[image ALT: Much of my site will be useless to you if you've got the images turned off!]
mail:
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[image ALT: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

This webpage reproduces
The Spanish War

by an unknown author, attached to the name of
Julius Caesar

Loeb Classical Library
1955

The text is in the public domain.

This page has been carefully proofread
and I believe it to be free of errors.
If you find a mistake though,
please let me know!

p310 Caesar
de Bello Hispaniensi


[image ALT: A map of Baetica (a region of southern Spain) in the time of the war between Caesar and Pompey.]

Thayer's Note: The map — a larger, fully readable version (836K) opens in a separate window — is from the end of the volume, where it is titled "Map 6". I've added the Google map of the area today; at a somewhat different scale, unavoidably.

1 [Link to the English translation] Pharnace superato, Africa recepta, qui ex his proeliis cum adulescente Cn. Pompeio profugissent, cum . . . et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, . . . quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit.1 Ita partim precibus partim vi bene magna comparata manu provinciam vastare. Quibus in rebus non nullae civitates sua sponte auxilia mittebant, item non nullae portas contra cludebant. Ex quibus si qua oppida vi ceperat, cum aliquis ex ea civitate optime de Cn. Pompeio meritus civis esset, propter pecuniae magnitudinem alia qua ei inferebatur causa, ut eo de medio sublato ex eius pecunia latronum largitio fieret. Ita pacis commoda hoste p312orta: eo2 maiores augebantur copiae. Hoc crebrius3 nuntiis in Italiam missis civitates contrariae Pompeio auxilia sibi depostulabant.

2 [Link to the English translation] C. Caesar dictator tertio, designatus dictator quarto multis ante iter rebus confectis4 cum celeri festinatione ad bellum conficiendum in Hispaniam cum venisset, legatique Cordubenses, qui a Cn. Pompeio discessissent, Caesari obviam venissent, a quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quod nec opinantibus adversariis eius provinciae potitus esset, simulque quod tabellariis, qui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essent, qui certiorem Cn. Pompeium de Caesaris adventu facerent, ipse suum eius adventus metum significasset,5 multa praeterea veri similia proponebant. Quibus rebus adductus quos legatos ante exercitui praefecerat Q. Pedium et Q. Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex provincia fuisset praesidio esset. Ad quos celerius quam ipsi opinati sunt appropinquavit neque, ut ipse voluit, equitatum sibi praesidio habuit.

3 [Link to the English translation] Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui cum praesidio Cordubam tenebat, quod eius provinciae caput esse existimabatur; ipse autem Cn. Pompeius adulescens Uliam6 oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi detinebatur. Quo ex oppido p314cognito Caesaris adventu legati clam praesidia Cn. Pompei Caesarem cum adissent, petere coeperunt uti sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar — eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse — celeriter sex cohortis secunda vigilia iubet proficisci, pari equites numero. Quibus praefecit hominem eius provinciae notum et non parum scientem, L. Vibium7 Paciaecum. Qui cum ad Cn. Pompei praesidia venisset, incidit idem temporis ut tempestate adversa vehementique vento adflictaretur; aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum agnoscere possent. Cuius incommodum summam utilitatem ipsis praebebat. Ita cum ad eum locum venerunt, iubet binos equites conscendere, et recta per adversariorum praesidia ad oppidum contendunt. Mediisque eorum praesidiis cum essent, cum quaereretur qui essent, unus ex nostris respondit, ut sileat verbum facere: nam id temporis conari ad murum accedere, ut oppidum capiant; et partim tempestate impediti vigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur. Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt recepti, et pedites p316dispositi8 partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in adversariorum castra fecerunt. Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset, existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope captos esse.

4 [Link to the English translation] Hoc misso ad Uliam praesidio Caesar, ut Pompeium ab ea oppugnatione deduceret, ad Cordubam contendit, ex quo itinere loricatos viros fortis cum equitatu ante praemisit. Qui simul in conspectum oppidi se dederunt, cum equis recipiuntur, hoc a Cordubensibus nequaquam poterat animadverti. Appropinquantibus ex oppido bene magna multitudo ad equitatum concidendum cum exissent, loricati, ut supra scripsimus, ex equis descenderunt et magnum proelium fecerunt, sic uti ex infinita hominum multitudine pauci in oppidum se reciperent. Hoc timore adductus Sex. Pompeius litteras fratri misit ut celeriter sibi subsidio veniret, ne prius Caesar Cordubam caperet quam ipse illo venisset. Itaque Cn. Pompeius Ulia prope capta litteris fratris excitus cum copiis ad Cordubam iter facere coepit.

5 [Link to the English translation] Caesar, cum ad flumen Baetim venisset neque propter altitudinem fluminis transire posset, lapidibus corbis plenos demisit: insuper ponit trabes; ita ponte facto copias ad castra tripertito traduxit. Tendebat adversum oppidum e regione pontis, ut p318supra scripsimus, tripertito.9 Huc cum Pompeius cum suis copiis venisset, ex adverso pari ratione castra ponit. Caesar, ut eum ab oppido commeatuque excluderet, bracchium ad pontem ducere coepit: pari idem condicione Pompeius facit. Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontem occuparet; ex qua contentione cotidiana minuta proelia fiebant, ut modo hi, non numquam illi superiores discederent. Quae res cum ad maiorem contentionem venisset, ab utrisque comminus pugna inita, dum cupidius locum student tenere, propter pontem coagulabantur,10 fluminis ripas appropinquantes coangustati praecipitabantur. Hic alternis11 non solum morti mortem exaggerabant, sed tumulos tumulis exaequabant. Ita diebus compluribus consumptis cupiebat Caesar, si qua condicione posset, adversarios in aequum locum deducere et primo quoque tempore de bello decernere.

6 [Link to the English translation] Id cum animadverteret adversarios minime velle, quo eos quomodo ab Ulia12 retraxerat in aequum p320deduceret, copiis flumine traductis noctu iubet ignis fieri magnos: ita firmissimum eius praesidium Ateguam proficiscitur. Id cum Pompeius ex perfugis rescisset, qua die facultatem nactus est, relinquens montis13 et angustias, carra complura multosque onustos14 retraxit et ad Cordubam se recepit. Caesar munitionibus Ateguam15 oppugnare et bracchia circumducere coepit. Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci,16 cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu17 castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima. Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus et equitum turmis circumcludunt Caesaris equites et concidunt, sic ut vix in ea caede pauci effugerent.

7 [Link to the English translation] Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsum per convallis castra inter duo oppida Ateguam et Ucubim in monte constituit. Caesar interim munitionibus ceterisque quae ad oppugnandum opus fuerunt perfectis aggerem vineasque agere instituit.18 Haec loca sunt montuosa et natura impedita19 ad rem militarem; quae planitie p322dividuntur, Salso flumine, proxime tamen Ateguam ut flumen sit circiter passus duo milia. Ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita Pompeius in conspectu utrorumque oppidorum, neque suis ausus est subsidio venire. Aquilas et signa habuit XIII legionum; sed ex quibus aliquid firmamenti se existimabat habere duae fuerunt vernaculae, quae a Trebonio transfugerant; una facta ex colonis qui fuerunt in his regionibus; quarta fuit Afraniana ex Africa quam secum adduxerat; reliquae ex fugitivis auxiliariisve20 consistebant: nam de levi armatura et equitatu longe et virtute et numero nostri erant superiores.

8 [Link to the English translation] Accedebat hoc ut longius duceret bellum Pompeius, quod loca sunt edita et ad castrorum munitiones non parum idonea. Nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem et non minus copiosam aquationem21 inopem difficilemque p324habet oppugnationem. Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa, rudere, non tegulis teguntur; simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt. Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles. Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur, ut civitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur; id quod in hoc contigit bello. Nam cum inter Ateguam et Ucubim, quae oppida supra sunt scripta, Pompeius habuit castra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis castris circiter milia passuum IIII grumus est excellens natura, qui appellatur Castra Postumiana: ibi praesidi causa castellum Caesar habuit constitutum.

9 [Link to the English translation] Quod Pompeius, quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat a castris Caesaris, animadvertebat,22 et, quia flumine Salso intercludebatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta loci difficultate ad subsidium mittendum se committeret.23 Ita fretus opinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit. Cum appropinquassent, clamore repentino telorumque multitudine iactus facere coeperunt, uti magnam partem hominum vulneribus p326adficerent. Quo peracto, cum ex castello repugnare coepissent maioribusque castris Caesari nuntius esset allatus, cum III legionibus est profectus, ut laborantibus succurreret nostris;24 et cum ad eos appropinquasset, fuga perterriti multi sunt interfecti, complures capti, in quibus duo centuriones:25 multi praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.

10 [Link to the English translation] Insequenti luce Arguetius ex Italia cum equitatu venit. Is signa Saguntinorum rettulit quinque, quae ab oppidanis cepit. Suo loco praeteritum est26 quod equites ex Italia cum Asprenate ad Caesarem venissent. Ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubam versus iter facere coepit. Rex nomine Indo, qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est et interfectus.

11 [Link to the English translation] Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant. Ex his capti L cum iumentis ad nostra adducti sunt castra. Eo die Q. Marcius, tribunus militum qui fuit Pompei, ad nos transfugit; et noctis tertia vigilia in oppido acerrime p328pugnatum est, ignemque multum miserunt.27 Hoc praeterito tempore C. Fundanius, eques Romanus, ex castris adversariorum ad nos transfugit.

12 [Link to the English translation] Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo, qui dixerunt se servos esse. Cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea cum Fabio28 et Pedio fuerant . . . et a29 Trebonio transfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii, qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis manibus missi sunt facti. Pari consuetudine vigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudinem iactando bene magnum tempus consumpserunt complurisque vulneribus adfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem VI. fecerunt, cum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coeperunt; quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco defendebantur. Hi30 cum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum, etsi inferiore loco premebantur, p330repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.31

13 [Link to the English translation] Postero die Pompeius ex castris suis bracchium coepit ad flumen Salsum ducere;32 et cum nostri equites pauci in statione fuissent a pluribus reperti, de statione sunt deiecti et occisi tres. Eo die A. Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit. Speculator de legione II. Pompeiana captus a militibus et interfectus est; idemque temporis glans missa est inscripta: quo die ad oppidum capiundum accederent, se scutum esse positurum. Qua spe non nulli, dum sine periculo murum ascendere et oppido potiri posse se sperant, postero die ad murum opus facere coeperunt, et bene magna prioris muri parte deiecta.33 . . . Quo facto ab oppidanis, ac si suarum partium essent, conservati . . . p332missos facere loricatos, qui praesidi causa praepositi oppido a Pompeio essent, orabant. Quibus respondit Caesar se condiciones dare, non accipere consuevisse. Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt; propter quod fere magna pars hominum qui in castris nostris essent non dubitarunt quia eruptionem eo die essent facturi. Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu vehementissime, simulque ballista missa a nostris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre fuerant quinque deiecti sunt et puer, qui ballistam solitus erat observare.

14 [Link to the English translation] Eius diei praeterito tempore34 Pompeius trans flumen Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset. Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti. Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exsultabant gloria longius quod nostris cedentibus p334prosequi coepissent. Qui cum aequo35 loco a nostris recepti essent, ut consuessent, eximia36 virtute clamore facto aversati sunt proelium facere.

15 [Link to the English translation] Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo: cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur; id quod contra37 in hoc accidit proelio. Cum pedites levi armatura lecti ad pugnam equitibus nostris nec opinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt. Ita exiguo tempore eques pedestre38 proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint. In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti. Nostri ceciderunt III, saucii XII pedites et equites V. Eius diei insequenti p336tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est. Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt aggressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros; quod post hominum memoriam numquam est factum.

16 [Link to the English translation] Huius diei extremo tempore a Pompeianis clam nostros39 tabellarius est missus, ut ea nocte turres aggeremque incenderent et tertia vigilia eruptionem facerent. Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem noctis40 consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta, cratis41 ad fossas complendas et harpagones ad casas, quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum, vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent: nam quod existimabat eos posse conatum42 efficere, nocte tota ultra ibat flumen Salsum in acie. Quod factum licet nec opinantibus nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam p338armaque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt, qui postero die sunt interfecti. Eodemque tempore transfuga nuntiavit ex oppido Iunium, qui in cuniculo fuisset, iugulatione oppidanorum facta clamasse facinus se nefandum et scelus fecisse; nam eos nihil meruisse quare tali poena adficerentur qui eos ad aras et focos suos recepissent, eosque hospitium scelere contaminasse; multa praeterea dixisse: qua oratione deterritos amplius iugulationem non fecisse.

17 [Link to the English translation] Ita postero die Tullius legatus cum Catone at Antonio43 venit et apud Caesarem verba fecit: 'Utinam quidem di immortales fecissent ut tuus potius miles quam Cn. Pompei factus essem et hanc virtutis constantiam in tua victoria, non in illius calamitate praestarem. Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut cives Romani indigentes praesidi simus et propter patriae luctuosam perniciem demur44 hostium numero, qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in adversa secundam obtinuimus,45 qui legionum tot impetus sustentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus p340telorumque missus exceptantes, relicti46 et deserti a Pompeio, tua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut . . .'47 'qualem gentibus me praestiti, similem in civium deditione praestabo.'

18 [Link to the English translation] Remissis legatis, cum ad portam venissent, introiit48 Tib. Tullius; et cum introeuntem Catonem49 Antonius insecutus non esset, revertit ad portam et hominem apprehendit. Quod Tiberius cum fieri animadvertit, simul pugionem eduxit et manum eius incidit. Ita refugerunt ad Caesarem. Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit, et innotuit, quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque licere castris Cn. Pompei nuntiare neque dicere perisse quemquam.50 Servus, cuius dominus in Caesaris castris fuisset — uxorem et filios in oppido reliquerat — dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit . . . et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar quae in oppido ad defendendum compararentur. Ita litteris acceptis, cum in oppidum revertisse qui mittere glandem inscriptam solebat.51 p342 . . . Insequenti tempore duo Lusitani fratres transfugae nuntiarunt quam Pompeius contionem habuisset: quoniam oppido subsidio non posset venire, noctu ex adversariorum conspectu se deducerent ad mare versum; unum respondisse ut potius ad dimicandum descenderet quam signum fugae ostenderet; eum qui ita locutus esset iugulatum. Eodem tempore tabellarii eius deprensi qui ad oppidum veniebant: quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et, qui vitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere; id si fecisset, ei se promisit omnia concessurum. Quod difficile erat factu, ut eam turrem sine periculo quis incenderet. Ita fune crura deligatus,52 cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus. Eadem nocte transfuga nuntiavit Pompeium et Labienum de iugulatione oppidanorum indignatos esse.

19 [Link to the English translation] Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea, quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti p344luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem; illam oppressam et iugulatam. Hoc praeterea tempore tabellae de muro sunt deiectae, in quibus scriptum est inventum: 'L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo'. Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant Caesarem adierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit se Caesarem esse fidemque praestaturum. Ita ante diem XI. Kalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus.

20 [Link to the English translation] Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit: Caesar movit et propius castra castris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubensis convocasse eisque ita imperavisse, ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores. Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captum p346servus est prensus in cuniculo quem supra demonstravimus dominum iugulasse; is vivus est combustus. Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura. Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula. Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae.

21 [Link to the English translation] Postero die equites cum levi armatura ex adversariorum castris ad nos transfugerunt. Et eo tempore circiter XL equites ad aquatores nostros excucurrerunt, non nullos interfecerunt, item alios vivos abduxerunt; e quibus capti sunt equites VIII. Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII, qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos rursus in53 oppidum iussit deduci; ex quibus effugerunt CXX et ad Caesarem venerunt.

22 [Link to the English translation] Hoc praeterito tempore, qui in oppido Ategua Ursaonenses54a capti sunt legati profecti sunt cum nostris uti rem gestam Ursaonensibus54b referrent; quid sperarent de Cn. Pompeio, cum viderent hospites iugulari, praeterea multa scelera ab eis fieri qui praesidi causa ab eis reciperentur. Qui cum55 ad oppidum venissent, nostri, qui fuissent equites Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, praeter quam qui eius civitatis fuissent. Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis p348cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent, illi praesidio insecuti ex aversione56 legatos iugularunt. Duo reliqui ex eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt . . .57 et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. Qui cum certum comperissent legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto eum qui legatos iugulasset lapidare et ei manus intentare coeperunt: illius opera se perisse. Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei liceret legatum ad Caesarem proficisci: illi se satisfacturum. Potestate data cum inde esset profectus, praesidio comparato, cum bene magnam manum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit. — Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona venire58 neque extra vallum licere59 exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum metu conterritos compluris profugere Baeturiam; neque sibi ullam spem victoriae propositam habere et, si qui ex nostris transfugerent, in p350levem armaturam coici eumque60 non amplius XVII accipere.

23 [Link to the English translation] Insequenti tempore Caesar castris castra contulit et bracchium ad flumen Salsum ducere coepit. Hic dum in opere nostri distenti essent, complures ex superiore loco adversariorum decucurrerunt nec desinentibus nostris61 multis telis iniectis compluris vulneribus adfecere. Hic tum, ut ait Ennius, 'nostri cessere parumper'. Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex legione V. flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute pluris cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit. Ita cum eius comes impar62 proelium facere coepisset, cum undique se circumveniri animum advertisset, regressus63 pedem offendit. In huius concidentis centurionis ac viri64 fortis insignia cum compluris adversariorum concursum facerent, equites nostri transgressi inferiore65 loco p352adversarios ad vallum agere coeperunt. Ita cupidius dum intra praesidia illorum student caedem facere, a turmis et levi armatura sunt interclusi. Quorum nisi summa virtus fuisset, vivi capti essent: nam et munitione praesidi ita coangustabantur ut eques spatio intercluso vix se defendere posset. Ex utroque genere pugnae complures sunt vulneribus adfecti, in quis etiam Clodius Arquitius; inter quos ita comminus est pugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratus gloria se efferentis.

24 [Link to the English translation] Postero die ad Soricariam66 utrorumque convenere copiae. Nostri bracchia ducere coeperunt. Pompeius cum animadverteret castello se excludi Aspavia, quod est ab Ucubi milia passuum V, haec res necessario devocabat ut ad dimicandum descenderet; neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo . . .67 excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire. Quo de facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt deiecti in planitiem. 68 Quae res secundum nostris efficiebat proelium. Undique cedentibus p354adversariis non parum magna in caede versabantur. Quibus mons, non virtus, saluti fuit. Quo subsidio subnisi,69 nisi advesperasset, a paucioribus nostris omni auxilio privati essent. Nam ceciderunt ex levi armatura CCCXXIIII, ex legionariis CXXXVIII, praeterquam quorum arma et spolia sunt ablata. Ita pridie duorum centurionum interitio hac adversariorum poena est litata.

25 [Link to the English translation] Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto: nam praeter equites nullo loco aequo se committere audebant. Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque vociferantibus legionariis, cum locum efflagitarent, ut consueti insequi — existimare posses paratissimos esse ad dimicandum — nostri ex humili convalle bene longe sunt egressi et planitie in aequiore 70 loco constiterunt. Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequum locum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem, qui fidens viribus ex adversariis sibi parem esse neminem p356agitare coepit. Hic, ut fertur Achillis Memnonisque congressus, Q. Pompeius Niger, eques Romanus Italicensis, ex acie nostra ad congrediendum progressus est. Quoniam ferocitas Antisti omnium mentes converterat ab opere ad spectandum, acies sunt dispositae: nam inter bellatores principesque dubia erat posita victoria, ut prope videretur finem bellandi duorum dirimere pugna. * Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum fautorumque voluntate habebatur. Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, scutorumque laudis insignia praefulgens opus caelatum . . . quorum certamine71 pugna esset prope profecto dirempta, nisi propter equitum congressum,72 ut supra demonstravimus . . . levem armaturam praesidi causa non longe ab opere constituit.73* Ut, nostri equites in receptu dum ad castra redeunt, adversarii cupidius sunt insecuti, universi clamore facto impetum dederunt. Ita metu perterriti, cum in fuga essent multis amissis in castra se recipiunt.

26 [Link to the English translation] Caesar ob virtutem turmae Cassianae donavit milia ·X·III74 et praefecto torques aureos V et levi armaturae milia ·X·II.75 Hoc die A. Baebius et C. Flavius et A. Trebellius, equites Romani Astenses, argento prope tectis equis76 ad Caesarem transfugerunt; p358qui nuntiaverunt equites Romanos coniurasse omnis qui in castris Pompei essent ut transitionem facerent; servi indicio omnis in custodiam esse coniectos, e quibus occasione capta se transfugisse. Item hoc die litterae sunt deprensae, quas mittebat Ursaonem Cn. Pompeius: 'S. V. G. E. V. Etsi prout nostra felicitas, ex sententia adversarios adhuc propulsos habemus, si aequo loco sui potestatem facerent, celerius quam vestra opinio fert bellum confecissem; sed exercitum tironem non audent in campum deducere nostrisque adhuc fixi praesidiis bellum ducunt. Nam singulas civitates circumsederunt: inde sibi commeatus capiant. Quare et civitates nostrarum partium conservabo et bellum primo quoque tempore conficiam. Cohortes . . . animo habeo ad vos mittere. Profectu77 nostro commeatu privati necessario ad dimicandum descendent.'

27 [Link to the English translation] Insequenti tempore cum nostri in opere distenti essent, equites in oliveto, dum lignantur, interfecti sunt aliquot. Servi transfugerunt, qui nuntiaverunt, a. d. III. Non. Mart. proelium ad Soricariam78 quod factum est, ex eo tempore metum esse magnum, et p360Attium Varum circum castella praeesse. Eo die Pompeius castra movit et contra Spalim79 in oliveto constituit. Caesar prius quam eodem est profectus, luna hora circiter sexta visa est. Ita castris motis Ucubim80 Pompeius praesidium quod reliquit iussit incendere, ut deusto oppido in castra maiora se reciperent. Insequenti tempore Ventiponem81 oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit. Pompeius oppidum, quod contra sua praesidia portas clausisset, incendit; milesque, qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fustibus percussus. Hinc itinere facto in campum Mundensem cum esset ventum, castra contra Pompeium constituit.

28 [Link to the English translation] Sequenti die cum iter facere Caesar cum copiis vellet, renuntiatum est a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse. Hoc nuntio allato vexillum proposuit. Idcirco enim copias eduxerat, p362 quod Ursaonensium82 civitati, qui sui83 fuissent fautores, antea litteras miserat Caesarem nolle in convallem descendere, quod maiorem partem exercitus tironem haberet. Hae litterae vehementer confirmabant mentis oppidanorum. Ita hac opinione fretus totum se84 facere posse existimabat: etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppidi munitione, ubi castra habuit constituta. Namque ut superius demonstravimus, loca excellentia tumulis contineri intervallo planitiei dividi;85 id quod eo incidit tempore.

29 [Link to the English translation] Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi86 loci natura. Hinc derigens proxima planities aequabatur. Cuius decursum antecedebat rivus, qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem: nam palustri et voraginoso solo currens erat ad dextram. Itaque87 Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin media planitie in aequum ad dimicandum p364adversarii procederent. Hoc erat in omnium conspectu. Huc88 accedebat ut locus illa planitie equitatum evocaret et diei solisque serenitate,89 ut mirificum et optandum tempus prope ab dis immortalibus illud tributum esset ad proelium committendum. Nostri laetari, non nulli etiam timere, quod in eum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut, quidquid post horam casus tribuisset, in dubio poneretur. Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos; qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, immo se ibi prope murum adversarii90 constituebant. Itaque nostri procedunt. Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali condicione contenderent ad victoriam; neque tamen illi a sua consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut ab oppido discederent. Nostri pede presso propius rivum cum appropinquassent, adversarii patrocinari loco iniquo non desinunt.

30 Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur cum levi armatura milibus sex, praeterea auxiliares accedebant prope alterum tantum; nostra praesidia LXXX cohortibus, octo milibus equitum. Ita cum in extrema planitie iniquum in locum nostri appropinquassent, paratus hostis erat superior, ut transeundum superius iter p366 vehementer esset periculosum. Quod cum a Caesare esset animadversum, ne quid temere culpa secus admitteretur, eum locum definire coepit. Quod cum hominum auribus esset obiectum, moleste et acerbe accipiebant se impediri quo minus proelium conficere possent. Haec mora adversarios alacriores efficiebat: Caesaris copias timore impediri ad committendum proelium. Ita se efferentes iniquo loco sui potestatem faciebant, ut magno tamen periculo accessus eorum haberetur. Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III. et V., itemque cetera auxilia et equitatus.91 Proelium clamore facto committitur.

31 [Link to the English translation] Hic etsi virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore se defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut prope nostri diffiderent92 victoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in collatu pari erat condicione. Ita ex utroque genere pugnae cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu93 fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo. Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse; qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad p368subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit a dextro.94 Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit ita uti eximia virtute proelium facere possent,95 locus in aciem ad subsidium veniendi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt; quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum locum confugissent ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et si quid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe partim ex provincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille partim equitum partim peditum; saucii ad D. Adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa et fasces praeterea hos habuit . . .

p370 32 [Link to the English translation] . . . ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumvallare. Ex hostium armis scuta et pila pro vallo, pro caespite cadavera collocabantur, insuper abscisa in gladiorum mucrone capita hominum ordinata ad oppidum conversa universa, ut et ad hostium timorem virtutisque insignia proposita viderent et vallo circumcluderentur adversarii.96 Ita Galli tragulis iaculisque oppidum ex hostium cadaveribus circumplexi97 oppugnare coeperunt. Ex hoc proelio Valerius adulescens Cordubam cum paucis equitibus fugit; Sex. Pompeio, qui Cordubae fuisset, rem gestam refert. Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda vigilia ab oppido discessit. Cn. Pompeius cum equitibus paucis non nullisque peditibus ad navale praesidium parte altera Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Corduba milia passuum CLXX. Quo cum ad octavum miliarium venisset, P. Caucilius,98 qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit eum minus belle habere: ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset. Lecticariis99 missis Pompeius Carteiam defertur. Qui illarum partium fautores essent conveniunt in domum quo erat delatus — qui arbitrati sunt clanculum venisse —, ut p372ab eo quae vellet100 de bello requirerent. Cum frequentia convenisset, de lectica Pompeius in eorum fidem confugit.

33 [Link to the English translation] Caesar ex proelio Munda munitione circumdata Cordubam venit. Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt. Cum eo ventum esset, conviciari coeperunt: nos ex proelio paucos superesse; quo fugeremus? Ita pugnare coeperunt de ponte. Caesar flumen traiecit et castra posuit. Scapula, totius seditionis, familiae ac libertinorum caput, ex proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi exstruxit, cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis; pecuniam et argentum in praesentia familiae donavit. Ipse de tempore cenare; resinam101 et nardum identidem sibi infundit. Ita novissimo tempore servum iussit et libertum, qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.

p374 34 [Link to the English translation] Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt usque eo ut clamor in castra nostra perveniret rixae102 inter Caesarianos et inter Pompeianos. Erant hic legiones duae103 ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi, qui erant a Sex. Pompeio manu missi; qui in Caesaris adventum discedere104 coeperunt. Legio XIII. oppidum defendere coepit, nonani105 cum iam depugnarent,106 turres ex parte et murum occuparunt. Denuo legatos ad Caesarem mittunt, ut sibi legiones subsidio intromitteret. Hoc cum animadverterent homines fugitivi, oppidum incendere coeperunt. Qui superati a nostris sunt interfecti hominum milia XXII, praeter quam extra murum qui perierunt. Ita Caesar oppido potitur. Dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos superius demonstravimus, eruptionem fecerunt et bene multis interfectis in oppidum sunt redacti.

35 [Link to the English translation] Caesar Hispalim cum contendisset, legati deprecatum venerunt. Ita cum ad oppidum esset ventum, Caninium cum praesidio legatum intromittit: ipse castra ad oppidum ponit. Erat bene magna manus107 p376intra Pompeianarum partium, quae praesidium receptum indignaretur clam quendam Philonem, illum qui Pompeianarum partium fuisset defensor acerrimus — is tota Lusitania notissimus erat —: hic clam praesidia Lusitaniam proficiscitur et Caecilium Nigrum, hominem108 barbarum, ad Lennium convenit, qui bene magnam manum Lusitanorum haberet. Reversus Hispalim in109 oppidum denuo noctu per murum recipitur: praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.

36 [Link to the English translation] Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium in potestatem haberent. Quod ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se lucri facere. Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant. Quod Caesar cum animadverteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi incenderent et moenia delerent; ita consilio habito noctu patitur Lusitanos eruptionem facere; id quod consulto non existimabant fieri. Ita erumpendo navis, quae ad Baetim flumen fuissent, incendunt. Nostri dum incendio detinentur, illi profugiunt et ab equitibus conciduntur. Quo facto oppido reciperato Astam iter facere coepit; ex qua civitate legati ad deditionem venerunt. Mundenses, qui110 ex proelio p378in oppidum confugerant, cum diutius circumsiderentur, bene multi deditionem faciunt et, cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese, ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent. Hac re cognita insequenti nocte vigilia tertia tessera data extra vallum omnes sunt concisi.

37 [Link to the English translation] Carteienses, dum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnat, propter Pompeium dissentire coeperunt. Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent. Seditione concitata portas111 occupant; caedes fit magna; saucius Pompeius navis XX occupat longas et profugit. Didius, qui Gadibus classi praefuisset, simul112 nuntius allatus est, confestim sequi coepit; Carteia pedites113 et equitatus ad persequendum celeriter iter faciebant item confestim consequentes. Quarto die navigationis,114 quod imparati a Carteia profecti sine aqua fuissent, ad terram applicant. Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, non nullas capit.

p380 38 [Link to the English translation] Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat. Equites et cohortes qui ad persequendum missi essent speculatoribus antemissis certiores fiunt; diem et noctem iter faciunt. Pompeius umero et sinistro crure vehementer erat saucius. Huc accedebat ut etiam talum intorsisset; quae res maxime impediebat. Ita lectica ad turrem cum esset ablatus in ea ferebatur. Lusitanus, more militari ex eius praesidio speculator missus, cum Caesaris praesidio115 fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur. Erat accessus loci difficilis. Nam idcirco116 munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, ut quamvis magna multitudine adducta117 pauci homines ex superiore loco defendere possent. Subeunt in adventu nostri, depelluntur telis. Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu. Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo. Opere circummunire instituunt;118 pares119 autem ex celeri festinatione circummunitiones iugo derigunt, ut p382aequo pede cum adversariis congredi possent. A quibus cum animum adversum esset, fuga sibi praesidium capiunt.

39 [Link to the English translation] Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat. Caedes a nostris undique administrabatur. Exclusus120 munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio. Ita ibi interficitur. Cum Caesar Gadibus fuisset, Hispalim prid. Id. April. caput allatum et populo datum est in conspectum.

40 [Link to the English translation] Interfecto Cn. Pompeio adulescente Didius, quem supra demonstravimus, illa adfectus laetitia proximo se recepit castello non nullasque navis ad reficiendum subduxit et quodvis essent bracchium ex utrisque partibus.121 Lusitani qui ex pugna superfuerunt ad signum se receperunt et bene magna manu comparata ad Didium se reportant. Huic etsi non aberat diligentia ad navis tuendas, tamen non numquam ex castello propter eorum crebras excursiones eliciebatur,122 et prope cotidianis pugnis insidias ponunt et tripertito signa distribuunt. Erant parati qui navis incenderent, incensisque qui subsidium repellerent:123 p384 hi sic dispositi erant, ut a nullo conspici possent: reliqui in124 conspectu omnium ad pugnam contendunt. Ita cum ex castello Didius ad propellendum processisset cum copiis, signum a Lusitanis tollitur, naves incenduntur, simulque qui ex castello ad pugnam processerant, eodem signo fugientis latrones dum persequuntur, a tergo insidiae clamore sublato circumveniunt. Didius magna cum virtute cum compluribus interficitur; non nulli ea pugna scaphas quae ad litus fuerant occupant, item complures nando ad navis quae in salo fuerunt se recipiunt, ancoris sublatis pelagus remis petere coeperunt; quae res eorum vitae fuit subsidio. Lusitani praeda potiuntur. Caesar Gadibus rursus ad Hispalim recurrit.

41 [Link to the English translation] Fabius Maximus, quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus assiduis diurnis nocturnisque circumsedit: interclusi inter se decernere armis coeperunt, facta caede bene magna eruptionem faciunt.125 Nostri ad oppidum reciperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia. Ursaonem proficiscuntur; quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut p386ipse locus non solum opere sed etiam natura datus126 ad oppugnandum hostem appareret. Huc accedebat ut aqua praeter quam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia passuum VIII; quae res magno erat adiumento oppidanis. Tum praeterea accedebat ut aggerem, . . . materiesque, unde soliti sunt turris ac vineas facere127 propius milia passuum VI non reperiebatur: ac Pompeius ut se ad oppidi128 oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit. Ita necessario diducebantur nostri, ut a Munda, quod proxime ceperant, materiem illo deportarent.

42 [Link to the English translation] Dum haec ad Mundam geruntur et Ursaonem, Caesar, ad Hispalim cum Gadibus se recepisset, insequenti die contione advocata commemorat: initio quaesturae suae eam provinciam ex omnibus provinciis peculiarem sibi constituisse et quae potuisset eo tempore beneficia largitum esse; insequente praetura ampliato honore vectigalia quae Metellus inposuisset a senatu petisse et ea pecunia129 provinciam liberasse simulque patrocinio suscepto multis legationibus ab se in senatum inductis simul p388publicis privatisque causis multorum inimicitiis susceptis defendisse; suo item in consulatu absentem quae potuisset commoda provinciae tribuisse: eorum omnium commodorum et immemores130 et ingratos in se et in populum Romanum hoc bello et praeterito tempore cognosse. 'Vos iure gentium et civiumque Romanorum institutis cognitis more barbarorum populi Romani magistratibus sacrosanctis manus semel131 et saepius attulistis et luce clara Cassium132 in medio foro nefarie interficere voluistis. Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae sint populi Romani in hac provincia haberi. Apud vos beneficia pro maleficiis, maleficia pro beneficiis habentur. Ita neque in otio concordiam neque in bello virtutem ullo tempore retinere potuistis. Privatus ex fuga Cn. Pompeius adulescens a vobis receptus fascis imperiumque sibi arripuit, multis interfectis civibus auxilia contra populum Romanum comparavit, agros provinciamque vestro impulsu depopulavit. In quo vos victores exstabatis? An me deleto non animum advertebatis habere legiones populum Romanum, quae non solum vobis obsistere sed etiam caelum diruere possent? Quarum laudibus et virtute . . .


Adnotationes Editoris:

1 A. Klotz (Teubner, 1927) conjecturally restores the text as follows:— Pharnace . . . proeliis <superfuissent> cum <ad> adulescente<m> Cn. Pompeium profugissent, cum <Baleares appulisset> et ulterioris . . . detinetur, <magnas copias coegerunt. Caesaris autem copiae nil profecerunt.> quo facilius . . . '. . . and when those who had survived from these battles had taken refuge with the young Cn. Pompeius, when he had put in at the Balearic Islands and had gained possession of Further Spain, . . . they collected large forces. Caesar's forces, however, made no headway.'

2 I have adopted Fleischer's emendation of the MSS. reading — ita pacis (or paucis) commoda hoste hortato.

3 crebris MSS.: crebrius Nipperdey.

4 multis iterante diebus coniectis MSS.: I have adopted Hoffmann's reading.

5 ipse . . . significasset is Mommsen's conjectural restoration.

6 ullam MSS.: Uliam most editors.

7 vivium MSS.: Vibium Forchhammer.

8 pedites equites clamore facto dispositis MSS.: pedites dispositi Nipperdey.

9 After demisit the MSS. give:— ita insuper ponte facto copias ad castra tripertito transduxit tenebat adversum oppidum e regione ponit trabes ut supra scripsimus tripertito. The reading here followed is that of Fleischer, but with Kraner's tendebat in place of tenebat.

10 coagulabant MSS.: coagulabantur Kuebler.

11 alterius MSS.: alternis most editors.

12 quos quoniam a avia (or a via or avia) retraxerat ut MSS. I have adopted Nipperdey's restoration.

13 nactus . . . montis was supplied by Mommsen.

14 multosque lanistas MSS.: mulosque onustos Nipperdey.

15 antequam or antiquas MSS.: Ateguam Aldus.

16 proficiscitur MSS.: proficisci Vahlen.

17 in stationes in excubitus MSS.: in statione et in excubitu editors.

18 Caesar in munitionibus ceterisque quae ad oppidum opus fuerunt aggerem MSS.: interim Fleischer; oppugnandum Kraner; perfectis supplied by Nipperdey.

19 edita MSS.: impedita Mommsen.

20 auxiliares MSS.: auxiliariisve Mommsen.

21 et . . . aquationem follow oppugnationem in the MSS.: Nipperdey transposed them.

22 animadvertebat loci difficultatem et MSS.: Du Pontet deleted loci difficultatem.

23 committendum se mitteret MSS.: mittendum se committeret Nipperdey.

24 ut . . . nostris (nostri MSS.) transposed by Nipperdey. In the MSS. they follow coepit, 5 lines above.

25 centuriones supplied by Oudendorp.

26 praeterritus est most MSS.: praeteritum est Davies.

27 The MSS. add: sicut omne genus quibus ignis per iactus solitus est mitti. I have followed Hoffmann in deleting them.

28 babio or babibio or habio MSS.: Fabio Glandorp.

29 (a) supplied by Kuebler, who assumed a lacuna after fuerant.

30 ·ᔐ· MSS.: Hi Davies.

31 I have followed Kraner in deleting qui before etsi and tamen before repulsi from the reading of the MSS.

32 ducere is omitted by all but two inferior MSS.

33 Klotz supplies in oppidum intraverunt, but considers it probable that more than this is missing.

34 eius praeteriti temporis MSS.: eius diei praeterito tempore Nipperdey.

35 aliquo MSS.: aequo Lipsius.

36 ex simili MSS.: eximia Mommsen.

37 contra added by Hoffmann.

38 The words pedes equestre, which follow here in all MSS., were deleted by Nipperdey.

39 clam ad nostros MSS.: clam nostros some editors: clam nostros ad oppidum Klotz.

40 muri MSS.: noctis Fleischer.

41 cultatas or culc‑ or calc‑ MSS.: virgulta, cratis Nipperdey.

42 conatu MSS.: conatum or ‑a editors.

43 Lusitano MSS. The arguments in support of this conjecture of mine and of introiit and Catonem in ch. 18 are set forth in Appendix C, p401.

44 I have followed Fleischer in supplying simus and reading demur in place of dedimur.

45 I have followed Nipperdey in deleting victoriam which the MSS. give after obtinuimus.

46 expectantes victi MSS.: exceptantes Koch: relicti Nipperdey.

47 Klotz conjectures vitam nobis concedas.' Quibus Caesar respondit.

48 I have supplied introiit.

49 C. MSS.: I have adopted Catonem, first suggested by Mommsen.

50 quamquam or quamque most MSS.: quemquam editors.

51 solebant MSS.: solebat Nipperdey, who first assumed a lacuna here.

52 crure de ligno MSS.: crura deligatus Warmington.

53 versum or in MSS.: rursus in Fleischer.

54a 54b bursavonenses, ‑ibus MSS.: Ursaonenses, ‑ibus Ciacconius.

55 cum added by earlier editors.

56 adversione MSS.: aversione Aldus.

57 lacuna assumed by Nipperdey.

58 vendere MSS.: venire Lipsius.

59 ne cui . . . liceret MSS.: neque . . . licere Nipperdey.

60 The MSS. vary between transfugerent and transfugerunt, eumque and eum qui. I have adopted Fleischer's reading transfugeret, though possibly, in view of qui, transfugerent . . . , eamque should be read.

61 detinentibus nostros MSS.: desinentibus nostris Vossius.

62 compar MSS.: comes Warmington. impar added by Nipperdey, who also read eius for eis or is of MSS.

63 ingressus MSS.: regressus Lipsius.

64 huius concidentis temporis aquari MSS. I have adopted Nipperdey's conjecture.

65 interiori MSS.: inferiore Heinsius.

66 ab Soricaria MSS.: ad Soricariam Glandorp.

67 lacuna assumed by Nipperdey.

68 deiecti planitie MSS. But the sense certainly seems to require in planitiem, which I have accordingly conjectured. (The plain dative planitiei or planitiae would be a simpler correction and, syntactically, perhaps not impossible in the case of this author.)

69 quo subsidio ut nisi most MSS.: subnisi is Dinter's conjecture.

70 inaequore or inaequori most MSS.: in aequiore Davies.

* The MSS. text of these two sentences appears to be highly corrupt and so full of gaps as to defy any plausible reconstruction. The English rendering is accordingly little more than an approximation.

71 certamine added by Klotz.

72 concessum MSS.: congressum Nipperdey.

73 castra constituit MSS.: Klotz deletes castra.

74 mil XIII MSS.: milia ·X·III Dinter.

75 mil ↃCC̅Ī MSS.: milia ·X·II Dinter.

76 tecti equites MSS.: tectis equis Glandorp.

77 profecto MSS.: profectu Mommsen.

78 soriciam or siticiā MSS.: Soricariam Clarke.

79 The MSS. give Spalim or Sparim: neither place is otherwise known. But the tempting conjecture Hispalim seems geographically most improbable, as it lay some eighty miles south of Soricaria and over forty miles distant from Ursao.

80 aucubim or accubim MSS.: Ucubim editors.

81 ventiponte MSS.: Ventiponem Nipperdey.

82 versaonensium or versoe‑ or verso‑ MSS.: Ursaonensium Glandorp.

83 qui sui supplied by Nipperdey.

84 se added by Oudendorp.

85 I have adopted Nipperdey's conjecture. The MSS. give variously interim nulla planitia edividit: nullā planitiae dividit: nullam planitie dividi.

86 oppidi excelsi et MSS.: oppido et excelsi Nipperdey.

87 id quod MSS.: itaque Nipperdey.

88 hoc MSS.: huc editors.

89 ornaret . . . serenitatem MSS.: evocaret . . . serenitate Kraner.

90 in quo sibi . . . adversariis MSS.: immo se ibi . . . adversarii Mommsen.

91 itemque et cetera auxilia equitatus MSS.: most editors either transpose or add et after auxilia.

92 different or ‑ferrent or deferunt MSS.: diffiderent editors.

93 missus MSS.: missu editors.

94 ad dextrum MSS.: a dextro Glandorp. Klotz retains ad dextrum as meaning to Caesar's right.

95 possent ut locus MSS.: Du Pontet deleted ut.

96 Ex hostium armis pro caespite cadavera collocabantur scuta et pila pro vallo insuper occisi et gladio ut mucro et capita. . . . MSS. I have adopted:— Nipperdey's transposition of scuta . . . vallo, and his conjecture in gladiorum mucrone; Oudendorp's abscisa; and Hoffman's insertion of ut et ad between universa and hostium.

97 sunt circumplexi MSS.: Du Pontet deleted sunt.

98 caucili MSS.: Caucilius Scaliger.

99 litteris MSS.: lecticariis Fleischer.

100 vellent MSS. I have adopted vellet — conjectured by Kraffert — assuming that vellent arose from the plural verb which follows.

101 sitam most MSS.: resinam some late MSS.: stactam (= myrrh‑oil) Oudendorp.

102 fere MSS.: rixae Mommsen.

103 quae MSS.: duae Madvig.

104 descendere MSS.: discedere Duebner.

105 non MSS.: nonani Hofmann.

106 repugnarent MSS.: depugnarent Nipperdey.

107 magnum MSS.: magna manus Ciacconius.

108 nomine MSS.: hominem Glandorp.

109 in added by Oudendorp.

110 mundensesque MSS.: Mundenses qui Kraffert.

111 partes MSS.: portas Vascosanus.

112 ad quem simul MSS.: ad quem deleted by Vielhaber.

113 partim pedibus MSS.: Carteia pedites Kuebler.

114 item quarto die navigatione confestim consequentes MSS. I have adopted Nipperdey's conjecture.

115 I have adopted Hoffmann's conjecture; the MSS. reading — Lusitanus more militari cum Caesaris praesidio fuisset conspectus — seems very difficult.

116 After idcirco the MSS. give — propter suo praesidio fuisset conspectus celeriter ad. I have omitted these words, following Dinter.

117 deducti MSS.: adducta Madvig, who also supplied ut and pauci.

118 instituit MSS.: instituunt Nipperdey.

119 pari MSS.: pares Mommsen.

120 exclusa MSS.: exclusus Fleischer.

121 The last six words, as given by most MSS., are clearly corrupt: no obvious emendation has been suggested, and Nipperdey's assumption of a lacuna seems probable. Klotz proposes:— et quodvis essent <periculum minaturi Lusitani ut caveret> bracchium ex utrisque partibus <ad mare ducere coepit> 'and, to guard against any danger likely to threaten from the Lusitanians, proceeded to carry a line of fortifications to the sea on either side.'

122 eiiciebatur MSS.: eliciebatur Glandorp.

123 repeterent MSS.: repellerent Glandorp.

124 conspici possent: reliqui in added by Nipperdey.

125 operibus assiduis iurnis circum sese interclusi inter se decernere facta caede bene magna faciunt MSS.: diurnis nocturnisque Dinter; circumsedit Fleischer; armis coeperunt added by Hoffmann; eruptionem appears before faciunt in some late MSS.

126 aditus MSS.: datus Hoffmann.

127 agi MSS.: ac vineas facere Kraner.

128 hac Pompeius ad oppidum MSS.: I have adopted Hoffmann's reading.

129 eius pecuniae or ‑a MSS.: ea pecunia editors.

130 etiam memores MSS.: et immemores editors.

131 magna trans aero (or ero or ore) sanctis Romanus MSS.: magistratibus sacrosanctis manus semel Beroaldus.

132 captum MSS.: Cassium Manutius.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Kal. Iul. 13