[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Calpurni Siculi

a Loeb Classical Library edita
MCMXXXIV (recensitaque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p234 Calpurnius Siculus
III

Iollas: Lycidas

I. [link to English translation] Numquid in hac, Lycida, vidisti forte iuvencam

valle meam? solet ista tuis occurrere tauris,

et iam paene duas, dum quaeritur, eximit horas;

nec tamen apparet. duris ego perdita ruscis

5 p236 iam dudum nullus1 dubitavi crura rubetis

scindere, nec quicquam post tantum sanguinis egi.

L. [link to English translation] non satis attendi: nec enim vacat. uror, Iolla,

uror, et immodice: Lycidan ingrata reliquit

Phyllis amatque novum post tot mea munera Mopsum.

10 I. [link to English translation] mobilior ventis o femina! sic tua Phyllis:

quae sibi, nam memini, si quando solus abesses,

mella etiam sine te iurabat amara videri.

L. [link to English translation] altius ista querar, si forte vacabis, Iolla.

has pete nunc salices et laevas flecte sub ulmos.

15 nam cum prata calent, illic requiescere noster

taurus amat gelidaque iacet spatiosus in umbra

et matutinas revocat palearibus herbas.

I. [link to English translation] non equidem, Lycida, quamvis2 contemptus,3 abibo.

Tityre, quas dixit, salices pete solus et illinc,

20 si tamen invenies, deprensam verbere multo

huc age; sed fractum referas hastile memento.

nunc age dic, Lycida: quae noxam4 magna tulere

iurgia? quis vestro deus intervenit amori?

L. [link to English translation] Phyllide contentus sola (tu testis, Iolla)

25 Callirhoen sprevi, quamvis cum dote rogaret:

en, sibi cum Mopso calamos intexere cera

incipit et puero comitata sub ilice cantat.

p238 haec ego cum vidi, fateor, sic intimus arsi,

ut nihil ulterius tulerim. nam protinus ambas

30 diduxi5 tunicas et pectora nuda cecidi.

Alcippen irata petit dixitque: "relicto,

improbe, te, Lycida, Mopsum tua Phyllis amabit."

nunc penes Alcippen manet; ac ne forte negetur,6

a! vereor; nec tam nobis ego Phyllida reddi

35 exopto quam cum7 Mopso iurgetur anhelo.

I. [link to English translation] a te coeperunt tua iurgia; tu prior illi

victas tende manus; decet indulgere puellae,

vel cum prima nocet. si quid mandare iuvabit,

sedulus iratae contingam nuntius aures.

40 L. [link to English translation]

40 iam dudum meditor, quo Phyllida carmine placem.

forsitan audito poterit mitescere cantu;

et solet illa meas ad sidera ferre Camenas.

I. [link to English translation] dic age; nam cerasi tua cortice verba notabo

et decisa feram rutilanti carmina libro.

45 L. [link to English translation] "has tibi, Phylli, preces iam pallidus, hos tibi cantus

dat Lycidas, quos nocte miser modulatur acerba,

dum flet et excluso8 disperdit9 lumina somno.

non sic destricta marcescit turdus oliva,

non lepus, extremas legulus cum sustulit uvas,

50 ut Lycidas domina sine Phyllide tabidus erro.

te sine, vae misero, mihi lilia nigra videntur

p240 nec sapiunt fontes et acescunt vina bibenti.

at si tu venias, et candida lilia fient

et sapient fontes et dulcia vina bibentur.

55 ille ego sum Lycidas, quo te cantante solebas

dicere felicem, cui dulcia saepe dedisti

oscula nec medios dubitasti rumpere cantus

atque inter calamos errantia labra petisti.

a dolor! et post haec placuit tibi torrida Mopsi

60 vox et carmen iners et acerbae stridor avenae?

quem sequeris? quem, Phylli, fugis? formosior illo

dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas.

sum quoque divitior: certaverit ille tot haedos

pascere quot nostri numerantur vespere tauri.

65 quid tibi quae nosti referam? scis, optima Phylli,

quam numerosa meis siccetur bucula mulctris

et quam multa suos suspendat ad ubera natos.

sed mihi nec gracilis10 sine te fiscella salicto

texitur et nullo tremuere coagula lacte.

70 quod si dura times etiam nunc verbera, Phylli,

tradimus ecce manus: licet illae vimine torto,

si libet,11 et lenta post tergum vite domentur,

ut mala nocturni religavit bracchia Mopsi

Tityrus et furem medio suspendit ovili.

75 accipe, ne dubites,12 meruit manus utraque poenas.

his tamen, his isdem manibus tibi saepe palumbes,

saepe etiam leporem decepta matre paventem

misimus in gremium; per me tibi lilia prima

contigerunt primaeque rosae: vixdum bene florem

80 p242 degustarat13 apis, tu cingebare coronis.

aurea sed forsan mendax tibit munera iactat,

qui metere occidua ferales nocte lupinos

dicitur et cocto pensare legumine panem:

qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur,

85 vilia cum subigit manualibus hordea saxis.

quod si turpis amor precibus, quod abominor, istis

obstiterit, laqueum miseri nectemus ab illa

ilice, quae nostros primum violavit amores.

hi tamen ante mala figentur in arbore versus:

90 'credere, pastores, levibus nolite puellis;

Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet ultima rerum.' "—

nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla,

perfer et exora modulato Phyllida cantu.

ipse procul stabo vel acuta carice tectus

95 vel propius latitans vicina sepe sub horti.

I. [link to English translation] ibimus: et veniet, nisi me praesagia fallunt.

nam bonus a! dextrum14 fecit mihi Tityrus omen,

qui redit inventa non irritus ecce iuvenca.


Adnotationes Editoris:

1 nullus Heinsius: nullis codd.

2 quavis NG: quamvis PG.

3 contemptus P: contentus NG V nonnulli.

4 vos tam PV: nos tam G: noxam Baehrens.

5 deduxi V.

6 negetur NGP: vagetur V.

7 cum G: quod NPHV.

8 excluso NGP: excusso V.

9 disperdit NGPH: dispergit V: distergit Scaliger.

10 gracili edd. ant.

11 scilicet codd.: si libet Burman: seu licet H. Schenkl: sic licet Giarratano.

12 dubita PV.

13 degustabat codd.: degustarat Heinsius.

14 a dextrum Baehrens: a dextro GP V plerique: a dextra H V nonnulli.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Id. Feb. 09