[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
XCI‑CIII
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

Marci Catonis

a W. D. Hooper et H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
CXXVI‑CXXXIV

Marci Catonis
De Re Rustica
Capitula CIV‑CXXV

p96 104[link to English translation] Vinum familiae per hiemem qui utatur. Musti Q. X in dolium indito, aceti acris Q. II eodem infundito, sapae Q. II, aquae dulcis Q. L. Haec p98rude misceto ter in die dies quinque continuos. Eo addito aquae marinae veteris sextarios LXIIII et operculum in dolium inponito et oblinito post dies X. Hoc vinum durabit tibi usque ad soltitium. Siquid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et pulcherrimum erit.

105 [link to English translation] Qui ager longe a mari aberit, ibi vinum Graecum sic facito. Musti Q. XX in aheneum aut plumbeum infundito, ignem subdito. Ubi bullabit vinum, ignem subducito. Ubi id vinum refrixerit, in dolium quadragenarium infundito. Seorsum in vas aquae dulcis Q. I infundito, salis Mͦ I, sinito muriam fieri. 2 Ubi muria facta erit, eodem in dolium infundito. Schoenum et calamum in pila contundito, quod satis siet, sextarium unum eodem in dolium infundito, ut odoratum siet. Post dies XXX dolium oblinito. Ad ver diffundito in amphoras. Biennium in sole sinito positum esse. Deinde in tectum conferto. Hoc vinum deterius non erit quam Coum.

106 [link to English translation] Aquae marinae concinnatio. Aquae marinae Q. I ex alto sumito, quo aqua dulcis non accedit. Sesquilibram salis frigito, eodem indito et rude misceto usque adeo, donec ovum gallinaceum coctum natabit, desinito miscere. Eodem vini veteris vel Aminnii vel miscelli albi congios II infundito, misceto probe. Postea in vas picatum confundito et oblinito. Siquid plus voles aquae marinae concinnare, pro portione ea omnia facito.

107 [link to English translation] Quo labra doliorum circumlinas, ut bene odorata sint et nequid viti in vinum accedat. Sapae congios VI quam optimae infundito in aheneum aut in plumbeum et iris aridae contusae heminam et p100sertam Campanicam P. V bene odoratam una cum iri contundas quam minutissime, per cribrum cernas et una cum sapa coquas sarmentis et levi flamma. 2 Conmoveto, videto ne aduras. Usque coquito, dum dimidium excoquas. Ubi refrixerit, confundito in vas picatum bene odoratum et oblinito et utito in labra doliorum.

108 [link to English translation] Vinum si voles experiri duraturum sit necne, polentam grandem dimidium acetabuli in caliculum novum indito et vini sextarium de eo vino quod voles experiri eodem infundito et inponito in carbones; facito bis aut ter inferveat. Tum id percolato, polentam abicito. 2 Vinum ponito sub dio. Postridie mane gustato. Si id sapiet, quod in dolio est, scito duraturum; si subacidum erit, non durabit.

109 [link to English translation] Vinum asperum quod erit lene et suave si voles facere, sic facito. De ervo farinam facito libras IIII et vini cyatos IIII conspargito sapa. Postea facito laterculos. Sinito conbibant noctem et diem. Postea conmisceto cum eo vino in dolio et oblinito post42 dies LX. Id vinum erit lene et suave et bono colore et bene odoratum.

110 [link to English translation] Odorem deteriorem demere vino. Testam de tegula crassam puram calfacito in igni bene. Ubi calebit, eam picato, resticula alligato, testam demittito in dolium infimum leniter, sinito biduum oblitum dolium. Si demptus erit odor deterior, id optime; si non, saepius facito, usque dum odorem malum dempseris.

111 [link to English translation] Si voles scire, in vinum aqua addita sit necne, vasculum facito de materia hederacia. Vinum id, quod putabis aquam habere, eo demittito. Si p102habebit aquam, vinum effluet, aqua manebit. Nam non continet vinum vas hederaceum.

112 [link to English translation] Vinum Coum si voles facere, aquam ex alto marinam sumito mari tranquillo, cum ventus non erit, dies LXX ante vindemiam, quo aqua dulcis non perveniet. Ubi hauseris de mari, in dolium infundito, nolito inplere, quadrantalibus quinque minus sit quam plenum. Operculum inponito, relinquito qua interspiret. 2 Ubi dies XXX praeterierint, transfundito in alterum dolium puriter et leniter, relinquito in imo quod desiderit. Post dies XX in alterum dolium item transfundito; ita relinquito usque ad vindemiam. Unde vinum Coum facere voles, uvas relinquito in vinea, sinito bene coquantur, et ubi pluerit et siccaverit, tum deligito et ponito in sole biduum aut triduum sub dio, si pluviae non erunt. Si pluvia erit, in tecto in cratibus conponito, et siqua acina corrupta erunt, depurgato. 3 Tum sumito aquam marinam Q. S. S. E.,43 in dolium quinquagenarium infundito aquae marinae Q. X. Tum acina de uvis miscellis decarpito de scopione in idem dolium, usque dum inpleveris. Manu conprimito acina, ut conbibant aquam marinam. Ubi inpleveris dolium, operculo operito, relinquito qua interspiret. Ubi triduum praeterierit, eximito de dolio et calcato in torculario et id vinum condito in dolia lauta et pura et sicca.

113 [link to English translation] Ut odoratum bene sit, sic facito. Sumito testam picatam, eo prunam lenem indito, suffito serta et schoeno et palma, quam habent unguentarii, p104ponito in dolio et operito, ne odor exeat, antequam vinum indas. Hoc facito pridie quam vinum infundere voles. De lacu quam primum vinum in dolia indito, sinito dies XV operta, antequam oblinas, relinquito qua interspiret, postea oblinito. 2 Post dies XL diffundito in amphoras et addito in singulas amphoras sapae sextarium unum. Amphoras nolito inplere nimium, ansarum infimarum fini, et amphoras in sole ponito, ubi herba non siet, et amphoras operito, ne aqua accedat, et ne plus quadriennium in sole siveris. Post quadriennium in cuneum conponito et instipato.

114 [link to English translation] Vinum si voles concinnare, ut alvum bonam faciat, secundum vindemiam, ubi vites ablaqueantur, quantum putabis ei rei satis esse vini, tot vites ablaqueato et signato. Earum radices circumsecato et purgato. Veratri atri44 radices contundito in pila, eas radices dato circum vitem et stercus vetus et cinerem veterem et duas partes terrae circumdato radices vitis. 2 Terram insuper inicito. Hoc vinum seorsum legito. Si voles servare in vetustatem ad alvum movendam, servato, ne conmisceas cum cetero vino. De eo vino cyatum sumito et misceto aqua et bibito ante cenam. Sine periculo alvum movebit.

115 [link to English translation] In vinum mustum veratri atri manipulum coicito in amphoram. Ubi satis efferverit, de vino manipulum eicito. Id vinum servato ad alvum movendam.

2 Vinum ad alvum movendam concinnare. Vites cum ablaqueabuntur, signato rubrica, ne admisceas cum cetero vino. Tris fasciculos veratri atri circumponito circum radices et terram insuper inicito. Per p106vindemiam de iis vitibus quod delegeris, seorsum servato, cyatum in ceteram potionem indito. Alvum movebit et postridie perpurgabit sine periculo.

116 [link to English translation] Lentim quo modo servari oporteat. Laserpicium aceto diluito, permisceto lentim aceto laserpiciato et ponito in sole. Postea lentim oleo perfricato, sinito arescat. Ita integra servabitur recte.

117 [link to English translation] Oleae albae quo modo condiantur. Antequam nigrae fiant, contundantur et in aquam deiciantur. Crebro aquam mutet. Deinde, ubi satis maceratae erunt, exprimat et in acetum coiciat et oleum addat, salis selibram in modium olearum. Feniculum et lentiscum seorsum condat in acetum. Si una admiscere voles, cito utito.45a In orculam calcato. Manibus siccis, cum uti voles, sumito.

118 [link to English translation] Oleam albam, quam secundum vindemiam uti voles, sic condito. Musti tantundem addito, quantum aceti. Cetera item condito ita, uti supra scriptum est.

119 [link to English translation] Epityrum album nigrum variumque sic facito. Ex oleis albis nigris variisque nuculeos eicito. Sic condito. Concidito ipsas, addito oleum, acetum, coriandrum, cuminum, feniculum, rutam, mentam. In orculam condito, oleum supra siet. Ita utito.45b

120 [link to English translation] Mustum si voles totum annum habere, in amphoram mustum indito et corticem oppicato, demittito in piscinam. Post dies XXX eximito. Totum annum mustum erit.

p108 121 [link to English translation] Mustaceos sic facito. Farinae siligineae modium unum musto conspargito. Anesum, cuminum, adipis P. II, casei libram, et de virga lauri deradito, eodem addito, et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques.

122 [link to English translation] Vinum concinnare, si lotium difficilius transibit. Capreidam vel iunipirum contundito in pila, libram indito, in duobus congiis vini veteris in vase aheneo vel in plumbeo defervefacito. Ubi refrixerit, in lagonam indito. Id mane ieiunus sumito cyatum; proderit.

123 [link to English translation] Vinum ad isciacos sic facito. De iunipiro materiem semipedem crassam concidito minutim. Eam infervefacito cum congio vini veteris. Ubi refrixerit, in lagonam confundito et postea id utito cyatum mane ieiunus; proderit.

124 [link to English translation] Canes interdiu clausos esse oportet, ut noctu acriores et vigilantiores sint.

125 [link to English translation] Vinum murteum sic facito. Murtam nigram arfacito in umbra. Ubi iam passa erit, servato ad vindemiam, in urnam musti contundito murtae semodium, id oblinito. Ubi desiverit fervere mustum, murtam eximito. Id est ad alvum crudam et ad lateris dolorem et ad coeliacum.


Apparatus Criticus:

42 post added by Gronovius.

43 i.e. Quae Supra Scripta Est.

44 atri added by Pontedera, from 115, 1.

45a 45b utito Keil: utitor.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Oct. 04