[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I‑LII
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

Marci Catonis

a W. D. Hooper et H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
LXI‑LXIX

Marci Catonis
De Re Rustica
Capitula LIII‑LX

p68 53 [link to English translation] Faenum, ubi tempus erit, secato cavetoque ne sero seces. Priusquam semen maturum siet, secato, et quod optimum faenum erit, seorsum condito, per ver cum arabunt, antequam ocinum des, quod edint boves.

54 [link to English translation] Bubus pabulum hoc modo parari darique oportet. Ubi sementim patraveris, glandem parari legique oportet et in aquam conici. Inde semodios singulis bubus in dies dari oportet, et si non laborabunt, pascantur satius erit, aut modium vinaceorum, quos in dolium condideris. Interdiu pascito, noctu p70faeni P. XXV uni bovi dato. 2 Si faenum non erit, frondem iligneam et hederaciam dato. Paleas triticeas et hordeaceas, acus fabaginum, de28 vicia vel de lupino, item de ceteris frugibus, omnia condito. Cum stramenta condes, quae herbosissima erunt, in tecto condito et sale spargito, deinde ea pro faeno dato. 3 Ubi verno dare coeperis, modium glandis aut vinaceorum dato aut modium lupini macerati et faeni P. XV. Ubi ocinum tempestivum erit, dato primum. Manibus carpito, id renascetur: quod falcula secueris, non renascetur. 4 Usque ocinum dato, donec arescat: ita temperato. Postea viciam dato, postea panicum dato, secundum panicum frondem ulmeam dato. Si populneam habebis, admisceto, ut ulmeae satis siet. Ubi ulmeam non habebis, querneam et ficulneam dato. 5 Nihil est quod magis expediat, quam boves bene curare. Boves nisi per hiemem, cum non arabunt, pasci non oportet. Nam viride cum edunt, semper id expectant, et fiscellas habere oportet, ne herbam sectentur, cum arabunt.

55 [link to English translation] Ligna domino in tabulato condito, codicillos oleagineos, radices in acervo sub dio metas facito.

56 [link to English translation] Familiae cibaria. Qui opus facient per hiemem tritici modios IIII, per aestatem modios IIII S, vilico, vilicae, epistatae, opilioni modios III, conpeditis per hiemem panis P. IIII, ubi vineam fodere coeperint, panis P. V, usque adeo dum ficos esse coeperint, deinde ad P. IIII redito.

57 [link to English translation] Vinum familiae. Ubi vindemia facta erit, p72loram bibant menses tres; mense quarto heminas in dies, id est in mense congios II S: mense quinto, sexto, septimo, octavo in dies sextarios, id est in mense congios quinque; nono, decimo, undecimo, duodecimo29 in dies heminas ternas, id est in mense30 amphoram; hoc amplius Saturnalibus et Conpitalibus in singulos homines congios III S;31 summa vini in homines singulos inter annum Q. VII. Conpeditis, uti quidquid operis facient, pro portione addito; eos non est nimium in annos singulos vini Q. X ebibere.

58 [link to English translation] Pulmentarium familiae. Oleae caducae quam plurimum condito. Postea oleas tempestivas, unde minimum olei fieri poterit, eas condito, parcito, uti quam diutissime durent. Ubi oleae comesae erunt, hallecem et acetum dato. Oleum dato in menses uni cuique S. I. Salis uni cuique in anno modium satis est.

59 [link to English translation] Vestimenta familiae. Tunicam P. III S, saga alternis annis. Quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito, unde centones fiant. Sculponias bonas alternis annis dare oportet.

60 [link to English translation] Bubus cibaria annua in iuga singula lupini modios centum viginti aut glandis modios CCXL, faeni pondo IƆXX, ocini .,32 fabae Mͦ. XX, viciae Mͦ. XXX. Praeterea granatui videto uti satis viciae seras. Pabulum cum seres, multas sationes facito.


Apparatus Criticus:

28 de added by Keil.

29 duodecimo added by Iucundus.

30 in mense added by Iucundus.

31 III S added by Keil.

32 The numeral has been lost.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Oct. 04