[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
CXXVI‑CXXXIV
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

Marci Catonis

a W. D. Hooper et H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
CXLII‑CLV

Marci Catonis
De Re Rustica
Capitula CXXXV‑CXLI

p116 135 Romae tunicas, togas, saga, centones, sculponeas; Calibus et Minturnis cuculliones, ferramenta, falces, palas, ligones, secures, ornamenta, murices, catellas; Venafro palas. Suessae et in Lucanis plostra, treblae; Albae, Romae dolia, labra; tegulae ex Venafro. 2 Aratra in terram validam Romanica bona erunt, in terram pullam Campanica; iuga Romanica optima erunt; vomeris indutilis optimus erit. Trapeti Pompeis, Nolae ad Rufri maceriam; claves, clostra Romae; hamae, urnae oleariae, urcei aquarii, urnae vinariae, alia vasa ahenea Capuae, Nolae; fiscinae Campanicae Capuae48 utiles sunt. 3 Funes subductarios, spartum omne Capuae; fiscinas Romanicas Suessae, Casino . . .49 optimae erunt Romae.

Funem torculum siquis faciet, Casini L. Tunnius, Venafri C. Mennius L. F. Eo indere oportet coria bona VIII nostratia, recentia quae depsta sient, quam minimum salis habeant. Ea depsere et unguere unguine prius oportet, tum siccare. 4 Funem exordiri oportet longum P. LXXII. Toros III habeat, lora in toros singulos VIIII lata digitos II. Cum tortus erit, longus P. XLVIIII. In conmissura abibit P. III, rel. erit P. XLVI. Ubi extentus erit, accedent P. V: longus erit P. LI. Funem torculum extentum longum esse oportet P. LV maximis vasis, minoribus P. LI. 5 Funem loreum in plostrum iustum P. LX, semifunium P. XLV, lora retinacula in plostrum P. XXXVI, ad aratrum P. XXVI, lora praeductoria P. XXVII S, subiugia in plostrum lora p118P. XIX, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lora P. XII, funiculum P. IIX.

6 Trapetos latos maximos P. IIII S, orbis altos P. III S, orbis medios, ex lapicaedinis cum eximet, crassos pedem et palmum, inter miliarium et labrum P. I50 digitos II, labra crassa digitos V.50 Secundarium trapetum latum P. IIII et palmum, inter miliarium et labrum pes unus digitus unus, labra crassa digitos V, orbis altos P. III et digitos V, crassos P. I et digitos III. Foramen in orbis semipedem quoquo versum facito. Tertium trapetum latum P. IIII, inter miliarium et labrum P. I, labrum digitos V, orbis altos P. III digitos III, crassos P. I et digitos II. Trapetum ubi arvectum erit, ubi statues, ibi accommodato concinnatoque.

136 [link to English translation] Politionem quo pacto partiario51 dari oporteat. In agro Casinate et Venafro in loco bono parti octava corbi dividat, satis bono septima, tertio loco sexta; si granum modio dividet, parti quinta. In Venafro ager optimus nona parti corbi dividat. Si communiter pisunt, qua ex parte politori pars est, eam partem in pistrinum politor. Hordeum quinta modio, fabam quinta modio dividat.

137 [link to English translation] Vineam curandam partiario. Bene curet fundum, arbustum, agrum frumentarium. Partiario faenum et pabulum, quod bubus satis siet, qui illic sient. Cetera omnia pro indiviso.

p120 138 [link to English translation] Boves feriis coniungere licet. Haec licet facere: arvehant ligna, fabalia, frumentum, quod conditurus52 erit. Mulis, equis, asinis feriae nullae, nisi si in familia sunt.

139 [link to English translation] Lucum conlucare Romano more sic oportet. Porco piaculo facto, sic verba concipito: "Si deus, si dea es, quoium illud sacrum est, uti tibi ius est porco piaculo facere illiusce sacri coercendi ergo harumque rerum ergo, sive ego sive quis iussu meo fecerit, uti id recte factum siet, eius rei ergo te hoc porco piaculo inmolando bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi domo familiaeque meae liberisque meis; harumce rerum ergo macte hoc porco piaculo inmolando esto."

140 [link to English translation] Si fodere voles, altero piaculo eodem modo facito, hoc amplius dicito: "operis faciundi causa." Dum opus, cotidie per partes facito. Si intermiseris aut feriae publicae aut familiares intercesserint, altero piaculo facito.

141 [link to English translation] Agrum lustrare sic oportet. Impera suovitauriliaº circumagi: "Cum divis volentibus quodque bene eveniat, mando tibi, Mani, uti illace suovitaurilia fundum agrum terramque meam quota ex parte sive circumagi sive circumferenda censeas, uti cures lustrare." 2 Ianum Iovemque vino praefamino, sic dicito, "Mars pater, te precor quaesoque uti sies volens propitius mihi domo familiaeque nostrae, p122quoius re ergo agrum terram fundumque meum suovitaurilia circumagi iussi, uti tu morbos visos invisosque, viduertatem vastitudinemque, calamitates intemperiasque prohibessis defendas averruncesque; 3 utique tu fruges, frumenta, vineta virgultaque grandire beneque evenire siris, pastores pecuaque salva servassis duisque bonam salutem valetudinemque mihi domo familiaeque nostrae; harumce rerum ergo, fundi terrae agrique mei lustrandi lustrique faciendi ergo, sicuti dixi, macte hisce suovitaurilibus lactentibus inmolandis esto; Mars pater, eiusdem rei ergo macte hisce suovitaurilibus lactentibus esto." 4 Item cultro facito struem et fertum uti adsiet, inde obmoveto. Ubi porcum inmolabis, agnum vitulumque, sic oportet: "Eiusque rei ergo macte suovitaurilibus inmolandis esto." Nominare vetat Martem neque agnum vitulumque.53 Si minus in omnis litabit, sic verba concipito: "Mars pater, siquid tibi in illisce suovitaurilibus lactentibus neque satisfactum est, te hisce suovitaurilibus piaculo." Si in uno duobusve dubitabit, sic verba concipito: "Mars pater, quod tibi illoc porco neque satisfactum est, te hoc porco piaculo."


Apparatus Criticus:

48 Capuae Hauler: eame MSS.: hae hamae Iucundus.

49 Lacuna, Keil: eae Iucundus.

50 Schneider; P. II digitos II, labra crassa digitum.

51 partiario added by Keil.

52 conditurus Keil: non daturus.

53 The text is corrupt. Schneider suggests porcum for Martem, thus making the meaning: "It is not permitted to call the pig, the lamb, or the calf by name."


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Oct. 04