[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Vol. II
p188
C. Claudiani
De piis fratribus
et de statuis eorum quae sunt apud Catinam.

XVII (L)

[link to English translation] Adspice sudantes venerando pondere fratres,

divino meritos semper honore coli,

iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae

et mirata vagas reppulit Aetna faces.

5 complexi manibus fultos cervice parentes

attollunt vultus accelerantque gradus.

grandaevi gemina sublimes prole feruntur

et cara natos implicuere mora.

nonne vides, ut saeva senex incendia monstret?

10 ut trepido genetrix invocet ore deos?

erexit formido comam, perque omne metallum

fusus in attonito palluit aere tremor.

in iuvenum membri animosus cernitur horror

atque oneri metuens impavidusque sui.

15 reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille

contentus laeva sustinuisse patrem;

ast illi duplices in nodum colligit ulnas

cautior in sexu debiliore labor.

hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,

20 artificis tacitae quod meruere manus:

nam consanguineos eadem cum forma figuret,

hic propior matri fit tamen, ille patri

 p190  dissimiles annos sollertia temperat artis:

alter in alterius redditur ore parens,

25 et nova germanis paribus discrimina praebens

divisit vultus cum pietate faber.

[link to English translation] O bene naturae memores, documenta supernae

iustitiae, iuvenum numina, vota senum:

qui spretis opibus medios properastis in ignes

30 nil praeter sanctam tollere canitiem.

haud equidem inmerito tanta virtute repressas

Enceladi fauces obriguisse reor.

ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam,

laederet exempli ne monumenta pii.

35 senserunt elementa fidem. pater adfuit aether

terraque maternum sedula iuvit onus.

[link to English translation] quodsi notus amor provexit in astra Laconas,

Aenean Phrygio raptus ab igne pater,

si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres,

40 qui sua materno colla dedere iugo:

cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,

aeternum Siculus templa dicavit honos?

plura licet summae dederit Trinacria laudi,

noverit hoc maius se genuisse nihil;

45 nec doleat damnis, quae devius intulit ardor,

nec gemat exustas igne furente domos.

non potuit pietas flamma cessante probari:

emptum est ingenti clade perenne decus.


The Loeb edition of this poem has no critical notes. A slightly different text of the poem, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below), with several variant readings.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Id. Aug. 07