[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Calpurni Siculi

a Loeb Classical Library edita
MCMXXXIV (recensitaque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p258 Calpurnius Siculus
V

Meliboeus: Corydon: Amyntas

[link to English translation] Forte Micon senior Canthusque, Miconis alumnus,

torrentem patula vitabant ilice solem,

cum iuveni senior praecepta daturus alumno

talia verba refert tremulis titubantia labris:

5 [link to English translation] "quas errare vides inter dumeta capellas

canaque1 lascivo concidere gramina2 morsu,

Canthe puer, quos ecce greges a monte remotos

p260 cernis in aprico decerpere gramina campo,

hos tibi do senior iuveni pater: ipse tuendos

10 accipe. iam certe potes insudare labori,

iam pro me gnavam potes exercere iuventam.

[link to English translation] adspicis ut nobis aetas iam mille querellas

afferat et baculum premat inclinata senectus?

sed qua lege regas et amantes lustra capellas

15 et melius pratis errantes mollibus agnas,

percipe.

[link to English translation]vere novo, cum iam tinnire volucres

incipient nidosque reversa lutabit hirundo,

protinus hiberno pecus omne movebis ovili.

tunc etenim melior vernanti germine silva

20 pullat et aestivas reparabilis incohat umbras,

tunc florent saltus3 viridisque renascitur annus,

tunc Venus et calidi scintillat fervor amoris

lascivumque pecus salientes accipit hircos.

sed non ante greges in pascua mitte reclusos,

25 quam fuerit placata Pales. tum cespite vivo

pone focum geniumque loci Faunumque Laresque

salso farre voca; tepidos tunc hostia cultros

imbuat: hac etiam, dum vivit, ovilia lustra.

nec mora, tunc campos ovibus, dumeta capellis

30 orto sole dabis, simul hunc transcendere montem

coeperit ac primae spatium tepefecerit horae.

at si forte vaces, dum matutina relaxat4

p262 frigora sol, tumidis spumantia5 mulctra papillis

implebit6 quod mane fluet; rursusque premetur

35 mane quod occiduae mulsura redegerit horae.

parce tamen fetis: ne sint compendia tanti,

destruat ut niveos venalis caseus agnos;

nam tibi praecipuo fetura coletur7 amore.

te quoque non pudeat, cum serus ovilia vises,

40 si qua iacebit ovis partu resoluta recenti,

hanc umeris portare tuis natosque tepenti8

ferre sinu tremulos et nondum stare paratos.

nec tu longinquas procul a praesepibus herbas

nec nimis amotae sectabere pabula silvae,

45 dum peragit vernum Iovis inconstantia tempus.

veris enim dubitanda fides: modo fronte serena

blandius arrisit, modo cum caligine nimbos

intulit et miseras torrentibus abstulit agnas.

[link to English translation] at cum longa dies sitientes9 afferet aestus

50 nec fuerit variante deo mutabile caelum,

iam silvis committe greges, iam longius herbas

quaere; sed ante diem pecus exeat: umida dulces

efficit aura cibos, quotiens fugientibus euris

frigida nocturno tanguntur10 pascua rore

55 et matutinae lucent in gramine guttae.

at simul argutae nemus increpuere cicadae,

p264 ad fontem compelle greges; nec protinus herbas

et campos permitte sequi, sed11 protegat illos

interea veteres quae porrigit aesculus umbras.

60 verum ubi declini12 iam nona13 tepescere sole

incipiet seraeque videbitur hora merendae,14

rursus pasce greges et opacos desere lucos.

nec prius aestivo pecus includatur ovili,

quam levibus nidis somnos captare volucris

65 cogitet et tremulo queribunda fritinniat ore.15

[link to English translation] cum iam tempus erit maturas16 demere lanas,

sucida iam tereti constringere vellera iunco,

hircorumque iubas et olentes caedere barbas,

ante tamen secerne pecus gregibusque notatis

70 consimiles include comis, ne longa minutis,

mollia ne duris coeant, ne candida fuscis.

sed tibi cum vacuas posito velamine costas

denudavit ovis, circumspice, ne sit acuta

forpice17 laesa cutis, tacitum ne pustula18 virus

75 texerit occulto sub vulnere: quae nisi ferro

rumpitur, a! miserum fragili rubigine corpus

arrodet sanies et putria contrahet ossa.

providus (hoc moneo) viventia sulphura tecum

et scillae caput et virosa bitumina portes,

80 vulneribus laturus opem; nec Brutia desit

pix tibi:19 tu liquido picis unguine terga memento,

p266 si sint rasa,20 linas. vivi21 quoque pondera melle22

argenti23 coquito lentumque bitumen aheno,

impressurus ovi tua nomina; nam tibi lites

85 auferet ingentes lectus possessor in armo.

[link to English translation] nunc etiam, dum siccus ager, dum fervida tellus,

dum rimosa palus et multo torrida limo

aestuat et fragiles nimium sol pulverat herbas,

lurida conveniet succendere galbana septis

90 et tua cervino lustrare mapalia fumo.

obfuit24 ille malis odor anguibus: ipse videbis

serpentum cecidisse minas: non stringere dentes

ulla potest uncos, sed inani debilis ore

marcet et obtuso iacet exarmata veneno.

95 [link to English translation] nunc age vicinae circumspice tempora brumae

qua ratione geras. aperit cum vinea sepes

et portat lectas securus circitor25 uvas,

incipe falce nemus vivasque recidere frondes.

nunc opus est teneras summatim stringere virgas,

100 nunc hiemi servare comas, dum permanet umor,

dum viret et tremulas non excutit Africus umbras.

has tibi conveniet tepidis fenilibus olim

promere, cum pecudes extremus clauserit annus.

hac26 tibi nitendum est, labor hic in tempore noster,

105 gnavaque sedulitas redit et pastoria virtus.

ne pigeat ramos siccis miscere recentes

p268 et sucos adhibere novos, ne torrida27 nimbis

instet hiemps nimioque gelu nivibusque coactis

incursare vetet28 nemus et constringere frondes;

110 tu tamen aut leves hederas aut molle salictum

valle premes media. sitis est pensanda tuorum,

Canthe,29 gregum viridante cibo: nihil aridus illis,

ingenti positus quamvis strue, prosit acervus,

virgea si desint liquido turgentia suco

115 et quibus est aliquid plenae vitale medullae.

praecipue gelidum stipula cum fronde caduca

sterne solum, ne forte rigor penetrabile corpus

urat et interno vastet pecuaria morbo.

[link to English translation] plura quidem meminisse velim, nam plura supersunt.

120 sed iam sera dies cadit et iam sole fugato

frigidus aestivas impellit Noctifer horas."


Adnotationes Editoris:

1 canaque V: vanaque NG.

2 gramina GV, Giarratano: germina NH (corr. m2), Baehrens, H. Schenkl.

3 silvae codd.: tiliae Maehly: saltus Baehrens: segetes C. et H. Schenkl.

4 relaxet G.

5 spument tibi V plerique: spumantia Barth.

6 implebis codd.: implebit Haupt: in tenebris Housman.

7 coletur NG: colatur V, Baehrens.

8 patenti V plerique: parenti NG: tepenti Hw.

9 sitientes G V nonnulli: sitientibus V nonnulli.

10 tinguuntur V nonnulli.

11 sed G: sine V.

12 declivi V: declivis NG: declini Heinsius.

13 nona codd.: sera Baehrens: rura . . . incipient Maehly.

14 incipiet serique v. h. premendi NG: incipiet seraeque v. h. merendae V; incipit atque sĕri v. h. premendi Baehrens.

15 tremulo tremebundo fruniat ore NG: tinniat ore AH: tremulo queribunda (vel gemibunda) fritinniat ore Glaeser: tremuli tremebunda coagula lactis V (cf. III.69).

16 maturas NGA: maternas V.

17 forfice V.

18 pusula N: pustula GV.

19 pix tibi: tu Baehrens: pia tibi NG: dura tibi N2V.

20 rasa V: rara NG: scabra vel cruda H. Schenkl.

21 durae NG: vivi (sc. argentiV nonnulli: vini H V nonnulli.

22 massae NG: melle vel molle V: durae . . . malthae ardenti Giarratano.

23 argenti NG V plerique (ardenti G in marg.): arrhenici H. Schenkl: chalcanthi Haupt, Baehrens.

24 obfuit codd.: obvius Burman: obficit Maehly.

25 circitor NG: vinitor V.

26 hoc . . . hic NG: hac . . . hinc Glaeser: hac . . . hic H. Schenkl: huc . . . huc Baehrens.

27 ne torrida NG V plerique: licet horrida Martellius: dum torr. Haupt: cum torr. Giarratano.

28 incurvare velit NG: incursare vetet Haupt.

29 cante G: chante N.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Id. Feb. 09