[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[image ALT: link to previous section]
Capitula 48‑64

This webpage reproduces part of
The Alexandrian War

probably by Hirtius, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This text has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!

[image ALT: a blank space]

Caesar
de Bello Alexandrino

p114 [Capitula 65‑78]

65 [Link to the English translation] Cum in Syriam Caesar ex Aegypto venisset atque ab eis qui Roma venerant ad eum cognosceret litterisque urbanis animadverteret multa Romae male et inutiliter administrari neque ullam partem rei publicae satis commode geri, quod et contentionibus tribuniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione atque indulgentia tribunorum militum et qui legionibus praeerant multa contra morem consuetudinemque militarem fierent, quae dissolvendae disciplinae severitatisque essent, eaque omnia flagitare adventum suum videret, tamen praeferendum existimabat, quas in provincias regionesque venisset, eas ita relinquere constitutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura legesque acciperent, externorum hostium metum deponerent. Haec in p116Syria, Cilicia, Asia celeriter se confecturum sperabat, quod hae provinciae nullo bello premebantur; in Bithynia ac Ponto plus oneris videbat sibi impendere. Non excessisse enim Ponto Pharnacen audiebat neque excessurum putabat, cum secundo proelio vehementer esset inflatus quod contra Domitium Calvinum fecerat. Commoratus fere in omnibus civitatibus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis et viritim et publice tribuit, de controversiis veteribus cognoscit ac statuit; reges, tyrannos, dynastas provinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.

66 [Link to the English translation] Paucis diebus in ea provincia consumptis Sextum Caesarem, amicum et necessarium suum, legionibus Syriaeque praeficit; ipse eadem classe qua venerat proficiscitur in Ciliciam. Cuius provinciae civitates omnis evocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est. Ibi rebus omnibus provinciae et finitimarum civitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendum non diutius moratur, magnisque itineribus per Cappadociam confectis biduum Mazacae commoratus Comana venit,1 vetustissimum et sanctissimum in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione p118colitur ut sacerdos eius deae maiestate, imperio, potentia secundus a rege consensu gentis illius habeatur. Id homini nobilissimo Lycomedi Bithyno adiudicavit, qui regio Cappadocum genere ortus iure minime dubio, vetustate tamen propter adversam fortunam maiorum suorum mutationemque generis intermisso sacerdotium id repetebat. Fratri autem Ariobarzanis Ariarathi, cum bene meritus uterque eorum de re publica esset, ne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret aut heres regni terreret Ariobarzanen, partem Armeniae minoris concessit, cumque Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio ac dicione esset.2 Ipse iter inceptum simili velocitate conficere coepit.

67 [Link to the English translation] Cum propius Pontum finisque Gallograeciae accessisset, Deiotarus, tetrarches Gallograeciae tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatus, depositis regiis insignibus neque tantum privato vestitu sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem venit oratum ut sibi ignosceret, quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuisset exercitibus imperiisque coactus3 p120in Cn. Pompei castris fuisset: neque enim se debuisse iudicem esse controversiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis.

68 [Link to the English translation] Contra quem Caesar, cum plurima sua commemorasset officia quae consul ei decretis publicis tribuisset, cumque defensionem eius nullam posse excusationem eius imprudentiae recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus populusque Romanus, ubi res publica esset, quis denique post L. Lentulum, C. Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, veter hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum, de controversiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium vestitum ei restituit. Legionem autem eam quam ex genere civium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere iussit.

69 [Link to the English translation] Cum in Pontum venisset copiasque omnis in unum locum coegisset, quae numero atque exercitatione bellorum mediocres erant — excepta enim legione sexta, quam secum abduxerat Alexandrea veteranam p122multis laboribus periculisque functam multisque militibus partim difficultate itinerum ac navigationum partim crebritate bellorum adeo deminutam, ut minus mille hominibus in ea esset, reliquae erant tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn. Domitium fecisse cum Pharnace scripsimus fuerant —, legati a Pharnace missi Caesarem adeunt atque imprimis deprecantur ne eius adventus hostilis esset: facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent. Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare voluisse, cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset.

70 [Link to the English translation] Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, si quae polliceretur repraesentaturus esset. Monuit autem, ut solebat, mitibus verbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non misissent. Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscere neque provinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui fuissent in se officiosi. Quin4 id ipsum quod commemorant officium fuisse utilius Pharnaci, qui providisset ne vinceretur, quam sibi cui di immortales victoriam tribuissent. Itaque se p124magnas et gravis iniurias civium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci. Nam neque interfectis amissam vitam neque exsectis virilitatem restituere posse; quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent. Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent. Si fecisset, iam tunc sibi mitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere consuessent. Miserat enim Pharnaces coronam auream. His responsis datis legatos remisit.

71 [Link to the English translation] At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur — nemini etiam erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem revocari —, lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit. Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueverat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret.

72 [Link to the English translation] Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis, p126velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles; quorum editissimus unus, qui propter victoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus est5 oppido nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnaces veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupavit.

73 [Link to the English translation] Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset videretque eas vallis quibus regia castra munirentur eodem intervallo sua castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepissent, quae multo erant propiora regis castris, aggerem comportari iubet intra munitiones. Quo celeriter collato proxima nocte vigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum proelium adversus Triarium fecerat. Huc omnem comportatum p128aggerem ex castris per servitia aggeri6 iussit, ne quis ab opere miles discederet, cum spatio non amplius passuum mille intercisa vallis castra hostium divideret ab opere incepto Caesaris castrorum.

74 [Link to the English translation] Pharnaces, cum id repente prima luce animadvertisset, copias suas omnis pro castris instruxit. Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur. Itaque deterritus non est quo minus prima acie pro vallo instructa reliqua pars exercitus opus faceret. At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, sive paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, sive etiam fiducia veterani exercitus sui, p130quem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta valle coepit. Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset: cum interim Pharnaces eodem gradu quo in praeruptam descenderat vallem ascendere adversus arduum collem instructis copiis coepit.

75 [Link to the English translation] Caesar incredibili eius vel temeritate vel fiducia commotus neque opinans imparatusque oppressus eodem tempore milites ab opere revocat, arma capere iubet, legiones opponit aciemque instruit; cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris. Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos milites perturbant; quae tamen celeriter multitudine telorum opprimuntur. Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum adiuvante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate; qui cum omnibus casibus bellicis intersunt, tum praecipue eis quibus nihil ratione potuit administrari.

76 [Link to the English translation] Magno atque acri proelio comminus facto, dextro cornu, quo veterana legio sexta erat collocata, p132initium victoriae natum est. Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui velocitate effugere poterant, armis tamen proiectis vallem transgressi nihil ex loco superiore inermi proficere poterant. At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit; cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.

77 [Link to the English translation] Tali victoria totiens victor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod maximum bellum tanta celeritate confecerat, quodque subiti periculi recordatione laetior victoria facilis ex difficillimis rebus p134acciderat. Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.

78 [Link to the English translation] Ita per Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter facit omniumque earum provinciarum de controversiis cognoscit et statuit; iura in tetrarchas, reges, civitates distribuit. Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum — nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo parvulum secum asportaverat in castra multosque retinuerat annos — regem Bosphori constituit, qui7 sub imperio Pharnacis fuerat, provinciasque populi Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege munivit. Eidem tetrarchian Gallograecorum iure gentis et cognationis adiudicavit occupatam et possessam paucis ante annis a Deiotaro. Neque tamen usquam diutius moratus est quam necessitas urbanarum seditionum pati videbatur. Rebus felicissime celerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione venit.


Adnotationes Editoris:

1 venit is read by two MSS., but is omitted by the rest.

[decorative delimiter]

2 this sentence is in great disorder in the MSS.: I have adopted Nipperdey's conjectural restoration of a presumed lacuna.

[decorative delimiter]

3 coactus added by Glandorp.

[decorative delimiter]

4 quam or iis or his MSS.: quin Nipperdey.

[decorative delimiter]

5 I have adopted Vielhaber's restoration.

[decorative delimiter]

6 agerentur MSS.: aggeri, with per added before servitia, is Kuebler's conjecture.

[decorative delimiter]

7 quod MSS.: qui Dinter.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Feb. 13