[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Calpurni Siculi

a Loeb Classical Library edita
MCMXXXIV (recensitaque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p218 Calpurnius Siculus
I

Corydon: Ornytus

C. [link to English translation] Nondum solis equos declinis1 mitigat aestas,

quamvis et madidis incumbant prela racemis

et spument rauco ferventia musta susurro.

cernis ut ecce pater quas tradidit, Ornyte, vaccae

5 molle sub hirsuta latus explicuere genista?

nos quoque vicinis cur non succedimus umbris?

torrida cur solo defendimus ora galero?

O. [link to English translation] hoc potius, frater Corydon, nemus, antra petamus

ista patris Fauni, graciles ubi pinea denset

10 silva comas rapidoque caput levat obvia soli,

bullantes ubi fagus aquas radice sub ipsa

protegit et ramis errantibus implicat umbras.

C. [link to English translation] quo me cumque vocas, sequor, Ornyte; nam mea Leuce,

dum negat amplexus nocturnaque gaudia nobis,

15 pervia cornigeri fecit sacraria Fauni.

prome igitur calamos et si qua recondita servas.

nec tibi defuerit mea fistula, quam mihi nuper

matura docilis compegit harundine Ladon.

O. [link to English translation] p220 et iam captatae pariter successimus umbrae.

20 sed quaenam sacra descripta est pagina fago,

quam modo nescio quis properanti falce notavit?

aspicis ut virides etiam nunc littera rimas

servet et arenti nondum se laxet hiatu?

C. [link to English translation] Ornyte, fer propius tua lumina: tu potes alto

25 cortice* descriptos citius percurrere versus;

nam tibi longa satis pater internodia largus

procerumque dedit mater non invida corpus.

O. [link to English translation] non pastor, non haec triviali more viator,

sed deus ipse canit: nihil armentale resultat,

nec montana sacros distinguunt iubila versus.

C. [link to English translation] mira refers; sed rumpe moras oculoque sequaci

quamprimum nobis divinum perlege carmen.

O. [link to English translation] "qui iuga, qui silvas tueor, satus aethere Faunus,

haec populis ventura cano: iuvat arbore sacra

35 laeta patefactis incidere carmina fatis.*

vos o praecipue nemorum gaudete coloni,

vos populi gaudete mei: licet omne vagetur

securo custode pecus nocturnaque pastor

claudere fraxinea nolit praesepia crate:

40 non tamen insidias praedator ovilibus ullas

afferet aut laxis abiget iumenta capistris.

aurea secura cum pace renascitur aetas

et redit ad terras tandem squalore situque

alma Themis posito iuvenemque beata sequuntur

45 p222 saecula, maternis causam qui vicit Iulis.*

dum populos deus ipse reget, dabit impia victas

post tergum Bellona manus spoliataque telis

in sua vesanos torquebit viscera morsus

et, modo quae toto civilia distulit orbe,

50 secum bella geret: nullos iam Roma Philippos

deflebit, nullos ducet captiva triumphos;

omnia Tartareo subigentur carcere bella

immergentque caput tenebris lucemque timebunt.

candida pax aderit; nec solum candida vultu,

55 qualis saepe fuit quae* libera Marte professo,

quae domito procul hoste tamen grassantibus armis

publica* diffudit tacito discordia ferro:

omne procul vitium simulatae cedere pacis

iussit et insanos Clementia contudit enses.

60 nulla catenati feralis pompa senatus

carnificum lassabit opus, nec carcere pleno

infelix raros numerabit Curia patres.

plena quies aderit, quae stricti nescia ferri

altera Saturni referet Latialia regna,

65 altera regna Numae, qui primus ovantia caede

agmina, Romuleis et adhuc ardentia castris

p224 pacis opus docuit iussitque silentibus armis

inter sacra tubas, non inter bella, sonare.

iam nec adumbrati faciem mercatus honoris

70 nec vacuos tacitus fasces et inane tribunal

accipiet consul; sed legibus omne reductis

ius aderit, moremque fori vultumque priorem

reddet et afflictum melior deus auferet aevum.

exultet quaecumque notum gens ima iacentem

75 erectumve colit boream, quaecumque vel ortu

vel patet occasu mediove sub aethere fervit.*

cernitis ut puro nox iam vicesima caelo

fulgeat et placida radiantem luce cometem

proferat? ut liquidum niteat* sine vulnere plenus?

80 numquid utrumque polum, sicut solet, igne cruento

spargit et ardenti scintillat sanguine lampas?

at quondam non talis erat, cum Caesare rapto

indixit miseris fatalia civibus arma.

scilicet ipse deus Romanae pondera molis

85 fortibus excipiet sic inconcussa lacertis,

ut neque translati sonitu fragor intonet orbis

nec prius* ex meritis defunctos Roma penates

censeat, occasus nisi cum respexerit ortus."

p226 C. [link to English translation] Ornyte, iam dudum velut ipso numine plenum*

me quatit et mixtus subit inter gaudia terror.

sed bona facundi veneremur numina Fauni.

O. [link to English translation] carmina, quae nobis deus obtulit ipse canenda,

dicamus teretique sonum modulemur avena:

forsitan augustas feret haec Meliboeus ad aures.


Adnotationes Editoris:

1 declinis NA: declivis GV: declivus P.

25 codice GA.

35 fatis Ulitius: fagis codd.

45 vicit NP: vĩcit G: lusit V. iulis NGPV: in ulnis A.

55 quae codd.: ceu Baehrens.

57 iubila Godofr. Hermann: vulnera Leo: fulmina H. Schenkl in not.: publica codd. (quo servato confodit t. praecordia f. Maehly).

76 tepet Postgate: patet codd. fervit GP: servit NV.

79 niteat Ulitius: mutat NG: mittat P: nutet V nonnulli: nictet Barth.

87 prius a NG: pr̃iospatrios Diels apud Levy, Gnomon, 1928, pp594 sqq.

89 plenum NGP: plenus V.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Feb. 09