[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Calpurni Siculi

a Loeb Classical Library edita
MCMXXXIV (recensitaque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p244 Calpurnius Siculus
IV

Meliboeus: Corydon: Amyntas

M. [link to English translation] Quid tacitus, Corydon, vultuque subinde minaci

quidve sub hac platano, quam garrulus adstrepit umor,

insueta1 statione sedes? iuvat algida2 forsan

ripa levatque diem vicini spiritus amnis?

5 C. [link to English translation] carmina iam dudum, non quae nemorale resultent,

volvimus, o Meliboee; sed haec, quibus aurea possint

saecula cantari, quibus et deus ipse canatur,

qui populos urbesque3 regit pacemque togatam.

M. [link to English translation] dulce quidem resonas, nec te diversus Apollo

10 despicit, o iuvenis, sed magnae numina Romae

non ita cantari debent, ut ovile Menalcae.

C. [link to English translation] quicquid id est, silvestre licet videatur acutis

auribus et nostro tantum memorabile pago;4

nunc5 mea rusticitas, si non valet arte polita

15 carminis, at certe valeat pietate probari.

rupe sub hac eadem, quam proxima pinus obumbrat,

haec eadem nobis frater meditatur Amyntas,

quem vicina meis natalibus admovet aetas.

M. [link to English translation] iam puerum calamos et odorae vincula cerae

20 iungere non cohibes, levibus quem saepe cicutis

ludere conantem vetuisti fronte paterna?

dicentem, Corydon, te non semel ista notavi:

p246 "frange, puer, calamos et inanes desere Musas;

i, potius glandes rubicundaque collige corna,

25 duc ad mulctra greges et lac venale per urbem

non tacitus porta. quid enim tibi fistula reddet,

quo tutere famem? certe mea carmina nemo

praeter ab his scopulis ventosa remurmurat echo."

C. [link to English translation] haec ego, confiteor, dixi, Meliboee, sed olim:

30 non eadem nobis sunt tempora, non deus idem.

spes magis arridet: certe ne fraga rubosque

colligerem viridique famem solarer hibisco,

tu facis et tua nos alit indulgentia farre;

tu nostras miseratus opes docilemque iuventam

35 hiberna prohibes ieiunia solvere fago.

ecce nihil querulum per te, Meliboee, sonamus;

per te secura saturi recubamus in umbra

et fruimur silvis Amaryllidos, ultima nuper

litora6a terrarum, nisi tu, Meliboee, fuisses,

40 ultima6b visuri trucibusque obnoxia Mauris

pascua Geryonis, liquidis ubi cursibus ingens

dicitur occiduas impellere Baetis harenas.

scilicet extremo nunc vilis in orbe iacerem,

a dolor! et pecudes inter conductus Iberas

45 irrita septena modularer sibilia canna;

nec quisquam nostras inter dumeta Camenas

respiceret; non ipse daret mihi forsitan aurem,

ipse deus vacuam, longeque sonantia vota

p248 scilicet extremo non exaudiret in orbe.

50 sed nisi forte tuas melior sonus advocat aures

et nostris aliena magis tibi carmina rident,

vis, hodierna tua subigatur pagina lima?

nam tibi non tantum venturos dicere nimbos7

agricolis qualemque ferat sol aureus ortum

55 attribuere dei, sed dulcia carmina saepe

concinis, et modo te Baccheis Musa corymbis

munerat et lauro modo pulcher obumbrat Apollo.

quod si tu faveas trepido mihi, forsitan illos

experiar calamos, here quos mihi doctus Iollas

60 donavit dixitque: "truces haec fistula tauros

conciliat: nostroque sonat dulcissima Fauno.

Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis

montibus Hyblaea modulabile carmen8 avena."

M. [link to English translation] magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras.

65 ille fuit vates sacer et qui posset avena

praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti

allusere ferae, cui substitit advena quercus.

quem modo cantantem rutilo spargebat acantho

Nais et implicitos comebat pectine crines.

70 C. [link to English translation] p250 est — fateor, Meliboee, — deus: sed nec mihi Phoebus

forsitan abnuerit; tu tantum commodus audi:

scimus enim, quam te non aspernetur Apollo.

M. [link to English translation] incipe, nam faveo; sed prospice, ne tibi forte

tinnula tam fragili respiret fistula buxo,

75 quam resonare solet, si quando laudat Alexin.

hos potius,9 magis hos calamos10 sectare: canales

exprime11 qui dignas cecinerunt consule silvas.

incipe, ne dubita. venit en et frater Amyntas:

cantibus iste tuis alterno succinet ore.

80 ducite,12 nec mora sit, vicibusque reducite carmen;

tuque prior, Corydon, tu proximus ibis, Amynta.

C. [link to English translation] ab Iove principium, si quis canit13 aethera, sumat,

si quis Atlantiaci pondus molitur Olympi:

at mihi, qui nostras praesenti numine terras

85 perpetuamque regit iuvenili robore pacem,

laetus et augusto felix arrideat ore.

A. [link to English translation] me quoque facundo comitatus Apolline Caesar

respiciat, montes neu dedignetur adire,

quos et Phoebus amat, quos Iuppiter ipse tuetur:

90 in quibus Augustos visuraque14 saepe triumphos

laurus fructificat vicinaque nascitur arbos.

C. [link to English translation] p252 ipse polos etiam qui temperat igne geluque,

Iuppiter ipse parens, cui tu iam proximus ipse,15

Caesar, abes,16 posito paulisper fulmine saepe

95 Cresia rura petit viridique reclinis in antro

carmina Dictaeis audit Curetica silvis.

A. [link to English translation] adspicis, ut virides audito Caesare silvae

conticeant? memini, quamvis urgente procella

sic nemus immotis subito requiescere ramis,

100 et dixi: "deus hinc, certe deus expulit euros."

nec mora; Parrhasiae17 sonuerunt18 sibila cannae.

C. [link to English translation] adspicis, ut teneros subitus vigor excitet agnos?

utque superfuso magis ubera lacte graventur

et nuper tonsis exundent vellera fetis?

105 hoc ego iam, memini, semel hac in valle notavi

et venisse Palen pecoris dixisse magistros.

A. [link to English translation] scilicet omnis eum tellus, gens omnis adorat,

diligiturque deis, quem sic taciturna verentur

arbuta, cuius iners audito nomine tellus

110 incaluit floremque dedit; cui silva vocato

densat odore comas, stupefacta regerminat arbos.

C. [link to English translation] illius ut primum senserunt numina terrae,

coepit et uberior sulcis fallentibus olim

luxuriare seges tandemque legumina plenis

115 vix resonant siliquis; nec praefocata malignum

messis habet lolium nec inertibus albet avenis.

A. [link to English translation] p254 iam neque damnatos metuit iactare ligones

fossor et invento, si fors dedit, utitur auro;

nec timet, ut nuper, dum iugera versat arator,

120 ne sonet offenso contraria vomere massa,

iamque palam presso magis et magis instat aratro.

C. [link to English translation] ille dat, ut primas Cereri dare cultor aristas

possit et intacto Bromium perfundere vino,

ut nudus ruptas saliat19 calcator in uvas

125 utque bono plaudat paganica turba magistro,

qui facit egregios ad pervia compita ludos.

A. [link to English translation] ille meis pacem dat montibus: ecce per illum,

seu cantare iuvat seu ter pede lenta ferire

gramina,20 nullus obest: licet et cantare choreis

130 et cantus viridante licet mihi condere libro,

turbida nec calamos iam surdant classica nostros.

C. [link to English translation] numine Caesareo securior ipse Lycaeus21

Pan recolit silvas et amoena Faunus in umbra

securus recubat placidoque22 in fonte lavatur

135 Nais et humanum non calcatura cruorem

per iuga siccato velox pede currit Oreas.

A. [link to English translation] p256 di, precor, hunc iuvenem, quem vos (neque fallor) ab ipso

aethere misistis, post longa reducite vitae

tempora vel potius mortale resolvite pensum

140 et date perpetuo caelestia fila metallo:

sit deus et nolit pensare palatia caelo!

C. [link to English translation] tu quoque mutata23 seu Iuppiter ipse figura,

Caesar, ades seu quis superum sub imagine falsa

mortalique lates (es enim24 deus): hunc, precor, orbem,

145 hos, precor, aeternus populos rege! sit tibi caeli

vilis amor coeptamque, pater, ne desere pacem!

M. [link to English translation] rustica credebam nemorales carmina vobis

concessisse deos et obesis auribus apta;

verum, quae paribus modo concinuistis avenis,

150 tam liquidum, tam dulce cadunt,25 ut non ego malim,

quod Paeligna solent26 examina lambere nectar.

C. [link to English translation] o mihi27 quae tereti28 decurrunt carmina versu

tunc, Meliboee, sonent si quando montibus istis

dicar habere Larem, si quando nostra videre

155 pascua contingat!29 vellit nam saepius aurem

invida paupertas et dicit: "ovilia cura!"

at tu, si qua tamen non aspernanda putabis,

fer, Meliboee, deo mea carmina: nam tibi fas est

p258 sacra Palatini penetralia visere Phoebi.

160 tum mihi talis eris, qualis qui dulce sonantem

Tityron e silvis dominam deduxit in urbem

ostenditque deos30 et "spreto" dixit "ovili,

Tityre, rura prius, sed post cantabimus arma."

A. [link to English translation] respiciat nostros utinam fortuna labores

165 pulchrior et meritae faveat deus ipse iuventae!

nos tamen interea tenerum mactabimus haedum

et pariter subitae peragemus fercula cenae.

M. [link to English translation] nunc ad flumen oves deducite: iam fremit31 aestas,32

iam sol contractas pedibus magis admovet umbras.


Adnotationes Editoris:

1 insueta NGH: inseta P: infesta cod. Vat. Urb. 353.

2 humida codd.: algida Baehrens: herbida H. Schenkl.

3 urbemque V.

4 in hoc versu desinit P.

5 nunc NG, Exc. Par.: dum V: nam Baehrens: non C. Schenkl.

6a 6b vocabula litora et ultima traiecit Haupt (opusc. I.362).

7 dicere ventos N: discere ventos GH: dicere nimbos N2: noscere nimbos V plerique.

8 modulabile carmen V: carmen mulamine (modulabile m2N: carmen modulavit G: carmen modulatus H. Schenkl.

9 hos potitus V: hospicius NG.

10 magnos calamos Leo: magis hos calamos NG: calamos magis hos V: magis hos calamo Baehrens.

11 exprime Leo: et preme NG: prome vel pro me V: per me A, Wernsdorf: primi Bursian.

12 dicite codd. (fortasse recte, cf. VI.81º audiat aut dicat): ducite Barth.

13 canit V: canat N (corr. m2G.

14 visuraque NG: visurus V: visurae Barth.

15 ad finem versus ipse V: esse NG: ecce Leo.

16 habes NGV: abes H: ades Burman: aves D'Orville: ovas Baehrens.

17 Parrhasiae Heinsius: pharsalie N: farsalie G: pharsaliae A V plerique.

18 sonuerunt AH: solverunt codd. plerique.

19 saliat A v: psal(l)at NGw.

20 gramina edd. antiq.: carmina codd.

21 Lycaeas Heinsius.

22 placitoque Heinsius: placido quin Haupt.

23 tu quoque mutata codd.: tu commutata Haupt: tu modo mutata Baehrens.

24 etenim NG: es enim Glaeser.

25 canunt codd.: cadunt Burman.

26 solent NGAH: sonant V: legunt edd. antiq.

27 o mihi HV: olim NG.

28 quae teriti G: quam tenero V: quae tereti Glaeser (post hunc versum H. Schenkl lacunam statuit).

29 contingat NG: contigerit V, Baehrens.

30 deos codd.: deis Heinsius.

31 fremit NV: premit Heinsius: furit Maehly.

32 aestus Ulitius.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Id. Feb. 09