[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Calpurni Siculi

a Loeb Classical Library edita
MCMXXXIV (recensitaque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p268 Calpurnius Siculus
VI

Astylus: Lycidas: Mnasyllus

A. [link to English translation] Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et puer Alcon

certavere sub his alterno carmine ramis

iudice me, sed non sine pignore. Nyctilus haedos

p270 iuncta matre dedit; catulum dedit ille leaenae1

5 iuravitque genus, sed sustulit omnia victor.

L. [link to English translation] Nyctilon ut cantu rudis exsuperavit Alcon,

Astyle, credibile est, si vincat acanthida cornix,

vocalem superet si dirus aedona bubo.

A. [link to English translation] non potiar Petale,2 qua nunc ego maceror una,

10 si magis aut docili calamorum Nyctilus arte

aut cantu magis est quam vultu proximus illi.

L. [link to English translation] iam non decipior: te iudice pallidus alter

venit et hirsuta spinosior hystrice barbam;

candidus alter erat levique decentior ovo

15 et ridens oculis crinemque simillimus auro,

qui posset dici, si non cantaret, Apollo.

A. [link to English translation] o Lycida, si quis tibi carminis usus inesset,

tu quoque laudatum nosses3 Alcona probare.

L. [link to English translation] vis igitur, quoniam nec nobis, improbe, par es,

20 ipse tuos iudex calamos committere nostris?

vis conferre manum? veniat licet arbiter Alcon.

A. [link to English translation] vincere4 tu quemquam? vel te certamine quisquam

dignetur, qui vix stillantes, aride, voces

rumpis et expellis male singultantia verba?

25 L. [link to English translation] fingas plura licet: nec enim potes, improbe, vera

p272 exprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas.

sed quid opus vana consumere tempora lite?

ecce venit Mnasyllus: erit (nisi forte recusas)

arbiter inflatis non credulus, improbe, verbis.

30 A. [link to English translation] malueram, fateor, vel praedamnatus5 abire

quam tibi certanti partem committere vocis.

ne tamen hoc impune feras: en adspicis illum,

candida qui medius cubat inter lilia, cervum?

quamvis hunc Petale mea diligat, accipe victor.

35 scit frenos et ferre iugum sequiturque vocantem

credulus et mensae non improba porrigit ora.

adspicis, ut fruticat late caput utque sub ipsis

cornibus et tereti pendent redimicula collo?

adspicis, ut niveo frons irretita capistro

40 lucet et a dorso, quae totam circuit alvum,

alternat vitreas lateralis cingula bullas?

cornua subtiles6 ramosaque tempora molles

implicuere rosae rutiloque monilia torque

extrema cervice natant,7 ubi pendulus apri

45 dens sedet et nivea distinguit pectora luna.

hunc, sicutque vides, pignus, Mnasylle, paciscor

pendere, dum sciat hic se non sine pignore vinci.

L. [link to English translation] terreri, Mnasylle, suo me munere credit:

adspice, quam timeam! genus est, ut scitis, equarum

50 p274 non vulgare8 mihi; quarum de sanguine ponam

velocem Petason, qui gramina matre relicta

nunc primum teneris libavit dentibus: illi9

terga sedent, micat acre caput, sine pondere cervix,

pes levis, adductum latus, excelsissima frons est,

55 et tornata brevi substringitur ungula cornu,

ungula, qua viridi sic exsultavit in arvo,

tangeret ut fragiles, sed non curvaret, aristas:

hunc dare, si vincar, silvestria numina iuro.

M. [link to English translation] et vacat et vestros cantus audire iuvabit.

60 iudice me sane10 contendite, si libet: istic

protinus ecce torum fecere sub ilice Musae.

A. [link to English translation] sed, ne vicini nobis sonus obstrepat amnis,

gramina linquamus ripamque volubilis undae.

namque sub exeso raucum mihi pumice lymphae

65 respondent et obest arguti glarea rivi.

L. [link to English translation] si placet, antra magis vicinaque saxa petamus,

saxa, quibus viridis stillanti vellere muscus

dependet scopulisque cavum sinuantibus arcum

imminet exesa veluti testudine concha.

70 M. [link to English translation] venimus et tacito sonum mutavimus11 antro:

seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus,

ponere seu cubitum, melior viret herba tapetis.

nunc mihi seposita reddantur carmina lite;

nam vicibus teneros malim cantetis amores:

75 Astyle, tu Petalen, Lycida, tu Phyllida lauda.

p276 L. [link to English translation] tu modo nos illis (iam nunc, Mnasylle, precamur)

auribus accipias, quibus hunc et Acanthida nuper

diceris in silva iudex audisse Thalea.

A. [link to English translation] non equidem possum, cum provocet iste, tacere.

80 rumpor enim, Mnasylle:12 nihil nisi iurgia quaerit.

audiat aut dicat, quoniam cupit; hoc mihi certe

dulce satis fuerit, Lycidam spectare trementem,

dum te teste13 palam sua crimina pallidus audit.

L. [link to English translation] me, puto, vicinus Stimicon, me proximus Aegon

85 hos inter frutices tacite risere volentem

oscula cum tenero simulare14 virilia Mopso.

A. [link to English translation] fortior o utinam nondum Mnasyllus adesset!

efficerem, ne te quisquam tibi turpior esset.

M. [link to English translation] quid furitis, quo vos insania tendere iussit?

90 si vicibus certare placet — sed15 non ego vobis

arbiter: hoc alius possit discernere iudex!

et venit ecce Micon, venit et vicinus Iollas:

litibus hi vestris poterunt imponere finem.


Adnotationes Editoris:

1 Laconem vel Lacaenae Heinsius.

2 Petale editio Ascensiana et vulgo: Crocale GV.

3 posses codd: nosses Haupt.

4 vinces NG: vincere V: vincen Glaeser, Baehrens.

5 praedamnatus NA: predam nactus V.

6 subtiles codd.: summa vides F. Leo: subtilius molles ramosa corollis Heinsius.

7 natant NH: natent G: notant V: nitent Ulitius.

8 vulgare NGA: ĭŭgale V.

9 Post 52 vel post 53 est vulgo insertus dubius versus 54 (pes levis etc.): 53‑57 exstant in Exc. Par., om. 54.

10 me sane NV: mascillo G: Mnasyllo Baehrens.

11 mutavimus NG: mutabimus Burman.

12 mnasille N: mascille G: merito V.

13 te teste GH: te stante NV.

14 mutare Maehly: miscere Baehrens: sociare C. Schenkl.

15 sed G: sum Baehrens: sic Barth.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Id. Feb. 09