[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber
VII
Haec pagina telaris liber est operis
De Medicina

A. Cornelii Celsi

a Loeb Classical Library editi
MCMXXXV

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
quos si invenies te rogo mihi scribere.

[inanis]

A. Cornelii Celsi
De Medicina

p474 Liber VIII

Superest ea pars, quae ad ossa pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.

Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in verticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt; interque ea venae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est. 2 [link to English translation]Rara autem calvaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius invenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae insuper aures tempora a superiore capitis parte discernunt; tertia ad aures per verticem tendens occipitium a summo capite diducit. 3 [link to English translation]Quarta ab eodem vertice per medium caput ad p476frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit . . .JJJ Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae vero, quae super aures traversae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur. 4 [link to English translation]Sub quoque musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus. A qua breves duae sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte singulas transversas suturas habent. A mediisque naribus aut superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit, aliaque transversa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt.

5 [link to English translation]Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt, recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina ossa medio discernuntur: siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. 6 [link to English translation]Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur; aliaque ex his ad fauces pervia spiritum et p478reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. 7 [link to English translation]Iuxtaque ea duo parvuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transversum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem similitudinem, a qua id Graeci zygoes appellant. Maxilla vero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea movetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt. 8 [link to English translation]Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus infra latior vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur. Alter brevior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo fit;JJJ ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.

9 [link to English translation]Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni p480sunt, praeterquam in iis . . .JJJ Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt. 10 [link to English translation]Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve nituntur; fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est. Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, inter tamen supra infrave eum se ostendit.

11 [link to English translation]Caput autem spina excipit. Ea constat ex vertebris quattuor et viginti: septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes brevesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur; omnesque vertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum versus processus exigunt. 12 [link to English translation]Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut caput susum deorsum versum . . .JJJ Tuberi exasperatur secunda, superiori parte . . . inferiore.JJJ Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur; ita superior ei p482summae circumdata in latera quoque caput moveri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis cervici mobilitas est. 13 [link to English translation]Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi collum continerent, quos τένοντας Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Iamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit: ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt, multisque nervis et multa cartilagine continentur. 14 [link to English translation]Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur.

Infra cervicem vero summa costa contra umerum sita est; inde VI inferiores usque ad imum pectus perveniunt; eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transversisº processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent; inde latescunt et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris. 15 [link to English translation]Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur: sub costis vero prioribus, quinque, quas νόθας Graeci nominant, breves tenuioresque atque ipsae quoque p484paulatim in cartilaginem versae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a cervice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant. 16 [link to English translation]Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte velut innatant, quoniam nisi velJJJ in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque interest paulum in exteriora curvatum; quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum. 17 [link to English translation]Id autem ipsum recurvum ac neque inter . . .JJJ durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi movetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius nervis et cartilagine conectitur.

18 [link to English translation]Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus; leniter gibbus et in priorem et in extremam partem. Prior autem pars est, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis; interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo p486recedit; quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. 19 [link to English translation]Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm nervis deligatur.

At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breviorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi nervis et cartilagine continetur. 20 [link to English translation]Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui (19), se inserit. Primo vero duo brachii ossa vincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in vertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo pars altera paulum procedit. 21 [link to English translation]Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moveri posset, nisi levi inniteretur, aut cum carne nervisque coniungi, nisi ea media quaedam materia committeret.

p488 In manu vero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam, inter se conectuntur, cum invicem superior alterius angulus, alterius planities sit: eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species. 22 [link to English translation]Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, nervique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.

23 [link to English translation]Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem vocant, idque super intestina sunt pube transversum ventrem firmat; rectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.

24 [link to English translation]Inde femina ordiuntur, quorum corpora rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra vero duos processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medullosaº et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus p490quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media sinuantur; quo facilius excipit cruribus possint. 25 [link to English translation]Quae commissura osse parvo, molli cartilaginoso tegitur: patellam vocant. Haec super innatans, neque ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.

Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus vero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet. 26 [link to English translation]Verum alterum os ab exteriore parte id est supra positum est, quod ipsum quoque sura nominatur. Id brevius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus. Atque ea quoque ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt. 27 [link to English translation]Excipitur autem crus infra osse transverso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum p492magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.

2 Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut vitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco movetur.

Id quod vitiatum est, primo fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum; quae supernatis gravibus ulceribus aut fistulis, hisque vel longa vetustate vel etiam cancro occupatis, eveniunt.— Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius vitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; 2 [link to English translation]tum id, quod pingue est, semel iterumve satis sacrificium admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod vitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesve in summo osse est: siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est. 3 [link to English translation]Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum vel ad album os vel ad solidum ventum est. Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam p494ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra (2) dictum est.

Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusve intrando vel in summo cariem esse vel altius descendisse testatur. 4 [link to English translation]Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit.

Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine vitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.

5 [link to English translation]Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest.JJJ Sed quod totum vitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, sive capitis sive pectoris os sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium p496expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est. Longeque perniciosissimum est, quod in osse pectoris est, quia vix, etiam si recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.

3 Exciditur vero os duobus modis: si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quam χοινεκίδα Graeci vocant; si spatiosius, terebris. Utriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clavus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli longioris; quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. 2 [link to English translation]Si vitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra convertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circumagatur; quia si leviter inprimitur, parum proficit; si graviter, non movetur. 3 [link to English translation]Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti p498hebetat. Ubi iam iter modiolo pressum est, medius clavus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur. At si latius vitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est. 4 [link to English translation]Ea foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus in locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo inprimitur. 5 [link to English translation]Utro modo vero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam laesit,JJJ donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est. Id quoque signiJJJ specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit. 6 [link to English translation]Si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum invenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua vitiosa sanies, sed quoniam ibi ut in latiore sede diffusa sit. Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam p500alte processit. 7 [link to English translation]Terebra vero ea, quam secundo loco (1) posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graves inflammationes cum periculo mortis oriuntur. 8 [link to English translation]Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam violet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: meningophylaca Graeci vocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte levis; quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur; 9 [link to English translation]eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina levatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Ubi totum os eiectum est, circumradendae levandaeque p502orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Ubi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum levandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet. 10 [link to English translation]Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa venero (4.8,9). Si bassis aliqua servata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.

11 [link to English translation]Potest etiam evenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exasperaturque; quod ubi incidit, radi et levari satis est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto.

4 Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum p504est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eveniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam; eoque in angusto magis spes est. 2 [link to English translation]At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso levi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter, quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est quam certiore id nota explorare. Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne parvolae rimulae fallant. 3 [link to English translation]Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi leve et lubricum occurrit, integrum id videri potest; si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur. A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum virorum p506et fiduciam magnarum rerum habentium. 4 [link to English translation]Nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, convenit etiam simplex veri erroris confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit. 5 [link to English translation]Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomina decipi non oportet, sed os deoperire tutissimum. Nam neque utique certa sedes, ut supra (1.2) posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtave aliquid fissum habere. 6 [link to English translation]Quin aliquando etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum: nigritiem enim continet, si quid fissum est. Solet etiam evenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit. Itaque si graviter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur. 7 [link to English translation]Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus adficit, p508difficiliusque postea tractatur. Raro sed aliquando tamen evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moveat, . . . oculosJJJ quibusdam obcaecet. Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur; ideoque id quoque os excidendum est.

8 [link to English translation]Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit. In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci. 9 [link to English translation]Plagam, si ex vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X figuram accipit; tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque nihil tutius fit.

10 [link to English translation]In omni vero fisso fractove osse protinus antiquiores medici ad ferramenta veniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante emplastra p510experiri, quae calvariae causa conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os inponere; deinde super id aliquanto latius quam vulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera ex eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut brevior et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum. Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi vim habet. 12 [link to English translation]Hac ratione saepe rimae callo quod inplentur estque ea ossis velut cicatrix; et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si vero sub prima curatione febris intenditur brevesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque veniendum est.

13 [link to English translation]Dum vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur os vel medium desidat. Si fissum est, possunt orae esse conpressae, vel quia altera super p512alteram excessit, vel etiam quia vehementer se rursus commiserunt. Ex quo evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic eam inritet et graves inflammationes moveat. At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus. 14 [link to English translation]His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere; quo sublato iam rima hiat quantum curationi satis sacrificium. At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem c litteraeJJJ sic, ut vertex eius a foramine, basis a rima sit: 15 [link to English translation]quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit. Et ita nihil latensJJJ in eo osse cavum est abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed sive totum perfractum est et ab alio ex toto recessit sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est. 16 [link to English translation]Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt; si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; saeptaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, p514cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua labant et ex facili removeri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent. 17 [link to English translation]Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui (3.8); ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur; eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant; spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso. 18 [link to English translation]His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra (10) positus est, mollitum ipsi membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco in tepido; curandum cotidie vulnus, bis etiam aestate.

19 [link to English translation]Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula vel folia vitis contrita, et cum recenti vel buturo vel adipe anserina mixta; cervixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si p516parum pura membrana videbitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Ubi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.

20 [link to English translation]Quod ad abstinentiam vero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus (V.26.25) praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis. 21 [link to English translation]Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris corrupti; dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio; caro livida, maxillarum rigor atque cervicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa vacum est, replet: nonnumquam etiam super calvariam excrescit. 22 [link to English translation]Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, p518quod inter supercilia est: ibi enim vix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast. Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit, vitentur sol, ventus, frequens balineum, maior vini modus.

5 In naribus vero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo adversa, modo a latere. Si adversa ambo fracta sunt alterumve ex iis, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cavus est; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.

Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi vel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. 2 [link to English translation]Sed si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. 3 [link to English translation]Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, p520ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resolvitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fovendus.

Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi adversum id ictum est, utraque naris inplenda est; 4 [link to English translation]ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo vehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fovendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. 5 [link to English translation]At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt.

6 [link to English translation]Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superinponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo vinculo deligandum est.

p522 6 In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum.— Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. 2 [link to English translation]Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur. In ea vero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a tertio die vapore, ut in naribus posui (5.4), fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

7 Ab his ad maxillam venturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transvorsum, interdum oblicum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pessimum est, quia neque p524facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum: quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. 2 [link to English translation]Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae vero semper aliqua parte etiam vexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. 3 [link to English translation]Id in alio genere fracturae supervacuum est, cetera eadem facienda sunt: nam linteolum duplex madens vino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur. 4 [link to English translation]Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat: vinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolvi debere, foveri per spongiam vapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae vel nono die vel septumo fere solvitur. Ea sublata, rursus ossa esse p526tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur: neque id esse solvendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa confervent, transierint. Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter vicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et vicensimum et quadragensimum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est. 6 [link to English translation]Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibus aliis perseverandum est neque quicquam edendumJJJ duri, donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis diebus habendum silentium.

8 Iugulum vero si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest: nonnumquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est,JJJ . . . id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum umeri motu consentitJJJ . . . itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro vero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se p528vidisse memoriae mandarint. bSed locuples tamen eius res auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit: at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; dquae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro vero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram rursusqueJJJ sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera p530eadem facienda, quae supra (7.4 seqq.) conprehensa sunt.

2 [link to English translation]Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta. bHorum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.

9 Proprie quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. bSed abunde est eadem, quae supra (8.2) scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno vero et vicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat, p532quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est. cPer omne autem tempus curationis vitandus clamor, strictior quoqueJJJ . . ., tumultus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quicquid vel tussim vel sternumentum movet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa perfracta est, casus asperior est: nam et gravies inflammationes et febris et suppuratio et saepe vitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. dErgo, si vires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis vero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione vivendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut panni ex vino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae. eMulto vero magis omnia vitanda, quae supra (C) posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius movendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixagine vel ex ruta vel ex herba stoechade vel ex cumino et pipere. Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere. fErgo cottidie quoque resolvetur, donec iam cerato aut malagmate possumus p534esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo vero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perveniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. gSi suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit. hSi latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam levius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est.

2 [link to English translation]In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in p536eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt: medicamentis vero isdem opus est, quae prima parte huius capitis (1D seqq.) exposita sunt.

10 [chapter 10] Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umeri et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis: siquidem ea minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transversa; peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt. bNonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur: idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tacut inaequalia sunt. Si vero non adversa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit brevius et musculi eius tument.— cErgo si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nervi musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibetur: nam p538distentio nervorum vel cancer sequitur, vel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque si antea reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. dIntendere autem digitum vel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit: valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus evenit, habenis quoque vel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt. eUbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum civ fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum . . .JJJ involvendum duplicibus triplicibusve pannis et in vino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere vero fasceis sex opus est Prima brevissima adhibenda, quae circa fracturam ter voluta, sursum versum feratur et quasi in cocleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire. fAltera dimidio longior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori adversa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reversa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem vino et oleo madens. gHaec tertia fascia p540comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore finiantur. Atque satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est. hDeligatum vero membrum in diem tertium cndu est; eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursus id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est: iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasceis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotienscumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum. iSed si iuxta articulum fractura est dieJJJ instillandum vinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur vel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt; kdeinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula inponenda est. Easque omnes contra p542articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari; lac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os confervet, compleantur: postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die solvendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.

2 [link to English translation]Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus. Una fascia bracchium amplexa ex cervice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera abJJJ altera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia vincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se vinctis. bDeinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet; medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus p544curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur. cFasceis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae . . .JJJ Protinus vero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moveatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. dCum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breviores, sub ala brevissimae. Saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nervi rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fovendus est et molli cerato perfricandus; ferulaeque vel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.

3 [link to English translation]Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admovenda p546sit, sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro eoaque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est: bnam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: sit idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex cervice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.

4JJJ. . . Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.

5 [link to English translation]In crure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune vero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a lateribus cava, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. bEsse etiam is debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem, p548si femur, usque ad coxam; si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius, quia numquam in anticum statum revertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.

6 [link to English translation]Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.

7 [link to English translation]His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a vino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; ubi ea desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sedJJJ . . . ad antiquos usus reducendum est.

bGravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt: nam et inflammationes multo graviores et promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Umerus vero quoque in periculum venit, sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est. cCuriosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transversus praecidendus; sanguis vero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum. p550Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt: in his vero neque intendi nervos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. dOmnibus autem his vulneribus inponendum primo linamentum est vino madens, cui rosae pum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt aliquanto quam vulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest . . .JJJ numero potius fasciarum id agendum, ut laxae quoque aeque contineant. eQuod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra (1H seqq.) scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus faceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et vinum, magisque in . . .JJJ primo fame utendum; f. . . est alienum; vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt; maiorque vulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, p552id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si brevius, limandum et utrumque scalpro levandum; tum ipsum recondendum est. gAc si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habendi capiti ab ea parte, qua similia est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et vulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.

hNonnumquam etiam in modo vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resolvere atque nutrire. Sequitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat. iCum iam misera antea condicio vulneris sit, tamen id interdum manus . . .JJJ diutiusque facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura quibusdam velut aculeis p554carnem vexat; quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus . . .JJJ intulit.

kPuro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam levissimi fratris inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fait; tum paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda facit aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.

lSi quando vero ossa non confervuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in aperto deinde curatio est: possunt enim coire . . .JJJ Si vetustas occupavit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur. mTum vino fovendum est, in quo malicorium decoctum sit; inponendumque id ipsum corium ovi albo mixtum: tertio die resolvendum fovendumque aqua, p556in qua verbenae, de quibus supra (K) dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae supra (1K) scripsi.

nSolent tamen interdum transversa inter se ossa confervere, eoque et brevius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem; et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei involutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus, ideoque locus is intumuit. oQuod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea vomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum . . .JJJ donec id paulum erodat eoque evocet materiam. Ubi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.

p558 11 [chapter 11] Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo acarticuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam.

2 [link to English translation]Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit: deinde gravis inflammatio oritur, atque in talis praecipue: siquidem febres quoque et cancros et nervorum vel distentiones vel rigores, qui caput scapulis adnectunt, movere consuevit. Quorum ossibus omnibus laesis aliquid ubi incidit, protinus is locus proposita sunt (7.4), ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.

3 [link to English translation]Maxilla vero et vertebra omnesque articuli, cum validis nervis conprendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis vel infirmitatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem . . .JJJ in p560exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque: siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. 4 [link to English translation]Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia vero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli nonJJJ possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam . . .JJJ compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit. Rursus si qui nervorum vitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. 5 [link to English translation]Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies. 6 [link to English translation]Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, quum maior aut minor usus eius membri relinquitur; quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si illa occupavit, dum conquiescat, non lacessendum: ubi finitast, temptandum in iis membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et nvo habitus. 7 [link to English translation]Nam si corpus tenue, si umidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur: p562sed ut primo facilius excidit, ita postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.— Oportet autem ipsam inflammationem levare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiosiusqueº haec facere in ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur: si vero etiam febris accessit, multo magis; 8 [link to English translation]deinde ex die 50 fovere aqua calida; remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti vino modice; iamque ad usus quoque id membrum promovere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimusº corpori est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.

12 [chapter 12] Maxilla in priore partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promovetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent.— 2 [link to English translation]Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut p564iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius. Tum medici digiti pollices linteolis vel fasceis, ne delabantur, involuti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt. 3 [link to English translation]Ubi vehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. 4 [link to English translation]Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et cervicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum iob vero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per nervos laedat.

13 [chapter 13] Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri in prima parte (1.11, 12) proposui. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nervi sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loquis possit, interdum sine voluntate semen emittat; quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem p566hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

14 [chapter 14] Idem casus manet eos, quorum in spina vertebra exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, nervis qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transversum et infra. 2 [link to English translation]In utramque partem exciderint, a posteriore parte vel tumor vel sinus donec.JJJ Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resolvuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. 3 [link to English translation]Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in iis accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim nervorum inbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, tantum parvum tamen aut . . .JJJ in priore partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem posse:JJJ ab exteriore si p568propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.

15 [chapter 15] Umerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere; rursus iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est. At si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.

2 [link to English translation]Igitur si in alam umerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus vel molle, certe inbecillius nervis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter reducat,º alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem renumJJJ sub ala eius coire; simulque et illa os . . . et altera manu brachium eius ad latus impellere. 3 [link to English translation]At si vastius corpus nervive robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos pervenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur. 4 [link to English translation]Eaque spata fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde p570loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum; cui rei protinus intervalla II VI quoque foraminum aptata sunt. 5 [link to English translation]Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita latae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni corpus umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est.

6 [link to English translation]At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistra debet repellere; dextra vero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore revertitur.

7 [link to English translation]Reposito umero lana alae subicienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obvoluta caput eius debet conprehendere; deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad eiusdem umeri caput tendere; p572saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.

16 [chapter 16] In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte huius voluminis (1.19) posita sunt, intellegi potuit. Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes vero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recurvatur; si in posteriorem, brachium curvum est neque extenditur, breviusque altero est; interdum febrem vomitumque bilis movet; 2 [link to English translation]si in exteriorem interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum.— Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in iob quoque membris longis, quae per articulum . . .JJJ longa testa iunguntur: utrumque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. 3 [link to English translation]Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi p574per duos manibus, interdum etiam habenam etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus est. 4 [link to English translation]At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubitoJJJ supra (10.4) posita est, et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: celerius tantum et saepius id resolvendum est, multa magis aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, sive extra remansit sive intus revertit, callus circumdatur: isque si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet.

17 [chapter 17] Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in priorem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum convertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem; 2 [link to English translation]si in interiorem exterioremve, in latus. Ubi satis nervi diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At is, quae in priorem posterioremve p576partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod vis adiecta facilius id in suam sedem compellit.

18 [chapter 18] In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moveri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumor ea parte, in quam os venit; ab ea sinus, a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.

19 [chapter 19] At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque vi opus est, quom et articuli breviores et nervi minus validi sint. Super mendam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt; tum ima palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.

20 [chapter 20] Cum de is dixerim, de iis quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt.

2 [link to English translation]Femur in omnes quattuor partes promovetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vatium est: extra enim pes ultimus spectat; p578si in exteriorem, brevius varumque fit, et pes intus inclinatur; calx ingressu terram non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget. 3 [link to English translation]Si in priorem, crus extensum est, inclinarique non potest; alteri cruri ad calcem par est: sed ima planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes incedit. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breviusque est; ubi constiti, calx his quoque terram non contingit. 4 [link to English translation]Magnum autem femori periculum est, ne vel difficulter reponatur, vel repositum rursus excidat. Quidam iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt: neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud verum est: 5 [link to English translation]cum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere; si non habent, postea non continere. Temptandum igitur est: et si tenerum membrum est, satis est habena p580altera ab inguine, altera a genu intendi; si validius, melius adducent, qui easdem habenas ad bacula valida deligarint; cumque eorum fustium imas partes oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. 6 [link to English translation]Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit. 7 [link to English translation]Nervis extensis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit (16.3): protinusque, si conplicari femur potest, intus est. 8 [link to English translation]In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Reposito osse, nihil aliud novi curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.

21 [chapter 21] Genu vero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. Inpriorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id vero proximum esse, cum inde opposita patella p582ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.— 2 [link to English translation]In his casibus intendi nervi rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera vero manibus simul, dum ossa in diversas partes . . .JJJ conpellentur.

22 [chapter 22] Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiore partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem convertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. 2 [link to English translation]Reponitur autem is quoque per manus, prius in diversa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diu in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.

23 [chapter 23] Plantae ossa iisdem modis quibus in manu prodeunt, iisdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, p584cum mediam plantam imumque eius vinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.

24 [chapter 24] In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in iis, qui sunt in manu, positum est (19). Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.

25 [chapter 25] Haec facienda sunt in iis casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt. . . .JJJ Hic quoque et ingens periculum est, et eo gravius, quo maius membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. 2 [link to English translation]Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita eis ossa sunt, spes nulla est; si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. 3 [link to English translation]Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est. 4 [link to English translation]Sic quoque reposito osse nervi ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum neque repositum est, sic iacere convenit, ut maxime cubantem iuvat; tantum ne moveatur neve dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est (10.7D), ubi ossibus fractis vulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, veniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.


Adnotationes Editoris:

1 zzzz

2 zzzz

3 zzzz

4 zzzz

5 zzzz

6 zzzz

7 zzzz

8 zzzz

9 zzzz

10 zzzz

11 zzzz

12 zzzz

13 zzzz

14 zzzz

15 zzzz

16 zzzz

17 zzzz

18 zzzz

19 zzzz

20 zzzz

21 zzzz

22 zzzz

23 zzzz

24 zzzz

25 zzzz

26 zzzz

27 zzzz

28 zzzz

29 zzzz

30 zzzz

31 zzzz

32 zzzz

33 zzzz

34 zzzz

35 zzzz

36 zzzz

37 zzzz

38 zzzz

39 zzzz

40 zzzz

41 zzzz

42 zzzz

43 zzzz

44 zzzz

45 zzzz

46 zzzz

47 zzzz

48 zzzz

49 zzzz

50 zzzz

51 zzzz

52 zzzz

53 zzzz

54 zzzz

55 zzzz

56 zzzz

57 zzzz

58 zzzz

59 zzzz

60 zzzz

61 zzzz

62 zzzz

63 zzzz

64 zzzz

65 zzzz

66 zzzz

67 zzzz

68 zzzz

69 zzzz

70 zzzz

71 zzzz

72 zzzz

73 zzzz

74 zzzz

75 zzzz

76 zzzz

77 zzzz

78 zzzz

79 zzzz

80 zzzz

81 zzzz

82 zzzz

83 zzzz

84 zzzz

85 zzzz

86 zzzz

87 zzzz

88 zzzz

89 zzzz

90 zzzz

91 zzzz

92 zzzz

93 zzzz

94 zzzz

95 zzzz

96 zzzz

97 zzzz

98 zzzz

99 zzzz

100 zzzz

101 zzzz

102 zzzz

103 zzzz

104 zzzz

105 zzzz

106 zzzz

107 zzzz

108 zzzz

109 zzzz

110 zzzz

111 zzzz

112 zzzz

113 zzzz

114 zzzz

115 zzzz

116 zzzz

117 zzzz

118 zzzz

119 zzzz

120 zzzz

121 zzzz

122 zzzz

123 zzzz

124 zzzz

125 zzzz

126 zzzz

127 zzzz

128 zzzz

129 zzzz

amp;verbose=1 "TARGET="W3C" onMouseOver="return Ebox(INARRAY,2,WIDTH,175)" onMouseOut="nd();">
[image ALT: Valid HTML 4.01.]
	-->

Pagina recensita: V Kal. Apr. 05