[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
CIV‑CXXV
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

Marci Catonis

a W. D. Hooper et H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
CXXXV‑CXLI

Marci Catonis
De Re Rustica
Capitula CXXVI‑CXXXIV

p108 126[link to English translation] Ad tormina, et si alvus non consistet, et si taeniae et lumbrici molesti erunt. XXX mala Punica acerba sumito, contundito, indito in urceum et vini nigri austeri congios III. Vas oblinito. Post dies XXX aperito et utito; ieiunus heminam bibito.

127 [link to English translation] Ad dyspepsiam et stranguriam mederi. Malum Punicum ubi florebit, conligito, tris minas in amphoram infundito, vini Q. I veteris addito et p110feniculi radicem puram contusam minam. Oblinito amphoram et post dies XXX aperito et utito.46 Ubi voles cibum concoquere et lotium facere, hinc bibito quantum voles sine periculo. Idem vinum taenias perpurgat et lumbricos, si sic concinnes. Incenatum iubeto47 esse. 2 Postridie turis drachmam unam conterito et mel coctum drachmam unam et vini sextarium origaniti. Dato ieiuno, et puero pro aetate triobolium et vini heminam. Supra pilam inscendat et saliat decies et deambulet.

128 [link to English translation] Habitationem delutare. Terram quam maxime cretosam vel rubricosam, eo amurcam infundito, paleas indito. Sinito quadriduum fracescat. Ubi bene fracuerit, rutro concidito. Ubi concideris, delutato. Ita neque aspergo nocebit, neque mures cava facient, neque herba nascetur, neque lutamenta scindent se.

129 [link to English translation] Aream, ubi frumentum teratur, sic facito. Confodiatur minute terra, amurca bene conspargatur et conbibat quam plurimum. Conminuito terram et cylindro aut pavicula coaequato. Ubi coaequata erit, neque formicae molestae erunt, et cum pluerit, lutum non erit.

130 [link to English translation] Codicillos oleagineos et cetera ligna amurca cruda perspargito et in sole ponito, perbibant bene. Ita neque fumosa erunt et ardebunt bene.

131 [link to English translation] Piro florente dapem pro bubus facito. Postea verno arare incipito. Ea loca primum arato, quae rudecta harenosaque erunt. Postea uti quaeque gravissima et aquosissima erunt, ita postremo arato.

p112 132 [link to English translation] Dapem hoc modo fieri oportet. Iovi dapali culignam vini quantam vis polluceto. Eo die feriae bubus et bubulcis et qui dapem facient. Cum pollucere oportebit, sic facies: "Iuppiter dapalis, quod tibi fieri oportet in domo familia mea culignam vini dapi, eius rei ergo macte hac illace dape pollucenda esto." Manus interluito, postea vinum sumito: "Iuppiter dapalis, macte istace dape pollucenda esto, macte vino inferio esto." 2 Vestae, si voles, dato. Daps Iovi assaria pecunia urna vini. Iovi caste profanato sua contagione. Postea dape facta serito milium, panicum, alium, lentim.

133 [link to English translation] Propagatio pomorum ceterarumque arborum. Arboribus abs terra pulli qui nati erunt, eos in terram deprimito, extollito, uti radicem capere possint. 2 Inde, ubi tempus erit, effodito seritoque recte. Ficum, oleam, malum Punicum, mala strutea, cotonea aliaque mala omnia, laurum Cypriam, Delphicam, prunum, murtum coniugulum et murtum album et nigrum, nuces Abellanas, Praenestinas, platanum, haec omnia genera a capitibus propagari eximique ad hunc modum oportebit. 3 Quae diligentius seri voles, in calicibus seri oportet. In arboribus radices uti capiant, calicem pertusum sumito tibi aut quasillum; per eum ramulum trasserito; eum quasillum terra inpleto calcatoque, in arbore relinquito. Ubi bimum erit, ramum tenerum infra praecidito, cum quasillo serito. Eo modo quod vis genus arborum p114facere poteris uti radices bene habeant. 4 Item vitem in quasillum propagato terraque bene operito, anno post praecidito, cum qualo serito.

134 [link to English translation] Priusquam messim facies, porcam praecidaneam hoc modo fieri oportet. Cereri porca praecidanea porco femina, priusquam hasce fruges condas,48 far, triticum, hordeum, fabam, semen rapicium. Ture vino Iano Iovi Iunoni praefato, priusquam porcum feminam inmolabis. 2 Iano struem ommoveto sic: "Iane pater, te hac strue ommovenda bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meae." Fertum Iovi ommoveto et mactato sic: "Iuppiter, te hoc ferto obmovendo bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meae mactus hoc ferto." 3 Postea Iano vinum dato sic: "Iane pater, uti te strue ommovenda bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte vino inferio esto." Postea Iovi sic: "Iuppiter macte isto ferto esto, macte vino inferio esto." Postea porcam praecidaneam inmolato. 4 Ubi exta prosecta erunt, Iano struem ommoveto mactatoque item, uti prius obmoveris. Iovi fertum obmoveto mactatoque item, uti prius feceris. Item Iano vinum dato et Iovi vinum dato, item uti prius datum ob struem obmovendam et fertum libandum. Postea Cereri exta et vinum dato.


Apparatus Criticus:

46 utito Keil: utitor.

47 iubeto Keil: iubet.

48 condas Keil: condantur.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Oct. 04