[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur una ex
Eclogis

Calpurni Siculi

a Loeb Classical Library edita
MCMXXXIV (recensitaque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p278 Calpurnius Siculus
VII

Lycotas: Corydon

L. [link to English translation] Lentus ab urbe venis, Corydon; vicesima certe

nox fuit,1 ut nostrae cupiunt te cernere silvae,

ut tua maerentes exspectant iubila tauri.

C. [link to English translation] o piger, o duro non mollior axe, Lycota,

5 qui veteres fagos nova quam spectacula mavis

cernere, quae patula iuvenis deus edit harena.

L. [link to English translation] mirabar, quae tanta foret tibi causa morandi,

cur tua cessaret taciturnis fistula silvis

et solus Stimicon caneret pallente corymbo:

10 quem sine te maesti tenero donavimus haedo.

nam, dum lentus abes, lustravit ovilia Thyrsis,

iussit et arguta iuvenes certare cicuta.

C. [link to English translation] sit licet2 invictus Stimicon et praemia dives

auferat, accepto nec solum gaudeat haedo,

15 verum tota ferat quae lustrat ovilia Thyrsis:

non tamen aequabit mea gaudia; nec mihi, si quis

omnia Lucanae donet pecuaria silvae,

grata magis fuerint quam quae spectavimus3 urbe.

L. [link to English translation] dic age dic, Corydon, nec nostras invidus aures

20 despice:4 non aliter certe mihi dulce loquere

quam cantare soles, quotiens ad sacra vocatur

aut fecunda Pales aut pastoralis Apollo.

p280 C. [link to English translation] vidimus in caelum trabibus spectacula textis

surgere, Tarpeium prope despectantia culmen;

25 emensique5 gradus et clivos lene iacentes

venimus ad sedes, ubi pulla sordida veste

inter femineas spectabat turba cathedras.

nam quaecumque patent sub aperto libera caelo,

aut eques aut nivei loca densavere tribuni.

30 qualiter haec patulum concedit vallis in orbem

et sinuata latus resupinis undique silvis

inter continuos curvatur concava montes:

sic ibi planitiem curvae sinus ambit harenae

et geminis medium se molibus alligat ovum.

35 quid tibi nunc referam, quae vix suffecimus ipsi

per partes spectare suas? sic undique fulgor

percussit. stabam defixus et ore patenti

cunctaque mirabar necdum bona singula noram,

cum mihi iam senior, lateri qui forte sinistro

40 iunctus erat, "quid te stupefactum, rustice," dixit

"ad tantas miraris opes, qui nescius auri

sordida tecta, casas et sola mapalia nosti?

en ego iam6 tremulus iam7 vertice canus et ista

factus in urbe senex stupeo tamen omnia: certe

45 vilia sunt nobis, quaecumque prioribus annis

vidimus, et sordet quicquid spectavimus olim."

[link to English translation]

p282 balteus en gemmis, en illita porticus auro

certatim radiant; nec non, ubi finis harenae

proxima marmoreo praebet spectacula muro,

50 sternitur adiunctis ebur admirabile truncis

et coit in rotulum, tereti qui lubricus axe

impositos subita vertigine falleret ungues

excuteretque feras. auro quoque torta refulgent

retia, quae totis in harenam dentibus exstant,

55 dentibus aequatis; et erat (mihi crede, Lycota,

si qua fides) nostro dens longior omnis aratro.

ordine quid referam? vidi genus omne ferarum,

hic niveos lepores et non sine cornibus apros.

hic raram silvis etiam, quibus editur, alcen.

60 vidimus et tauros, quibus aut cervice levata

deformis scapulis torus eminet aut quibus hirtae

iactantur per colla iubae, quibus aspera mento

barba iacet tremulique rigent palearia setis.

nec solum nobis silvestria cernere monstra

65 contigit: aequoreos ego cum certantibus ursis

spectavi vitulos et equorum nomine dictum,

sed deforme pecus, quod in illo nascitur amne

qui sata riparum vernantibus8 irrigat undis.

a! trepidi, quotiens sola discedentis9 harenae

70 p284 vidimus inverti,10 ruptaque voragine terrae

emersisse feras; et in isdem saepe cavernis

aurea cum subito11 creverunt arbuta nimbo.

L. [link to English translation] o felix Corydon, quem non tremebunda senectus

impedit! o felix, quod in haec tibi saecula primos

75 indulgente deo demittere contigit annos!

nunc, tibi si propius venerandum cernere numen

fors12 dedit et praesens vultumque habitumque notasti,

dic age dic, Corydon, quae sit mihi13 forma deorum.

C. [link to English translation] o utinam nobis non rustica vestis inesset:14

80 vidissem propius mea numina! sed mihi sordes

pullaque paupertas et adunco fibula morsu

obfuerunt. utcumque tamen conspeximus ipsum

longius; ac, nisi me visus decepit, in uno

et Martis vultus et Apollinis esse putavi.15


Adnotationes Editoris:

1 fuit codd.: ruit Heinsius: subit Baehrens.

2 scilicet codd. plerique: sit licet V nonnulli.

3 spectavimus AH: spettamus in G: spectamus in NV.

4 despice codd.: decipe Baehrens.

5 immensosque codd.: emensique Schrader.

6 iam NG: tam V.

7 tremulus et NGV: tr. tam AH: tr. iam Friesemann.

8 vernantibus NGA: venientibus V.

9 sol discedentis N (nos supra sol m2): sodiscendentis G: nos descendentis V: sola discedentis Haupt: se discindentis Baehrens: alii alia.

10 in partes codd.: inverti Haupt.

11 subito N: susito G: croceo V: fulvo Baehrens.

12 fors NG: sors V.

13 quae sit mihi pler. codd.: mihi quae sit Burman, Baehrens.

14 obesset Haupt.

15 putavi AH, ed. Ven.: putatur NGV: probatur Burman, Baehrens: notatur Haupt: putato Leo, Giarratano.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Id. Feb. 09