[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
LXX‑LXXIII
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

Marci Catonis

a W. D. Hooper et H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
XCI‑CIII

Marci Catonis
De Re Rustica
Capitula LXXIV‑XC

p80 74[link to English translation] Panem depsticium sic facito. Manus mortariumque bene lavato. Farinam in mortarium indito, aquae paulatim addito subigitoque pulchre. Ubi bene subegeris, defingito coquitoque sub testu.

p82 75[link to English translation] Libum hoc modo facito. Casei P. II bene disterat in mortario. Ubi bene distriverit, farinae siligineae libram aut, si voles tenerius esse, selibram similaginis eodem indito permiscetoque cum caseo bene. Ovum unum addito et una permisceto bene. Inde panem facito, folia subdito, in foco caldo sub testu coquito leniter.

76 [link to English translation] Placentam sic facito. Farinae siligineae L. II, unde solum facias, in tracta farinae L. IIII et alicae primae L. II. Alicam in aquam infundito. Ubi bene mollis erit, in mortarium purum indito siccatoque bene. Deinde manibus depsito. Ubi bene subactum erit, farinae L. IIII paulatim addito. Id utrumque tracta facito. In qualo, ubi arescant, conponito. 2 Ubi arebunt, conponito puriter.36 Cum facies singula tracta, ubi depsueris, panno oleo uncto tangito et circumtergeto unguitoque. Ubi tracta erunt, focum, ubi cocas, calfacito bene et testum. Postea farinae L. II conspargito condepsitoque. Inde facito solum tenue. Casei ovilli P. XIIII ne acidum et bene recens in aquam indito. Ibi macerato, aquam ter mutato. Inde eximito siccatoque bene paulatim manibus, siccum bene in mortarium inponito. 3 Ubi omne caseum bene siccaveris, in mortarium purum manibus condepsito conminuitoque quam maxime. Deinde cribrum farinarium purum p84sumito caseumque per cribrum facito transeat in mortarium. Postea indito mellis boni P. IIII S. Id una bene conmisceto cum caseo. Postea in tabula pura, quae pateat P. I, ibi balteum ponito, folia laurea uncta supponito, placentam fingito. 4 Tracta singula in totum solum primum ponito, deinde de mortario tracta linito, tracta addito singulatim, item linito usque adeo, donec omne caseum cum melle abusus eris. In summum tracta singula indito, postea solum contrahito ornatoque focum de ve primo37 temperatoque, tunc placentam inponito, testo caldo operito, pruna insuper et circum operito. Videto ut bene et otiose percoquas. Aperito, dum inspicias, bis aut ter. Ubi cocta erit, eximito et melle unguito. Haec erit placenta semodialis.

77 [link to English translation] Spiram sic facito. Quantum voles pro ratione, ita uti placenta fit, eadem omnia facito, nisi alio modo fingito. In solo tracta cum melle oblinito bene. Inde tamquam restim tractes facito, ita inponito in solo, simplicibus conpleto bene arte. Cetera omnia, quasi placentam facias, facito coquitoque.

78 [link to English translation] Scriblitam sic facito. In balteo tractis caseo ad eundem modum facito, uti placentam, sine melle.

79 [link to English translation] Globos sic facito. Caseum eum alica ad eundem modum misceto. Inde quantos voles facere facito. In ahenum caldum unguen indito. Singulos aut binos coquito versatoque crebro duabus rudibus, coctos eximito, eos melle unguito, papaver infriato, ita ponito.

p86 80[link to English translation] Encytum ad eundem modum facito, uti globos, nisi calicem pertusum cavum habeat. Ita in unguen caldum fundito. Honestum38 quasi spiram facito idque duabus rudibus vorsato praestatoque. Item unguito coloratoque caldum ne nimium. Id cum melle aut cum mulso adponito.

81 [link to English translation] Erneum sic facito tamquam placentam. Eadem omnia indito, quae in placentam. Id permisceto in alveo, id indito in irneam fictilem, eam demittito in aulam aheneam aquae calidae plenam. Ita coquito ad ignem. Ubi coctum erit, irneam confringito, ita ponito.

82 [link to English translation] Spaeritam sic facito, ita uti spiram, nisi sic fingito. De tractis caseo melle spaeras pugnum altas facito. Eas in solo conponito densas, eodem modo conponito atque spiram itemque coquito.

83 [link to English translation] Votum pro bubus, uti valeant, sic facito. Marti Silvano in silva interdius in capita singula boum votum facito. Farris L. III et lardi P.39 IIII S et pulpae P. IIII S, vini S.40 III, id in unum vas liceto coicere, et vinum item in unum vas liceto coicere. Eam rem divinam vel servus vel liber licebit faciat. Ubi res divina facta erit, statim ibidem consumito. Mulier ad eam rem divinam ne adsit neve videat quo modo fiat. Hoc votum in annos singulos, si voles, licebit vovere.

p88 84[link to English translation] Savillum hoc modo facito. Farinae selibram, casei P. II S una conmisceto quasi libum, mellis P. [a column of three horizontal lines, the middle one of which is shifted to the right. It is an ancient Roman symbol used to represent '¼'.] et ovum unum. Catinum fictile oleo unguito. Ubi omnia bene conmiscueris, in catinum indito, catinum testo operito. Videto ut bene percocas medium, ubi altissimum est. Ubi coctum erit, catinum eximito, melle unguito, papaver infriato, sub testum subde paulisper, postea eximito. Ita pone cum catillo et lingula.

85 [link to English translation] Pultem Punicam sic coquito. Libram alicae in aquam indito, facito uti bene madeat. Id infundito in alveum purum, eo casei recentis P. III, mellis P. S, ovum unum, omnia una permisceto bene. Ita insipito in aulam novam.

86 [link to English translation] Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium purum indat, lavet bene corticemque deterat bene eluatque bene. Postea in aulam indat et aquam puram cocatque. Ubi coctum erit, lacte addat paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus.

87 [link to English translation] Amulum sic facito. Siliginem purgato bene, postea in alveum indat, eo addat aquam bis in die. Die decimo aquam exsiccato, exurgeto bene, in alveo puro misceto bene, facito tamquam faex fiat. Id in linteum novum indito, exprimito cremorem in patinam novam aut in mortarium. Id omne ita facito et refricato denuo. Eam patinam in sole ponito, arescat. Ubi arebit, in aulam novam indito, inde facito cum lacte coquat.

88 [link to English translation] Salem candidum sic facito. Amphoram p90defracto collo puram inpleto aquae purae, in sole ponito. Ibi fiscellam cum sale populari suspendito et quassato suppletoque identidem. Id aliquotiens in die cotidie facito, usque adeo donec sal desiverit tabescere biduum. 2 Id signi erit: menam aridam vel ovum demittito; si natabit, ea muries erit, vel carnem vel caseos vel salsamenta quo condas. Eam muriam in labella vel in patinas in sole ponito. Usque adeo in sole habeto, donec concreverit. Inde flos salis fiet. Ubi nubilabitur et noctu sub tecto ponito; cotidie, cum sol erit, in sole ponito.

89 [link to English translation] Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae primum parient, concludat. Polline vel farina hordeacia consparsa turundas faciat, eas in aquam intinguat, in os indat, paulatim cotidie addat; ex gula consideret, quod satis sit. Bis in die farciat et meridie bibere dato; ne plus aqua sita siet horam unam. Eodem modo anserem alito, nisi prius dat bibere et bis in die, bis escam.

90 [link to English translation] Palumbum recentem sic farcito. Ubi prensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato, ex ore in eius os inflato, item aquam. Hoc dies VII facito. Postea fabam fresam puram et far purum facito et fabae tertia pars ut infervescat, tum far insipiat, puriter facito et coquito bene. Id ubi excluseris, depsito bene, oleo manum unguito, primum pusillum, postea magis depses, oleo tangito depsitoque, dum poterit facere turundas. Ex aqua dato, escam temperato.


Apparatus Criticus:

36 pariter Turnebus.

37 Corrupt. Hörle suggests ornatoque; focum deverrito temperatoque; tunc, etc., Ph. W. 48.1389.

38 Corrupt, Keil.

39 pondo Iucundus.

40 sestarios Iucundus.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Oct. 04