[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Calpurni Siculi

a Loeb Classical Library edita
MCMXXXIV (recensitaque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p226 Calpurnius Siculus
II

Idas: Astacus: Thyrsis

[link to English translation] Intactam Crocalen1 puer Astacus et puer Idas,

Idas lanigeri dominus gregis, Astacus horti,

dilexere diu, formosus uterque nec impar

voce sonans. hi cum terras gravis ureret aestas,

5 ad gelidos fontes et easdem forte sub umbras2

conveniunt dulcique simul contendere cantu

pignoribusque parant: placet, hic ne3 vellera septem,

ille sui victus ne messem vindicet horti;

et magnum certamen erat sub iudice Thyrsi.

10 adfuit omne genus pecudum, genus omne ferarum

et quodcumque4 vagis altum5 ferit aera pennis.

convenit umbrosa quicumque sub ilice lentas

pascit oves, Faunusque pater Satyrique bicornes;

adfuerunt sicco Dryades pede, Naides udo,

15 p228 et tenuere suos properantia flumina cursus;

desistunt tremulis incurrere frondibus Euri

altaque per totos fecere silentia montes:

omnia cessabant, neglectaque pascua tauri

calcabant, illis etiam certantibus ausa est

20 daedala nectareos apis intermittere flores.

iamque sub annosa medius consederat umbra

Thyrsis et "o pueri me iudice pignora" dixit

"irrita sint moneo: satis hoc mercedis habeto,6

si laudem victor, si fert opprobria victus.

25 et nunc alternos magis ut distinguere cantus

possitis, ter quisque manus iactate micantes."

nec mora: decernunt digitis, prior incipit Idas.

I. [link to English translation] me Silvanus amat, dociles mihi donat avenas

et mea frondenti circumdat tempora taeda.

30 ille etiam parvo dixit mihi non leve carmen:

"iam levis obliqua crescit7 tibi fistula canna."

A. [link to English translation] at8 mihi Flora comas pallenti9 gramine pingit10

et matura mihi Pomona sub arbore ludit.11

"accipe" dixerunt Nymphae "puer, accipe fontes:

35 iam potes irriguos nutrire canalibus hortos."

I. [link to English translation] me docet ipsa Pales cultum gregis, ut niger albae

terga maritus ovis nascenti mutet in agna,

p230 quae neque diversi speciem servare parentis

possit et ambiguo testetur utrumque colore.

A. [link to English translation] non minus arte mea mutabilis induit arbos

ignotas frondes et non gentilia12 poma:

ars mea nunc malo pira temperat et modo cogit

insita praecoquibus subrepere persica prunis.

I. [link to English translation] me teneras salices iuvat aut oleastra putare

45 et gregibus portare novis, ut carpere frondes

condiscant primoque recidere gramina morsu,

ne depulsa vagas13 quaerat fetura parentes.

A. [link to English translation] at14 mihi cum fulvis15 radicibus arida16 tellus

pangitur,17 irriguo perfunditur area fonte

50 et satiatur aqua, sucos ne forte priores

languida mutata quaerant plantaria terra.

I. [link to English translation] o si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris,

hunc ego sideribus solum regnare fatebor;

secernamque18 nemus dicamque: "sub arbore numen

55 hac erit;19 ite procul — sacer est locus — ite profani."

A. [link to English translation] urimur in Crocalen: si quis mea vota deorum

audiat, huic soli, virides qua gemmeus undas

fons agit et tremulo percurrit lilia rivo,

inter pampineas ponetur faginus ulmos.

60 I. [link to English translation] ne contemne casas et pastoralia tecta:

rusticus est, fateor, sed non et barbarus Idas.

saepe vaporato mihi cespite palpitat agnus,

saepe cadit festis devota Parilibus20 agna.

A. [link to English translation] p232 non quoque pomiferi laribus consuevimus horti

65 mittere primitias et fingere21 liba Priapo,

rorantesque favos damus et liquentia mella;

nec fore22 grata minus, quam si caper imbuat aras.

I. [link to English translation] mille sub uberibus balantes pascimus agnas,

totque Tarentinae praestant mihi vellera matres;

70 per totum niveus premitur mihi caseus annum:

si venias, Crocale, totus tibi serviet hornus.23

A. [link to English translation] qui numerare velit quam multa sub arbore nostra

poma legam, tenues citius numerabit harenas.

semper holus metimus, nec bruma nec impedit aestas:

75 si venias, Crocale, totus tibi serviet hortus.

I. [link to English translation] quamvis siccus ager languentes excoquat herbas,

sume tamen calathos nutanti lacte coactos:

vellera tunc dabimus, cum primum tempus apricum

surget et a tepidis fiet tonsura Kalendis.

80 A. [link to English translation] at nos, quos etiam praetorrida munerat aestas,

mille renidenti dabimus tibi cortice Chias,

castaneasque nuces totidem, cum sole Decembri

maturis nucibus virides rumpentur echinni.

I. [link to English translation] p234 num, precor, informis videor tibi? num gravis annis?

85 decipiorque miser, quotiens mollissima tango

ora manu primique sequor vestigia floris

nescius et gracili digitos lanugine fallo?

A. [link to English translation] fontibus in liquidis quotiens me conspicor, ipse

admiror totiens. etenim sic flore iuventae

90 induimur vultus, ut in arbore saepe notavi

cerea sub tenui lucere cydonia lana.

I. [link to English translation] carmina poscit amor, nec fistula cedit amori.

sed fugit ecce dies revocatque crepuscula vesper.

hinc tu, Daphni, greges, illinc agat Alphesiboeus.

95 A. [link to English translation] iam resonant frondes, iam cantibus obstrepit arbos:

i procul,24 o Doryla, plenumque25 reclude canalem,26

et sine iam dudum sitientes irriget hortos.—

[link to English translation] vix ea finierant, senior cum talia Thyrsis:

"este pares et ob hoc concordes vivite; nam vos

100 et decor et cantus et amor sociavit et aetas."


Adnotationes Editoris:

1 Crotalem N.

2 ulmos PV: umbras NG.

3 hic ne Baehrens: hic ut codd.

4 quaecumque codd.: quodcumque Ulitius.

5 altum codd.: avium Barth.

6 habete Kempfer, Baehrens.

7 crescat NGP: crescit V, Keene: crescet Maehly.

8 et APV: at NG.

9 pallenti De Rooy: parienti codd.

10 pingit NGP: cingit Haupt.

11 matura mihi codd. et mihi matura Pomona sub arbore plaudit Haupt: alii alia.

12 genitalia vulgo: gentilia w.

13 vagos codd.: vagas Scaliger.

14 at NG: et PV.

15 fulvis codd.: vulsis (vel furvis) Burman.

16 arida NGA: altera PV.

17 panditur V.

18 decernamque NGPH: dicam namque V: discernamque Glaeser: secernamque Gronov.

19 hoc erit codd.: hac erit Ulitius: incolit Giarratano.

20 parilibus P: paliribus NG: palilibus V.

21 figere NGPA: fundere V: fingere edd. ant.

22 sunt NGP: fore vel fere V.

23 annus vulgo: hornus cod. Titii., edd. ant.

24 hic procul P. o GV: y N: et P: i Haupt.

25 primumque codd.: plenumque Haupt, H. Schenkl: rivumque Baehrens: pronumque C. Schenkl.

26 canalem PV: canale NG: canali Baehrens.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Id. Feb. 09