[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
CXXXV‑CXLI
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

Marci Catonis

a W. D. Hooper et H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
CLVI‑CLVII

Marci Catonis
De Re Rustica
Capitula CXLII‑CLV

p122 142[link to English translation] Vilici officia quae sunt, quae dominus praecepit, ea omnia quae in fundo fieri oportet quaeque emi pararique oportet, quo modoque cibaria, vestimenta familiae dari oportet, eadem uti curet faciatque moneo dominoque dicto audiens sit. Hoc p124amplius, quo modo vilicam uti oportet et quo modo eae imperari oportet, uti adventu domini quae opus sunt parentur curenturque diligenter.

143 [link to English translation] Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat facito. Ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur neve domum neve ad sese recipiat. Ad cenam nequo eat neve ambulatrix siet. Rem divinam ni faciat neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. Scito dominum pro tota familia rem divinam facere. 2 Munda siet; villam conversam mundeque habeat; focum purum circumversum cotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat, per eosdemque dies lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. 3 Gallinas multas et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa et pira et uvas in doliis et mala strutea, uvas in vinaciis et in urceis in terra obrutas et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra habeat. Mala Scantiana in doliis et alia quae condi solent et silvatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam et far suptile sciat facere.

p126 144[link to English translation] Oleam legendam hoc modo locare oportet. Oleam cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem custodem fecerit, aut cui olea venierit. Oleam ne stringito neve verberato iniussu domini aut custodis. Si adversus ea quis fecerit, quod ipse eo die delegerit, pro eo nemo solvet neque debebitur. Qui oleam legerint, omnes iuranto ad dominum aut ad custodem sese oleam non subripuisse neque quemquam suo dolo malo ea oletate ex fundo L. Manli. Qui eorum non ita iuraverit, quod is legerit omne, pro eo argentum nemo dabit neque debebitur. Oleam cogi recte satis dato arbitratu L. Manli. Scalae ita uti datae erunt, ita reddito, nisi quae vetustate fractae erunt. Si non erunt redditae, aequom viri boni54 arbitratu deducetur. 3 Siquid redemptoris opera domino damni datum erit, resolvito; id viri boni arbitratu deducetur. Legulos, quot opus erunt, praebeto et strictores. Si non praebuerit, quanti conductum erit aut locatum erit, deducetur; tanto minus debebitur. De fundo ligna et oleam se deportato. Qui oleam legerit, qui deportarit, in singulas deportationes SS. N.55 II deducentur neque p128id debebitur. 4 Omnem oleam puram metietur modio oleario. Adsiduos homines L praebeto, duas partes strictorum praebeto. Nequis concedat, quo olea legunda et faciunda carius locetur, extra quam siquem socium inpraesentiarum dixerit. Siquis adversum ea fecerit, si dominus aut custos volent, iurent omnes socii. 5 Si non ita iuraverint, pro ea olea legunda et faciunda nemo dabit neque debebitur ei qui non iuraverit. Accessiones: in Mͦ ∞CC56 accedit oleae salsae  V, olei puri P. VIIII, in tota oletate aceti Q. V. quod oleae salsae non acceperint, dum oleam legent, in modios singulos SS. V dabuntur.

145 [link to English translation] Oleam faciundam hac lege oportet locare. Facito recte arbitratu domini aut custodis, qui id negotium curabit. Si sex iugis vasis opus erit, facito. Homines eos dato, qui placebunt aut custodi aut quis eam oleam emerit. Si opus erit trapetis57 facito. Si operarii conducti erunt aut facienda locata erit, pro eo resolvito, aut deducetur. 2 Oleum ne tangito utendi causa neque furandi causa, nisi quod custos dederit aut dominus. Si sumpserit, in singulas sumptiones SS. N. XL deducentur neque debebitur. Factores, qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad dominum aut ad custodem sese de fundo L. Manli neque alium quemquam suo dolo malo oleum neque p130oleam subripuisse. 3 Qui eorum non ita iuraverit, quae eius pars erit, omne deducetur neque debebitur. Socium nequem habeto, nisi quem dominus iusserit aut custos. Siquid redemptoris opera domino damni datum erit, viri boni arbitratu deducetur. Si viride oleum opus siet, facito. Accedet oleum et sale suae usioni quod satis siet, vasarium vict. II.

146 [link to English translation] Oleam pendentem hac lege venire oportet. Olea pendens in fundo Venafro venibit. Qui oleam emerit, amplius quam quanti emerit omnis pecuniae centesima accedet, praeconium praesens SS. L, et oleum: Romanici P. ∞ D, viridis P. CC, oleae caducae  L, strictivae  X modio oleario mensum dato, unguinis P. X; ponderibus modiisque domini dato frugis58 primae cotulas duas. 2 Dies argento ex K. Nov. mensum X oleae legendae faciendae quae locata est, et si emptor locarit, Idibus solvito. Recte haec dari fierique satisque dari domino, aut cui iusserit, promittito satisque dato arbitratu domini. Donicum solutum erit aut ita satis datum erit, quae in fundo inlata erunt, pigneri sunto; nequid eorum de fundo deportato; siquid deportaverit, domini esto. Vasa torcula, funes, scalas, trapetos, siquid et aliut datum erit, salva recte reddito, nisi quae vetustate p132fracta erunt. Si non reddet, aequom solvito. Si emptor legulis et factoribus, qui illic opus fecerint, non solverit, cui dari oportebit, si dominus volet, solvat. Emptor domino debeto et id satis dato, proque ea re ita uti S. S. E.59 item pignori sunto.

147 [link to English translation] Hac lege vinum pendens venire oportet. Vinaceos inlutos et faecem relinquito. Locus vinis ad K. Octob. primas dabitur. Si non ante ea exportaverit, dominus vino quid volet faciet. Cetera lex, quae oleae pendenti.

148 [link to English translation] Vinum in doliis hoc modo venire oportet. Vini in culleos singulos quadragenae et singulae urnae dabuntur. Quod neque aceat neque muceat, id dabitur. In triduo proxumo viri boni arbitratu degustato. Si non ita fecerit, vinum pro degustato erit. Quot dies per dominum mora fuerit, quo minus vinum degustet, 2 totidem dies emptori procedent. Vinum accipito ante K. Ian. primas. Si non ante acceperit, dominus vinum admetietur. Quod admensus erit, pro eo resolvito. Si emptor postularit, dominus ius iurandum dabit verum fecisse. Locus vinis ad K. Octobres primas dabitur. Si ante non deportaverit, dominus vino quid volet filia faciet. Cetera lex, quae oleae pendenti.

p134 149[link to English translation] Qua lege pabulum hibernum venire oporteat. Qua vendas fini dicito. Pabulum frui occipito ex Kal. Septembribus. Prato sicco decedat, ubi pirus florere coeperit; prato inriguo, ubi super inferque vicinus permittet, tum decedito, vel diem certam utrique facito. Cetero pabulo Kal. Martiis decedito. 2 Bubus domitis binis, cantherio uni, cum emptor pascet, domino pascere recipitur. Holeris, asparagis, lignis, aqua, itinere, actu domini usioni recipitur. Siquid emptor aut pastores aut pecus emptoris domino damni dederit, viri boni arbitratu resolvat. Siquid dominus aut familia aut pecus emptori damni dederit, viri boni arbitratu resolvetur. Donicum pecuniam solverit aut satisfecerit aut delegarit, pecus et familia, quae illic erit, pigneri sunto. Siquid de iis rebus controversiae erit, Romae iudicium fiat.

150 [link to English translation] Fructum ovium hac lege venire oportet. In singulas casei P. I S dimidium aridum, lacte feriis quod mulserit dimidium et praeterea lactis urnam unam; hisce legibus, agnus diem et noctem qui vixerit in fructum; et Kal. Iun. emptor fructu decedat; 2 si interkalatum erit, K. Mais. Agnos XXX ne amplius promittat. Oves quae non pepererint binae pro singulis in fructu cedent. Ex quo60 die lanam et agnos vendat menses X ab coactore releget. p136Porcos serarios in oves denas singulos pascat. Conductor duos menses pastorem praebeat. Donec domino satisfecerit aut solverit, pignori esto.

151 [link to English translation] Semen cupressi quo modo legi seri propagarique oporteat et quo pacto cupresseta seri oporteat, Minius Percennius Nolanus ad hunc modum monstravit. 2 Semen cupressi Tarentinae per ver legi oportet; materiem, ubi hordeum flavescit. Id ubi legeris, in sole ponito, semen purgato. Id aridum condito, uti aridum expostum siet. Per ver serito in loco ubi terra tenerrima erit, quam pullam vocant, ubi aqua propter siet. Eum locum stercorato primum bene stercore caprino aut ovillo, tum vortito bipalio, terram cum stercore bene permisceto, depurgato ab herba graminibusque, bene terram conminuito. 3 Areas facito pedes latas quaternos; subcavas facito, uti aquam continere possint; inter eas sulcos facito, qua herbas de areis purgare possis. Ubi areae factae erunt, semen serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum digitum terram altam succernito. Id bene tabula aut manibus aut pedibus conplanato. 4 Siquando non pluet, uti terra sitiat, aquam inrigato leniter in areas. Si non habebis unde inriges, gerito inditoque leniter. Quotienscumque opus erit, facito uti aquam addas. Si herbae natae erunt, facito uti ab herbis purges. Quam tenerrimis herbis, et quotiens opus erit, purges. Per aestatem ita uti dictum est fieri oportet, et ubi semen satum siet, p138stramentis operiri; ubi germinascere coeperit, tum demi.

152 [link to English translation] De scopis virgeis, Q. A. M.61 Manlii monstraverunt. In diebus XXX, quibus vinum legeris, aliquotiens facito scopas virgeas ulmeas aridas, in asserculo alligato, eabus latera doliis intrinsecus usque bene perfricato, ne faex in lateribus adhaerescat.

153 [link to English translation] Vinum faecatum sic facito. Fiscinas olearias Campanicas duas illae rei habeto. Eas faecis inpleto sub prelumque subdito exprimitoque.

154 [link to English translation] Vinum emptoribus sine molestia quo modo admetiaris. Labrum culleare illae rei facito. Id habeat ad summum ansas IIII, uti transferri possitur. Id imum pertundito; ea fistulam subdito, uti opturarier recte possit; et ad summum, qua fini culleum capiet, pertundito. Id in suggestu inter dolia positum habeto, uti in culleum de dolio vinum62 salire possit. Id inpleto, postea obturato.

155 [link to English translation] Per hiemem aquam de agro depelli oportet. In monte fossas inciles puras habere oportet. Prima autumnitate cum pulvis est, tum maxime ab aqua periculum est. Cum pluere incipiet, familiam cum ferreis sarculisque exire oportet, incilia aperire, aquam diducere in vias et curare oportet uti fluat. 2 In villa, cum pluet, circumire oportet, sicubi perpluat, et signare carbone, cum desierit pluere, uti tegula mutetur. Per segetem in frumentis aut in segete aut p140in fossis sicubi aqua constat aut aliquid aquae obstat, id emittere, patefieri removerique oportet.


Apparatus Criticus:

54 Mommsen: reddet eaeque.

55 i.e. Sestertii nummi.

56 The abbreviation Mͦ is for modios; ∞ for M = 1000.

57 em<erit, si opus> erit trapeti (vel trapetis) suggested, with a query, by Goetz: emerit trapeti.

58 Hauler: iri pri.

59 i.e. Supra Scriptum Est.

60 Ex quo added by Mommsen.

61 Various interpretations have been proposed, of which Gesner's quemadmodum seems the most probable.

62 de dolio vinum Pontedera: decocvinum, PA.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Oct. 04