia; cuius itineris has esse certas opportunitates vidit,1 quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat sumministratura.

36 [Link to the English translation] Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque munera Domitio ferrent. Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat. Magnis et continuis itineribus confectis cum adventaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppido remotis, castra p70posuit longe a Nicopolis circiter milia passuum VII. Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obversari, ut sive amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum adverteret versari tamquam amicorum adventu, sive inimicus ut in hostium finis veniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.

37 [Link to the English translation] Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse. At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam. Ita Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum vereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra revocavit. Domitius postero die propius Nicopolim accessit castraque oppido contulit. Quae cum muniunt nostri, Pharnaces aciem instruxit suo more atque instituto. and fronte enim simplici derecta acie cornua trinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabantur acie duobus dextra p72sinistraque intervallis simplicibus ordinibus instructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro vallo constituta.

38 [Link to the English translation] Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet. Qua cognita re Pharnaces victoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret. Itaque ab oppido, qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris videbat, fossas duas derectas non ita magno medio intervallo relicto IIII pedum altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suam non producere aciem. Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat; qui neque aliter utilis esse poterat et multum numero anteibat nostrum equitatum.

39 [Link to the English translation] Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reicerat rursus appeteret aut sine causa2 discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit; XXXVI. legionem in dextro cornu collocavit, Ponticam in sinistro, Deiotari legiones in mediam aciem contulit, quibus p74tamen angustissimum intervallum frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis collocatis. sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.

40 [Link to the English translation] Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur: acriter varieque pugnatur. Nam XXXVI. legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret aversosque hostis aggrederetur. At Pontica ex altera parte legio, cum paulum aversa hostibus cessisset, fossam autem circumire ac transcendere3 conata esset, ut aperto latere aggrederetur hostem, in ipso transitu fossae confixa et oppressa est. Deiotari vero legiones vix impetum sustinuerunt. Ita victrices regiae copiae cornu suou dextro mediaque acie converterunt se ad XXXVI. legionem. Quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium; quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit. Ita Pontica legione paene tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta XXXVI. legio in loca se superiora contulit non amplius CCL desideratis. Ceciderunt eo proelio splendidi atque inlustres viri non nulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit p76itineribusque tutis per Cappadociam se in Asiam recepit.

41 [Link to the English translation] Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupavit ibique et victor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expugnavit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.


Adnotationes Editoris:

1 vidit added by Forchhammer.

[decorative delimiter]

2 sine causa MSS. Hoffmann conjectured si negatis.

[decorative delimiter]

3 acies secundo MSS.: ac transcendere Nipperdey.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 13