[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber
V
Haec pagina telaris liber est operis
De Medicina

A. Cornelii Celsi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXXV

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
quos si invenies te rogo mihi scribere.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber
VII

A. Cornelii Celsi
De Medicina

p178 Liber VI

Dixi de iis vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant (V.26, 27, 28): nunc ad ea veniam, quae non nisi in singulis partibus incidere consuerunt, orsus a capite.

In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem vim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de iis capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.

2 [link to English translation] Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resolvuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit.— Ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem p180potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem necessariam verti. 2 [link to English translation]Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino. Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet cum eo ut sciamus utique in recenti vitio id inutile esse.

3 [link to English translation] Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo vero duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex sumplusJJJ et mali odoris. 2 [link to English translation]Fit utrumque in iis partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id vero, quod umidum, praecipue in capillo.— Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur.

4 [link to English translation] Arearum quoque dum genera sunt. Commune p182utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt; ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris. Increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde; peius est id quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit. 2 [link to English translation]Sed ea, quae alopecia nominatur, sub qualibet figura dilatatur. Est et in capillo et in barba. Id vero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit, quibusdam etiam ad frontem, donec se duo capita in qualibet aetate est, hoc fere in infantibus.— Illud vix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur. 3 [link to English translation]Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam inlinunt adurentia ex oleo, maximeque chartam conbustam: quidam resinam terebenthinam cum thapsia inducunt. Sed nihil melius est quam novacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae; neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.

5 [link to English translation] Paene ineptiae sunt curare varos et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quas supra posui, vari lenticulaeque vulgo notae sunt; quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant, p184cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis vero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. 2 [link to English translation]Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est.— Sed vari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares portiones habent contritaque ex aceto sunt, donec ad mlh crassitudinem venerint. His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis mane eluendum est oleoque leviter unguendum. 3 [link to English translation]Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est. Ad omnia ista vero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae cimolia subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id vespere mane eluitur.

6 [link to English translation] Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus vero et variis casibus oculi nostro patent; qui cum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid eventurum sit colligere possumus. p186Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita vero alba et mollis, tumor non durus, longae valetudinis metus non est. bAt si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed vix ante vicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit, nisi quid exulceravit. cTumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in finito diu lacrima cum pituita profluit. dPeius etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ocos dolor pervenit, nocturna vigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, votumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuvat. Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est. p188Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit.— eCurari vero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, vino vetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explictui, in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alvi ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior vel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. fErgo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; sin minus, certe quam minimum eius. Quod is graves dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest. Si vero minor impetus, minus acrem curationem requirit; alvum, sed non nisi secundo tertiove die, duci oportet. gAt modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod levissimum videri p190potest ex iis, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt ova sorbilia: si minor vis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex iis, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam. hEt victus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci P. 𐆖 I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. 𐆖 II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo an lana excipiatur, nihil interest. iSuperinungui vero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad fabae, papaveris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P. 𐆖 -; mandragorae suci P. 𐆖 I; papaveris lacrimae P. 𐆖 II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. 𐆖III; acaciae P. 𐆖 IIII; cummis P. 𐆖 VIII. kEt haec quidem interdiu: nocte vero, quo commodior quies veniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si grave id et durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi et p192album et vitellus in vas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum. Ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi. lEa res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacea cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est. mSi tantum mali est, ut dou diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant; satisque puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum vero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel iam sanguis missus vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.

2 [link to English translation]Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, novisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et varie misceantur. Ego nobilissima exequar.

p1943 [link to English translation]Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. 𐆖 I; papaveris lacrimae conbustae P. 𐆖 II. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim vel aqua vel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.

4 [link to English translation]Dionysi vero collyrium est: papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat, P. 𐆖 II =; turis combusti, cummis, singulorum P. 𐆖 S; spodii P. 𐆖 IIII.

5 [link to English translation]Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae P. 𐆖 I; croci P. 𐆖=; cummis P. 𐆖 I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem valentius: squamae aeris, quod stomoma appellant, P. 𐆖 I; croci P. 𐆖 II; spodii P. 𐆖 IIII; plumbi eloti et combusti P. 𐆖 VI; cummis tantundem. bAttalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P. 𐆖 -; aloes P. 𐆖 III; cadmiae curatae P. 𐆖 VIII; stibis tantundem, acaciae suci P. 𐆖 XII. Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adiecit papaveris lacrimae combustae P. 𐆖 -; aeris combusti et eloti P. 𐆖 II; nucleos palmularum combustos P. 𐆖 X; cummis P. 𐆖 XII.

6 [link to English translation]At ipsius Theodoti, quod a quibusdam acharistum nominatur, eiusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P. 𐆖 I; Lyci P. 𐆖 =; papaveris lacrimae tantundem; murrae P. 𐆖 II; croci, cerussae p196elotae, aloes, singulorum P. 𐆖 III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P. 𐆖 VIII; cummis P. 𐆖 XVIII; acaciae suci P. 𐆖 XX; stibis tantundem; quibus aqua pluviatilis adicitur.

7 [link to English translation]Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant: amuli, tracantae, acaciae suci, cummis, singulorum P. 𐆖 I; papaveris lacrimae P. 𐆖 II; cerussae elotae P. 𐆖 IIII; spumae elotae P. 𐆖 VIII, quae aquae ex aqua pluviatili oncteruntur.

8 [link to English translation]Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. 𐆖 ==; Lyci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 I; croci, murrae, aloes, singulorum P. 𐆖 IIII; aeris combusti P. 𐆖 VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. 𐆖 XII; acaciae suci P. 𐆖 XXXVI; cummis tantundem.

bQuo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Ubi vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum. cIgitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos; deinde per caput prius calida, p198deinde egelida perfundi: a balineo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti vitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene, subausterum, modice vetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria. dSi quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen evenire nonnumquam sive tempestatium vitio sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa vetustate res matura est, ab his iisdem auxilium petendum est id est balineo et vino. eHaec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in veteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, videlicet hic quoque ut alibi, cum secunda vana fuerunt, contrariis adiuvantibus. Sed ante tonderi ad cutem convenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fovere, p200tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui nco in capite collectus est. fTum ad idem cibi vinique genus veniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi deiectio pituitae cursum finit. Si levatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus iisdem alvus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur. gNonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propella: proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si vires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, alvum duci, longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante (5 init.) positum est, utuntur: sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores convenit.

9 [link to English translation]Id habet nardi Indici, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 -; cummis P. 𐆖 I; croci P. 𐆖 II; foliorum rosae recentium P. 𐆖 IIII; quae vel aqua pluviatili, vel vino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium vel sertulam Campanam ex vino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut p202hyoscyami folia cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaveris adicuntur, aliquanto valentiora sunt. Horum aliquo praeparato penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus vertatur. Si suppuratio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit. cUtendum deinde vel his collyriis est ex lacte aut ovo, vel crocoJJJ . . . vel cui album ovi misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foed prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur. Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.

10 [link to English translation]Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.— In hoc casu alvus ducenda est, cibus p204minuendus, lac potui dandum, ut acria laeserunt leniantur. Quod at cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae adversum inflammationem proposita sunt (6,1E - 8B26.27). Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulos coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.

11 [link to English translation]Pusula quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui (1 EF, 8 F): sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem huc quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis.

12 [link to English translation]Id quoque, quod Philalethus vocatur, huc aptum est: murrae, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 I; plumbii eloti, terrae Samiae, quae aster vocatur, tracanti, singulorum P. 𐆖 IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. 𐆖 VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. 𐆖 VIII. Quae aqua pluviatili excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo vel ex lacte est.

13 [link to English translation]Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem fere, quae supra in pusulis posui (V.28, 15E).— Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu vocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae, p206singulorum P. 𐆖 I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P. 𐆖 II.

14 [link to English translation]Evenit etiam, ut oculi vel ambo vel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.— In his quoque iisdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est; cibis vero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; vitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum etiam, si quid tale incidit, eius notitiae subtrahendum. Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas movent.

15 [link to English translation]Genus quoque viti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur: pthiriasin Graeci nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit. Sed fere tempore interposito vehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.— His alvus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; bsaepe in balineo multa aqua calida fovendum caput; vitandi acres cibi, lacte vinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medicamenta vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae p208concitent, super ipsos vero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad is ipsum spumae nitri P. 𐆖 -; sandaracae P. 𐆖 -; uvae taminiae P. 𐆖 I simul teruntur, adiciturque vetus oleum pari potione atque acetum, donec mellis ei crassitudo sit.

16 [link to English translation]Hactenus oculorum morbiJJJ lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseverat tenuis pituitae cursus; quibus alvus ab inferiore parte evocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet cummis P. 𐆖 I; cerussae, stibis, singulorum P. 𐆖 II; spumae argenti coctae et elotae P. 𐆖 IIII. bSed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit. Cucurbitula quoque inciso vertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungui vero eo debet, quod habet: csquamae aeris, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 I; cervini cornus conbusti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P. 𐆖 IIII; turis P. 𐆖 XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. Quotienscumque non p210adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi volo.

17 [link to English translation]Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaveris lacrimae et albi piperis singulae unciae sunt; cummis libra P.; aeris combusti P. 𐆖IS. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et vinum. Cumque omnibus lippientibus vitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt.

18 [link to English translation]At ulcera, si cum inflammatione finita . . .JJJ non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut cava aut certe vetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon vocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod zmilion nominatur. 19 [link to English translation]Habet aeruginis P. 𐆖 IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, mini Sinopici, singulorum P. 𐆖 XVI; quae quidam ex aqua, quidam, quo vehementiora sint, ex aceto terunt.

20 [link to English translation]Id quoque Euelpidis, quod pyrrona appellabat, huc utile est: croci P. 𐆖 I; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. 𐆖 II; aeris combusti et eloti, murrae, singulorum P. 𐆖 IIII; piperis albi P. 𐆖 VI. Sed ante leni, tum hoc inunguendum est.

p21221 [link to English translation]Id quoque eiusdem, quod sphaerion nominabat, eodem valet: lapidis haematitis eloti P. 𐆖 I =; piperis grana sex; cadmiae elotae, murrae, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 II; croci P. 𐆖 IIII; cummis P. 𐆖 VIII. Quae cum vino Aminaeo conterantur.

22 [link to English translation]Liquidum autem medicamentum ad idem componebat, in quo erant haec: aeruginis P. 𐆖 =; misy conbusti, atramenti sutori, cinnamomi, singulorum P. 𐆖 I; croci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 I =; murrae P. 𐆖 II; aeris combusti P. 𐆖 III; cineris ex odoribus P. 𐆖 IIII; piperis grana XV. Haec ex vino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit; idque medicamentum vetustate efficacius fit.

23 [link to English translation]Cava vero ulcera commodissime implent ex iis, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus vocatur. Idem sphaerion vetusti ulceribus et vix ad cicatrices venientibus optime succurrit.

24 [link to English translation]Est etiam collyrium, quod, cum ad plura valeat, plurimum tamen proficere in ulceribus videtur. Refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi P. 𐆖 I =; albi P. 𐆖 I -; cinnamomi, costi, somno P. 𐆖 I; atramenti sutori, nardi, casiae, castorei, singulorum P. 𐆖 II; gallae P. 𐆖 V; murrae, croci, turis, Lyci, cerussae, singulorum P. 𐆖 VIII; papaveris lacrimae P. 𐆖 XII; aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum P. 𐆖 XVI; acaciae, stibis, cummis, singulorum P. 𐆖 XXV.

25 [link to English translation]Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur, ne aut cavae aut crassae sint. Si p214cavae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion vocari dixi, vel id, quod Asclepios nominatur. Habet papaveris lacrimae P. 𐆖 II; sagapeni, opopanacis, singulorum P. 𐆖 III; aeruginis P. 𐆖 IIII; cummis P. 𐆖 VIII; piperis P. 𐆖 XII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. 𐆖 XVI. bAt si crassae cicatrices sunt, extenuat vel smilion vel Canopite collyrium, quod habet: cinnamomi, acaciae, singulorum P. 𐆖 I; cadmiae elotae, croci, murrae papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. 𐆖 II; piperis albi, turis singulorum P. 𐆖 III; aeris combusti P. 𐆖 VIII. cVel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P. 𐆖 IIII; Hammoniaci thymiamatis P. 𐆖 VIII; papaveris lacrimae P. 𐆖 XII; cerussae P. 𐆖 XV; piperis albi, croci Siculi, singulorum P. 𐆖 XXXII; cummis P. 𐆖 XIII; cadmiae elotae P. 𐆖 VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet: cummis P. 𐆖 =; aeruginis P. 𐆖 I; croci magmatis P. 𐆖 IIII.

26 [link to English translation]Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fovere; gargarizare ex lenticula vel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra (16 seqq., 21 seqq.) conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.

27 [link to English translation]Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur, p216interdum maior, interdum levior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias brevis, in aliis longa et quae vix umquam finiatur.— In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras et diculneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, versasque cotidie medicamentis suffricant; quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione victus et idoneis medicamentis pervenitur. bErgo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque . . .JJJ oculorum aqua calida fovebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum vocatur. Habet atramenti sutori P. 𐆖 I -; misy P. 𐆖 I =; piperis albi P. 𐆖 ==; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. 𐆖 II; cadmiae elotae P. 𐆖 IIII; stibis P. 𐆖 VI; satisque constat hoc collyrium adversus omne genus oculorum valetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.

28 [link to English translation]Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P. 𐆖 I; Hammoniaci thymiamatis P. 𐆖 II; aeruginis rasae P. 𐆖 IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est et, quod zmilion vocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.

29 [link to English translation]Est etiam genus aridae lippitudinis: xerophtalmian Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi, p218sed rubent tamen et cum dolore quodam gravescunt et noctu praegravi pituita inhaerescunt; quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.— In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe,JJJ . . . ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Ibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.

30 [link to English translation]Collyrium vero aptissimum est, quod rinion vocatur. Habet murrae P. 𐆖 =; papaveris lacrimae, acaciae suci, piperis, cummis, singulorum P. 𐆖 I; lapidis haematitis, lapidis Phrygii, Lucii, lapidis scissilis, singulorum P. 𐆖 II; aeris combusti P. 𐆖 IIII. Ac pysinum quoque eodem accommodatum est.

31 [link to English translation]Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 II; piperis albi, cummis, singulorum P. 𐆖 IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. 𐆖 XVI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papaveris lacrimae, cerussae, lapidis Assii, singulorum P. 𐆖 II; cummis P. 𐆖 III; piperis albi P. 𐆖 IIII; croci P. 𐆖 VI; psorici P. 𐆖 XIII. bNulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto p220simul conteruntur, idque in vas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic appellatur.JJJ Verum in basilico quoque collyrio convenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. cUbi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos levant et mel et vinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quod prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.

32 [link to English translation]Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemve aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id vitium est, adiuvat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuvat id, quod ex croci magmate fit.

33 [link to English translation]Proprie etiam ad id componitur, quod dia crocu vocant. Habet piperis P. 𐆖 I; croci Cilici, papaveris lacrimae, cerussae, singulorum P. 𐆖 II; psorici, cummis, singulorum P. 𐆖 IIII.

34 [link to English translation]At si ext senectute aliave inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optimo et cypro et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam et olei veteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem p222proxime (32, 33) quaeque ad extenuandas cicatrices supra (25B) comprehensa sunt. bCuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositique aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.

35 [link to English translation]Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inveteravit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis observationibus discutietur. Sanguinem ex fronte vel naribus mittere, in temporibus venas adurere, gargarizando pituitam evocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.

36 [link to English translation]Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio victus modo vel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucve sine ratione moveatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat.

p22437 [link to English translation]Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene . . . .JJJ— Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte vero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt (32‑34), paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est. bQuidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt; quo minus alienum videtur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.

38 [link to English translation]Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.— Sed hic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini portulacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque p226inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est.

39 [link to English translation]Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur.— Nihil commodius est quam sanguine vel columbae vel palumbi vel hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis. bUnde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum vero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma. cSal Hammoniacus vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex iis, quae supra conprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis medicis summoveri possit.

7 [link to English translation] Hactenus in oculis ea . . .JJJ reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a p228luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit.— bErgo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet; postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae. cTum levato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri convenit, commodissimeque per striglem instillatur. Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat. dEt haec quidem communia sunt medicamenta: verum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus p230aut ex nucleo mali Persici expressus. Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares potiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel papaveris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa modo passum instilletur. eVel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur vel papaveris lacrimae aut tus cum muliebri lacte vel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaveris lacrimae pares potiones cum passo. Vel croci P. 𐆖 =-; murrae, aluminis scissilis, singulorum P. 𐆖 =; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. Vel papaveris lacrimaee ex aceto. fLicet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum P. 𐆖 II; spumae Lyci P.𐆖 IIII. Quae contritae passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requiritur, rursus id perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.

2 [link to English translation]Si vero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucu cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur p232murrae, quam stacten cognominant, P. 𐆖 I; croci tantundem; nuces amarae XXV; mellis sex cyathi; quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, atqueaeque ulcera aurium sanant. bQuae si vetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P. 𐆖 =; coci P. 𐆖 =; murrae, misy cocti, singulorum P. 𐆖 I; aeris combusti P. 𐆖 II. Haec ex vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et vinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. 𐆖 =; gallae P. 𐆖 =; omphaci P. 𐆖 I; sucum Punici mali. cEst Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi pzork I; castorei P. 𐆖 II; murrae, croci, papaveris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P. 𐆖 IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fit. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum P. 𐆖 =; Lyci, nardi, murrae, singulorum P. 𐆖 I; aloes P. 𐆖 II; mellis cyathi tres; vini sextarius; ex quibus Lycium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur. dAt si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. 𐆖 II; mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Ubi utendum est, p234dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.

3 [link to English translation]Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P. 𐆖 I; floris iuncti rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P. 𐆖 II; turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. 𐆖 III. Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. beodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci vino liquata, quae conpositio priore libro (V.20, 2) continetur. Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto vino per oricularium clysterem eluere, et tum infudere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.

4 [link to English translation]Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor ex ulceribus apparuit, Lycium cum p236lacte debet infundi, vel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto. bQuod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.

5 [link to English translation]Ubi vero vermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt; si longius, medicamentis enecandi, cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit. Emortui sub his vermes in primam partem auris provocabuntur, unde educi facillime possunt.

6 [link to English translation]Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P. 𐆖 II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani P. 𐆖 II, murrae et fellis taurini, singulorum P. 𐆖 ==, vini quantum satis est ad murram diluendam.

7 [link to English translation]Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut p238sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo vel porri sucus aut cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. bSi sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum; idem leniterJJJ . . . sed diu perfricandum est, adiecto vel irino vel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum. cCibisque utendum estex inbecillima et media materia, magis vinum adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum qum in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uvae sucus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.

8 [link to English translation]Aliud viti genus est, ubi aures intra se ipsas sontant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Levissimum est, ubi id ex gravidine est; peius, ubi ex morbis capitisve longis doloribus incidit; pessimum, ubi magnis morbis venientibus maximeque comitiali praevenit.

bSi gravidine est, purgare aurem oportet et p240spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadfacienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa vel cum suco radicis ex cucumere agresti; vel castoreum cum aceto et laureo oleo; veratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in auem demittitur.

cSi sine his coepit ideoque novo metu terret, in aurem dari debet castoreum cum aceto vel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit victus ratio, eademque facienda sunt, quae supra (B) conprehendi, cum maiore quoque diligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a vino abstinendum. dQuod si simul et solus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus quidam vel castoreum vel murram miscent.

9 [link to English translation]Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodve animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudve animal est, specillum lana involutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique vertendum p242est: utique enim conprehendit eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso paulum recurvato. bSi ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus conpulsa. Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus; superque eam homo deligatur in id latus versus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit.

8 [link to English translation] Nares vero exulceratasº fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horumJJJ . . . aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donecJJJ mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet vix ex malo posse succurri. bNihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio p244sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque involuto lana fit) adtrahaturque spiritum is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur. Sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris ulceribus vapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum aut Lycium ex vino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. dCuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum, Idque per hiemem et ver bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.

2 [link to English translation]Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus vero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem p246in vino mixto recte coquitur, et in aceto cornus cervini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui vel in mulso vel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. 3 [link to English translation]Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari potione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluviatili coguntur. Aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares potiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaveris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra (1) posui, esse debet lana optentum. 4 [link to English translation]Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P. 𐆖 I; croci, pyrethri, ficorum, spartes, singulorum P. 𐆖 IIII; sinapis P. 𐆖 VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem levat, et cum levavit, protinus summovendum est. 5 [link to English translation]Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coëgit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra (3 seq.) posita sunt, adiciendae quaedam valentiores conpositiones sunt quae dolorem levant; qualis Herae est. Habet autem papaveris lacrimae P. 𐆖 I; piperis P. 𐆖 II; soreos P. 𐆖 X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; p250aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. 𐆖 =; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P. 𐆖 IIII; sinapis P. 𐆖 VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, spartes, singulorum P. 𐆖 I; aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. 𐆖 II. 6 [link to English translation]Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit. Et alumen scissile et . . .JJJ in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen involutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente servato dolorem levat. 7 [link to English translation]Haec medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat.

10 [chapter 10] Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem p252intumuerunt, caput velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae nocet modo fiunt: 2 [link to English translation]ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci, murrae, aluminis scissilis, singulorum P. 𐆖 II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur: nardi P. 𐆖 -; omphaci P. 𐆖 I; cinnamomi, murae, casiae, singulorum P. 𐆖 -; eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt. 3 [link to English translation]Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est; alvus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio; intrinsecus admovendus sed aliquanto diutius vapor calidus, donec ea suppurunt et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum. 4 [link to English translation]At p254si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; tum adicitur turis P. 𐆖 I; ali P. 𐆖 I; croci, murrae, singulorum P. 𐆖 =; leviterque eodem furfurum cremore vel lacte gargarizandum est. Atque his quoque cibis lenibus opus est, quibus adici dulce vinum potest.

11 [chapter 11] Ulcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume iis medicamentis curantur, quae supra (cap. X, 2) posita ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est. Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum. 2 [link to English translation]Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant: iunci quadrati, murae, sandaracae, aluminis pares potiones. Aut croci, murrae, singulorum P. 𐆖 I; iridis, aluminis scissilis, sandaracae, singulorum P. 𐆖 IIII; iunci quadrati P. 𐆖 VIII. Aut gallae, murrae, singulorum P. 𐆖 I; aluminis scissilis P. 𐆖 II; rosae foliorum P. 𐆖 IIII. Quidam autem croci P. 𐆖 =; aluminis scissilis, murrae, singulorum P. 𐆖 I; sandaracae p256P. 𐆖 II; iunci quadrati P. 𐆖 IIII miscent. Priora arida insperguntur: hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.

3 [link to English translation]Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uvam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest. 4 [link to English translation]Sedº inprimis nutris cogenda est exerceri et ambulationibus et iis operibus, quae superiores partes movent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et iis, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutricis substitit, ducenda est. 5 [link to English translation]Si pituita eius in os coit, vomere debet. Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum vocant, aut amarae nuces adiectae sunt; vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta,JJJ coliculo, melle, vel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, vinum, mel miscetur: neque quicquam dandum, a quo umor evocari possit. 6 [link to English translation]Si vero iam firmior puer est, gargarizare p258debet is fere, quae supra (cap. X, 3, 4) conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen vel chalcities vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.

12 [chapter 12] Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis (11, 1.2) exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; videndumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque levandus est.

13 [chapter 13] Solent etiam interdum iuxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contritot perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combustio, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.

2 [link to English translation]In maiore vero inflammatione iisdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra (cap. XI) posita sunt: et mollis linamenti paulum involvendum ex iis aliqua compositione, quas antheras vocari dixi (cap. XI, 2), demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod si duriore idJJJ prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, p260inponendumque ceratum, Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. 3 [link to English translation]Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore; si maior est, lenticulae cremore uti iisdemque medicamentis, quibus cetera ulcera is curantur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere. 4 [link to English translation]Fit etiam interdum, ut gingivae ulcere, sive parulis fuit sive non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto velJJJ . . . aliterque vitiato osse; maximeque id per fissum evenire consuevit. Ubi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; si quid vitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra (cap. XI) in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.

p262 14 [chapter 14] Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, alvus utilite ducitur; caputque super haec velandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uva vel omphacio vel galla vel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uva maximeque . . . prodest.JJJ Est etiam medicamentum huc aptum, ad Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quis per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto vino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. 2 [link to English translation]Ubi horum aliquo inlita uva est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quievit, ex vino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uva subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae vel cum lasere vel sine eo hac ratione uvae subiecta est.

15 [chapter 15] Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera p264curanda. Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares potiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares potiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. 2 [link to English translation]Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne vicinum et sanum locumlaedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est vel cremore lenticulae vel aqua, in qua aut ervum aut oleae verbenaeve decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. 3 [link to English translation]Acetum quoque ex scilla retentum ore satis adversus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra (2) demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret. Si in gingivis est, moventurque aliqui dentes, refigi eos oportet: nam curationes vehementer inpediunt. 4 [link to English translation]Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, p266quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest. Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.

16 [chapter 16] Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent, modo in secunda valetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi converso. Id abscessus genus est: itaque nullam novam curationem desiderat, animadversionem tantummodo hanc habet necessariam: quia, si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est; si adversa valetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.

17 [chapter 17] Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, alvus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P. 𐆖 I; cerussae elotae P. 𐆖 VI; plumbi eloti P. 𐆖 VIII; ovis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut vitentur omnia inflantia.

p268 18 [chapter 18] proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos vocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum volumine atque sermone iactentur: apud nos foediora verba ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus. Neque tamen ea res a scribendo me deterrere debuit: per, ut omnia quae salutaria accepi, conprehenderem; dein, quia in volgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae invitissimus quisque alteri ostendit.

2 [link to English translation]Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est. Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est. Si tumor vicit, inponenda est vel lenticula vel marrubium vel oleae folia ex vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur; sursumque coles ad ventrem deligandus est. bQuod in omni curatione eius necessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis p270sequatur; eaque si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit. Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. cSive autem hoc modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte vel in glande utrave eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura siccave sint aut umida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda sunt; deinde inponendum Lycium ex vino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum. Si levis is umor inest, vino eluenda sunt, tum btuuro et rosae mellis paulum, et resinae terebenthina pars quarta adicienda est; eoque utendum. dAt si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent; tum inponi piperis P. 𐆖 I; murrae P. 𐆖 =' crocis, misyos cocti, singulorum P. 𐆖 II; quae ex vino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis P. 𐆖 =; murrae P. 𐆖 =; croci P. 𐆖 ==; quae primum ex vino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec visci crassitudinem habeant. eAerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra (11, 1.2) conprensa sunt curant aut Erasistrati conpositio p272aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur. Foliorum quoque oleae P. 𐆖 . . .JJJ ex novem cyathis vini cocuntur; his adicitur aluminis scissilis P. 𐆖 IIII; Lyci P. 𐆖 VIII; mellis sex cyathi: ac si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex vino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, et cotidie ulcera eadem ratione curare. fQuod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur. Aut oleae vel lentisci folia vel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum; inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut conpositio Andronis aut anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur. gQuidam omnia ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. 𐆖 I; mini Sinopici P. 𐆖 II. Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo vaso leniter cocuntur, ne superfluant. hCum iam guttae indurescunt, vas ab igni removetur; idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex p274vino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est. Soet etiam interdum ad nervos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non coctaJJJ aut aquae similis, in qua caro recens lota est; doloresque is locus et punctiones habet. iId genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra (C) vero a me positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat; sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. kPerpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quae phumata Graeci vocant, circa glandem, oriuntur, quae vel medicamentis vel ferro aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.

3 [link to English translation]Haec citra cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est; deinde orae vulsella prendendae; tum quicquid p276corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur; idque adurendum. Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. bAc si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro vulnus esse adurendum. Sed sive ex medicamentis sive ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur. cErgo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustaeJJJ leniter resolvantur. Ac si vel volens aliquis vel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluvit sanguis frigida aqua adhibenda est. Si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.

4 [link to English translation]Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed protinus iisdem medicamentis et, si parum valent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed p278serpit ac, si sustinuimus, usque ad vesicam endit, neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.

5 [link to English translation]Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret; quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem eluendus est; deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Ubi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.

6 [link to English translation]In testiculis vero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est; a cibo abstinendum; inponenda ex faba farina eo ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si idem induruerunt, inponi debet lini vel faeni Graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adiectum. Si vetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita. bSi ex ictu tument, p280sanguinem mitti necessarium est, magisque si etiam livent. Inponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque (A) posita sunt; aut ea conpositio, quae habet: nitri cocti P. 𐆖 resinae pineae, cumini, singulorum P. 𐆖 II; uvae taminiae sine seminibus P. 𐆖 IIII; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.

7 [link to English translation]Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ragadia Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda; deinde alterum deponefacere in aqua bene calida debet, alterum calidum loco subicere, sic ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum: baut adiciendum aut resinae terebenthinae murrae paulum, aut spumae argenti vetus oleum, et quolibet ex his id perunguendum. Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est et, quicquid ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum est neque asperis neque alvum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi p282admodum paulum: liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.

8 [link to English translation]Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime (7 A) scripta sunt: iisdem etiam ovis recte tuberculum id fovetur. Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex reprimentibus. Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mlh et sertula Campana ex 20 cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum vel Cotonium malum, vel malicori ex vino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; et ex ea conpositione, quae habet: bturis P. 𐆖 I; aluminis scissilis P. 𐆖 II; cerussae P. 𐆖 III; spumaeargenti P. 𐆖 V; quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet; cumque subiectus est, ansis ad ventrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinsterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur. cSed si vetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis p284P. 𐆖 I; murrae P. 𐆖 IIII; cummis P. 𐆖 VIII; turis P. 𐆖 XII; stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum P. 𐆖 XVI, quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime (2 CD) dixi, renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementer adurentia. Ubi consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.

9 [link to English translation]Tertium aut vitium ora venarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: haemorrhoidas Graeci vocant; idque etiam in ore volvae feminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt.— bSi vui vero id nocet, is desidere in aqua ex verbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex iis aliquid, quae sanguinem supprimunt. Solet autem oriri inflammatio maxime ubi maiorJJJ . . . dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et fovendum ovis; inponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito inlinendum; si extra, superinlitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita (7AB) sunt, huc idonea sunt. Cibis vero in hoc casu isdem quibus in prioribus p286utendum est. Si ista parum iuvant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitulla absumere. cAc si iam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. 𐆖 V; saxi calcis P. 𐆖 VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque viris et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.

10 [link to English translation]At si anus ipse vel os vulvae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod provolutum est, an umore muccoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet; aut salsa aut cum verbenis vel malicorio incocta. Si umidum, vino austero subluendum est inlinendumque faece vini conbusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta tum linteolum, et super lana; eaque deliganda sunt cruribus inter se devinctis.

11 [link to English translation]Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet: id, si hiemps est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, p288cui paulum squamae, fuliginis, calcis si adiectum. Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus vel ferro adurendum est.

19 [chapter 19] Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet vinum adiectum est. In iisdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit: pterygion Graeci appellant.— Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color efficiat, eoque inliner. Quidam . . .JJJ ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. 2 [link to English translation]Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; de digiti fovendi aqua ex verbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P. 𐆖 I, squamae P. 𐆖 II mellis cyatho coguntur; aut pares potiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resolvendus, p290et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibendaº curatio est. Si non vincitur purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.

At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P. 𐆖 II; nitri, auripigmenti, singulorum P. 𐆖 IIII; resinae liquidae P. 𐆖 VIII; tertioque id die resolvendum est. Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.


Adnotationes Editoris:

1 zzzz

2 zzzz

3 zzzz

4 zzzz

5 zzzz

6 zzzz

7 zzzz

8 zzzz

9 zzzz

amp;verbose=1 "TARGET="W3C" onMouseOver="return Ebox(INARRAY,2,WIDTH,175)" onMouseOut="nd();">
[image ALT: Valid HTML 4.01.]
	-->

Pagina recensita: V Kal. Apr. 05