[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

Marci Catonis

a W. D. Hooper et H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
LIII‑LX

p2 Marci Catonis
De Re Rustica
Capitula I‑LII

[link to English translation] Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum sit, et item fenerari, si tam honestum sit. Maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiverunt, furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimare. 2 Et virum bonum quom laudabant, ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur. 3 Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, verum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. 4 At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt. Nunc ut ad rem redeam, quod promisi institutum1 principium hoc erit.

1 [link to English translation] Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto, uti ne cupide emas neve opera2 tua parcas p4visere et ne satis habeas semel circumire. Quotiens ibis, totiens magis placebit quod bonum erit. 2 Vicini quo pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit. Et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exire possis. Uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet, solo bono, sua virtute valeat. 3 Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri, operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet aut mare aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona celebrisque. 4 Siet in his agris, qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia vendiderint, eos pigeat vendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono colono bonoque aedificatore melius emetur. Ad villam cum venies, videto, vasa torcula et dolia multane sient: 5 ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto, quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. 6 Scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum.7 Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est prima, si vino bono et3 multo est, secundo p6loco hortus inriguus, tertio salictum, quarto oletum, quinto pratum, sexto campus frumentarius, septimo silva caedua, octavo arbustum, nono glandaria silva.

2 [link to English translation] Pater familias ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit, fundum eodem die, si potest, circumeat; si non eodem die, at postridie. Ubi cognovit, quo modo fundus cultus siet operaque quae facta infectaque sient, postridie eius diei vilicum vocet, roget, quid operis siet factum, quid restet, satisne temperi opera sient confecta, possitne quae reliqua sient conficere, et quid factum vini, frumenti aliarumque rerum omnium. 2 Ubi ea cognovit, rationem inire oportet operarum, dierum. Si ei opus non apparet, dicit vilicus sedulo se fecisse, servos non valuisse, tempestates malas fuisse, servos aufugisse, opus publicum effecisse, ubi eas aliasque causas multas dixit, ad rationem operum operarumque vilicum revoca. 3 Cum tempestates pluviae fuerint, quae opera per imbrem fieri potuerint, dolia lavari, picari, villam purgari, frumentum transferri, p8stercus foras efferri, stercilinum fieri, semen purgari, funes sarciri, novos fieri; centones, cuculiones familiam opportuisse sibi sarcire. 4 Per ferias potuisse fossas veteres tergeri, viam publicam muniri, vepres recidi, hortum fodiri, pratum purgari, virgas vinciri, spinas runcari, expinsi far,4 munditias fieri. Cum servi aegrotarint, cibaria tanta dari non oportuisse. 5 Ubi ea5 cognita aequo animo sint, quae reliqua opera sint curare uti perficiantur: rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli causa quae parata sunt; rationem vinariam, oleariam, quid venierit, quid exactum siet, quid reliquum siet, quid siet quod veneat: quae satis accipiunda sint, satis accipiantur: 6 reliqua quae sint uti conpareant. Siquid desit in annum, uti paretur: quae supersint, ut veneant: quae opus sint locato, locentur: quae opera fieri velit et quae locari velit, uti imperet et ea scripta relinquat.7 Pecus consideret. Auctionem uti faciat: vendat oleum, si pretium habeat, vinum, frumentum quod supersit vendat; boves vetulos, armenta delicula, oves deliculas, lanam, pelles, plostrum vetus, ferramenta vetera, servum senem, servum morbosum, et siquid aliut supersit, vendat. Patrem familias vendacem, non emacem esse oportet.

3 [link to English translation] Prima adulescentia patrem familiae agrum conserere studere oportet. Aedificare diu cogitare oportet, conserere cogitare non oportet, sed facere p10oportet. Ubi aetas accessit ad annos XXXVI, tum aedificare oportet, si agrum consitum habeas. Ita aedifices, ne villa fundum quaerat neve fundus villam.6 2 Patrem familiae villam rusticam bene aedificatam habere expedit, cellam oleariam, vinariam, dolia multa, uti lubeat caritatem expectare: et rei et virtuti et gloriae erit. Torcularia bona habere oportet, ut opus bene effici possit. Olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne corrumpatur. Cogitato quotannis tempestates magnas venire et oleam deicere solere. 3 Si cito sustuleris et vasa parata erunt, damni nihil erit ex tempestate et oleum viridius et melius fiet. 4 Si in terra et tabulato olea nimium diu erit, putescet, oleum fetidum fiet. Ex quavis olea oleum viridius et bonum fieri potest, si temperi facies. 5 In iugera oleti CXX vasa bina esse oportet, si oletum bonum beneque frequens cultumque erit. Trapetos bonos privos inpares esse oportet, si orbes contriti sient, ut conmutare possis, funes loreos privos, vectes senos, fibulas duodenas, medipontos privos loreos. Trochileas Graecanicas binis funibus sparteis ducunt:7 orbiculis superioribus octonis, inferioribus senis citius duces; si rotas voles facere, tardius ducetur, sed minore labore.

4 [link to English translation] Bubilia bona, bonas praesepis, faliscas clatratas, clatros interesse oportet pede. Si ita feceris, pabulum boves non eicient. Villam urbanam pro copia aedificato. In bono praedio si bene aedificaveris, p12bene posiveris, ruri si recte habitaveris, libentius et saepius venies; fundus melius erit, minus peccabitur, fructi plus capies; frons occipitio prior est. Vicinis bonus esto; familiam ne siveris peccare. Si te libenter vicinitas videbit, facilius tua vendes, opera facilius locabis, operarios facilius conduces; si aedificabis, operis, iumentis, materie adiuvabunt: siquid bona salute usus venerit, benigne defendent.

5 [link to English translation] Haec erit vilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae serventur. Alieno manum abstineat, sua servet diligenter. Litibus familia supersedeat; siquis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet. 2 Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat, facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus inpune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam nequo eat. Familiam exerceat, consideret, quae dominus imperaverit fiant. Ne plus censeat sapere p14se quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi Conpitalibus in conpito aut in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utenda roget et quibus det, praeterea nemini. 4 Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercennarium, politorem diutius eundem ne habeat die. Nequid emisse velit insciente domino, neu quid dominum celavisse velit. Parasitum nequem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, Chaldaeum nequem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat; 5 si fecerit, scibit in mente familiae quid sit, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare et valebit rectius et dormibit libentius. Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant.

6 Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis opsequito partim, quo libentius boves curent. p16Aratra vomeresque facito uti bonos habeas. Terram cariosam cave ne ares, neve plostrum neve pecus inpellas. Si ita non caveris, quo inpuleris, trienni fructum amittes.7 Pecori et bubus diligenter substernatur, ungulae curentur. Scabiem pecori et iumentis caveto; id ex fame et si inpluit fieri solet. Opera omnia mature conficias face. Nam res rustica sic est, si unam rem sero feceris, omnia opera sero facies. Stramenta si deerunt, frondem iligneam legito, eam substernito ovibus bubusque.7 Stercilinum magnum stude ut habeas. Stercus sedulo conserva; cum exportabis, purgato et conminuito; per autumnum evehito. Circum oleas autumnitate ablaqueato et stercus addito. Frondem populneam, ulmeam, querneam caedito per tempus: eam condito non peraridam, pabulum ovibus. Item faenum cordum, sicilimenta de prato, ea arida condito. Post imbrem autumnum rapinam, pabulum lupinumque serito.

6 [link to English translation] Agrum quibus locis conseras, sic observari oportet. Ubi ager crassus et laetus est sine arboribus, eum agrum frumentarium esse oportet. Idem ager si nebulosus est, rapa, raphanos, milium, panicum, id maxime seri oportet. In agro crasso et caldo oleam conditivam, radium maiorem, Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam, Colminianam, albicerem, quam earum in iis locis optimam dicent p18esse, eam maxime serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes conserito. 2 Ager oleto conserundo, qui in ventum favonium spectabit et soli ostentus erit, alius bonus nullus erit. Qui ager frigidior et macrior erit, ibi oleam Licinianam seri oportet. Si in loco crasso aut calido severis, hostus nequam erit et ferundo arbor peribit et muscus ruber molestus erit. 3 Circum coronas et circum vias ulmos serito et partim populos, uti frondem ovibus et bubus habeas, et materies, siquo opus sit, parata erit. Sicubi in iis locis ripae aut locus umectus erit, ibi cacumina populorum serito et harundinetum. Id hoc modo serito: bipalio vortito, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio serito. Ibi corrudam serito, unde asparagi fiant. 4 Nam convenit harundinetum cum corruda, eo quia foditur et incenditur et umbram per tempus habet. Salicem Graecam circum harundinetum serito, uti sieto qui vineam alliges.

Vineam quo in agro conseri oporteat, sic observato. Qui locus vino optimus dicetur esse et ostentus soli, Aminnium minusculum et geminum eugeneum, helvolum minusculum conserito. Qui locus crassus erit aut nebulosior, ibi Aminnium maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum serito. Ceterae vites, miscellae maxime, in quemvis agrum conveniunt.

7 [link to English translation] Fundum suburbanum arbustum maxime convenit habere; et ligna et virgae venire possunt, et p20domino erit qui utatur. In eodem fundo suum quidquid conseri oportet; vitem compluria genera7 Aminnium minusculum et maius et Apicium. Uvae in olla in vinaceis conduntur; 2 eadem in sapa, in musto, in lora recte conduntur. Quas suspendas duracinas Aminnias maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis eae recte servantur. 3 Poma, mala strutea, cotonea Scantiana, Quiriniana, item alia conditiva, mala mustea et Punica (eo lotium suillum aut stercus ad radicem addere oportet, uti pabulum malorum fiat),8 pira volaema, Aniciana sementiva (haec conditiva in sapa bona erunt), 4 Tarentina, mustea, cucurbitiva, item alia genera quam plurima serito aut inserito. Oleas orcites, posias; eae optime conduntur vel virides in muria vel in lentisco contusae, vel orcites ubi nigrae erunt et siccae, sale confriato dies V; postea salem excutito, in sole ponito biduum, vel sine sale in defrutum condito. Sorba in sapa condere vel siccare; arida facias. Item pira facias.

8 [link to English translation] Ficos mariscas in loco cretoso et aperto serito; Africanas et Herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tellanas atras pediculo longo, eas in loco crassiore aut stercorato serito. Pratum si inrigivum habebis, si non erit siccum, ne faenum desiet, summittito. 2 Sub urbe hortum omne genus, coronamenta omne p22genus, bulbos Megaricos, murtum coniugulum et album et nigrum, loream Delphicam et Cypriam et silvaticam, nuces calvas, Abellanas, Praenestinas, Graecas, haec facito uti serantur. Fundum suburbanum, et qui eum fundum solum habebit, ita paret itaque conserat, uti quam sollertissimum habeat.

9 [link to English translation] Salicta locis aquosis, umectis, umbrosis propter amnes ibi seri oportet; et id videto uti aut domino opus siet aut ut vendere possit. Prata inrigiva, si aquam habebis, id potissimum facito; si aquam non habebis, sicca quam plurima facito. Hoc est praedium quod ubi vis expedit facere.

10 [link to English translation] Quo modo oletum agri iugera CCXL instruere oporteat. Vilicum, vilicam, operarios quinque, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I, summa homines XIII; boves trinos, asinos ornatos clitellarios qui stercus vectent tris, asinum molarium9 I, oves C; 2 vasa olearia instructa iuga V, ahenum quod capiat Q. XXX, operculum aheni, uncos ferreos III, urceos aquarios III, infidibula II, ahenum quod capiat Q. V, operculum aheni, uncos III, labellum pollulum I, amphoras olearias II, urnam quinquagenariam unam, trullas tris, situlum aquarium I, pelvim I, matellionem I, trullium I, scutriscum I, matellam I, nassiternam I, trullam I, candelabrum I, sextarium I; plostra maiora III, aratra cum vomeribus VI, iuga cum loris ornata III, ornamenta bubus VI; 3 irpicem I, crates stercerarias IIII, sirpeas stercerarias III, semuncias III, instrata asinis III; ferramenta: ferreas VIII, sarcula VIII, palas IIII, rutra V, rastros quadridentes II, falces faenarias VIII, stramentariasp24 V, arborarias V, securis III, cuneos III, fistulam farrariam I, forpicis II, rutabulum I, focolos II; 4 dolia olearia C, labra XII, dolia quo vinacios condat X, amurcaria X, vinaria X, frumentaria XX, labrum10 lupinarium I, serias X, labrum eluacrum I, solium I, labra aquaria II, opercula doliis seriis priva; molas asinarias unas et trusatilis unas, Hispaniensis unas, molilia III, abacum I, orbes aheneos II, mensas II, scamna magna III, scamnum in cubiculo I, 5 scabilla III, sellas IIII, solia II, lectum in cubiculo I, lectos loris subtentos IIII et lectos III; pilam ligneam I, fullonicam I, telam togalem I, pilas II, pilum fabarium I, farrearium I, seminarium I, qui nucleos succernat I, modium I, semodium I; culcitas VIII, instragula VIII, pulvinos XVI, operimenta X, mappas III, centones pueris VI.

11[link to English translation] Quo modo vineae iugera C instruere oporteat. Vilicum, vilicam, operarios X, bubulcum I, asinarium I, salictarium I, subulcum I, summa homines XVI; boves II, asinos plostrarios II, asinum molarium I; vasa torcula instructa III, dolia ubi quinque vindemiae esse possint culleum DCCC, dolia ubi vinaceos condat XX, 2 frumentaria XX, opercula doliorum et tectaria priva, urnas sparteas VI, amphoras sparteas IIII, infidibula II, cola vitilia III, cola qui florem demat III, urceos mustarios X; plostra II, aratra II, iugum plostrarium I, iugum vinarium I, iugum asinarium I, orbem aheneum I, molile I; ahenum quod capiat culleum I, operculum aheni I, uncos ferreos III, ahenum coculum quod capiat culleum I, urceos aquarios II, nassiternam I, pelvim I, matellionem I, trulleum I, situlum aquarium I, scutriscump26 I, trullam I, candelabrum I, matellam I, lectos IIII, scamnum I, mensas II, abacum I, arcam vestiariam I, armarium promptarium I, scamna longa VI, rotam aquariam I, modium praeferratum I, semodium I, labrum eluacrum I, solium I, labrum lupinarium I, serias X; 4 ornamenta bubus II, ornamenta asinis instrata III, semuncias III, sportas faecarias III, molas asinarias III, molas trusatilis unas; ferramenta: falces sirpiculas V, falces silvaticas VI, arborarias III, secures V, cuneos IIII, vomeres II, ferreas X, palas VI, rutra IIII, rastros quadridentes II, crates stercorarias IIII, sirpiam stercorariam I, falculas viniaticas XL, falculas rustarias X, foculos II, forpices II, rutabulum I; 5 corbulas Amerinas XX, quala sataria vel alveos XL, palas ligneas XL, luntris II, culcitas IIII, instragula IIII, pulvinos VI, operimenta VI, mappas III, centones pueris VI.

12 [link to English translation] In torcularium quae opus sunt. Vasis quinis prela temperata V, supervacanea III, suculas V, supervacaneam I, funes loreos V, subductarios V, melipontos V, troclias X, capistra V, assercula ubi prela sita sient V, serias III, vectes XL, fibulas XL constibilis ligneas, qui arbores conprimat, si dishiascent, et cuneos VI, trapetos V, cupas minusculas X, alveos X, palas ligneas X, rutra ferrea quinque.

13 [link to English translation] In torcularium in usu quod opus est. Urceum I, ahenum quod capiat Q. V, uncos ferreos III, orbem aheneum I, molas,11a cribrum I, incerniculum I, securim I, scamnum I, seriam vinariam I, clavem torculari I, lectum stratum ubi duo custodes liberi cubent (tertius servus una cum factoribus uti cubet), fiscinas novas,11b veteres,11c epidromum I, pulvinum I, lucernas,11d corium I, craticulas duas, carnarium I, scalas unas.

p28 2 In cellam oleariam haec opus sunt. Dolia olearia, opercula, labra olearia XIIII, concas maioris II et minoris II, trullas aheneas tris, amphoras olearias II, urceum aquarium I, urnam quinquagenariam I, sextarium olearium I, labellum I, infidibula II, spongeas II, urceos fictiles II, urnales II, trullas ligneas II, claves cum clostris in cellas II, trutinam I, centumpondium12 I et pondera cetera.

14 [link to English translation] Villam aedificandam si locabis novam ab solo, faber haec faciat oportet. Parietes omnes, uti iussitur, calce et caementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia, quae opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres, fulmentas, praesepis bubus hibernas aestivas faliscas, equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea II, haras X, focum, ianuam maximam et alteram quam volet dominus, fenestras, clatros in fenestras maioris bipedalis X, luminaria VI, scamna III, sellas V, telas togalis duas, paullulam pilam ubi triticum pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, vasa torcula II. 3 Hae rei materiem et quae opus sunt dominus praebebit et ad opus dabit, serram I, lineam I (materiem dumtaxat succidet, dolabit, secabit facietque conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas, terram unde lutum fiat. Si de caelo villa tacta siet, de ea re verba uti fiant.13 Huic operi pretium ab domino bono, qui bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona solvat, in tegulas singulas II S. 4 Tectum sic numerabitur: tegula integra quae erit, quae non erit, unde quarta pars aberit, duae pro una, conliciares quae erunt pro binis p30putabuntur; vallus quot erunt, in singulas quaternae numerabuntur.

Villa lapide calce. Fundamenta supra terram pede, ceteros parietes ex latere, iugumenta et antepagmenta quae opus erunt indito. 5 Cetera lex uti villae ex calce caementis. Pretium in tegulas singulas II S. Loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita sunt: ex signo manipretium erit. Loco pestilenti, ubi aestate fieri non potest, bono domino pars quarta preti accedat.

15 [link to English translation] Macerias ex calce caementis silice. Uti dominus omnia ad opus praebeat, altam P. V et columen P. I, crassam P. I S, longam P. XIV, et uti sublinat locari oportet. Parietes villae si locet in P. C, id est P. X quoquo versum, libellis in ped. V et perticam I. P. VIC. N. X. Sesquipedalem parietem dominus fundamenta faciat et ad opus praebeat calcis in P. singulos in longitudinem modium unum, harenae modios duos.

16 [link to English translation] Calcem partiario coquendam qui dant, ita datur. Perficit et coquit et ex fornace calcem eximit calcarius et ligna conficit ad fornacem. Dominus lapidem, ligna ad fornacem, quod opus siet, praebet.

17 [link to English translation] Robus materies, item ridica, ubi solstitium fuerit ad brumam semper tempestiva est. Cetera materies quae semen habet, cum semen maturum habet, tum tempestiva est. Quae materies semen p32non habet, cum glubebit, tum tempestiva est. Pinus14 eo, quia15 semen viride et maturum habet (id semen de cupresso, de pino quidvis annis legere possis), item quidvis anni matura est et tempestiva. 2 Ibidem sunt nuces bimae, inde semen excidet, et anniculae, eae ubi primum incipiunt hiascere, tum legi oportet; per sementim primum incipiunt maturae esse, postea usque adeo sunt plus menses VIII. Hornotinae nuces virides sunt. Ulmus, cum folia cadunt, tum iterum tempestiva est.

18 [link to English translation] Torcularium si aedificare voles quadrinis vasis, uti contra ora sient, ad hunc modum vasa conponito. Arbores crassas P. II, altas P. VIIII cum cardinibus, foramina longa P. III S exculpta digit. VI, ab solo foramen primum P. I S, inter arbores et parietes P. II, in II arbores P. I, arbores ad stipitem primum derectas P. XVI, stipites crassos P. II, altos16 cum cardinibus P. X, suculam praeter cardines P. VIIII, prelum longum P. XXV, inibi lingulam P. II S, pavimentum binis vasis cum canalibus duabus P. XXX, IIII trapetibus locum dextra sinistra pavimentum P. XX, 3 inter binos stipites vectibus locum P. XXII, alteris vasis exadversum ab stipite extremo ad parietem qui pone arbores est P. XX: summa torculario vasis quadrinis latitudine P. LXVI, longitudine P. LII. Inter parietes, arbores ubi statues, fundamenta bona facito alta P. V, latum P. II S, crassum P. I S. 4 Ibi foramen pedicinis duobus facito, ibi arbores pedicino in lapide statuito. Inter duas p34arbores quod loci supererit robore expleto, eo plumbum infundito. Superiorem partem arborum digitis VI altam facito siet, eo capitulum robustum indito, uti siet stipites ubi stent. Fundamenta P. V facito, ibi silicem longum P. II S, latum P. II S, crassum P. I S planum statuito, ibi stipites statuito. Item alterum stipitem statuito. Insuper arbores stipitesque trabem planam inponito latam P. II, crassam P. I, longam P. XXXVII, vel duplices indito, si solidas non habebis. Sub eas trabes inter canalis et parietes extremos, ubi trapeti stent, trabeculam pedum XXIII S inponito sesquipedalem, aut binas pro singulis eo supponito. 6 In iis trabeculis trabes, quae insuper arbores stipites stant, conlocato; in iis tignis parietes extruito iungitoque materiae, uti oneris satis habeat. Aram ubi facies, pedes V fundamenta alta facito, lata P. VI, aram et canalem rutundam facito latam P. IIII S,7 ceterum pavimentum totum fundamenta P. II facito. Fundamenta primum festucato, postea caementis minutis et calce harenato semipedem unum quodque corium struito. Pavimenta ad hunc modum facito: ubi libraveris, de glarea et calce harenato primum corium facito, id pilis subigito, idem alterum corium facito; eo calcem cibro subcretam indito alte digitos duo, ibi de testa arida pavimentum struito; ubi structum erit, pavito fricatoque, uti pavimentum bonum siet.8 Arbores stipites robustas facito aut pineas. Si trabes minores facere voles, canalis extra columnam expolito. Si ita feceris, trabes P. XXII longae opus erunt.9 Orbem olearium latum P. IIII Punicanis coagmentis facito, crassum digitos VI facito, subscudes iligneas adindito. p36Eas ubi confixeris, clavis corneis occludito. In eum orbem tris catenas indito. Eas catenas cum orbi clavis ferreis corrigito. Orbem ex ulmo aut ex corylo facito: si utrumque habebis, alternas indito.

19 [link to English translation] In vasa vinaria stipites arboresque binis pedibus altiores facito, supra foramina arborum, pedem quaeque uti absiet, unae fibulae locum facito. Semipedem quoquo versum in suculam sena foramina indito. 2 Foramen quod primum facies semipedem ab cardine facito, cetera dividito quam rectissime. Porculum in media sucula facito. Inter arbores medium quod erit, id ad mediam conlibrato, ubi porculum figere oportebit, uti in medio prelum recte situm siet. Lingulam cum facies, de medio prelo conlibrato, ut inter arbores bene conveniat, digitum pollicem laxamenti facito. Vectes longissimos P. XIIX, secundos P. XVI, tertios P. XV, remissarios P. XII, alteros P. X, tertios P. VIII.

20 [link to English translation] Trapetum quo modo concinnare oporteat. Columellam ferream, quae in miliario stat, eam rectam stare oportet in medio ad perpendiculum, cuneis salignis circumfigi oportet bene, eo plumbum effundere, caveat17 ni labet columella. Si movebitur, eximito; denuo eodem modo facito, ne se moveat. 2 Modiolos in orbis oleagineos ex orcite olea facito, eos circumplumbato, caveto ne laxi sient. In cupam18 eos indito. Cunicas19 solidas latas digitum pollicem facito, labeam bifariam faciat habeant, quas figat clavis duplicibus, ne cadant.

21 [link to English translation] Cupam facito P. X, tam crassam quam p38modioli postulabunt, media inter orbis quae conveniat. Crassam quam columella ferrea erit, eam mediam pertundito, uti columellam indere possis. Eo fistulam ferream indito, quae in columellam conveniat et in cupam. 2 Inter cupam dextra sinistra pertundito late digitos primoris IIII, alte digitos primoris III, sub cupa tabulam ferream, quam20 lata cupa media erit, pertusam figito, quae in columellam conveniat. Dextra sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito. Replicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lamminas; utrimque secus lamminas sub lamminas pollulas minuta supponito, 3 eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant, quo cupulae minusculae indentur. Cupa qua fini in modiolos erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito qui figas. Imbrices medias clavulis figito. Supra imbrices extrinsecus cupam pertundito, qua clavus eat, qui orbem cludat. 4 Insuper foramen librarium ferreum digitos sex latum indito, pertusum utrimque secus, qua clavus eat. Haec omnia eius rei causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. Armillas IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clavus conterantur intrinsecus. 5 Cupam materia ulmea aut faginea facito. Ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat; HS LX opus sunt. Plumbum in cupam emito HS IIII. Cupam qui concinnet et modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat HS VIII; idem trapetum oportet accommodet. Summa sumpti HS LXXII praeter adiutores.

22 [link to English translation] Trapetum hoc modo accommodare oportet. Librator uti statuatur pariter ab labris. Digitum minimum orbem abesse oportet ab solo mortari. p40Orbes cavere oportet nequid mortarium terant. Inter orbem et miliarium unum digitum interesse oportet. Si plus intererit atque orbes nimium aberunt, 2 funi circumligato miliarium arte crebro, uti expleas quod nimium interest. Si orbes altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret, orbiculos ligneos pertusos in miliarium in columella supponito, eo altitudinem temperato. Eodem modo latitudinem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato, usque dum recte temperabitur.

3 Trapetus emptus est in Suessano HS CCCC et olei P. L. Conpsturae HS LX; vecturam boum, operas VI, homines VI cum bubulcis HS LXXII; cupam ornatam HS LXXII, pro oleo HS XXV; S.S. HS DCXXVIIII. Pompeis emptus ornatus HS CCCXXCIIII; vecturam HS CCXXC; domi melius concinnatur et accommodatur, eo sumpti opus est HS LX: S.S. HS DCCXXIIII. 4 Si orbes in veteres trapetos parabis, medios crassos P. I digitos III, altos P. I, foramen semipedem quoquo vorsum. Eos cum advexeris, ex trapeto temperato. Ii emuntur ad Rufri macerias HS CXXC, temperantur HS XXX. Tantidem Pompeis emitur.

23 [link to English translation] Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa laventur, corbulae sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae salliantur. 2 Uvas miscellas, vinum praeliganeum quod operarii bibant, ubi tempus erit, p42legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito. Si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixivo coctum, partem quadragesimam addito defruti vel salis sesquilibram in culleum. 3 Marmor si indes, in culleum libram indito; id indito in urnam, misceto cum musto; id indito in doleum. Resinam si indes, in culleum musti P. III, bene conminuito, indito in fiscellam et facito ut in doleo musti pendeat; eam quassato crebro, uti resina condeliquescat. 4 Ubi21 indideris defrutum aut marmor aut resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato cotidie. Tortivum mustum circumcidaneum suo cuique dolio dividito additoque pariter.

24 [link to English translation] Vinum Graecum hoc modo fieri oportet. Uvas Apicias percoctas bene legito. Ubi delegeris, in eius musti culleum aquae marinae veteris Q. II indito22 vel salis puri modium; eum in fiscella suspedito sinitoque cum musto distabescat. Si helvolum vinum facere voles, dimidium helvoli, dimidium Apicii vini indito, defruti veteris partem tricesimam addito. Quidquid vini defrutabis, partem tricesimam defruti addito.

25 [link to English translation] Quom vinum coctum erit et quom legetur, facito uti servetur familiae primum suisque, facitoque studeas bene percoctum siccumque legere, ne vinum nomen perdat. Vinaceos cotidie recentis succernito lecto restibus subtento, vel cribrum illi rei parato. Eos conculcato in dolia picata vel in lacum vinarium picatum. Id bene iubeto oblini, quod des bubus per hiemem. Indidem, si voles, lavito paulatim. Erit lora familiae quod bibat.

p44 26[link to English translation] Vindemia facta vasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, patibula, fibulas iubeto suo quidquid loco condi. Dolia cum vino bis in die fac extergeantur, privasque scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra doliorum circumfrices. Ubi erit lectum dies triginta, si bene deacinata erunt, dolia oblinito. Si voles de faece demere vinum, tum erit ei rei optimum tempus.

27 [link to English translation] Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum, pabulum bubus. Alteram et tertiam pabuli sationem facito. Deinde alias fruges serito. Scrobis in vervacto oleis, ulmis, vitibus, ficis; simul cum semine serito. Si erit locus siccus, tum oleas per sementim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum supputato et arbores ablaqueato.

28 [link to English translation] Oleas, ulmos, ficos, poma, vites, pinos, cupressos cum seres, bene cum radicibus eximito cum terra sua quam plurima circumligatoque, uti ferre possis; in alveo aut in corbula ferri iubeto. Caveto, quom ventus siet aut imber, effodias aut feras; nam id maxime cavendum est. 2 In scrobe quom pones, summam terram subdito; postea operito terra radicibus fini, deinde calcato pedibus bene, deinde festucis vectibusque calcato quam optime poteris; id erit ei rei primum. Arbores crassiores digitis V quae erunt, eas praecisas serito oblinitoque fimo summas et foliis alligato.

29 [link to English translation] Stercus dividito sic. Partem dimidiam in segetem, ubi pabulum seras, invehito, et si ibi olea p46erit, simul ablaqueato stercuque addito: postea pabulum serito. Partem quartam circum oleas ablaqueatas, quom23 maxime opus erit, addito terraque stercus operito. Alteram quartam partem in pratum reservato idque, quom maxime opus erit, ubi favonius flabit, evehito luna silenti.

30 [link to English translation] Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, ficulneam, usque dum habebis, dato. Ovibus frondem viridem, usque dum habebis, praebeto; ubi sementim facturus eris, ibi oves delectato; et frondem usque ad pabula matura. Pabulum aridum quod condideris in hiemem quam maxime conservato, cogitatoque hiemis quam longa siet.

31 [link to English translation] Ad oleam cogendam quae opus erunt parentur. Vimina matura, salix per tempus legatur, uti sit unde corbulae fiant et veteres sarciantur. Fibulae unde fiant, aridae iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae, fac in stercus aut in aquam coniciantur; inde, ubi opus erit, fibulas facito. Vectes iligneos, acrufolios, laureos, ulmeos facito uti sient parati. Prelum ex carpino atra potissimum facito. 2 Ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. Tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit, cavetoque per rorem trahas aut doles. Quae materies semen non habebit, cum glubebit,24 tempestiva erit. Vento austro caveto nequam materiem neve vinum tractes nisi necessario.

32 [link to English translation] Vineas arboresque mature face incipias putare. Vites propages in25 sulcos; susum vorsum, p48quod eius facere poteris, vitis facito uti ducas. Arbores hoc modo putentur, rami uti divaricentur, quos relinques, et uti recte caedantur et ne nimium crebri relinquantur. 2 Vites bene nodentur; per omnes ramos diligenter caveto ne vitem praecipites et ne nimium praestringas. Arbores facito uti bene maritae sint vitesque uti satis multae adserantur et, sicubi opus erit, de arbore deiciantur, uti in terram deprimantur, et biennio post praecidito veteres.

33 [link to English translation] Viniam sic facito uti curetur. Vitem bene nodatam deligato recte, flexuosa uti ne sit, susum vorsum semper ducito, quod eius poteris. Vinarios custodesque re relinquito. Quam altissimam viniam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. Hoc modo eam curato. Capita vitium per sementim ablaqueato. 2 Vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. Vites teneras quam primum propagato, sic occato; veteres quam minimum castrato, potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. Vitem novellam resicari tum erit tempus, ubi valebit. 3 Si vinea a vite calva erit, sulcos interponito ibique viveradicem serito, umbram ab sulcis removeto crebroque fodito. In vinea vetere serito ocinum, si macra erit (quod granum capiat ne serito), et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horum, quo rectius valeat. 4 Ubi vinea frondere coeperit, pampinato. Vineas novellas alligato crebro, p50ne caules praefringantur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter corrigitoque, uti recte spectent. Ubi uva varia fieri coeperit, vites subligato, pampinato uvasque expellito, circum capita sarito.

5 Salictum suo tempore caedito, glubito arteque alligato. Librum conservato, cum opus erit in vinea, ex eo in aquam coicito, alligato. Vimina, unde corbulae fiunt, conservato.

34 [link to English translation] Redeo ad sementim. Ubi quisque locus frigidissimus aquosissimusque erit, ibi primum serito. In caldissimis locis sementim postremum fieri oportet. 2 Terram cave cariosam tractes. Ager rubricosus et terra pulla, materina, rudecta, harenosa, item quae aquosa non erit, ibi lupinum bonum fiet. In creta et uligine et rubrica et ager qui aquosus erit, semen adoreum potissimum serito. Quae loca sicca et non herbosa erunt, aperta ab umbra, ibi triticum serito.

35 [link to English translation] Fabam in locis validis non calamitosis serito. Viciam et faenum Graecum quam minime herbosis locis serito. Siliginem, triticum in loco aperto celso, ubi sol quam diutissime siet, seri oportet. Lentim in rudecto et rubricoso loco, qui herbosus non siet, serito. 2 Hordeum, qui locus novus erit aut qui restibilis fieri poterit, serito. Trimestre, quo in loco sementim maturam facere non potueris et qui locus restibilis crassitudine fieri poterit, seri oportet. Rapinam et coles rapicii unde fiant et raphanum in loco stercorato bene aut in loco crasso serito.

p52 36 [link to English translation] Quae segetem stercorent. Stercus columbinum spargere oportet in pratum vel in hortum vel in segetem. Caprinum, ovillum, bubulum, item ceterum stercus omne sedulo conservato. Amurcam spargas vel inriges ad arbores; circum capita maiora amphoras, ad minora urnas cum aquae dimidio addito, ablaqueato prius non alte.

37 [link to English translation] Quae mala in segete sint. Si cariosam terram tractes. Cicer, quod vellitur et quod salsum est, eo malum est. Hordeum, faenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exsugunt et omnia quae velluntur. Nucleos in segetem ne indideris.

2 Quae segetem stercorent fruges: lupinum, faba, vicia.

Stercus unde facias: stramenta, lupinum, paleas, fabalia, acus, frondem iligneam, querneam. Ex segeti vellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam ulvamque;26 eam substernito ovibus bubusque, frondem putidam. Partem de nucleis succernito et in lacum coicito, eo aquam addito, permisceto rutro bene; inde lutum circum oleas ablaqueatas addito, nucleos conbustos item addito. 3 Vitis si macra erit, sarmenta sua concidito minute et ibidem inarato aut infodito.

Per hiemem lucubratione haec facito: ridicas et palos, quos pridie in tecto posueris, siccos dolato, faculas facito, stercus egerito. Nisi intermestri lunaque dimidiata tum ne tangas materiem. 4 Quam effodies aut praecides abs terra, diebus VII proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximetur. Omnino p54caveto nequam materiem doles neu cadas neu tangas, si potes, nisi siccam neu gelidam neu rorulentam. 5 Frumenta face bis sarias runcesque avenamque destringas. De vinea et arboribus putatis sarmenta degere et fascinam face et vitis et ligna in caminum ficulna et codicillos domino in acervum conpone.

38 [link to English translation] Fornacem calcariam pedes latam X facito, altam pedes XX, usque ad pedes tres summam latam redigito. Si uno praefurnio coques, lacunam intus magnam facito, uti satis siet ubi cinerem concipiat, ne foras sit educendus. Fornacemque bene struito; facito fortax totam fornacem infimam conplectatur. 2 Si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus erit. Cum cinere eruto opus erit, altero praefurnio eruito, in altero ignis erit. Ignem caveto ne intermittas quin semper siet, neve noctu neve ullo tempore intermittatur caveto. Lapidem bonum in fornacem quam candidissimum, quam minime varium indito. 3 Cum fornacem facies, fauces praecipites deorsum facito. Ubi satis foderis, tum fornaci locum facito, uti quam altissima et quam minime ventosa siet. Si parum altam fornacem habebis ubi facias, latere summam statuito aut caementis cum luto summam extrinsecus oblinito. 4 Cum ignem subdideris, siqua flamma exibit nisi per orbem summum, luto oblinito. Ventus ad praefurnium caveto ne accedat: inibi austrum caveto maxime. Hoc signi erit, ubi calx cocta erit, summos lapides coctos esse oportebit; item infimi lapides cocti cadent, et flamma minus fumosa exibit.

p56 Si ligna et virgas non poteris vendere neque lapidem habebis, unde calcem coquas, de lignis carbones coquito, virgas et sarmenta, quae tibi usioni supererunt, in segete conburito. Ubi eas conbusseris, ibi papaver serito.

39 [link to English translation] Ubi tempestates malae erunt, cum opus fieri non poterit, stercus in stercilinum egerito. Bubile, ovile, cohortem, villam bene purgato. Dolia plumbo vincito vel materie quernea vere sicca27 alligato. Si bene sarceris aut bene alligaveris et in rimas medicamentum indideris beneque picaveris, quodvis dolium vinarium facere poteris. Medicamentum in dolium hoc modo facito: cerae P. I, resinae P. I, sulpuris P. CC'. 2 Haec omnia in calicem novum indito, eo addito gypsum contritum, uti crassitudo fiat quasi emplastrum, eo dolia sarcito. Ubi sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae partes duas, calcis tertiam conmisceto; inde laterculos facito, coquito in fornace, eum conterito idque inducito.

Per imbrem in villa quaerito quid fieri possit. Ne cessetur, munditias facito. Cogitato, si nihil fiet, nihilo minus sumptum futurum.

40 [link to English translation] Per ver haec fieri oportet. Sulcos et scrobes fieri, seminariis, vitiariis locum verti, vites propagari, in locis crassis et umectis ulmos, ficos, poma, oleas seri oportet. Ficos, oleas, mala, pira, vites inseri oportet luna silenti post meridiem sine vento austro. 2 Oleas, ficos, pira, mala hoc modo inserito. Quem p58ramum insiturus eris, praecidito, inclinato aliquantum, ut aqua defluat; cum praecides, caveto ne librum convellas. Sumito tibi surculum durum, eum praeacuito, salicem Graecam discindito. Argillam vel cretam coaddito, harenae paululum et fimum bubulum, haec una bene condepsito, quam maxime uti lentum fiat. Capito tibi scissam salicem, ea stirpem praecisum circumligato, ne liber frangatur. 3 Ubi id feceris, surculum praeacutum inter librum et stirpem artito primoris digitos II. Postea capito tibi surculum, quod genus inserere voles, eum primorem praeacuito oblicum primoris digitos II. Surculum aridum, quem artiveris, eximito, eo artito surculum, quem inserere voles. Librum ad librum vorsum facito, artito usque adeo, quo praeacueris. Idem alterum surculum, tertium, quartum facito; quot genera voles, tot indito. 4 Salicem Graecam amplius circumligato, luto depsto stirpem oblinito digitos crassum tres. Insuper lingua bubula obtegito, si pluat, ne aqua in librum permanet. Eam linguam insuper libro alligato, ne cadat. Postea stramentis circumdato alligatoque, ne gelus noceat.

41 [link to English translation] Vitis insitio una est per ver, altera est cum uva floret, ea optuma est. Pirorum ac malorum insitio per ver et per solstitium dies L et per vindemiam. Oleae et ficorum insitio est per ver. 2 Vitem sic inserito: praecidito quam inseres, eam mediam diffindito per medullam; eo surculos praeacutos p60artito; quos inseres, medullam cum medulla conponito. Altera insitio est: si vitis vitem continget, utriusque vitem teneram praeacuito, obliquo inter sese medullam cum medulla libro conligato. 3 Tertia insitio est: terebra vitem quam inseres pertudtio, eo duos surculos vitigineos, quod genus esse voles, insectos obliquos artito ad medullam; facito iis medullam cum medulla coniungas artitoque ea qua terebraveris alterum ex altera parte. 4 Eos surculos facito sint longi pedes binos, eos in terram demittito replicatoque ad vitis caput, medias vitis vinclis in terram defigito terraque operito. Haec omnia luto depsto oblinito, alligato integitoque ad eundem modum, tamquam oleas.

42 [link to English translation] Ficos et oleas altero modo. Quod genus aut ficum aut oleam esse voles, inde librum scalpro eximito, alterum librum cum gemma de eo fico, quod genus esse voles, eximito, adponito in eum locum unde exicaveris in alterum genus facitoque uti conveniat. Librum longum facito digitos III S, latum digitos III. Ad eundem modum oblinito, integito, uti cetera.

43 [link to English translation] Sulcos, si locus aquosus erit, alveatos esse oportet, latos summos pedes tres, altos pedes quattuor, infimum latum P. I et palmum. Eos lapide consternito; si lapis non erit, perticis saligneis viridibus controversus conlatis consternito; si pertica non erit, sarmentis conligatis. Postea scrobes facito altos P. III S, latos P. IIII, et facito de scrobe aqua in sulcum defluat: ita oleas serito. 2 Vitibus sulcos p62et propagines ne minus P. II S quoquo versus facito. Si voles vinea cito crescat et olea, quam severis, semel in mense sulcos et circum capita oleaginea quot mensibus, usque donec trimae erunt, fodere oportet. Eodem modo ceteras arbores procurato.

44 [link to English translation] Olivetum diebus XV ante aequinoctium vernum incipito putare. Ex eo die dies XLV recte putabis. Id hoc modo putato. Qua locus recte ferax erit, quae arida erunt, et siquid ventus interfregerit, ea omnia eximito. Qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque. Bene enodato stirpesque levis facito.

45 [link to English translation] Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris tripedaneas decidito diligenterque tractato, ne liber laboret, cum dolabis aut secabis. Quas in seminario saturus eris, pedalis facito, eas sic inserito. Locus bipalio subactus siet beneque terra tenera siet beneque glittus siet. 2 Cum taleam demittes, pede taleam opprimito. Si parum descendet, malleo aut mateola adigito cavetoque ne librum scindas, cum adiges. Palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas. 3 Si ita severis uti stet talea, melius vivet. Taleae ubi trimae sunt, tum denique maturae sunt, ubi liber sese vertet. Si in scrobibus aut in sulcis seres, ternas taleas ponito easque divaricato, supra terram ne plus IIII digitos transvorsos emineant; vel oculos serito.

p64 46[link to English translation] Seminarium ad hunc modum facito. Locum quam optimum et apertissimum et stercorosissimum poteris et quam simillimum genus terrae eae, ubi semina positurus eris, et uti ne nimis longe semina ex seminario ferantur, eum locum bipalio vertito, delapidato circumque saepito bene et in ordine serito. In sesquipedem quoquo vorsum taleam demittito opprimitoque pede. 2 Si parum deprimere poteris, malleo aut mateola adigito. Digitum supra terram facito semina emineant fimoque bubulo summam taleam oblinito signumque aput taleam adponito crebroque sarito, si voles cito semina crescant. Ad eundem modum alia semina serito.

47 [link to English translation] Harundinem sic serito: ternos pedes oculos disponito.

Vitiarium eodem modo facito seritoque. Ubi vitis bima erit, resicato; ubi trima erit, eximito. Si pecus pascetur, ubi vitem serere voles, ter prius resicato, quam ad arborem ponas. Ubi V nodos veteres habebit, tum ad arborem ponito. Quotannis porrinam serito, quotannis habebis quod eximas.

48 [link to English translation] Pomarium seminarium ad eundem modum atque oleagineum facito. Suum quidquid genus talearum serito.

Semen cupressi ubi seres, bipalio vertito. Vere primo serito. 2 Porcas pedes quinos latas filio, eo stercus minutum addito, consarito glebasque conminuito. Porcam planam facito, paulum concavam. Tum semen serito crebrum tamquam linum, eo p66terram cribro incernito altam digitum transversum. Eam terram tabula aut pedibus conplanato, furcas circum offigito, eo perticas intendito, eo sarmenta aut cratis ficarias inponito, quae frigus defendant et solem. Uti subtus homo ambulare possit facito. Crebro runcato. Simul herbae inceperint nasci, eximito. Nam si herbam duram velles, cupressos simul evelles.

3 Ad eundem modum semen pirorum, malorum serito tegitoque. Nuces pineas ad eundem modum nisi tamquam alium serito.

49 [link to English translation] Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat brachium crassam licebit. 2 Primum deputato, binas gemmas ne amplius relinquito. Ex radicibus bene exfodito, usque radices persequito et caveto ne radices saucies. Ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito.

50 [link to English translation] Prata primo vere stercerato luna silenti. Quae inrigiva non erunt, ubi favonius flare coeperit, cum prata defendes, depurgato herbasque malas omnis radicitus effodito.

2 Ubi vineam deputaveris, acervum lignorum virgarumque facito. Ficos interputato et in vinea ficos subradito alte, ne eas vitis scandat. Seminaria facito et vetera resarcito. Haec facito, antequam vineam fodere incipias.

Ubi daps profanata comestaque erit, verno arare incipito. Ea loca primum arato, quae siccissima erunt, et quae crassissima et aquosissima erunt, ea postremum arato, dum ne prius obdurescant.

p68 51 [link to English translation] Propagatio pomorum, aliarum arborum. Ab arbore abs terra pulli qui nascentur, eos in terram deprimito extollitoque primorem partem, uti radicem capiat; inde biennio post effodito seritoque. Ficum, oleam, malum Punicum, cotoneum aliaque mala omnia, laurum, murtum, nuces Praenestinas, platanum, haec omnia a capite propagari eximique serique eodem modo oportet.

52 [link to English translation] Quae diligentius propagari voles, in aullas aut in qualos pertusos propagari oportet et cum iis in scrobem deferri oportet. In arboribus, uti radices capiant, calicem pertundito; per fundum aut qualum ramum, quem radicem capere voles, traicito; eum qualum aut calicem terra inpleto calcatoque bene, in arbore relinquito. Ubi bimum fuerit, ramum sub qualo praecidito. 2 Qualum incidito ex ima parte perpetuum, sive calix erit, conquassato. Cum eo qualo aut calice in scrobem ponito. Eodem modo vitem facito, eam anno post praecidito seritoque cum qualo. Hoc modo quod genus vis propagabis.


Apparatus Criticus:

1 Institutum is taken variously; as a genitive (Friedrich); a supine (Wünsch); as = ad id institutum quod promisi (Birt); as a pleonasm (Stangl). Birt is followed here.

2 Pliny, N. H. XVIII, 26, quotes this operae.

3 bono et supplied by Leo from Varro, I.7.9.

4 far Victorius: lar or iar.

5 ea added by Keil: haec Iucundus.

6 neve fundus villam added by Iucundus from Col., I, 4, 8, and Plin. N. H.XVIII, 32.

7 compluria genera Hauler: compularia.

8 pabulum malorum fiat Gesner: fabulim malorum fiant.

9 molarium added by Meursius, from Varro, I.19.3.

10 labrum added by Iucundus, from 11, 3.

11a 11b 11c 11d The numeral has been lost.

12 centumpondium Keil: centumpondium incertum.

13 verba vti fiant Keil: v(iri) b(oni) a(rbitratu) uti fiat Brehaut.

14 Pinus added by Keil.

15 eo quia MSS. and ed. pr.: ea quae Iucundus, followed by many editors.

16 crassos . . . altos Pontedera: crassi . . . alti.

17 caveat MSS.: caveto Iucundus, followed by Schneider.

18 The older editions read, si autem labent in cupam.

19 tunicas in the older editions.

20 quam added by Keil.

21 Ubi added by Keil.

22 Indito added by Keil.

23 quom Keil: quam.

24 glubebit Keil: glube.

25 in added by Iucundus.

26 ulvamque Victorius: uvamque.

27 Vere sicca Hauler, after Turnebus: virisicca.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita XVI Kal. Nov. 07