[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
LIII‑LX
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

Marci Catonis

a W. D. Hooper et H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
LXX‑LXXIII

Marci Catonis
De Re Rustica
Capitula LXI‑LXIX

p72 61[link to English translation] Quid est agrum bene colere? bene arare. Quid secundum? arare. Quid tertium?33 stercorare.

Qui oletum saepissime et altissime miscebit, is p74tenuissimas radices exarabit. Si male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient, et in radices vires oleae abibunt. Agrum frumentarium cum ares, bene et tempestivo ares, sulco vario ne ares. 2 Cetera cultura est multum sarire34 et diligenter eximere semina et per tempus radices quam plurimas cum terra ferre; ubi radices bene operueris, calcare bene, ne aqua noceat. Siquis quaeret, quod tempus oleae serendae siet, agro sicco per sementim, agro laeto per ver.

62 [link to English translation] Quot iuga boverum, mulorum, asinorum habebis, totidem plostra esse oportet.

63 [link to English translation] Funem torculum esse oportet extentum pedes LV, funem loreum in plostrum P. LX, lora retinacula longa P. XXVI, subiugia in plostrum P. XIIX, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lora P. XVI, funiculum P. VIII.

64 [link to English translation] Olea ubi matura erit, quam primum cogi oportet, quam minimum in terra et in tabulato esse oportet. In terra et in tabulato putrescit. Leguli volunt uti olea caduca quam plurima sit, quo plus legatur; factores, ut in tabulato diu sit, ut fracida sit, quo facilius efficiant. Nolito credere oleum in tabulato posse crescere. 2 Quam citissime conficies, tam maxime expediet, et totidem modiis collecta et35 p76plus olei efficiet et melius. Olea quae diu fuerit in terra aut in tabulato, inde olei minus fiet et deterius. Oleum, si poteris, bis in die depleto. Nam oleum quam diutissime in amurca et in fracibus erit, tam deterrimum erit.

65 [link to English translation] Oleum viride sic facito. Oleam quam primum ex terra tollito. Si inquinata erit, lavito, a foliis et stercore purgato. Postridie aut post diem tertium, quam lecta erit, facito. Olea ubi nigra erit, stringito. Quam acerbissima olea oleum facies, tam oleum optimum erit. Domino de matura olea oleum fieri maxime expediet. Si gelicidia erunt, cum oleam coges, triduum atque quatriduum post oleum facito. Eam oleam, si voles, sale spargito. Quam calidissimum torcularium et cellam habeto.

66 [link to English translation] Custodis et capulatoris officia. Servet diligenter cellam et torcularium. Caveat quam minimum in torcularium et in cellam introeatur. Quam mundissime purissimeque fiat. Vaso aheneo neque nucleis ad oleum ne utatur. Nam si utetur, oleum male sapiet. Cortinam plumbeam in lacum ponito, quo oleum fluat. Ubi factores vectibus prement, continuo capulator conca oleum, quam diligentissime poterit, tollat, ne cesset. Amurcam caveat ne tollat. 2 Oleum in labrum primum indito, inde in alterum dolium indito. De iis labris fraces amurcamque semper subtrahito. Cum oleum sustuleris de cortina, amurcam deorito.

p78 67[link to English translation] Item custodis officia. Qui in torculario erunt vasa pura habeant curentque uti olea bene perficiatur beneque siccentur. Ligna in torculario ne caedant. Oleum frequenter capiant. Factoribus det in singulos factus olei sextarios et in lucernam quod opus siet. 2 Fraces cotidie reiciat. Amurcam conmutet usque adeo, donec in lacum qui in cella est postremum pervenerit. Fiscinas spongia effingat. Cotidie oleo locum conmutet, donec in dolium pervenerit. In torculario et in cella caveat diligenter nequid olei subripiatur.

68 [link to English translation] Ubi vindemia et oletas facta erit, prela extollito; funes torculos, melipontos, subductarios in carnario aut in prelo suspendito; orbes, fibulas, vectes, scutulas, fiscinas, corbulas, quala, scalas, patibula, omnia quis usus erit, in suo quidque loco reponito.

69 [link to English translation] Dolia olearia nova sic inbuito. Amaurca inpleto dies VII, facito ut amurcam cotidie suppleas. 2 Postea amurcam eximito et arfacito. Ubi arebit, cummim pridie in aquam infundito, eam postridie diluito. Postea dolium calfacito minus, quam si picare velis, tepeat satis est; lenibus lignis facito calescat. Ubi temperate tepebit, tum cummim indito, postea linito. Si recte leveris, in dolium quinquagenarium cummim P. IIII satis erit.


Apparatus Criticus:

33 quid tertium Iucundus: tertio.

34 sarire Schneider: serere.

35 collecta et Keil: collectae.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Oct. 04